
Hilarius-De Trinitate 626
626
26. Proprietates filii ad nomen adjectae. Opera testantur filium eum esse.(Quamquam igitur sola simplex confessio naturae nomina ostendat, ut de quo dictum est: Hic est filius meus, et ad quem dictum est, Pater meus, hoc sint quod nuncupantur: tamen ne aut adoptionis in Filio nomen sit, aut honoris in Patre: videamus quae proprietates per Filium ad filii nomen adjectae sint. Ait: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. II, 27). Ad id quod dictum est: Hic est filius meus, et Pater meus, utrumne sibi convenit: Nemo novit Filium nisi pater, neque Patrem quis novit nisi Filius? Non enim nisi per mutuam testificationem cognosci vel per Patrem Filius, vel per Filium Pater potuit. Vox e coelis est: sermo etiam Filii est. Tam ignorabilis est Filius, quam et Pater. Omnia ei tradita sunt: et in omnibus nihil intelligitur exceptum. Si potestas exaequata est, si secretum cognitionis aequale est, si natura in nominibus est: quaero quomodo quod vocantur non sunt, quorum et vis in potestate, et difficultas in cognitione non differt. Non fallit itaque in vocabulis Deus, nec se aut Pater mentitur, aut Filius: et accipe quam in his fides nominum sit.
627
27. Opera testantur filium eum esse. Nil aliud asserit Patris testimonium. Christus a filiis adoptivis secernitur.(Ait enim: Opera enim quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera quae facio, testimonium perhibent de me, quoniam Pater misit me: et qui misit me Pater, ipse testificatus est de me (Joan., V, 36 et 37). Unigenitus Deus non nominis tantum testimonio, sed etiam virtutis, docet se esse filium: opera enim ejus, quae facit, testantur a Patre se missum. Quaero, quam rem opera testentur? Missum namque esse. Itaque et Filii obedientia et paterna auctoritas docetur in misso, dum alterius opera esse non possunt quae facit, nisi ejus qui missus a Patre sit. Sed opera non sufficiunt incredibilibus ad testimonium, quod se Pater miserit. Sequitur namque: Et qui misit me Pater, ipse testificatus est de me; neque vocem ejus audistis, neque figuram ejus vidistis (Joan., V, 37). Quaero quod testimonium Patris de eo fuerit. Evolve evangelica volumina, et totum eorum opus recense. Da testimonium Patris, praeter quam quod auditum est: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui (Matth., III, 17), et: Tu es filius meus (Marc., I, 11). Hoc Joannes licet non ignarus audivit, tamen ad doctrinam nostram paternae vocis testimonium mittitur: nec hoc sufficit. Joannes quidem in deserto dignus hac voce est, sed et apostoli non fuerunt hujus testimonii auctoritate privandi. Eadem de coelo ad eos vox adest: sed accipiunt plus Joanne. Joannes enim jam ab utero prophetans non eguit hac voce: Hunc audite. Audiam plane: nec quemquam praeter hunc audiam, nisi eum qui audierit ut doceret. Si nullum aliud Patris de Filio testimonium exstat in libris, quam quod hic filius suus sit: testimonii hujus veritas est, ut opera ipsa Patris, quae gerit, veritatem testimonii hujus affirment. Quid infertur hodie calumniae, ut adoptio nominis sit, ut mendax Deus sit, ut nomina inania sint? Testatus est Pater de Filio, operibus suis Filius testimonio se Patris exaequat: cur non videatur esse in eo, id est filii veritas quae dicitur et probatur? Non est per Deum patrem filii nomen in Christo ex adoptione bonitatis: neque sanctitate meruit hoc nomen, sicut plures post confessionem 153 fidei Dei filii sunt. Proprietatis enim in his significatio nulla est: nominis namque tantum, ut Deo dignum est, indulta dignatio est. Aliud est hic est, et hic meus est, et hunc audite: in hoc veritas est, natura est, fides est.
