Scivias Hildegardis 3200


VISIO TERTIA.

3300

[Col. 0589]

SUMMARIUM.---Quod divinae virtutes sub lege pullulantes in nova lege plurimum fructum afferunt. Quod voluntate Dei virtutes operantur in hominibus. De statu amoris coelestis, disciplinae, misericordiae, victoriae. De habitu earumdem et quid significet. Specialiter de amore coelesti et habitu ejus et quid significet. Specialiter de verecundia et habitu ejus quid significet. De misericordia. Specialiter de victoria et habitu et quid significet. De statu patientiae et gemitus et quid significet. De habitu eorumdem et quid significet. Specialiter de patientia et habitu ejus et quid significet. Specialiter de gemitu et habitu ejus et quid significet.

[Col. 0589C] Post haec vidi et ecce quasi in medio longitudinis praedictae lucidae partis muri designati aedificii stabat velut turris ferrei coloris ipsi muro exterius imposita, latitudinis quatuor cubitorum et altitudinis septem cubitorum, in qua conspexi quinque imagines singulariter stantes in singulo quoque arcu desuper quasi turritum conum habentes, quarum prima respiciebat ad orientem, secunda autem ad aquilonem, tertia vero ad septentrionem, et quarta ad columnam verbi Dei; in cujus radice Abraham patriarcha residebat, ac quinta ad turrim Ecclesiae et ad illos homines qui in ipso aedificio huc et illuc discurrebant. Similitudo autem una erat eis in hoc: singulae earum vestitae erant solummodo quasi singulis vestibus sericinis et calceatae calceamentis [Col. 0589D] candidis, excepta quinta, quae omni ex parte armata videbatur. Secunda vero et tertia nudo erant capite, dissoluta coma et candida carentes amictu palliorum; prima autem et tertia ac quarta indutae erant tunicis candidis. Sed dissimilitudo ex hoc erat eis: Prima imago gestabat in capite suo pontificalem infulam, sparsis capillis et albis, induta quasi pallio albo, inferius in duabus oris ejus purpura contexto; in dextera vero gerebat lilia et alios flores; in sinistra autem palmam. Et dixit: O dulcis vita, et o dulcis amplexio aeternae vitae, et o beata [Col. 0590C] felicitas in qua sunt aeterna praemia, quae semper es in veris deliciis, ita tamen quod nunquam possum impleri, nunquam satiari interiori laetitia quae est in Deo meo. Secunda autem induta erat purpurea tunica, stans ut adolescens qui nondum est ad plenum virilis aetatis: sed tamen magnae gravitatis; et dicebat: Me non terrebit horribilis inimicus qui est diabolus, nec inimicus homo, nec hoc saeculum in disciplina Dei, cujus conspectui semper assisto. Tertia vero tegebat faciem suam alba manica dexterae manus suae, et aiebat: O spurcitia et o immunditia hujus saeculi; abscondite vos et fugite ab oculis meis, quia dilectus meus natus est de pura virgine Maria. Quarta autem erat velata capite albo velamine more muliebri, et circumamicta pallio crocei [Col. 0590D] coloris; in pectore vero suo gerebat imaginem Jesu Christi; circa quam in pectore suo scriptum erat: Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos Oriens ex alto (
Lc 1,78). Et dicebat: Porrigo manus semper ad peregrinos et egenos ac ad pauperes et debiles, atque ad gementes. Quinta porro armata erat galea superposita capiti suo, induta quoque lorica et ocreis, atque ferreis chirothecis ferens etiam in sinistra sua clypeum ab humeris pendentem, accincta quoque gladio et hastam manu dextera tenens. Sub pedibus autem ejus jacebat [Col. 0591A] quasi leo hians ore, lingua extensa ex ore ejus, et etiam velut quidam homines, quorum alii tubis resonabant, alii quibusdam instrumentis ludicris joculariter concrepabant, et alii diversis ludis ludebant: quos imago illa simul et ipsum leonem pedibus suis conculcans, hasta quam dextera tenebat acriter transfodiebat, et dixit: Vinco fortem diabolum et te odium et invidiam, atque te, o spurcitia, cum ludentibus fallaci deceptione. Sed intra illud aedificium vidi duas alias imagines versus hanc eamdem turrim stantes: quarum prior apparebat stans supra pavimentum ipsius aedificii, quasi in arcu ignei splendoris diversis imaginibus malignorum spirituum interius depicto, et contra praedictam turrim posito, altera vero ipsi arcui exterius tantum [Col. 0591B] collateralis in nullo arcu consistens, ambae videlicet interdum ad praedictam turrim aspicientes, et interdum ad homines aedificium intrantes et exeuntes. Vestitae autem erant etiam ipsae sericinis vestibus et velatae in ligatura capitis albo velamine more femineo, non circumamictae palliis, indutae vero calceamentis albis. Sed prior earum habebat in capite suo quasi triangularem coronam rubentem, ut rubeus hyacinthus rubet in colore suo, induta quoque tunica nivea, cujus implicamenta erant viridi colore ubique distincta, et ait: Vinco in oriente cum fortissimo Filio Dei: qui exivit a Patre veniens in mundum pro redemptione hominum, et qui iterum rediit ad Patrem; cum in maxima aerumna moriens in cruce resurgensque a mortuis ascendit [Col. 0591C] in coelum, ideoque nolo confundi; fugiendo miserias et dolores hujus saeculi. Altera vero induta erat tunica alba sed aliquantulum pallidi coloris. Et in dextero brachio suo portabat crucem cum imagine Salvatoris Jesu Christi caput suum inclinans super illam, et dicebat: Hic infans pertulit multas miserias in hoc saeculo; et idcirco volo semper plorare et habere moerorem propter gaudium aeternae vitae, in quam bonae oves adducendae sunt per nobilem Filium Dei. Et vidi quod omnes praedictae imagines singula verba sua per mysterium Dei dicebant ad admonitionem hominum.

Tunc iterum sedens in throno qui mihi haec omnia ostendebat, dixit mihi: Per fortitudinem et constantiam voluntatis Dei, divinae virtutes in Veteri [Col. 0591D] Testamento celeriter pullulabant, sed ibi se velut in ignorantia colentibus nondum plene suavem et dulcem gustum praebebant, quia tunc tantum austeritas legis delinquentes acriter corripiebat; postmodum autem per gratiam Dei in nova lege plurimum fructum proferentes, fortem et perfectum cibum et in amore coelestium esurientibus cum summa dulcedine exhibebant, cum prius, ut dictum est, quaedam occulta ostensio et signum futurorum essent, secundum quod etiam spectaculum hoc cum appositionibus suis demonstrat. Nam haec turris quam vides quasi in medio longitudinis praedictae lucidae partis muri designati aedificii stantem, habet typum praecursus voluntatis [Col. 0592A] Dei, quae in circumcisione multis modis et diversis significationibus manifestata est: ita quod Deus in signum ejusdem circumcisionis demonstravit legem, et per legem gratiam Evangelii; quoniam fide propalata in fideli Abraham: surrexit in ipso etiam circumcisio in mysterio verae praefigurationis; quia per divinam potentiam instruxerunt se fortes virtutes incipientes in Abraham quasi in medio longitudinis speculativae scientiae duarum humanae optionis viarum sub munitione firmissimae bonitatis superni Patris, cum postmodum apertae futurae erant per voluntatem Dei, illud in figura praesignantes quod Deus facere voluit priusquam hoc manifeste ostenderet in opere. Quae ferrei coloris est, ipsique muro exterius imposita, quae est justitia Dei fortis [Col. 0592B] et invincibilis, se in ipsa speculativa scientia quasi exterius ostendens per circumcisionem quae se foris carnaliter formavit posita cum beatis virtutibus in spiritualibus spiritualis muri, quem constituit Deus in hominibus. Et eadem turris est latitudinis quatuor cubitorum, quia per voluntatem Dei ipsae virtutes operantur in homine, posito sub extensione quatuor elementorum, cum quibus vegetatur corporaliter in corpore, et altitudinis septem cubitorum; quia in altitudine septem donorum Spiritus sancti tanta firmitas est, ut se ipsa turris ita erigeret, quod ex ea prodiret Ecclesia in incarnatione Filii mei, praefigurata in circumcisione Veteris Testamenti.

