Thomae Aq, in Psalmos Psa.1



IN PSALMOS


angelici Doctoris

SANCTI THOMAE AQUINATIS

ordinis praedicatorum







In omni opere suo dedit confessionem sancto, et excelso in verbo gloriae Si 47. Verba haec dicuntur de david ad litteram; et satis convenienter assumuntur ad ostendendum causam hujus operis. In quibus ostenditur quadruplex causa hujus: scilicet materia, modus, seu forma; finis et agens. Materia est universalis: quia cum singuli libri canonicae scripturae speciales materias habeant, hic liber generalem habet totius theologiae: et hoc est quod dicit Dionysius 3 lib. Caelest. Hierar.: divinarum odarum, idest psalmorum, sacram scripturam intendere, est, sacras et divinas operationes universas decantare. Unde signatur materia in hoc quod dicit: in omni opere, quia de omni opere Dei tractat. Est autem quadruplex opus Dei: scilicet creationis Gn 1 cap.: requievit Deus die septimo ab omni opere etc.. Gubernationis Jn 5: pater meus usque modo operatur etc.. Reparationis Jn 4: meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. Glorificationis: eccl. 42: gloria Domini plenum est opus ejus.
Et de his omnibus complete in hac doctrina tractatur. Primo de opere creationis Ps 8: videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum. Secundo gubernationis: quia omnes historiae veteris testamenti tanguntur in hoc libro Ps 77: aperiam in parabolis os meum etc.. Tertio reparationis, quantum ad caput, scilicet Christum et quantum ad omnes effectus gratiae Ps 3: ego dormivi et somnum etc.. Omnia enim quae ad fidem incarnationis pertinent, sic dilucide traduntur in hoc opere, ut fere videatur evangelium, et non prophetia. Quarto est opus glorificationis Ps 149: exultabunt sancti in gloria etc..
Et haec est ratio, quare magis frequentatur psalterium in ecclesia, quia continet totam scripturam. Vel secundum glossam, ad dandam nobis spem divinae misericordiae: quia cum peccasset david, tamen per poenitentiam est reparatus. Materia ergo universalis est, quia omne opus.
Et quia hoc ad Christum spectat Col 1: in ipso complacuit omnem plenitudinem divinitatis inhabitare; ideo materia hujus libri est Christus et membra ejus. Modus seu forma in sacra scriptura multiplex invenitur. Narrativus: eccles. 42: nonne Deus fecit sanctos suos enarrare omnia mirabilia sua? Et hoc in historialibus libris invenitur. Admonitorius et exhortatorius et praeceptivus: ad titum 2: haec loquere et exhortare. Argue cum omni imperio. Tim. 2: hoc commoneo, testificans coram Deo etc.. Hic modus invenitur in lege, prophetis, et libris salomonis. Disputativus: et hoc in job et in apostolo: Jb 13: disputare cum Deo cupio. Deprecativus vel laudativus: et hoc invenitur in isto libro: quia quidquid in aliis libris praedictis modis dicitur, hic ponitur per modum laudis et orationis: infra ps. 9: confitebor tibi domine etc. Narrabo etc..
Et ideo dicit, dedit confessionem, quia per modum confitendi loquitur.
Et hinc sumitur ratio tituli qui est, incipit liber hymnorum, seu soliloquiorum prophetae david de Christo. Hymnus est laus Dei cum cantico. Canticum autem exultatio mentis de aeternis habita, prorumpens in vocem. Docet ergo laudare Deum cum exultatione. Soliloquium est collocutio hominis cum Deo singulariter, vel secum tantum, quia hoc convenit laudanti et oranti. Hujus scripturae finis est oratio, quae est elevatio mentis in Deum. Damascenus lib. 3: oratio est ascensus intellectus in Deum Ps 148: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Sed quatuor modis anima elevatur in Deum: scilicet ad admirandum celsitudinem potestatis ipsius Is 40: levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit haec Ps 103: quam mirabilia sunt opera tua domine: et haec est elevatio fidei. Secundo elevatur mens ad tendendum in excellentiam aeternae beatitudinis: Jb 2: levare poteris faciem tuam absque macula, eris stabilis et non timebis: miseriae quoque oblivisceris, et quasi fulgor meridianus consurget tibi: et haec est elevatio spei. Tertio elevatur mens ad inhaerendum divinae bonitati et sanctitati Is 51: elevare, consurge hierusalem etc.
Et haec est elevatio caritatis. Quarto elevatur mens ad imitandum divinam justitiam in opere: Thren. 3, levemus corda nostra cum manibus ad Deum in caelos: et haec est elevatio justitiae.
Et iste quadruplex modus insinuatur, cum dicit, sancto et excelso: quia duo ultimi modi elevationis pertinent ad hoc quod dicit, sancto; duo primi ad hoc quod dicit, excelso.