628
28. Filii a Deo nativitas, et adventus ad nos ostenditur. Qui solus novit Patrem quia ab eo est, creatus non est.(Nec sane quidquam de se minus Filius hac paternae significationis proprietate testatur. Ut enim in eo quod ait Pater, Hic est filius meus, naturae demonstratio est, et in eo quod subjecit, Hunc audite, sacramenti et fidei, ob quam e coelis venit, auditio est, cum eum ad salutarem confessionis doctrinam admonemur audire: ita in eo Filius et nativitatis veritatem docuit et adventus, dicens: Neque me scitis, neque unde sim nostis: nec enim a me veni, sed est verax qui misit me, quem vos nescitis; sed ego novi eum, quoniam ab eo sum, et ipse me misit (Joan. VII, 28 et 29). Patrem nemo novit, et frequens hinc professio Filii est (Matth. XI, 27). Idcirco autem soli sibi esse cognitum dicit, quia ab eo sit. Quaero autem utrum id, quod ab eo est, opus in eo creationis an naturam generationis ostendat. Si opus creationis est, universa quoque, quae creantur, a Deo sunt. Et quomodo Patrem non universa noverunt, cum Filius eum idcirco, quia ab eo est, non nesciat? Quod si creatus potius, quam natus, videbitur in eo quod a Deo est; cum a Deo cuncta sint, quomodo non cum caeteris Patrem quae ab eo sunt ignorat? Sin vero idcirco ei, quia ab eo sit, cum nosse sit proprium; quomodo non hoc ei, quod ab eo est, erit proprium? scilicet ut verus filius ex natura sit Dei; cum idcirco Deum solus noverit, quia solus ab eo sit. Habes igitur proprietatem cognitionis de proprietate generationis: et quod ab eo est, non creaturae in eo virtutem (nam omnia ad eo per virtutem creationis exsistunt), sed nativitatis veritatem (supple, habes), per quam solus Patrem novit, 154 cum caetera eum quae ab eo sunt ignorent.
629
29. Illud ab eo sum, referri nequit ad carnem. Neque est creatus qui nescitur unde sit.(Tamen ne forte id quod ab eo est, ad adventus sui tempus haeresis invaderet, continuo subjecit: Quoniam ab eo sum, et ipse me misit. Tenuit ordinem evangelici sacramenti, natum se professus et missum: ut et quis esset, et unde esset, secundum superiorem sententiam nasceretur. Neque enim id ipsum est ab eo sum, et ipse me misit: sicuti non idem est neque me scitis, neque unde sim nostis. Numquid non omnis homo in carne licet natus, secundum sensum communis opinionis ex Deo est? Et quomodo negat, ab his vel se ipsum, vel unde ipse sit sciri: nisi id unde est, ad naturae suae referret auctorem? qui idcirco ignorabilis esset, quia ipse esse filius Dei ignoraretur. Discute, infelix, stultitia quid illud sit: Neque me scitis, neque unde sim nostis. Omnia utique ex nihilo, et usque adeo ex nihilo, ut etiam unigenitum Deum ex nihilo substitisse sisausa mentiri. Quid ergo est, quod impii et Christum nesciunt, et unde sit nesciunt? Nam id, quod unde sit ignoratur, naturam ex qua est, dum unde sit nescitur, ostendit. Ignorari enim unde sit non potest, quiquid substitit ex nihilo: quia hoc ipsum, quod non ignoratur ex nihilo, ignorationem ejus unde sit non habet. Non ex se est autem ille qui venit; sed qui misit eum verax est, quem impii nesciunt. Jam ergo ille qui misit, ipse est qui misisse ignoratur. Ab eo ergo, qui misit, est ille qui missus est: et ab eo est unde esse nescitur; et ob hoc qui sit ipse nescitur, dum ignoratur a quo sit. Non novit Christum, qui unde Christus sit nescit; nec filium confitetur, qui negat natum; nec natum intelligit, qui putavit ex nihilo. Ex nihilo autem usque adeo non est, ut impii unde sit nesciant.