Quod autem conspicis in ea quinque imagines [Col. 0592C] singulariter stantes, in singulo quoque arcu desuper quasi turritum conum habentes, hoc est quod in turri hac, id est in fortitudine circumcisionis pendebant quinque fortes virtutes, non quod ulla virtus sit vivens forma in seipsa, sed solummodo praelucida sphaera a Deo fulgens in opem hominis; quia homo perficitur cum virtutibus, quoniam ipsae sunt opus operantis hominis in Deo. Unde ipsae quinque virtutes ad similitudinem quinque sensuum hominis in hac turri positae sunt; quia multo zelo tangebant circumcisionem, abscindentes ab ea iniquitatem, ut quinque sensus hominis, in Ecclesia circumciduntur per sacratissimum baptisma, sed tamen in hominibus non operantes per seipsas; [Col. 0592D] quia homo cum illis operatur, et ipse cum homine, sicut etiam quinque sensus hominis non operantur per se, sed homo cum illis et ipsi cum homine, ita invicem fructum facientes. Et sunt singulariter; maximo studio desudantes in singulari scilicet statura magisterii turritum apicem habente, id est praecellentem et bene compositam dignitatem validissimae constantiae. Et prima imago respicit ad orientem, quia virtus illa prospexit ad Filium Dei planctu amoris, ut quandoque veniret, hoc aperte loquens de aeterna vita quam circumcisio habuit in absconso. Secunda autem imago videt ad aquilonem; quoniam ipsa consideravit partem orientis et partem aquilonis, in magna disciplina aspiciens ad Deum quasi ad orientem, dedignando inconvenientiam [Col. 0593A] indisciplinatae lasciviae, scilicet quod Deus non habebatur in veneratione, despiciendoque quod lex Dei digne non habebatur in populo illo, quasi in aquilone. Tertia vero tendit ad septentrionem; quia fortissime illa prosternit superfluam fornicationem, despiciendo eam, et seipsam ab illa protegendo legali institutione. Quarta autem imago vertitur ad columnam verbi Dei, in cujus radice Abraham patriarcha residet; quoniam ipsa versa fuit adhaerens in incarnatione Filii Dei, quam velut in fundamento Abraham tetigit, cum praesignificatione mirae profunditatis, ariete pendente in spinis. Quinta vero respicit ad turrim Ecclesiae, et ad illos homines qui in ipso aedificio huc et illuc discurrunt; quia illa erexit se victoriose destruere [Col. 0593B] omnem injustitiam quae orta est in Adam, respiciens ad fortitudinem catholicae Ecclesiae, ut victoriose et sine intermissione pugnet contra vitia diaboli, et ad homines qui in ea diversa varietate morum discurrunt, ostendens eis in pertimescendo zelo Dei ut oves justitiae esse perseverent.

Quod autem similitudo una est in eis: hoc est quod pari devotione Deum colunt in operibus hominum; nam singulae earum vestitae sunt solummodo quasi singulis vestibus sericinis, quia unaquaeque earumdem virtutum, habet in se dulcedinem et suavitatem quibus nullatenus gravant nec constringunt homines; sed ut suaviter balsamum sudat de frutice suo: sic molliter operantur dulcedinem coelestis regni in humanis mentibus sine [Col. 0593C] sorde et duritia injustitiae. Et sunt calceatae calceamentis albis, quoniam recte sequuntur justitiam meam in albedine coelestis regni, transeundo subjectionem diaboli, et omnino conculcantes vestigia ejus in hominibus. Sed quinta virtus ex omni parte armata videtur; quia ipsa prospicit ad Ecclesiam, in qua fortissimae pugnae adversus diabolica vitia perficiuntur, extendens in ea ubique victoriam suam, cum pretiosissima armatura quae est invictissima fortitudo Dei, quae pertranseundo occidit omnem injustitiam in confusione diabolicae fraudis. Quod vero secunda et tertia sunt nudo capite dissoluta coma et alba: hoc est quod nullum supplicium laboris, nec onus divitiarum aut concupiscentiae [Col. 0593D] sibi imponunt pro amore meo; sed nudo capite, id est aperta conscientia sua, aperiunt mihi omne occultum suum, ardentes semper in dilectione mea, cum omnem confusionem et lasciviam concupiscentiae carnis a se abjiciunt; hoc incipientes in albis crinibus quod est claritas mentis, bona opera desiderantis. Et carent amictu palliorum; quoniam a se projiciunt mores paganorum, cum impudicitia et spurcitia diaboli et cum omnibus curis saecularibus; quia sapientia hujus mundi, stultitia est apud Deum (1Co 3,19). Prima quoque et tertia ac quarta indutae sunt tunicis albis; quod est apprehensio innocentiae praefigurantis incarnationem Filii Dei mei cum suavitate castitatis, qui morti subtraxit hominem, induens eum vita in [Col. 0594A] salvatione. Quod autem dissimilitudo est eis: hoc est quod vis earum vicissim est in dono Spiritus sancti, cum virtus haec habet hoc instrumentum animae, et virtus alia aliud, unum tamen studium existentes in Deo: ita quod coelestis Jerusalem perfecte construatur cum eis; quia ipsae sunt opus quod homines operantur: per quod ad Deum perveniunt.

Unde haec prima imago designat coelestem amorem, quia ipse prae animi cura inesse debet hominibus; gestans in capite suo pontificalem infulam, sparsis capillis et albis, quia valde coronata est in summo sacerdote Jesu Christo, et in summis sacerdotibus Veteris Testamenti, et in illis qui eidem Filii Dei dixerunt: Utinam disrumperes coelos et [Col. 0594B] descenderes; stans denudatis capillis sine muliebri velamine capitis in albedine apparentibus: praefigurans in eis quod sacerdotale officium denudandum esset conjugali officio in adventu Filii mei, ipsius qui imitandus est a sacerdotibus suis in castitate propter salvationem; quia ipsi perfectissimo coelesti amore sic semper adhaerere debent: ut excutiant pravos mores hominum, a contagione peccati: clara et candida pars existentes in spirituali dono Dei. Quae etiam induta est quasi pallio albo, inferius in duabus oris ipsius purpura contexto; hoc est quod eam circumdedit gratia Dei in albedine lenitatis, subnixa et ornata in finibus protectionum suarum cum decoris ornamentis charitatis; quia comprehensio divinae gratiae inesse debet termino [Col. 0594C] uniuscujusque boni operis, constans in duabus partibus videlicet in virtute dilectionis Dei et hominis. Quod vero in dextera sua habet lilia et alios flores, hoc est quod in bono opere habet candida praemia liliorum aeternae vitae et claritatem aeterni luminis, et alios sanctitatis flosculos qui sunt sodales sui, qui se illi conjungunt coelesti amore. Sed quod in sinistra sua gestat palmam, hoc est quod ipsa in recordatione mortis habet palmam ascendentem de occulto beatae virtutis, cum qua mortem quasi torrentibus lapidibus obruit, ut etiam declarat in verbis suis ad filios Dei, ut supra dictum est.