Et quod hic sit finis scripturae hujus, habetur in psalmis. Primo de excelsoPs 112: a solis ortu, et post, excelsus super omnes etc.. Secundo de sancto Ps 95: confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est. Ideo Gregorius 1 hom. Dicit super Ezech. quod Vox psalmodiae, si cum intentione cordis agitur, omnipotenti Deo per eam ad cor iter paratur, ut intentae animae aut prophetiae mysteria, aut gratiam compunctionis infundat. Finis ergo est, ut anima conjungatur Deo, sicut sancto et excelso. Auctor autem hujus operis significatur ibi, in verbo gloriae. Notandum autem, quod aliud est in sacra scriptura, et aliud in aliis scientiis. Nam aliae scientiae sunt per rationem humanam editae, haec autem scriptura per instinctum inspirationis divinae 2P 1: non enim voluntate humana allata est prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt etc..
Et ideo lingua hominis se habet in scriptura sacra, sicut lingua pueri dicentis verba quae alius ministrat Ps 44: lingua mea calamus, et2S 23: spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam.
Et ideo dicit, in verbo Domini, vel gloriae, quae per revelationem dicuntur. Unde 1R 20: percute me in sermone Domini, idest in revelatione divina.
Et potest dici haec scriptura verbum gloriae quatuor modis: quia quadrupliciter se habet ad gloriam: scilicet quantum ad causam a qua fluit, quia a verbo glorioso Dei haec doctrina emanavit 2P 1: voce delapsa hujuscemodi a magnifica gloria: hic est filius meus dilectus etc.. Quantum ad continentiam, quia in isto libro gloria Dei continetur quam annunciat: ps. 96: annunciate inter gentes gloriam ejus. Quantum ad modum emanationis: gloria enim idem est quod claritas: et revelatio hujus prophetiae gloriosa fuit, quia aperta. Triplex est enim modus prophetiae. Per sensibiles res Da 5: apparuerunt digiti, quasi hominis scribentis etc. Rex aspiciebat articulos manus scribentis. Per similitudines imaginarias, sicut patet de somnio pharaonis et interpretatione facta per joseph,Gn 41 Is 6: vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum etc.. Per ipsius veritatis manifestationem.
Et talis modus prophetiae convenit danieli, qui solius spiritus sancti instinctu sine omni exteriori adminiculo suam edidit prophetiam. Alii namque prophetae, sicut dicit Augustinus, per quasdam rerum imagines atque verborum tegumenta, scilicet per somnia et visiones, facta et dicta prophetaverunt: sed iste, nude doctus fuit de veritate. Unde2S 22, cum diceret david: spiritus Domini locutus est etc.. Statim addidit, sicut lux aurorae oriente sole mane absque nubibus rutilat. Sol est spiritus sanctus illuminans corda prophetarum, qui quandoque sub nubibus apparet, quandoque per duos modos praedictos prophetis illucet, quandoque sine nubibus, sicut hic.
Et ad hoc adduci potest quod dicitur2S 6: quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est.
Et quia per eam nos invitat ad gloriam Ps 115: gloria haec est omnibus sanctis ejus, bene praemittitur, quam gloriosus etc.. Patet ego materia hujus operis, quia de omni opere Domini. Modus, quia deprecativus et laudativus. Finis, quia ut elevati conjungamur excelso et sancto. Auctor, quia ipse spiritus sanctus hoc revelans. Sed antequam ad litteram veniamus circa hunc librum, tria in generali consideranda sunt. Primo de translatione hujus operis. Secundo de modo exponendi. Tertio de ejus distinctione. Translationes sunt tres. Una a principio ecclesiae terrenae tempore apostolorum, et haec vitiata erat tempore hieronymi propter scriptores. Unde ad preces damasi papae Hieronymus psalterium correxit, et hoc legitur in italia. Sed quia haec translatio discordabat a graeco, transtulit rursus Hieronymus ad preces paulae de graeco in latinum, et hoc damasus papa fecit cantari in francia, et concordat de verbo ad verbum cum graeco. Post quidam sophronius aliquando disputans cum judaeis, cum dicerent judaei aliqua non sic se habere, sicut ex secunda translatione psalterii introduxerat, dictus sophronius rogavit Hieronymum, ut psalterium de hebraeo in latinum transferret. Cujus petitioni annuit Hieronymus: quae translatio concordat omnino cum hebraeo, sed non cantatur in aliqua ecclesia; habetur tamen a multis. Circa modum exponendi sciendum est, quod tam in psalterio quam in aliis prophetiis exponendis evitare debemus unum errorem damnatum in quinta synodo. Theodorus enim mopsuestenus dixit, quod in sacra scriptura et prophetiis nihil expresse dicitur de Christo, sed de quibusdam aliis rebus, sed adaptaverunt Christo: sicut illudPs 21: diviserunt sibi vestimenta mea etc., non de Christo, sed ad literam dicitur de david. Hic autem modus damnatus est in illo concilio: et qui asserit sic exponendas scripturas, haereticus est. Beatus ergo Hieronymus super Ezech. tradidit Nobis unam regulam quam servabimus in psalmis: scilicet quod sic sunt exponendi de rebus gestis, ut figurantibus aliquid de Christo vel ecclesia. Ut enim dicitur1Co 10: omnia in figura contingebant illis. Prophetiae autem aliquando dicuntur de rebus quae tunc temporis erant, sed non principaliter dicuntur de eis, sed inquantum figura sunt futurorum: et ideo spiritus sanctus ordinavit quod quando talia dicuntur, inserantur quaedam quae excedunt conditionem illius rei gestae, ut animus elevetur ad