630
30. Deus iis solis est pater qui filium colunt, non ut adoptivum. Exire ex Deo quid sit. Filii diligendi causa, ratio nascendi.(Nesciunt plane, nesciunt, qui naturam nomini adimunt, qui nescientes non 155 amant scire. Et audiant Filium scientiae hujus ignorationem impiis ex exprobrantem, tum cum sibi patrem Deum Judaei dicerent; ait enim: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me; ego enim a Deo exivi, et veni: nec a me veni, sed ille me misit (Joan. VIII, 42). Religiosi nominis assumptionem Dei filius in his qui se Dei filium confitentes patrem sibi Deum dicerent, non improbavit; sed temerariam Judaeorum usurpationem, patrem sibi Deum praesumentium, per id quod se non diligerent, objurgat: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me; ego enim a Deo exivi. Omnibus, quibus per fidem Deus pater est, per eam fidem pater est, qua Jesum Christum Dei filium confitemur. Confiteri autem filium secundum generale sanctorum nomen, quid habet fidei, ut dicamus, Unus ex filiis est? Sed numquid et caeteri in hac creaturae suae infirmitate non filii sunt? In quo ergo filium Dei Jesum Christum fides confessa praecellit, cum ei secundum filios, filii non natura, sed nomen sit? Christum perfidia ista non diligit, nec haec impia professio pie sibi assumit Deum patrem: quia si sibi pater Deus esset, Christum ob id diligerent, quia exisset ex Deo. Exisse ex Deo quid sit requiro. Non utique dici potest, id ipsum esse a Deo exisse , quod et venisse; nam utrumque significat: Quoniam a Deo exivi, et veni. Et ostendens quid esset a Deo exivi, et quid esset et veni: continuo subjecit, Nec enim a me veni, sed ille me misit. Non se sibi esse originem docuit, cum ait: Nec enim a me veni, et (supple, cum) rursum ex Deo se exisse, et ab eo missum esse testatur. Sed cum ab iis, qui sibi Deum patrem dicerent, idcirco se diligendum ait, quia ex Deo exisset; causam dilectionis ex causa docuit esse nascendi. Exisse enim ad incorporalis nativitatis retulit nomen: quia religio profitendi sibi patrem Deum, ex dilectione Christi qui ex eo genitus est sit merenda. Nam cum ait: Qui me odit, et patrem meum odit (Joan. XV, 23): meum cum ait, communionem nominis (supple, cum aliis) per significationem proprietatis exclusit. Caeterum profitentem sibi patrem Deum, et se non diligentem, in paterni nominis usurpatione condemnat: 156 quia qui se odit, oderit et Patrem; nec in Deum patrem sit religiosus, qui non diligat Filium; cum diligendi Filii non alia causa sit, quam quod ex Deo sit. Ex Deo igitur Filius est, non adventu, sed nativitate: et dilectio in Patrem hic erit omnis, si Filius ex eo esse credatur.
631
31. Perfectae de Filio fidei meritum. Qui et nativitatem ex Patre et adventum ad nos distinguat.(Testatur hoc Dominus dicens: Non dicam vobis, quoniam ego rogabo Patrem pro vobis: ipse enim Pater amat vos, quoniam vos me amatis, et creditis quoniam ego a Deo exivi, et a Patre veni in hunc mundum (Joan. XVI, 27 et 28). Caret apud Patrem intercessionis necessitate perfecta de Filio fides, quae quod a Deo exierit credat atque amet: et per se ipsa jam et audiri meretur et amari, natum ex Deo Filium missumque confessa. Nativitas itaque ejus et adventus ostenditur cum absolutissima significandae proprietatis veritate. A Deo, ait, exivi; ne in eo alia quam nativitatis natura esse existimaretur; cum exire a Deo, id est, ex nativitate subsistere, quid aliud quam Deus posset? Et a Patre, inquit, veni in hunc mundum. Ut exitio illa a Deo nativitas significata esse intelligeretur ex Patre, a Patre se in hunc mundum professus est venisse. Alterum itaque in dispensatione, alterum in natura est. Nec patitur exitionem adventum existimari, cum post exitionem a Deo, adventum commemoret a Patre. A Patre enim venisse, et ex Deo exisse, non est significationis ejusdem: et quantum interest nasci, et adesse, tantum a se uterque sermo discernitur. Cum aliud sit a Deo in substantiam nativitatis exisse, aliud est a Patre in hunc mundum ad consummanda salutis nostrae sacramenta venisse.
632
32. Christus ab apostolis filius ex natura non ex adoptione creditus.(Et quidem secundum propositae a nobis responsionis ordinem opportunissimus hic nobis locus est, ut tertio nunc doceamus filium Dei Dominum nostrum Jesum Christum ab apostolis creditum non ex nuncupatione, sed ex natura; neque ex adoptione, sed ex nativitate. Quamquam enim plures et maximae adhuc unigeniti de se Dei exstent professiones, quibus generationis suae veritatem sine levi saltem ementiendae licet calumniae occasione testetur: tamen 157 quia neque legentium onerandus est sensus coacervatis ad copiam dictis, et cum jam nonnulla de proprietate nativitatis ostensa sint, caetera omnia aliis erunt quaestionibus reservanda. Nunc vero quia hic sermonis nostri ordo institutus est, ut post Patris contestationem, post Filii professionem, fide quoque Apostolorum de vero et secundum nativitatem confitendo Dei filio doceremur; videndum est, an in eo quod ait Dominus, Ex Deo exivi, aliud in eo aliquid potius quam naturam intellexerint nativitatis.