Secunda autem, praetendit disciplinam; quoniam [Col. 0594D] post ardentem coelestis vitae amorem oritur constrictio carnalium concupiscentiarum in disciplina magnae contritionis. Quae induta est purpurea tunica; quia circumdata est lege mea et mortificatione carnis in hominibus, quod est exemplum Filii mei in purpureo indumento: ut idem Filius meus ex purissima Virgine natus est in charitate, quae omnimodo operata est in ipso. Constat enim ut adolescens qui nondum est ad plenum virilis aetatis, sed tamen magnae gravitatis; quoniam disciplina semper est in puerili timore, ut puer est in constrictione timens magistrum suum sub magistratione. Unde et ego omnipotens, semper magister sum disciplinae, quia ipsa erga me est quasi non virilis; quoniam non vult esse potens in officio [Col. 0595A] propriae voluntatis suae, sed semper fideliter timere in magna districtione reverentiae, sicut etiam manifestissime ostendit in supradictis verbis suis.

Tertia vero declarat verecundiam: quoniam post disciplinam surgit pudor verecundiae, a se fugans confusionem peccati. Quapropter tegit etiam faciem suam alba manica dextrae manus suae; quia protegit interiorem conscientiam suam quasi faciem animae, fugiens a fornicatione et a pollutione diabolica, se defendens candida veste innocentiae et castitatis, eam habens in dextera, quod est in salvatione operis sui; quoniam ipsi potenter adhaerent contemptus omnis spurcitiae Satanae, quam omnimodo abjicit a se, ut etiam declarat in praedictis verbis suis monitionis suae.

[Col. 0595B] Quarta autem significat misericordiam; quia post verecundiam elevat se ad egentes virtus misericordiae, quia etiam in corde aeterni Patris est vera misericordia gratiae ejus quoniam ipse per eam hoc ordinavit in antiquo consilio suo quod primum ostendit misericorditer Abraham in circumcisione, educens eum de terra ejus et praecipiens ei ut circumcideretur ipse et genus suum, quando illi demonstravit magna mirabilia in vera Trinitate, per quae et Filium suum praenuntiaverat in figura, quod totum est illa misericordia quam idem Abraham praesignavit offerens Isaac. Et est velato capite ex albo velamine capitis more muliebri; quod est tegmen et initium salvationis, quasi caput miserantis perditas animas de exsilio mortis reducentis sub [Col. 0595C] candore pii velaminis; quoniam albas facit animas et hominem fulgentem; dum coopertus fuerit cum misericordia a Deo, quia illis hominibus qui Deum in indignatione habent, dum adhuc in peccatis sunt, his fulget post illatam eis coelitus misericordiam, ut radius solis in blanda suavitate, quoniam misericordia in muliebri persona fecundissima mater est animarum de perditione. Nam ut mulier operit caput suum, ita deprimit misericordia mortem animarum, et sicut mulier suavior est viro, sic et misericordia suavior vesana insania criminum in insania peccatoris priusquam cor ejus visitetur a Deo: sicut et eadem virtus in muliebri forma apparet, quoniam in feminea castitate clausa virginea [Col. 0595D] materia surrexit in ventre Mariae suavissima misericordia, quae semper erat obumbrata in Patre, donec Pater eam visibilem ostendit per Spiritum sanctum in utero Virginis. Et circumamicta est pallio crocei coloris; quia circumdata est splendidissimo sole quod est signum Filii mei fulgentis de coelo in mundum, sicut solis splendor in terram. Quoniam idem Filius meus verus est sol illuminans mundum cum sanctificatione Ecclesiae. Quod vero in pectore suo habet imaginem ipsius Unigeniti mei: hoc est quod in pectus misericordiae inclinavi eumdem Filium meum, dum eum misi in uterum Mariae virginis. Unde et circa eam in pectore virtutis ejus scriptum est: Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos Oriens ex alto [Col. 0596A] (Lc 1,78). Quid hoc? Quia ubique in circumeunte potestate mea demonstratur in secreto scientiae pectoris misericordiae: quod Filius meus vera misericordia est. Quomodo? ut praedictum est in verbis Zachariae servi mei in Evangelio dicentis: Per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos Oriens ex alto. Hoc tale est: Per viscera paternae misericordiae salvatio est, qui absconsum in corde Patris erat, ut viscera manent in homine: quod Filius ejus in fine temporum incarnaretur ubi visitavit Deus homines. Quomodo? Coelesti scilicet pane qui Filius ejus est natus in carne ex Maria virgine, qui veniens ex alto, id est de corde Patris exiens, praebuit maximam quaerentibus se misericordiam, sicut etiam ipsa virtus in supradictis verbis [Col. 0596B] suis filios Dei alloquitur.

Quinta vero imago praefigurat victoriam: quoniam post misericordiam quam ostendi in circumcisione Filium meum volens mittere in mundum, erexit se victoria in eadem circumcisione, ita procedens cum majore virtute usque ad Filium meum, atque cum ipso in novissimum diem. Nam in Filio meo superavi antiquum serpentem; qui super caput suum extulit se, humanum genus rapiens per mille nequitias quibus illud comprehendit quasi in catena sua, quia illas nequitias Unigenitus meus devicit per omnia bellicosa arma quae surrexerunt in incarnatione ejus qui est flos omnium virtutum. Quid hoc? Post misericordiam surgit victoria cum seipsum homo devicit et aliena vitia. Quomodo? In [Col. 0596C] praedictis vitiis quinque virtutibus: primus est amor coelestis, scilicet in hoc quod homo scit et agnoscit Deum, diligens eum super omnia. Deinde causa illius fidei ligatur idem homo in legem disciplinae; de qua ipse compescit crimina peccandi per bonam et rectam verecundiam. In his ergo tribus viribus justificabitur homo in corde suo: sic inspiciens aliam rem quae est angustia proximi sui quem procurabit in omnibus necessitatibus ejus ut se. Unde et mox surgit homo fortissimus miles cum his tribus viribus in quibus perfectus est in mente sua imitando in misericordia Filium meum verum Samaritanum sic in victoria pertransiens vires diaboli cum armis victoriosissimarum virtutum, cum [Col. 0596D] seipsum vincit et proximum suum regit, in ipsis virtutibus occidens omne malum, abjiciendo videlicet superbiam quae Adam expulit de paradiso. Et eadem virtus armata est galea supposita capiti suo; quia homo pleno coelesti desiderio ad Deum qui est caput omnium suspirare debet ut salutem consequatur aeternam. Induta est quoque lorica, ut homo resistat diabolo constringens injustam voluntatem carnalium desideriorum suorum, in vero timore et cum justo tremore subjectus Deo, fideliter metuens districtum judicium ejus ut per me commonitus dicit David: Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae: commota est et contremuit terra (Ps 77,19). Hoc tale est: Effulserunt mirabilia et secreta tua, o Domine cunctorum; et mirifice apparuerunt. [Col. 0597A] Quomodo? Ut coruscatio quae ex parte videtur et ex parte occultatur; quoniam mysteria tua nunc intelliguntur, nunc autem nesciuntur; nam non est gens diffusa in latitudine totius orbis qui in tua voluntate mirabiliter creatus est; quin ad eam nomen gloriae tuae et potentia majestatis tuae diversis modis et admirandis signis mirifice pervenerit, etiam si eam lumen fidei et veritatis nedum perfecte ad salutem sui illustraverit. Quapropter homo in magnis suspiriis commotus avertit se a voluntate sua, deseritque concupiscentias suas, tremendo videlicet supernum judicium; quia ipse prius in terrenis actibus ambulans sui ipsius imprudenter oblitus erat, cum nunc sapienter redit ad se. Est etiam praefata virtus induta ocreis ut, recta via sibi [Col. 0597B] denuntiata, effugiat itinera mortis per castigationem corporalem. Induta est et ferreis chirothecis, quatenus effugiat opera diaboli per circumcisionem mentis, et per rectissimam fidem, ita ut in Deum credat: sic evadens laqueos truculentissimi inimici. Habet etiam in sinistra sua clypeum ab humeris pendentem; quoniam in sinistra parte quae est diabolica pugna contra hominem, circumdata ex gratia fortissimorum praeceptorum Dei, quibus homo tanta Fidei fortitudine circumdetur et defendatur, ne diabolus eum corrumpat suasionibus suis, et ne ipse homo se subjiciat vitiis illius protectione Dei, ab humeris circumdatus; quoniam gratia Dei adhaeret rectae fortitudini animae ad Deum in ligatura dilectionis Dei et proximi. Et accincta est gladio; [Col. 0597C] qua homo debet se constringere castigatione corporis, in austeritate sermonis Dei; et a se et ab aliis abscindens iniquitatem. Hastam quoque manu dextera tenet; quod est ut homo cum fiducia sit audax in Deo superare omnem sapientiam diaboli; hoc faciens cum fortissima pace Domini quae vera justitia est contra nequissimum certamen diaboli et hominis; quod difficile debellari potest nisi adjutorio Dei. Quod autem sub pedibus ejus jacet quasi leo hians ore, hoc est diabolus quem victoria pedibus recti itineris vitae et veritatis prostravit, cum idem Satanas acerrima et amarissima crudelitate hians deglutiret genus humanum. Lingua vero extensa ex ore ejus, est existimatio ipsius qua terribili [Col. 0597D] iniquitate putabat omne genus hominum ab Adam procreatum omnino devorare. Et quod etiam sub pedibus ejus jacent velut quidam homines: hi sunt sub agilitate ejus torpentes fistulae diaboli, quae se flectunt ad initium omnis mali, quas ipsa protexit in zelo Dei recte procedens in justitia; quia caedem perversae machinationes in diversis moribus se subdunt diabolo illi famulantes. Quorum alii tubis resonant; quoniam bacchantur sonitu omnium malorum, et insaniunt elati flagrante mente odio habentes justitiam Dei, genus scilicet super genus hoc faciens in magna superbia. Et alii quibusdam instrumentis ludicris joculariter concrepant; qua fallaces sunt in illusionibus phantasticis ad diabolum pertinentibus, et quoniam pertinaces sunt in tortuosa [Col. 0598A] lascivia elationis invidentis disciplinae Dei. Alii quoque diversis ludis ludunt; quoniam versantur in diversitate et spurcitia vitiorum, quae secundum libitum voluntatis suae excogitantes in seipsis per insidias diabolicas adimplent. Et hos omnes eadem imago simul et ipsum leonem pedibus suis conculcat; qua nimio zelo omnes has vanitates artium propellit et suasiones Satanae conterit in justitia Dei. Sed et hasta quam dextera tenet eos acriter transfodit; quoniam per fiduciam et audaciam ad Deum fortissime transfigit superando et vulnerando in doloribus omnes has immunditias, quia a Deo deluduntur et ad nihilum deputantur; ut ipsa etiam in praedictis verbis admonitionis suae demonstrat.