figuratum. Sicut in daniele multa dicuntur de anthioco in figuram antichristi: unde ibi quaedam leguntur quae non sunt in eo completa, implebuntur autem in antichristo; sicut etiam aliqua de regno david et salomonis leguntur, quae non erant implenda in talium hominum regno, sed impleta fuere in regno Christi, in cujus figura dicta sunt: sicutPs 71: Deus judicium etc. Qui est secundum titulum de regno david et salomonis; et aliquid ponit in eo quod excedit facultatem ipsius, scilicet, orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec auferatur luna: et iterum, dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos etc.. Exponitur ergo psalmus iste de regno salomonis, inquantum est figura regni Christi, in quo omnia complebuntur ibi dicta. Distinctio ejus in prima est quod sunt centum quinquaginta Psalmi; et competit mysterio, quia componitur numerus iste ex 70 et 80. Per 7 a quo denominatur 70 significatur decursus hujus temporis quod peragitur septem diebus; per 8 vero a quo denominatur 80, status futurae vitae. Octava enim secundum glossam est resurgentium; et significat quod in hoc libro tractantur ea quae pertinent ad decursum praesentis vitae, et ad gloriam futurae. Item per septem significatur vetus testamentum. Patres namque veteris testamenti septenario serviebant: observabant enim septimum diem, septimam septimanam, septimum mensem, et septimum annum septimae decadis, qui dicitur jubilaeus. Per octo vero significatur novum testamentum: celebramus enim diem octavum, scilicet diem dominicum propter solemnitatem dominicae resurrectionis: et in hoc libro complentur mysteria veteris et novi testamenti. Secunda distinctio est secundum quosdam, qui dicebant quod psalterium dividitur in quinque libros, per quinque psalmorum distinctiones, quae fiunt per fiat fiat: et hoc in graeco, ubi hebraeus habet amen, amen.
Et in hoc notatur finis libri cujuslibet secundum eos: et hoc est primo inPs 40: beatus qui intelligit. Item in 71: Deus judicium tuum. Item in 88: misericordias Domini. Item in 106, scilicet in secundo: confitemini: et sunt quinque libri. Sed haec distinctio non est apud hebraeos, sed pro uno libro habetur Ac 1: sicut scriptum est in libro psalmorum 68: fiat commoratio etc.. Quod autem dicit, fiat, fiat, vel amen, amen, non refertur ad finem libri, quia in aliis libris multoties hoc ponitur, nec est finis libri. Tertia distinctio est, quia Psalmi distinguuntur in tres quinquagenas; et haec distinctio comprehendit triplicem statum populi fidelis: scilicet statum poenitentiae: et ad hunc ordinatur prima quinquagena, quae finitur in miserere mei Deus, qui est psalmus poenitentiae. Secunda justitiae: et haec consistit in judicio, et finitur inPs 100: misericordiam et judicium. Tertia laudem gloriae concludit aeternae; et ideo finitur: omnis spiritus laudat Dominum. Sed circa ordinem psalmorum sciendum est, quod Psalmi quidam tangunt historias, sed non sunt ordinati secundum ordinem historiae. Nam diligam te domine, pertinet ad historiam saulis, sed domine quid multiplicati sunt, ad historiam pertinet absalonis; et haec est posterior: unde aliquid aliud significant praeter historiam tantum. Prima ergo quinquagena pertinet ad statum poenitentiae, et ideo figuraliter tractatur in ea de tribulationibus et impugnationibus david, et liberatione ejus.
Et ut divisio fiat secundum litteram, david in regno suo existens, contra duplicem impugnationem vel persecutionem orat. Primo contra eam quae fuit contra totum populum Dei: et hoc in quinta decade Ps 41: quemadmodum desiderat cervus ad fontem aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Universaliter autem justus in persona sua dupliciter affligitur: quandoque a temporaliter persequentibus, quandoque ab aliquibus injuste viventibus 2P 2: animam justi iniquis operibus cruciabant: ps. 118: defectio tenuit me etc..
Et ideo primo ponit psalmos pertinentes ad primam persecutionem david, secundum quod significat aliquid contra Christum et ecclesiam. Secundo ad secundam tribulationem pertinentes, in quarta decade: ps. 31: beati quorum remissae sunt iniquitates. Item david in regno suo existens duplicem tribulationem passus est: quia a specialibus personis, et a toto populo. Primo ergo ponuntur Psalmi contra personam. Secundo Psalmi in quibus orat contra secundam: et hoc in tertia decade, scilicet Deus Deus. A specialibus autem personis duabus persecutionem passus est: scilicet ab absalone, et a saule.
Et per hoc significatur persecutio quam sancti patiuntur, vel a domesticis, vel ab extraneis: sic Christus passus est a juda, et a judaeis. Primo ergo ponuntur Psalmi contra primum. Secundo contra secundum: et hoc in secunda decade Ps 11: salvum me fac domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. Primo ergo agendum est de prima decade, in qua praemittitur psalmus iste, scilicet beatus vir etc..