633
33. Quid sit quod primum credant eum a Deo exisse. (Post multas namque proverbiorum obscuritates, quibus in parabolis locutus esset, quem jam antea Christum sciebant annuntiatum a Moyse et prophetis, confessum quoque a Nathanael et Dei filium et regem Israel (Joan. I, 49), objurgato etiam Philippo, cum de Patre quaereret, cur per operum virtutem Patrem in se esse et se in Patre inesse nesciret, cumque se a Patre missum frequentibus dictis ante docuisset (Joan. XIV, 9-12): tamen cum profitentem eum audissent se a Deo exisse, haec eorum responsio fuit (connexus enim hic sibi sermo est): Dicunt ei discipuli ejus, Nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Nunc ergo scimus quia nosti omnia, et non habes necesse ut aliquis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi (Joan. XVI, 29). Quae, rogo, haec verbi hujus admiratio est, quod se exisse a Deo professus sit? Tanta et tam Deo propria vos, o sancti et beati viri, et ob fidei vestrae meritum claves regni coelorum sortiti, et ligandi ac solvendi in coelo et in terra jus adepti, gesta esse per Dominum nostrum Jesum Christum Dei filium videratis: et ad id, quod a Deo exisse se dixit, nunc primum vos veri intelligentiam assequi protestamini? Videratis utique nuptiales aquas, et easdem nuptiale vinum, et naturae in naturam vel demutationem, vel profectum, vel creationem (Joan. II). Quinque etiam panes ad cibum tantae multitudinis fregeratis, et satiatis omnibus in plenitudinem duodecim cophinorum fragmenta panum creverant, et naturae parvitas famem pellens profecerat in 158 ejusdem copiam naturae (Matth. XIV). Reviruisse manus aridas conspexeratis, et in vocem mutorum linguas solutas, et in cursum claudorum pedes alacres, et caecorum oculos cernentes, et mortuorum vitas revertentes. Foetens Lazarus constiterat ad vocem, et e sepulcro vocatus, nullo intervallo vocis et vitae, citus fuerat egressus, et adhuc odorem mortis in sensum narium spiritu agente, ipse jam vivus adstiterat (Joan. XI, 44). Taceo de caeteris magnarum virtutum et divinarum operationibus. Nunc ergo primum intelligitis qui sit hic missus e coelis, postquam audistis: De Patre exivi? Et hoc vobis primum jam sine proverbio dictum est, et per naturae virtutem intelligitis verum esse quod a Deo exivit, cum voluntatum vestrarum cogitationes tacitus intuetur, cum de nullis tamquam ignarus interrogat, cum omnium cognitor est? Per haec enim omnia, quae virtute ac natura Dei agit, a Deo exisse credendus est.
634
34. Prius noverant a Deo missum: sed nativitatis rationem non acceperant.(Non hic sancti apostoli a Deo exisse, id est, a Deo missum esse intellexerunt; nam omni superiore sermone confitentem missum esse se frequenter audierant: sed audientes a Deo exisse, naturam in eo Dei ex operibus cernentes, naturae veritatem perid quod a Deo exiit recognoscunt, cum dicunt: Nunc ergo scimus, quia nosti omnia, et non habes necesse, ut aliquis te interroget: in hoc credimus quod a Deo existi (Joan. XVI, 29). Per id enim credunt, quod a Deo exiit, per quod ea quae Dei sunt potest atque agit. Non enim naturam Dei a Patre venisse, sed a Deo exisse consummat. Denique hoc, quod nunc primum audiunt, confirmatur ad fidem. Nam cum Dominus utrumque dixisset: Ego a Deo exivi, et a Patre veni in hunc mundum (Ibid. 28); nihil admirationis in eo habuerunt, quod frequenter audierant, et a Patre veni in hunc mundum. Responsio autem eorum, fidem et intelligentiam hujus dicti contestata est, Ego a Deo exivi. Nam ad id tantum responsum est, cum dicunt, In hoc credimus quoniam a Deo existi; neque addunt, Et a Patre venisti in hunc mundum. 159 Et cum alterum in professione, alterum in silentio est; professionis causam dicti novitas exegit, profitendi autem contestationem intelligentia veritatis elicuit. Sciebant quidem eum omnia ut Deum posse, sed nondum rationem nativitatis acceperant: et qui sciebant a Deo missum, exisse tamen a Deo nesciebant. Inenarrabilem illam et perfectam Filii nativitatem per virtutem dicti istius intelligentes, nunc secum sine proverbiis profitentur locutum.