Sed quod intra ipsum aedificium vides duas alias [Col. 0598B] imagines versus hanc eamdem turrim stantes, hoc est quod intra opus illud quod coelestis Pater operatus est per Filium suum, palam eum ostendens in aperto opere quo in circumcisione ostensus est, in obumbratione duae virtutes surrexerunt quod est exemplum Christi in una et sequi vestigia ejus, in altera obviam praecursui voluntatis Dei maxima fortitudine et reverentia apparentes; quia in seipsis declarant fructum qui praefiguratus est in circumcisione. Et prior earum apparet stans supra pavimentum ipsius aedificii quasi in arcu ignei splendoris diversis imaginibus malignorum spirituum interius depicto, et contra praedictam turrim posito; quia eadem virtus perficitur in terrenis rebus eas conculcando in bonitate Patris, cum diligenter pertransit [Col. 0598C] desideria carnis in exemplo Filii Dei. Quomodo? Quia in multa tolerantia pertransit adversa mundi fortiter examinata et excribrata in arcu, id est in excellentia saecularis potestatis, quae ignea est in terrore detrahentis superbiae quam diabolica turba subsequitur: interiora animae saecularium desideria carnalia diligentium attrahens suae voluntati, cum etiam idem arcus per terrenam potentiam in multis modis interdum opponat se justitiae; repugnans vero testamento quod aedificatum est in Deo, quae tamen omnia superat victrix virtus per adjutorium Dei in bonis hominibus quamvis multum impugnentur et fatigentur ab insidiis malignorum. Altera vero ipsi arcui exterius tantum collateralis in nullo arcu consistit; quoniam cum prior virtus tumidam potestatem [Col. 0598D] patienter devincit quae ipsi multas poenas intulit, procedit virtus haec foris eamdem potentiam, quia de poenis quas illa pertulit, haec quasi extra eamdem potestatem orta est rabiem ejus effugiens; sed tandem juxta eam, quod est recordatio aerumnarum unde originem duxit; sine depressione arcus consistens, quoniam libera est a potestate hujus saeculi, palam crucem Christi bajulans. Quod autem ambae interdum ad praefatam turrim aspiciunt, hoc est quod ipsae sunt plenum opus praefiguratum in praecursu voluntatis Dei, in circumcisione Veteris Testamenti, considerantes initium radicis suae; majores tamen eodem initio suo quod in circumcisione habuerunt existentes, quia fulgens opus praecellit [Col. 0599A] inceptionem doctrinae, interdum etiam aspicientes ad homines idem aedificium intrantes et exeuntes; quod est admonitio earum in Spiritu sancto ad populos qui ad Deum in via legis justitiae ambulant, et ad illos qui sunt in criminibus diaboli volentes recedere de via justa, unde exhortantur ab eis, ut eas in bono imitentur.

Vestitae sunt etiam ipsae sericinis vestibus, quia habent suavitatem illam, ut homo non gravetur in indignatione laboris persecutionum. Et sunt velatae in ligatura capitis albo velamine more femineo, quoniam justum est ut homo subjectus sit Deo capiti suo, ipsum menti suae jugiter circumponens in candore dilectionis, ita ut eum in gaudio et laetitia amplectatur, sicut mulier virum suum habet in honore [Col. 0599B] timoris et amoris, ut constituit Deus. Sed non sunt circumamictae palliis, quia carent omni sollicitudine saeculari, se tantum declinantes post illa quae sunt aeterna in Deo in vita futura. Indutae sunt autem calceamentis albis; quoniam lucent in itineribus justitiae per albedinem fidei in mentibus hominum, ut et ipsi sequantur vestigia exempli earum.

Prior autem imago designat patientiam, quia illa surrexit in cornu Abrahae, quod est in inceptione obediendi cum obediendo Deo in circumcisione primum sonum obedientiae post casum Adae significaverit praecurrentem operantem obedientiam in vero verbo, quod est in Filio Dei, ut sonus verbum [Col. 0599C] praecurrit, in septentrionali parte, videlicet opposita nequitiis et inquietudini antiqui serpentis. Et habent in capite suo quasi triangularem coronam rubentem, ut rubeus hyacynthus rubet in colore suo, quoniam in principio mentis fidelium hominum per fidem sanctae Trinitatis valde coronata est, qui carnem suam contemnentes pro amore Dei et vera fide sanguinem suum fundere non dubitant, quia et Filius Dei apparens in carne, mortem devicit cum rubore sanguinis sui per quem Ecclesia decorata est, quasi cum nobili rubente hyacintho in decore suo. Induta est quoque tunica alba cujus implicamenta sunt viridi colore ubique distincta, quia sibi induit [Col. 0600A] vestimentum operis Dei in albedine perpetui luminis ornatum, scilicet in implicamentis suis, quae sunt aerumnae et gemitus dicentis: O quando veniam ad aspectum veri luminis? quod desiderium feliciter in praesenti vita habetur in adobumbrato exemplo, per quod decorantur ipsae adversitates fidelium in viriditate animae multis calamitatibus distinctae, propter Deum in patientia haec omnia sufferentes, ut etiam eadem virtus declarat in praedictis verbis suis.