PSALMUS 1

PSALMUS 1


(Ps 1)


Numerus 1


Hic psalmus distinguitur contra totum opus: non enim habet titulum, sed est quasi titulus totius operis. Sed et david psalmos composuit per modum orantis, qui non servat unum modum, sed secundum diversas affectiones et motus orantis se habet. Hic ergo primus psalmus exprimit affectum hominis elevantis oculos ad totum statum mundi, et considerantis quomodo quidam proficiunt, quidam deficiunt.
Et inter beatos Christus fuit primus; inter malos adam. Sed notandum: quod in uno omnes conveniunt, et in duobus differunt. Conveniunt in beatitudine, quam omnes quaerunt; differunt autem in processu ad beatitudinem, et in eventu hujus: quia quidam perveniunt, et quidam non. Dividitur ergo psalmus iste in partes duas. In prima describitur processus omnium ad beatitudinem. In secunda eventus, ibi, et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus. Circa primum duo facit. Primo tangitur processus malorum; secundo bonorum, ibi, sed in lege Domini voluntas ejus etc.. In processu malorum tria consideranda sunt. Primo deliberatio de peccato, et hoc in cogitatione; secundo consensus et executio; tertio inductio aliorum ad simile; et hoc est pessimum.
Et ideo primo ponit consilium malorum, ibi, beatus vir etc.. Dicit autem qui non abiit; quia quamdiu homo deliberat, est in eundo. Secundo ponit consensum et executionem dicens: et in via peccatorum, idest in operatione. Prover. 4: via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruant. Non stetit, scilicet consentiendo et operando. Dicit autem impiorum, quia impietas est peccatum contra Deum, et peccatorum contra proximum, et in cathedra, ecce tertium, idest inducere alios ad peccandum. In cathedra ergo quasi Magister, et alios docens peccare: et ideo dicit pestilentiae, quia pestilentia est morbus infectivus Pr 29: homines pestilentes dissipant civitatem. Qui ergo sic vadit, non est beatus, sed qui contrario modo. Beatitudo autem hominis in Deo est Ps 143: beatus populus cujus est Dominus Deus ejus etc.. Est ergo processus rectus ad beatitudinem primo, ut subdamus nos Deo: et hoc dupliciter. Primo per voluntatem, obediendo mandatis ejus; et ideo dicit: sed in lege Domini; et hoc specialiter pertinet ad Christum. Joan. 8: descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Convenit similiter et cuilibet justo.
Et dicit in lege per dilectionem, non sub lege per timorem 1Tm 1: justo non est lex posita. Secundo per intellectum jugiter meditando; et ideo dicit, in lege ejus meditabitur die ac nocte, idest continue, vel certis horis diei et noctis, vel in prosperis et adversis.