635
35. Exitio quam apte Filii nativitatem enuntiet.(Non enim per consuetudinem humani partus Deus ex Deo nascitur, neque per elementa originis nostrae ut homo ex homine propellitur. Integra illa et perfecta et incontaminata nativitas est, cujus a Deo exitio potius quam partus est. Est enim unus ex uno. Non est portio, non est defectio, non est deminutio, non derivatio, non protensio, non passio; sed viventis naturae ex vivente nativitas est. Deus ex Deo exiens est, non creatura in Dei nomen electa; non ut esset coepit ex nihilo, sed exiit a manente: et exiisse significationem habet nativitatis, non habet inchoationis. Non enim idem est substantiam coepisse, et Deum exiisse de Deo. Et nativitatis hujus conscientia licet non subjecta verbis sit, cum inenarrabilis sit; habet tamen in doctrina Filii fidei securitatem, a Deo se manifestantis exisse.
636
36. Petrus filium Dei confessus rerum credidit. Tunc primum eum agnovit Deum. Ubi didicerit.(Non est evangelica et apostolica fides, filium Dei nomine potius quam natura credidisse. Si enim adoptionis haec nuncupatio est, et non idcirco filius est, quia exierit a Deo; quaero unde beatus Simon Bar Jona est confessus, Tu es Christus filius Dei vivi (Matth. XVI, 16)? anne cum omnibus potestas sit per sacramentum regenerationis in filios Dei nasci? Si secundum hanc nuncupationem filius Dei Christus est: interrogo quid illud sit, quod Petro non caro neque sanguis revelavit, sed Pater qui in coelis est (Ibid. 17)? Generalis professio quid habet meriti? aut quae revelationis est gloria in publica conscientia? Si ex adoptione filius est; unde haec in Petro beata confessio est, hoc Filio deferenti quod est commune sanctorum? Ultra humanam autem intelligentiam se fides apostolica protendit. Audierat utique frequenter, Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit (Matth. X, 40). Missum 160 ergo jam non ignorabat: et quem missum non ignorabat, audierat profitentem, Omnia mihi tradita sunt a Patre, et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius (Matth. XI, 25). Quid istud est quod nunc Petro Pater revelat, quod beatae confessionis gloriam sumit? Numquid patris nomen et filii nesciebat? Atquin frequenter audierat. Sed loquitur quod nondum vox humana protulerat, Tu es Christus filius Dei vivi. Nam tametsi in corpore manens Dei se filium esset professus; tamen apostolica fides nunc primum naturam in eo divinitatis agnovit. Neque enim Petro tantum ex confesso honore laus reddita est, sed ex agnitione mysterii: quia non Christum solum, sed Christum Dei filium esse confessus est. Nam utique ad confessionem honoris suffecerat dixisse: Tu es Christus. Sed inane fuerat, Christum ab eo confessum fuisse, nisi Dei filium confiteretur. In eo enim quod ait, Tu es, virtutem et proprietatem naturalis veritatis explicuit. Et Pater dicendo, Hic est filius meus (Matth. XVII, 5), Petro revelavit ut diceret, Tu es filius Dei: quia in eo quod dicitur, Hic est, revelantis indicium est; in eo vero quod respondetur, Tu es, confitentis agnitio est. Super hanc igitur confessionis petram Ecclesiae aedificatio est (Vid. lib. II, n. 23, et cap. 16 in Matth. n. 7). Sed sensus carnis et sanguinis, confessionis hujus intelligentiam non revelat. Hoc est divinae revelationis sacramentum, Christum Dei filium non solum nuncupare, sed credere. Aut numquid nuncupatio potius quam natura Petro revelata est? Si nuncupatio; jam hanc a Domino frequenter audierat, esse se Dei filium confitente. In quo ergo revelationis est gloria? Naturae scilicet, non nominis; cum frequentata nominis professio jam fuisset.