Altera vero imago praetendit gemitum, quoniam post patientiam contrariorum, elevat se in electis meis gemitus recordationis vitae, surgens admonitione mea, ut de corde meo Filium meum misi propter gemitum populi mei. Nam populus meus [Col. 0600B] in Veteri et in Novo Testamento habebat et habet hanc recordationem mentis, quam gemitus comprehendentis in lamentabili ornamento suo, quoniam ipsa vera compunctio cordis est. Propter quod etiam stat in septentrionali plaga, ut repugnet dissolutae immunditiae diabolicarum insidiarum. Et induta est tunica alba, sed aliquantulum pallidi coloris, quia circumdata est bonis operibus in candore fidei; turbulentum tamen pallorem ostendentis, quoniam semper suspiria et fletus habet pro aeterna felicitate. Quod autem in dextero brachio suo portat crucem cum imagine Salvatoris caput suum inclinans super illud, hoc est quod in dextera, id est in recta parte fortis operis sui amplectitur [Col. 0600C] passionem Filii mei toto desiderio intentionis suae anhelans, et se inclinans ad eum, imitando ipsum in doloribus et aerumnis, sicut etiam in supradictis verbis exhortationis suae demonstrat. Unde etiam vides quod omnes praedictae imagines singula verba sua per mysterium Dei dicunt ad admonitionem hominum, quia in omnibus virtutibus dulcissima suavitate pietas Dei docet, exhortando mentes populorum ut dimittant malum, erigentes se ad bonum. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardenti amore speculi mei ad verba haec anhelet, et ea in conscientia animi sui conscribat.





VISIO QUARTA.

3400

[Col. 0599]

SUMMARIUM.---Cum austeritas legis aulcorata est in incarnatione Verbi Dei: potentes se ostenderunt, et justitia Dei palam facta est. Quod patriarchae in mysterio signabant legem vicinam esse. Quod fortitudini Dei nulla superbia resistere potest. Quod justitia Dei metuenda est et altitudo omnes creaturas excellit. Quod Verbum Dei tria acumina incidentia habet, antiquam legem et novam gratiam et expositores divinorum librorum. De initiali cognitione divina legis et de operatione Evangelii et exquisita sapientia principalium magistrorum. Quod ab initio legis tempora patriarcharum et prophetarum, extendit Deus usque ad manifestationem Filii sui. Quod patriarchae et prophetae evangelicam doctrinam venerantes, de incarnatione Filii Dei admirali sunt. Quod Verbum Dei per typum praefigurationis latuit in animabus antiquorum a primo electo usque ad ultimum. Quod doctrina Filii egreditur a Patre et revertitur ad Patrem diffundens se in fructum benedictionis sic perveniens ad Ecclesiae doctores. Quod praedicante Christo facti sunt apostoli, martyres, et alii electi. Diffuso Evangelio extensa est in hominibus sapientia divinae Scripturae, quae in initio minoris studii erat, et in fine debilis refrigescente charitate multorum. Quod homo in principio boni operis debet esse timidus, in medio fortis et constans, in ultimo humilis. Quod mysteria Filii Dei in profundissimo secreto Patris in Veteri et in Novo Testamento edita, gratia sancti Spiritus declarata sunt, quando cinereo homini nonnisi in umbratione ostenditur. De scientia Dei et statu ejus quid significet. Quod angeli circa eam sunt et cur alati sunt. De iis qui dicuntur compulsae oves. Quod Deus quosdam [Col. 0601] leniore, quosaam fortiore flagello, quosdam maxima aerumna mentis et corporis constringit. Exemplum de Pharaone, et Moyse, et Aaron ad eamdem rem. De modis castigationum et Dei consolationum vias hominum inspicientis. Verba sapientiae Salomonis. Quare scientia Dei inspiciat homines nova veste indutos.

[Col. 0601A] Et deinde ultra praedictam turrim praecursus voluntatis Dei, sed cubito uno infra angulum qui respicit ad septentrionem vidi quasi columnam calybei coloris praefatae lucidae parti muri ejusdem aedificii exterius appositam, valde terribilem aspectu, tantaeque magnitudinis ac altitudinis ut mensuram ejus nullo modo discernere possem. Et illa columna tres angulos habebat ab imo usque ad summum quasi gladium acutos, quorum primus respiciebat ad orientem, secundus autem ad septentrionem, et tertius ad meridiem, exterius ipsi aedificio aliquantulum conjunctus. Ex angulo autem qui respiciebat ad orientem procedebant rami a radice usque ad cacumen ejus, juxta cujus radicem vidi in primo ramo Abraham sedentem, in secundo [Col. 0601B] vero Moysen, in tertio Josue, ac deinde reliquos patriarchas et prophetas ita sursum singulos in singulis ramis ordinate sedentes: secundum tempus quo in hoc saeculo sibi invicem successerant, qui se omnes convertebant ad angulum ejusdem columnae qui respiciebat ad septentrionem, admirantes ea quae in spiritu futura viderunt in ipsa. Sed inter hos duos angulos unum scilicet vergentem ad orientem et alterum ad septentrionem, erat ante facies ipsorum patriarcharum et prophetarum illa columna ab imo usque ad summum quasi tornatilis et rotunda, plenaque rugarum, ut de arboris cortice solet germen pullulare. A secundo vero angulo respiciente ad septentrionem exivit splendor mirae claritudinis se extendens et reflectens ad [Col. 0601C] angulum qui respiciebat ad meridiem. Et in illo splendore in tam magnam latitudinem se diffundente, conspexi apostolos, martyres, confessores et virgines, atque alios plurimos sanctos, in magno gaudio ambulantes. Tertius vero angulus qui respiciebat ad meridiem, erat in medio latus et extentus; in imo autem et in summitate aliquantulum gracilior et constrictus, secundum modum arcus qui extenditur ad sagittas jaciendas. In cacumine autem ipsius columnae vidi tantam claritatem luminis ut humana lingua effari non possit; in qua apparuit columba habens in ore suo radium aurei coloris, multo fulgore columnam illam irradiantem. Cumque illuc aspicerem audivi vocem de coelo, magno [Col. 0601D] terrore me redarguentem et dicentem: Quod vides, divinum est. Ex qua voce ita contremui, ut amplius illuc aspicere non auderem. Vidi etiam tunc intra praedictum aedificium velut quamdam imaginem coram hac eadem columna super pavimentum illius aedificii stantem, et aliquando ipsam columnam, aliquando etiam homines illos qui in ipso aedificio discurrebant inspicientem; illa autem imago tanti fulgoris et claritatis erat, ut prae nimio splendore qui in ipsa lucebat, nec faciem ejus, nec [Col. 0602A] vestimenta quibus induebatur considerare valerem, excepto quod tantum ut caeterae virtutes in forma hominis apparuit. Et circa eam conspexi pulcherrimam multitudinem, angelicam formam et alas habentem et in tanta veneratione stantem, ut et eam timerent ac diligerent. Sed ante faciem ejus vidi aliam multitudinem in humana forma, tenebrosa veste apparentem, atque in multa constrictione timoris stantem. Et praedicta imago inspexit homines illos qui de mundo venientes in eodem aedificio nova veste induebantur, dicens unicuique eorum: Considera indumentum quod induisti, et noli oblivisci Creatoris tui qui te creavit. Cumque haec admirarer, ille qui sedebat in throno, iterum mihi dicebat: Verbum Dei per quod omnia facta [Col. 0602B] sunt, ipsum ante tempora ex corde Patris genitum, sed post in fine temporum ut veteres sancti praedixerunt ex virgine incarnatum, quamvis humanitatem assumpserit, divinitatem tamen non deseruit, sed cum Patre et Spiritu sancto unus et verus Deus existens, mundum sua dulcedine dulcoravit, ac cum suae claritatis fulgore illustravit. Quapropter et haec columna quam ultra praedictam turrim praecursus voluntatis Dei vides, designat ineffabile mysterium Verbi Dei, quia in vero Verbo, id est in Filio Dei, impleta est omnis justitia Novi et Veteris Testamenti, quae fideliter credentibus hominibus enucleata sunt per divinam inspirationem ad salutem ipsorum, cum idem Filius superni Patris ex suavissima Virgine incarnari dignatus est, quia postquam [Col. 0602C] per praecursum voluntatis Dei in initio circumcisionis se potentes virtutes ostenderunt; tunc etiam declaratum est in stricta justitia mysterium Verbi Dei, insinuatum videlicet per sonum patriarcharum et prophetarum, qui praedixerunt ipsum cum omni justitia manifestandum, et cum omnibus administrationibus, Deo subjectis, atque cum maxima austeritate quae tetigit incidentem justitiam Dei, nullam injustitiam dimittentem illaesam, quin abscindat eam in legalibus praeceptis.