Numerus 2


Describitur in hac parte felicitatis eventus: et primo ponit diversitatem ejus; secundo assignat rationem, ibi, quoniam novit Dominus etc.. Circa primum duo facit. Primo ponit eventum bonorum; secundo malorum, ibi, non sic impii etc.. Circa eventum bonorum utitur similitudine: et primo proponit eam; secundo adaptat, ibi, et omnia quaecumque faciet etc.. Similitudo namque sumitur a ligno: in quo tria considerantur, scilicet plantatio, fructificatio, et conservatio. Ad plantationem vero necessaria est terra humectata ab aquis, alias aresceret; et ideo dicit: quod plantatum est secus decursus aquarum, idest juxta fluenta gratiarum. Joan. 7 cap.: qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.
Et qui juxta hanc aquam radices habuerit, fructificabit bona opera faciendo; et hoc est quod sequitur, quod fructum suum dabit Ga 5: fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas etc.. In tempore suo, scilicet modo quando est tempus operandi. Gal. ult.: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. Sed nec arescit, immo conservatur. Quaedam arbores conservantur in substantia, sed non in foliis: quaedam etiam in foliis conservantur, sic et justi: unde ait, et folium ejus non defluet, idest nec in minimis operibus et exterioribus deseruntur a Deo Pr 11: justi autem quasi virens folium germinabunt.