637
37. Petri fides commendatur.(Haec fides, Ecclesiae fundamentum est: per hanc fidem infirmes (al. infirmae) adversus eam sunt portae inferorum. Haec fides regni coelestis habet claves. Haec fides quae in terris solverit aut ligaverit, et ligata in coelis sunt et soluta (Matth. XVI, 18 et 19). Haec fides paternae revelationis est munus, Christum non creaturam ex nihilo mentiri, sed secundum proprietatis naturam Dei filium confiteri. O miserae stultitiae furor impius, non intelligens beatae senectutis fideique martyrem, et martyrem Petrum, pro quo Pater rogatus est, 161 ne fides ejus in tentatione deficeret: qui iterata a se dilectionis in Deum postulatae professione, tentari se adhuc tamquam ambiguum et incertum tertia interrogatione congemuit (Joan. XXI, 17); per id quoque a Domino post tertiam tentationis purgationem infirmitatum, Pasce oves meas, ter meritus audire: qui in cunctorum apostolorum silentio Dei filium revelatione Patris intelligens, ultra humanae infirmitatis modum, supereminentem gloriam beatae fidei suae confessione promeruit! In quam nunc interpretandae vocis suae deducimur necessitatem? Ille confessus est Christum filium Dei: at mihi tu hodie, novi apostolatus mendax sacerdotium, ingeris Christum ex nihilo creaturam. Quam vim affers dictis gloriosis? Filium Dei confessus, ob hoc beatus est. Haec revelatio Patris est, hoc Ecclesiae fundamentum est, haec securitas aeternitatis est. Hinc regni coelorum habet claves, hinc terrena ejus judicia, judicia coelestia sunt. Sacramentum occultum (al. occultatum) a saeculis per revelationem didicit, fidem locutus est, naturam enuntiavit, Dei filium confessus est. Hoc qui creaturam potius confitens negat, prius est ut neget Petri apostolatum, fidem, beatitudinem, sacerdotium, martyrium: et post haec se alienum a Christo esse intelligat, quia Petrus eum filium confessus haec meruit.
638
38. Haereticorum sententia Petro ignota. Non alia nisi Petri fides.(An ne, o miser, quisquis hodie es, haeretice, beatiorem Petrum futurum fuisse existimas, si dixisset: Tu es Christus perfecta Dei creatura, et supereminens facturis omnibus factura, et qui ex nihilo esse coepisti, et per bonitatem Dei, qui bonus solus est, nomen filii adoptione meruisti, et qui non ex Deo natus es? Et quaero a te, quid auditurus fuerit 162 haec dicens, qui audita passione respondens, Propitius tibi, Domine, non erit istud (Matth. XVI, 22), audierit sibi dici: Vade retro post me, satanas, scandalum mihi es (Ibid. 23)? Nec Petro tamen humana ignorantia profecit ad crimen; non enim ei Pater adhuc omne passionis mysterium revelaverat: sed fides parva sententiam damnationis excepit. Cur igitur non hanc confessionis fidem Pater Petro revelavit, creaturam scilicet et adoptionem? Invidit, credo, hic Petro Deus, ut in tempora posteriora dissimulans, haec nunc vobis novis praedicatoribus reservaret. Sit sane fides alia, si aliae claves regni coelorum sunt. Sit fides alia, si Ecclesia alia est futura, adversum quam portae inferni non praevalebunt. Sit fides alia, si erit alius apostolatus, ligata et soluta per se in terra, ligans in coelo atque solvens. Sit fides alia, si Christus alius Dei filius, praeter quam qui est, praedicabitur. Sin vero haec fides sola, confessa Christum Dei filium, omnium beatitudinum gloriam meruit in Petro; necesse est ut ea, quae eum creaturam potius ex nihilo confitebitur, claves regni coelorum non adepta, et extra fidem ac virtutem apostolicam constituta, nec Ecclesia sit illa, nec Christi.
639
39. Joannes Filium unigenitum profitens, adoptivum negavit.(Proferamus itaque omnes apostolicae fidei professiones, in quibus Dei filium confitentes, non adoptionis in eo nomen, sed naturae proprietatem confitentur; neque creationis in eo ignobilitatem, sed nativitatis gloriam protestantur. Loquatur Joannes sic usque ad adventum Domini manens, et sub sacramento divinae voluntatis relictus et deputatus, dum non neque non mori dicitur et manere. Loquatur ergo sua, ut solet, voce: Deum nemo vidit umquam, 163 nisi unigenitus filius, qui est in sinu Patris (Joan. I, 18). Naturae fides non satis explicata videbatur ex nomine filii, nisi proprietatis extrinsecus virtus per exceptionis significantiam adderetur. Praeter filium enim, et unigenitum cognominans, suspicionem penitus adoptionis exsecuit: cum veritatem nominis, unigeniti natura praestaret.