Sed cubito uno infra angulum qui respicit ad septentrionem stantem, quod est in humano et singulari cursu praecellens vicinitas, quae fuit de patriarchis loquentibus strictam justitiam ejusdem Verbi [Col. 0602D] Dei in significationibus suis usque ad legem quasi in septentrionali parte diabolo repugnantem. Unde et calybaei coloris est praefatae lucidae parti muri illius aedificii exterius apposita, quia invicta ac insuperabilis est fortitudo verbi Dei, cui nullus resistere valet per inanem rebellionem aut per vilem superbiam, ita quod etiam speculativae scientiae per munitiones et actiones justitiae, id est antiqui patres quasi exterius conjuncti erant: nondum infixi ignito et perfecto operi se in Filio Dei erigenti, quod ipsi [Col. 0603A] tantum in exteriore sono verborum suorum praemonstrabant.

Est quoque valde terribilis aspectu, quoniam justitia in verbo Dei metuenda est humanae scientiae in impio judicio injustorum judicum secundum se ipsos solummodo judicantium. Tantae est etiam magnitudinis ac altitudinis, ut mensuram ejus nullo modo discernere possis, quia ipsum Verbum Filius scilicet Dei in magnitudine gloriae suae, et in altitudine divinitatis suae omnes creaturas superexcellit in paterna majestate, ita ut hoc nullus hominum in corruptibili carne id ad perfectum possit considerare.

Quod autem eadem columna tres angulos habet ab imo usque ad summum instar gladii acutos, hoc [Col. 0603B] est quod circuiens et volubilis in gratia fortitudo Verbi Dei quam Vetus Testamentum praesignavit in Novo declarandam manifestavit per Spiritum sanctum, tria incidentia acumina, id est antiquam legem et novam gratiam atque enucleationem fidelium doctorum in quibus factus homo quod justum est operatur, ab initio videlicet inceptionis suae ut in imo cum bonum incipit, ita sursum tendens ad perfectum quasi ad summum cum hoc consumat; quia omne quod justum est, fuit et est, et permanet in aeternum in simplicissima deitate quae omnia penetrat, ita quod nulla potestas potest constare in malitia sua, quam vult devincere pietatis ejus gloria.

Et primus angulus respicit ad orientem, qui est primus ortus inceptionis cognoscere Deum in divina [Col. 0603C] lege, ante perfectum diem omnis justitiae. Secundus autem ad septentrionem, quoniam post inceptionem bonae et institutae operationis, Evangelium Filii mei et alia praecepta in me Patre surrexerunt contra partem aquilonis, ubi omnis injustitia orta est. Tertius vero ad meridiem exterius ipsi aedificio aliquantulum conjunctus, qui est roboratis operibus justitiae profunda et exquisita sapientia principalium magistrorum per calorem Spiritus sancti qui obscura in lege et prophetis apparuerunt, et qui in Evangeliis ostenderunt germen quod fructuosum fecerunt ad intelligendum, tam gentes exteriorem materiam Scripturarum in opere bonitatis Patris, et suaviter ruminantes in ea mysticam significationem.

[Col. 0603D] Quod autem ex angulo qui respicit ad orientem, procedunt rami a radice usque ad cacumen ejus: hoc est quod in ortu cognitionis Dei per legem justitiae, quasi in angulo orientali apparuerunt rami, tempore scilicet patriarcharum et prophetarum, quia illa acuta columna divinitatis, haec omnia extendit ab initio radicis, id est bonae inceptionis in mentibus electorum suorum usque ad cacumen ejus: quod est usque ad manifestationem Filii hominis, qui omnis justitia est. Unde etiam juxta radicem ejus vides in primo ramo Abraham sedentem, quia per omnia subeuntem divinitatem exspirabatur hoc tempus quod primitus ortum est in Abraham, cum quieta mente reliquit patriam suam obediens Deo. [Col. 0604A] In secundo vero Mosen, quoniam deinde plantatio surrexit inspiratione Dei in initio datae legis per ipsum Mosen in praefiguratione Filii Altissimi, et in tertio Josue, quia ipse postmodum habuit spiritum hunc a Deo, ut consuetudinem legis Dei confirmaret robustiorem in praecepto divino. Ac deinde vides reliquos patriarchas et prophetas ita sursum singulos in singulis ramis ordinate sedentes, secundum tempus quo in hoc saeculo sibi invicem successerunt, quoniam in unoquoque tempore subsequentium patriarcharum et prophetarum inspiravit Deus desuper ad altitudinem praeceptorum suorum uniuscujusque singulare germen, cum ipsi in diebus suis disposite et ordinate in ostensa sibi justitia quiescebant, divinae majestati fideliter subjecti, ut [Col. 0604B] in temporibus suis venientes erant.

Et hi omnes convertunt se ad angulum columnae qui respicit ad septentrionem, admirantes ea quae in spiritu futura vident in ipsa quia omnes admoniti spiritu, per Spiritum sanctum se verterunt et viderunt ad evangelicam doctrinam fortitudinis Filii Dei diabolo repugnantis, de incarnatione ejus loquentes, et admirantes quod ipse veniens ex corde Patris et de utero Virginis in magnis mirabilibus se ostendit in suo opere et sequentium qui ipsum in nova gratia mirabiliter imitantes caduca conculcabunt, et ad aeternorum gaudia fortiter anhelabunt. Sed quod inter hos duos angulos (unum scilicet vergentem ad orientem et alterum ad septentrionem) ante faciem ipsorum patriarcharum et [Col. 0604C] prophetarum est columna illa ab imo usque ad summum quasi tornatilis et rotunda, plenaque rugarum ut de arboris cortice solet germen pullulare: hoc est quod inter binas summitates, videlicet inter manifestam cognitionem meam et subsequentem doctrinam Filii mei, latuit per typum praefigurationis in animabus antiquorum patrum in legibus meis commorantium, unicum Verbum qui est Filius meus a primo electo usque ad ultimum sanctum; in mystica coronatura circumornatus, quia ipse omnia instrumenta sua bene composuit ac limavit, scilicet per nobilem gratiam omnibus se pium manifestans, ut praefigurabatur in rugis circumcisionis, quae fuit umbra futurorum in appositis significationibus per austeritatem legis in se habentis rectissimum germen [Col. 0604D] latens, summae et sanctissimae incarnationis. Quod vero a secundo angulo respiciente ad septentrionem exit splendor mirae claritatis se extendens ac reflectens ad angulum qui respicit ad meridiem, hoc est quod ab altero, Novo scilicet Testamento diabolo opposito, exeunt verba Filii mei quae egrediuntur de me et revertuntur ad me; quia micante sole in carne, qui est Filius meus, fulget lumen sancti Evangelii in praedicatione ejus, ab ipso et a discipulis ejus se diffundens in fructum benedictionis, et se retorquens in fontem salvationis, sic perveniens usque ad rectores, videlicet ad profundos scrutatores verborum Veteris et Novi Testamenti, ostendentes quod sapientia erecta est in ipso sole [Col. 0605A] mundum illustrante, qui in suo latere valde ardet, velut meridies in electis suis.