Numerus 3


Deinde cum dicit, et omnia, adaptat similitudinem, quia beati in omnibus prosperabuntur: et hoc quando consequentur finem intentum, quantum ad omnia quae desiderant, quia justi perveniunt ad beatitudinem. Ps. 116: o domine salvum me fac, o domine bene prosperare, etc.. Eventus malorum contrarius est, quod describitur, ibi, non sic etc..
Et circa hoc duo facit. Primo ponit similitudinem; secundo adaptat, ibi, non resurgent. Sed nota quod hic praemittit non sic, et non sic bis, propter majorem certitudinem Gn 41: quod secundo vidisti, indicium firmitatis est. Vel non sic faciunt in processus, ideo non sic recipiunt in eventu Lc 16: recepisti bona in vita tua, et lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Comparantur vero proprie pulveri, qui tria habet contra ea quae de viro justo sunt dicta. Quia non adhaeret terrae pulvis, sed est in superficie. Lignum vero plantatum est radicitus. Item lignum in se compactum est. Item humidum est. Sed pulvis in se divisus, siccus et aridus est. Per quem signatur, quia boni adunati sunt caritate sicut lignum. Ps. 117: constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris. Mali vero divisi Pr 13: inter superbos semper jurgia sunt. Item boni inhaerent radicitus in spiritualibus et bonis divinis, sed mali in exterioribus bonis sustentantur. Item sunt sine aqua gratiae Gn 3: pulvis es etc..
Et ideo omnis malitia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu,Is 34. De bonis vero dicitur hic quod folium ejus non defluet Lc 21: capillus de capite vestro non peribit. Sed de istis malis dicitur quod totaliter projiciuntur a facie, idest bonis superficialibus, quos ventus, idest tribulatio projiciet a facie terrae. Job 4: vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, flante Deo periisse, et spiritu oris ejus esse consumptos. Deinde adaptat similitudinem ibi, non resurgent, quia sicut pulvis sunt. Sed contra2Co 5: omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi. Item1Co 15: omnes quidem resurgemus. Ad quod dicendum, quod dupliciter hoc potest legi. Resurgere enim proprie in judicio dicitur homo, quando causa sua sublevatur per sententiam judicis. Isti ergo non resurgunt, quia sententia pro eis in judicio non fertur, sed Potius contra: unde alia littera habet, non stabilientur. Boni vero sic: quia licet afflicti sint ex peccato primi parentis, tamen habebunt sententiam pro se. Neque peccatores congregabuntur in consilio justorum. Quia boni congregabuntur in vitam aeternam, ad quam mali non admittentur. Vel dicendum, quod hoc intelligitur de reparatione justitiae ad quam reparantur proprio judicio 1Co 11: si nosmetipsos judicaremus, non utique judicaremur.
Et quantum ad hoc dicit, non resurgent in judicio, scilicet proprio, de quo diciturEp 5: exurge qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Quidam vero reparantur consilio bonorum: et isto modo etiam mali non resurgunt a peccato. Vel impii, idest infideles, non resurgunt in judicio discussionis et examinationis, quia, secundum Gregorium, quidam condemnabuntur et non judicabuntur, ut infideles: quidam non judicabuntur nec condemnabuntur, scilicet apostoli et viri perfecti: quidam judicabuntur et condemnabuntur, scilicet mali fideles. Sic ergo fideles non resurgent in judicio discussionis, ut examinentur. Joan. 3: qui non credit, jam judicatus est. Peccatores vero non resurgent in consilio justorum, ut scilicet judicentur, et non condemnentur. Deinde ratio redditur quare hujusmodi non resurgent in judicio: quoniam novit etc..
Et proprie loquitur: quia quando aliquis scit quod perditum est, reparatur; quando vero nescit, non reparatur. Justi autem per mortem dissolvuntur, sed tamen Deus novit eos 2Tm 2: cognovit Deus qui sunt ejus, novit scilicet notitia approbationis, et ideo reparantur; sed quia non novit viam impiorum notitia probationis, ideo iter impiorum peribit. Ps. 118: erravi sicut ovis quae periit: quaere servum tuum, domine, quia mandata tua non sum oblitus. Ps. 34: fiant viae illorum tenebrae et lubricum etc..



PSALMUS 2

(Ps 2)