640
40. Unigenitus filius Joanni non est creatura perfecta. (Nondum quaero quid sit, qui est in sinu Patris; habet interrogatio ista suum ordinem: quaero quid unigeniti significatio sibi postulet. Et videamus an hoc sit, quod tu esse profiteris, id est, creaturam Dei perfectam; ut perfecta pertineat ad unigenitum, creatura vero referatur ad filium. Sed Deum unigenitum filium Joannes dixit, non creaturam perfectam. Non ignoravit haec blasphemiae nomina, dicens: Qui est in sinu Patris; et a Domino suo audiens: Sic enim dilexit mundum Deus, ita ut filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 16). Deus mundum diligens, hoc dilectionis suae in eum testimonium protulit, ut unigenitum filium suum daret. Si dilectionis hinc fides est, creaturam creaturis praestitisse, et pro mundo dedisse quod mundi est, et ad ea quae ex nihilo sunt substituta redimenda, cum qui ex nihilo substitit praebuisse: non facit magni meriti fidem vilis et spernenda jactura. Pretiosa autem sunt quae commendant charitatem, et ingentia ingentibus aestimantur. Deus diligens mundum, filium non adoptivum, sed suum, sed unigenitum dedit. Hic proprietas est, nativitas est, veritas est: non creatio est, non adoptio est, non falsitas est. Hinc dilectionis et charitatis fides est, mundi saluti et filium et suum et unigenitum praestitisse.
641
41. Fides Christi ut Dei filii ad salutem necessaria. (Praetermitto omnes de Filio nuncupationes. Non est damnosa dissimulatio, ubi de copia est electio. Rei profectus semper ex causa est, et omne opus manifestam habet suscepti negotii necessitatem. Scribens utique Evangelia, scribendi debuit afferre rationem: et videamus quam ostenderit dicens: Haec autem scripta sunt, ut credatis quoniam Jesus est Christus filius Dei (Joan. XX, 31). Scribendi igitur Evangelii non aliam praetulit causam, quam ut omnes crederent Jesum esse Christum filium Dei. Si sufficit ad salutem, Christum credere, cur adjecit filium Dei? Si vero Christum credere ea demum fides est, non Christum tantummodo, sed Christum filium Dei credidisse; non est nomen filii in Christo unigenito Deo ex adoptionis consuetudine, quod proprium est ad salutem. Si ergo salus in confessione nominis est; quaero cur in nomine veritas non sit. Quod si in nomine veritas est; qua auctoritate creatio esse dicetur, cum non creationis confessio salutem sit praestitura, sed filii?
642
42. Filius ex Patre natus. Filium negantes, antichristi. (Haec igitur salus vera est, hoc perfectae fidei meritum, Jesum Christum filium Dei credidisse. Non est enim dilectio in nobis ad Deum patrem, nisi per Filii fidem. Et audiamus eum per epistolam loquentem: Omnis, qui diligit Patrem, diligit eum qui ex eo natus est (I Joan. V, 1). Quid est, rogo, ex eo nasci? Numquid idipsum est, quod per eum creari? Aut cur Evangelista mentitur, ut ex eo natum dicat, quem per eum creatum potius haereticus doceat? Et audiamus omnes quid sic hic doctor. Dictum namque est: Hic est antichristus, qui negat Patrem et Filium (I Joan. II, 22). Quid agis tu assertor creaturae, et de non exstantibus Christi novus conditor? Si 165 professionem tenes, profitentis nomen recognosce. An cum creatorem et creaturam Patrem et Filium praedicabis, per assimulatas nominum voces excludere posse te credis, ne esse antichristus intelligaris? Si in fide tua per naturam pater est, et per naturam filius est; maledicus ego sum, opprobrium in te alieni nominis referens. Sin vero simulata omnia sunt, et potius nuncupata quam propria; fidei tuae ab apostolo disce cognomen, et audi quae sit crediti Filii fides. Sequitur enim, Qui negat Filium, neque Patrem habet: qui confitetur Filium, et Filium et Patrem habet (Ibid. 23). Negans Filium caret Patre: confitens Filium atque habens, habet Patrem. Quaero hic quid adoptiva nomina loci habeant. Numquid non naturae res ista omnis est? Et quam naturae sit, accipe.