Et in eodem splendore in tam magnam latitudinem se diffundente, conspicis apostolos, martyres, confessores, virgines atque alios plurimos sanctos in magno gaudio deambulantes; quia in perspicuo lumine, dum Filius meus fuit praedicans et dilatans lumen veritatis, facti sunt apostoli administratores veri luminis, et martyres robusti milites sanguinem suum fideliter fundentes et confessores officiosi post Filium meum, ac virgines supernum germen sequentes, atque alii electi mei laetantes in fonte laetitiae et in fonte salutis, dum Spiritus sanctus eos perfundit, ita ut sint flagrantes et manantes de virtute in virtutem. Sed quod tertius angulus qui respicit [Col. 0605B] ad meridiem est in medio latus et extentus, in imo autem et in summitate aliquantulum gracilior et constrictus secundum modum arcus qui extenditur ad sagittas jaciendas, hoc est diffuso Evangelio ardens in fervore Spiritus sancti, illa sapientia sanctorum, quam in profunditate quaerebant, ut per eam reperirent typicum germen profunditatis, scilicet quod eis esset intelligendum in verbo Dei; ipsa immediata, videlicet lata, quia confortata et roborata fide in populo Christiano, quasi in medio erat latus sensus exiens de animabus sanctorum doctorum, qui profundam asperitatem Scripturarum scrutantes, protulerunt eam in scientiam multorum qui ab eis discebant, ita quod dilatabant sensum suum in extensione sapientiae et scientiae divinae Scripturae, [Col. 0605C] quae in initio quasi in imo ecclesiasticae institutionis erat adhuc gracilioris et minoris studii, quia populi nondum eam amplectebantur tali amore, ut postmodum fecerunt, cum etiam in fine saeculi ut in summitate ejus, refrigescent studia multorum, ita quod eis divina scientia non erit amabilis in amore operis, sed abscondent sibi ipsis conscientiam suam, quasi non sit eis mutandum bonum in opere, illud tantum exterius ut in somno cognoscentes.

Et ideo est iste angulus in medio sui latissimus in asperitate, quoniam aspera opera cultus Dei denudata ab obumbratione Veteris Testamenti, erant a constrictiore initio suo se protendentes, quasi ad medium sui, quae sunt fortissimae virtutes in altiori [Col. 0605D] studio, cum populus velocior fuit, contra iniquitatem diabolum scilicet in verbis quae Dei sunt, et ejicere atque conculcare omnia vitia ejus cum magna austeritate justitiae Dei, ipse tamen sic tandem descendens, in oblivione sui, et constrictior existens in fervore Spiritus sancti circa finem mundi; ita videlicet extensus ut cum nervo lignum extenditur ad bellum, quia in anima et corpore se homo debet erigere contra vitia, ex utraque parte sui constrictior et in medio largior, ut in primo et in ultimo opere suo circumspectus sit magno timore et humilitate et in medio fortis ac constans emittere jacula bonorum operum per donum Spiritus sancti adversus insidias diaboli. Nam in inceptione boni est homo gracilioris virtutis, in prosecutione autem operationis [Col. 0606A] suae cum bonum operatur, est robustioris fortitudinis, quoniam Spiritus sanctus eum pertransivit infusione sua, in qua tamen operante virtute frequens esse non potest. Unde iterum constrictioris erit virtutis, quasi in fine operis per fragilitatem carnis suae. Sic semper extendi debet arcus se munientis contra vitia diabolica.

Quod autem in cacumine ejusdem columnae vides tantam claritatem luminis ut humana lingua effari non possit, hoc est quod coelestis Pater in altissimo et in profundissimo secreto suo edidit mysteria Filii sui, qui in eodem Patre suo fulget clarissima coruscatione, in qua prolata est omnis justitia, et in legali propositione et in Novo Testamento quod est maxima claritas lucentis sapientiae, ita ut non sit [Col. 0606B] possibile ulli terreno homini hoc aliquo sermone proferre, dum est in corruptibili carne. Et in eadem claritate apparens columba habens in ore suo radium aurei coloris multo fulgore columnam illam irradiantem, est in coruscatione luminis Filii Dei in corde Patris fulgentis, igneus Spiritus sanctus, per quem declarata sunt mysteria ipsius altissimi Filii Dei ex summa altitudine venientis pro redemptione populi, ab antiquo serpente seducti. Unde et idem Spiritus sanctus inspirans omnia legalia praecepta et nova testimonia, dans videlicet legem claritatis mysterii sui ante incarnationem Domini, atque in eadem claritate virtutem suam ostendens in incarnationem ejusdem Filii Dei; habet in profundissima [Col. 0606C] inspiratione sua aureum splendorem, scilicet eximiam et excellentissimam illuminationem unctionis suae multa et magna perfusione mystica, secreta ipsius Unigeniti Dei antiquis praeconibus, ut dictum est, aperiens, qui Dei Filium typice ostendebant, et valde mirabatur ineffabiliter exeuntem a Patre, et mirabiliter surgentem in aurora perpetuae Virginis, fortiter etiam exurens textum Veteris Testamenti et Evangelii in spirituale germen, in quo omnis justitia erecta est. Ideoque propter immensam vim divinitatis, non est tibi possibile intueri divinam claritatem, quae a nullo mortali homine poterit videri, nisi ut eam ostendo in obumbratione, cui volo. Quapropter et tu cave ne praesumas temere intendere in id quod divinum [Col. 0606D] est, sicut etiam tremor qui te apprehendit tibi demonstrat.

Sed quod vides intra praedictum aedificium veluti quamdam imaginem coram hac columna super pavimentum ipsius aedificii stantem, hoc est quod intra opus Dei Patris, se virtus haec ostendit declarans mysterium Verbi Dei, quia ipsa aperuit omnem justitiam in civitate Omnipotentis in populo, scilicet Veteris et Novi Testamenti, super pavimentum, id est super cuncta terrena in opere ejusdem pii Patris stans, quoniam omnia terrestria sicut et coelestia in ejus sunt providentia. Quod autem aliquando ipsam columnam aliquando etiam homines illos qui in ipso aedificio discurrunt inspicit, hoc est quod et secretum suum quod protulit vis divinitatis [Col. 0607A] Verbo Dei considerat, et etiam homines qui in bonitate Patris operantur perspiciens, qui se tangunt vel non tangunt in opere, quia novit qualitatem uniuscujusque secundum studium ejus. Eadem autem imago declarat scientiam Dei; quia illa praevidet omnes homines et omnia quae in coelo et in terra sunt, tanti fulgoris et claritatis existens ut prae nimio splendore qui in ipsa lucet, nec faciem ejus nec vestimenta quibus induitur considerare valeas; quoniam ipsa terribilis est in terrore ut fulgur minantis, et lenis in bonitate ut splendor solis: ita quod in terrore et in lenitate sua incomprehensibilis est hominibus, per terribilem fulgorem, divinitatem quasi per faciem ejus, et per claritatem quam habet in se ipsa quasi vestimenta decoris sui, quomodo [Col. 0607B] etiam nec sol considerari potest in ardente facie sua nec in decoro vestitu radiorum suorum. Ipsa est enim apud omnia et in omnibus, ac tantae pulchritudinis in secreto suo; ut a nullo homine sciri possit quanta suavitate toleret homines, et quomodo parcat eis in perspicabili misericordia; quousque durissimus lapis amplius perforari non possit in imperforabili duritia sua, qui est durus et incorrigibilis homo, qui nullatenus vult declinare a malo suo. Sed tamen ut caeterae virtutes, in forma apparet hominis; quia Deus in virtute bonitatis suae fecit hominem, rationalitate et scientia ac intellectu profundissime adornatum, ut eum intima dilectione diligens et maxima devotione colens spernat figmenta daemoniorum; eum praecipue amans, qui illi tantum [Col. 0607C] et talem dedit honorem.