Numerus 1


Praemisso psalmo, in quo quasi universaliter descripsit statum et processum humani generis, in hoc procedit ad materiam propriam, scilicet tribulationes suas signantes tribulationes Christi: et circa hoc tria facit. Primo implorat divinum auxilium contra tribulationes imminentes orando. Secundo gratias agit exauditus, et hoc in octavo Psalmo: domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra? Tertio ostendit fiduciam inde conceptam, et hoc in decimo Psalmo: in Domino confido: quomodo dicitis animae meae, transmigra in montem sicut passer. In tribulationibus autem potest homo duo petere. Primo petit ut liberetur. Secundo, ut hostes deprimantur; et hoc facit in septimo Psalmo: domine Deus meus in te etc.. Circa primum duo facit. Primo implorat auxilium contra tribulantes. Secundo contra decipere molientes, et hoc in quinto Psalmo: verba mea. Circa primum tria facit. Primo commemorat machinationes insurgentium contra ipsum. Secundo implorat auxilium contra jam insurgentes, et hoc in tertio Psalmo: domine quid multiplicati. Tertio confidens se exauditum, invitat alios ad confidendum de Deo; et hoc in quarto Psalmo: cum invocarem. Sed attendendum est, quod totus iste psalmus nihil continet de oratione, sed de malitia insurgentium. Circa quem psalmum in generali sciendum est, quod de eo fuit duplex opinio. Quidam enim dixerunt, quod idem est cum primo Psalmo: et haec fuit gamalielis.
Et propter hoc dicebant, quod sicut ille psalmus: beatus vir qui etc.; ita iste quasi pars ipsius finit: beati omnes qui confidunt in eo, ut sit quasi circularis. Sed contra hoc sunt duo. Primo quia sic non essent centum quinquaginta psalmi. Sed ad hoc respondetur, quia addunt unum qui invenitur in pluribus psalteriis: et incipit, pusillus eram etc..
Et secundo, quia in hebraeo Psalmi secundum ordinem literarum ordinantur, ut quotus sit psalmus statim occurrat: nam in primo est aleph, ad designandum quod sit primus; in secundo est beth, ut designetur quod sit secundus; in tertio est gimel, et sic est in aliis. Quia ergo beth, quae littera est secunda in ordine alphabeti, ponitur in principio hujus psalmi, patet quod est secundus psalmus, et hoc tenet Augustinus. Dicendum est ergo, quod psalmus iste in ordine psalmorum est secundus, sed primus in titulo: et hic est titulus ejus. Psalmus proprie dicitur a psalterio, quod est quoddam instrumentum decachordum, quod manu tangitur: unde dicitur a psallere, quod est manu tangere, et habet tactum a superiori: unde psalmus proprie dicitur canticum, quod david cantabat, vel cantari faciebat ad psalterium. Mystice autem per decachordum psalterium signatur lex Dei, quae in decem praeceptis consistit, et oportet quod tangatur manu, idest bona operatione, et a superiori, quia praecepta sunt implenda propter spem aeternorum, alias tangeretur ex inferiori. Est ergo psalmus david, quia ab eo compositus, et de regno ejus in figura regni Christi agit. Per david enim Christus convenienter significatur, quia david dicitur manu fortis, et Christus Dei virtus,1Co 1. Dicitur etiam david aspectu desiderabilis, et Christus splendor gloriae,He 1: ipse est in quem desiderant angeli prospicere, 1 pet. 1. quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Psalmus iste dividitur in duas partes. In prima narratur machinatio molientium contra regnum david et Christi. In secunda ponitur eorum repressio, ibi, qui habitat in caelis irridebit eos. Circa primum tria facit. Primo narrat machinantium rebellionem. Secundo contra quem machinatur. Tertio propositum machinantium. Secundum ibi, adversus Dominum. Tertium ibi, dirumpamus vincula eorum. Primo ergo historialiter sciendum, quod quando populus molitur rebellionem, primo surgit murmur in populo, post accedit auxilium magnatum ad perficiendum. Primo ergo ponit conatum populi murmurantis. Secundo auxilium magnatum, ibi, astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum. In populo autem sunt quidam minus habentes de ratione, qui sunt impetuosi: quidam plus, qui cauti dicuntur. Primi non moventur sensu ad rebellandum, sed magis impetu; et ideo dicit de his, fremuerunt, quod est bestiarum Pr 19: sicut fremitus leonis, ita et regis ira. Secundi moventur consilio; et ideo de his dicit: meditati sunt inania. Quia vanae sunt cogitationes hominum,Ps 93. Populus est multitudo hominum juris consensu sociata.
Et ideo judaei dicuntur populus, quia cum lege et sub lege Dei sunt. Alii dicuntur gentes, quia non sunt sub lege Dei. Vel ad litteram. In regno david erant gentes subjugatae, et judaei fideles; et utrique moliebantur contra eum; ideo dicit: quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Non interrogat sed increpat, sicut ibiSg 5: quid nobis profuit superbia, aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? Item minores nihil per se facere possent, nisi haberent auxilium majorum: unde ponit quosdam praebentes auxilium: primo per potentiam adjuvando et quantum ad hoc dicit: astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus; quasi dicat, illi fremuerunt, sed alii astiterunt, idest affuerunt huic malitiae. Item quidam praebuerunt auxilium per sapientiam consulendo; et quantum ad hoc dicit, convenerunt in unum, scilicet ad consiliandum. Littera hieronymi habet tractabant pariter. Hier. 5: ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, et judicium Dei sui etc.. Deinde cum dicit, adversus Dominum, et adversus Christum ejus etc. Ponit patientes rebellionem. Ostendit enim contra quos fuit rebellio, quia contra Dominum, et contra regem ejus: reges enim dicuntur Christi, idest uncti Ps 104: nolite tangere christos meos. Qui ergo rebellat regi instituto per Deum, rebellat etiam Deo Rm 13: qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit.
Et ideo dicit, adversus Dominum, et adversus Christum ejus Rm 8: non te abjecerunt, sed me. Mystice haec dicta sunt sub similitudine david de Christo Ac 4: domine, tu dixisti per os patris nostri pueri tui david, quare fremuerunt gentes etc.. Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum jesum, quem unxisti etc..
Et secundum hoc intelligendum est, quod gentes, scilicet milites, convenerunt contra Christum: et populi, scilicet judaei, meditati sunt inania, credentes eum occidere totaliter, scilicet quod non resurgeret: et reges terrae, scilicet herodes ascalonita prior qui occidit infantes: et posterius herodes antipas ejusdem filius qui pilato consensit: et principes, idest pilatus, ut ponatur plurale pro singulari per synecdochem. Vel principes sacerdotum convenerunt in unum, idest unam pravam voluntatem, adversus Dominum et adversus Christum ejus.