643
43. Joannes et haeretici simul comparantur.(Ait enim: Quia scimus quod filius Dei venit, et concarnatus est propter nos, et passus est, et resurgens de mortuis assumpsit nos, et dedit nobis intellectum optimum, ut intelligamus verum, et simus in vero filio ejus Jesu Christo: hic est verus, et vita aeterna, et resurrectio nostra (I Joan. V, 20 et 21). O infelix intelligentia, et Dei spiritu carens, et in antichristi spiritum ac nomen proficiens, et nesciens ad sacramentum salutis nostrae Dei filium venisse (per hoc indigna optimae hujus intelligentiae sensu), creaturae potius adoptivum nomen quam verum filium Dei Jesum Christum esse confessa, quibusnam hoc arcanorum mysteriorum secretis edocta es? vel quis hodie novus hujus scientiae tuae auctor est? An ne secreto tibi hoc per familiaritatem amoris recumbenti in pectus suum Dominus ostendit (Joan. XIII, 23)? Aut solus ad crucem sequens, inter caetera suscipiendae tibi in matrem Mariae praecepta, haec quoque in illa specialis in te amoris contestatione didicisti (Joan. XIX, 27)? Vel ad sepulcrum prior quoque Petro currens adeptus es (Joan. XX, 4)? Vel intra consessus angelorum 166 et signatorum librorum insolubiles nexus, et signorum coelestium multiformes potestates, et novarum atque incomprehensibilium cantionum hymnos sempiternes, tam pia tibi haec per Agnum ducem revelata doctrina est, ne Pater pater sit, ne Filius filius sit, ne natura natura sit, ne veritas veritas sit (Apoc. V)? Haec enim apud te omnia demutantur in falsa. Apostolus concessa sibi optima intelligentia verum Dei filium dicit: tu affirmas creationem, tu praedicas adoptionem, tu negas nativitatem. Et cum hic verus Dei filius nobis sit, et vita aeterna, et resurrectio; nec vita aeterna est ei, nec resurrectio, cui ille non verus est. Et haec quidem Joannes discipulus a Domino dilectus.
644
44. Paulus Christum passim praedicat verum Dei filium.(Sed nihil ab his dissimile ex persecutore apostolus et vas electionis praedicavit. Qui enim sermo ejus non sub filii confessione est? Quae epistola non de sacramento veritatis istius coepta est? In quo nomine non proprietatis significatio est? Cum enim dicitur: Reconciliati sumus Deo per mortem filii sui (Rom. V, 10); et rursum: Deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati (Rom. VIII, 3); et rursum: Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem filii ejus (I Cor. I, 9): Quid hic haereticorum furto loci relictum est? Filius suus est, filius ejus est: non adoptio ejus est, non creatura ejus est. Nomen naturam loquitur, veritatem proprietas enuntiat, fidem confessio testatur: non intelligo quid addi possit ad naturam filii. Nam quod filius ejus est, qui esse pater creditur; non incerta et infirma ille, qui electionis est vas, locutus est: nec Magister gentium et Apostolus Christi ambiguae doctrinae suae errorem reliquit. Scit qui sint adoptionis filii, et qui hoc esse ac nuncupari per fidem meriti sunt. Ait namque: Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis, in quo clamamus, Abba pater (Rom. VIII, 14 et 15). 167 Fidei nostrae per sacramentum regenerationis hoc nomen est: et professio nostra nobis praestat adoptionem. Filios enim Dei, opera secundum spiritum Dei gesta connuncupant: et clamatur a nobis potius Abba pater, quam ex naturae manet proprietate; quia extra naturae proprietatem est vocis officium, et dici atque esse non idem est.
645
45. Filius proprius diserte assertus. Epistola ad Romanos graece scripta.(At vero quae de filio Dei Apostoli fides sit, intelligamus. Nam cum omni, quem habuit ad Ecclesiae doctrinam, sermone numquam Patrem sine Filii confessione loqueretur; tamen ut veritatem nominis hujus quanta posset humani sermonis significatione monstraret: ait, Quid ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui filio proprio non pepercit, sed tradidit eum pro nobis (Ib. 31 et 32). Num quidnam etiam nunc adoptionis in eo erit nuncupatio, in quo proprietatis est nomen? Apostolus enim volens charitatem erga nos Dei ostendere, ut magnificentia Dei dilectionis ex comparationis genere nosceretur, non pepercisse Deum proprio filio suo docuit: non utique pro adoptandis adoptato, neque pro creatis creaturae, sed pro alienis suo, pro connuncupandis proprio. Quaere virtutem dicti; ut magnitudinem charitatis intelligas. Quid sit proprium expende; ne ignores veritatem. Nunc enim Apostolus proprium ait filium, cum in multis vel suum, vel ejus saepe dixisset. Et quamvis multi codices, per translatorum simplicem intelligentiam, in hoc loco pro proprio filio, suo filio conscriptum habeant: tamen graecitas, qua lingua Apostolus est locutus, proprium nunc magis quam suum nuncupat. Et licet communis intelligentiae sensu non satis inter proprium et suum differat; verum Apostolus, cum in caeteris aliis dictis suum filium commemorasset, quod est graece, toún eJautouð uiJoún, tamen in hoc loco secundum quod ait, oåû ge touð iJdivou uiJouð oujk ejfeivsato, qui proprio filio non pepercit, naturae viritatem significanter expressit: ut qui superius filios plures per spiritum adoptionis demonstrasset, nunc unigenitum Deum filium proprietatis ostenderet.
Hilarius-De Trinitate 626