Numerus 2


Consequenter ponit propositum machinantium: unde dicit: dirumpamus vincula eorum etc.. Quod proprie dicitur: nam regis dominium dicitur jugum. 1R 12, dicitur ad roboam, quod alleviaret de jugo quod imposuerat eis salomon. Sicut enim boves junguntur jugo ad opus, ita homines ad dominium regni. Jugum autem removeri non potest nisi solvantur vincula. Vincula autem sunt in regno illa quibus firmatur potestas regia in regno, sicut milites, castra, et arma. Primo ergo oportet ista dissolvere, et tunc removere jugum. Spiritualiter in Christo est jugum lex charitatis Mt 11: jugum meum suave est etc.. Vincula sunt virtutes, spes, fides, charitas Ep 4: soliciti servare unitatem spiritus, in vinculo pacis. Eccl. 6: vincula illius alligatura salutaris. Quod ergo conscientia hominis non sit sub jugo legis Christi, non potest esse nisi prius rumpantur haec vincula: quod faciunt qui dicunt Deo, recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus etc.. Job 12 hier. 2: a saeculo confregisti jugum, dirupisti vincula, et dixisti, non serviam. Vel hoc dicitur in persona david a Christo ad suos servos: Glossa quasi ipsi ita moliuntur: sed o mei dirumpamus etc. Sed non facit ad propositum.



Numerus 3


Deinde cum dicit, qui habitat, ponitur oppressio molientium in regnum david.
Et circa hoc duo facit. Primo ostenditur quomodo opprimuntur a Domino. Secundo quomodo a Christo ejus, ibi, ego autem constitutus etc.. Contra hos, scilicet Dominum et contra Christum ejus moliti sunt, ut dictum est. Circa primum nota quatuor: scilicet irrisionem, subsannationem, iratam locutionem, et conturbationem. Nam sicut aliquis puer nullius virtutis et potestatis, si pugnat contra gigantem, irridetur a gigante: ita si aliquis nullius potestatis moliri vult contra eum qui habitat in caelis, irridetur ab eo. Job 35: suspice caelum et intuere et contemplare aethera, quod altior te sit. Si peccaveris quid ei nocebit? Et si perseveret impotens, tunc ille qui est potentior reprehendit et subsannat. Irrisio namque fit bucca, secundum Hieronymum in Glossa; sed subsannatio rugato naso atque contracto, ex quadam scilicet levi indignatione Pr 1: ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis id quod timebatis advenerit. Si autem nullo modo desistat, procedit ad vindictam; et ideo dicit, tunc loquetur ad eos in ira sua, idest proferet sententiam vindictae contra eos: nam in Deum non cadit ira: sed quod est creaturae, aliquando attribuitur creatori per antropospatos, quod est humana propassio. Ps. 6: domine ne in ira tua etc.. Ultimo autem sententia executioni mandatur; et ideo dicit, et in furore suo conturbabit eos, in corde et in anima in aeterna poena: hoc est sua virtute puniet eos. Job 15: cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies: terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum. Haec quatuor erunt in judicio. Quia irridebit statuens eos a sinistris Mt 25: subsannabit, dicens: esurivi etc.. Improperando. Loquetur in ira, sententiando: ite maledicti in ignem aeternum etc.. Conturbabit, sententiam exequendo: ibunt hi in supplicium aeternum etc..



Thomae Aq, in Psalmos Psa.1