Quod vero circa eamdem imaginem conspicis pulcherrimam multitudinem, angelicam formam et alas habentem, et in tanta veneratione stantem ut et eam timeant ac diligant: hoc est quod ubique scientiam Dei beati et excellentes spiritus in angelica ministratione, per inexplicabilem et purissimam laudem colunt, quod tam digne non potest homo adimplere, cum adhuc in mortali corpore est; ipsi Deum amplectentes in ardore suo, quia lux vivens sunt, et elati: non quod alas habeant ut alia volatilis creatura, sed quod flagrant in sphaeris suis per virtutem Dei, quasi pennati sint. Unde venerantur me Deum verum, persistentes in recto timore et in vera subjectione, scientes judicia mea, atque [Col. 0607D] ardentes in amore meo, quia faciem meam semper aspiciunt, nihil aliud desiderantes neque volentes nisi quod vident placere perspicacibus oculis meis.

Sed quod ante faciem ejus vides aliam multitudinem in humana forma et tenebrosa veste apparentem, atque in multa constrictione timoris stantem, hi sunt in scientia Dei homines existentes. Quomodo? Homo est in conspectu Dei in magno honore, quem praevidet ad se pertinere, illo abjecto qui magis in perditione contendit perdurare quam in Deo esse. Sed homines illi, quos vides in hac multitudine, dicuntur compulsae oves, humanam speciem habentes, propter opera hominum, et umbrosum [Col. 0608A] vestitum quod est dubitatio in operibus peccatorum; in districtione tamen timoris metuente, judicium Dei. Ideo autem compulsae oves nominantur quoniam multis modis compello eos ut ad vitam perveniant per sanguinem Filii mei ereptos a morte Unde et compulsae oves homines sunt illi, qui per multas tribulationes et aerumnas contra voluntatem suam compelluntur a me, ut relinquant iniquitatem suam quam per voluntatem propriae carnis, et per florem juventutis suae tandiu libentissime adimplerent quandiu saeculo adhaererent, sic volentes permanere in ardore libidinis usque dum eos desereret ignis carnis per frigus aetatis suae; quos tamen omnes diversis modis constringo, secundum quod in eis video, ut cessent a peccatis suis.

[Col. 0608B] Nam quosdam eorum in quibus saeculum tam forti desiderio non ardet non constringo fortiori flagello sed leniori; quia non video in eis tantam amaritudinem quantam in aliis, quoniam cum sentiunt correptionem meam, mox relinquunt in festinatione voluntatem suam, et veniunt ad me, pompis saecularibus renuntiantes. Quosdam autem fortiori verbere corripio, quoniam tam ardentes et tam pervicaces sunt in peccatis ex vitio carnis suae, ut nisi fortiter per me coarctarentur, non essent apti regno meo. Scientia mea praevidet et cognoscit eos, ac constringit illos secundum superfluitatem corporis ipsorum. Et iterum quosdam in maxima et fortissima aerumna ac miseria mentis et corporis eorum supero; quia tam rebelles, tamque superflui [Col. 0608C] in opere carnalis voluptatis sunt, ut si non constringerentur, gravissima calamitate, non cessarent a criminibus per petulantiam suae carnis, quia dum essent in prosperitate suae voluntatis, se non converterent ad Deum, quoniam unde unus per pusillanimitatem mentis suae omnino cadit in desperationem: inde alius jocatur per stoliditatem superbiae suae, atque per quod ipse omnino conculcatur in desperatione; per hoc ille vix constringitur in plenitudine animi sui. Hoc modo coerceo pertinentes ad me cum mihi repugnant in operibus suis; ut quia eos novi, saltem per calamitates tam corporis quam spiritus quas patiantur ad me pervenire compellantur, quatenus ipsi salventur, ut etiam Pharao Israeliticam plebem a terra sua perterritus, tandem [Col. 0608D] discedere compulit, sicut scriptum est: Vocatisque Pharao Mose et Aaron nocte ait: Surgite, egredimini a populo meo, et vos et filii Israel. Ite et immolate Domino, sicut dicitis. Oves vestras et armenta assumite, ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi (
Ex 12,32). Hoc tale est: Onerosa et gravissima crimina quae adhaerent huic saeculo in multis aerumnis ac miseriis, gravant supermodum multos homines, in cordibus suis dicentibus: Heu, heu! quo fugiemus? Et tunc eaedem aerumnae rixando illos expellunt a se: ita quod etiam ipsi homines festinant ab eis recedere, quia in seipsis arescunt in corpore suo de gravedine flagelli manus Dei, non valentes cum gaudio vivere in voluptate saeculi, quoniam [Col. 0609A] Deus requirit eos: quod est vocatio justorum per diversas calamitates in tenebrosis operibus noctis peccatorum. Unde Pharao vitia, scilicet diabolica vocant in clamore aerumnarum et miseriarum Mosen, id est homines illos quos Deus constringit fortissimis doloribus sive spiritualibus sive corporalibus, et Aaron, eos videlicet quos coercet levioribus adversitatibus in nocturno tempore malorum operum convocatos, ipsis vitiis in oppressione voluptatis hominum dicentibus: Surgite de carnali consuetudine vestra et egredimini de veteri habitatione quam nobiscum habuistis separantes vos a communi populo quem possidemus, cum nos colit, et subtrahentes a saecularibus negotiis quibus libenter adhaeremus, vos qui exterriti estis in nobis cum in [Col. 0609B] captura nostra fuistis, et filii Dei vobiscum qui vident ipsum in agnitione ejus. Ite itaque aliam viam relinquentes nos, et offerte vos ipsos Deo inexpugnabilibus causis quibus nos superastis (ut dicitis) in desideriis vestris, lenitatem quoque vestram in ovili mansuetudine, cum qua vobis est durum nobiscum laborare, quia vultis alium dolorem sustinere sequendo Agnum et victoriosissima arma in armentorum fortitudine cum quibus nos superastis, et quibus nos resistere non possumus, assumite in novitate mentis vestrae, quam modo habere vultis, et separamini a nobis ut dudum voluistis cum nos acriter impugnastis, et euntes ad patriam pro qua doletis in animo vestro comprehendite aliam vitam quae vos ducit a nobis, atque benedicite in [Col. 0609C] laude Dei pugnam illam in qua abcessistis a saecularibus causis et negotiis.

Ego quoque omnipotens Deus, ut praedictas oves transire compello ad me, sic etiam columnas meas, id est fortiores coelestes haeredes in fundamento castigationis me consolido, secundum nequitiam implicationis peccati in invasione praevaricationis Adae qua impugnantur, quia stare non possent, si eos gratia mea non confirmarem. Quorum quidem alios quos tam grave pondus non gravat vitiorum, leniore castigatione castigo, quoniam si eos acriori verbere constringerem, omnino deficiente spiritu caderent in desperationem, quia afflatu majoris turbinis diabolicae suggestionis non catenantur. [Col. 0609D] Alios autem graviore mole in varietate saevissimorum morum, et in superfluitate concupiscentiarum ex pugna diabolica oneratos, habeo in duritia constrictionis gravissimorum dolorum, ut non exeant a foedere meo, cui assistunt me toto desiderio volentes apprehendere, atque praecepta mea observare, quia si istos ut priores leniter castigarem, ipsas correptiones meas pro nihilo ducerent, quoniam gravissimo certamine antiqui serpentis impugnantur. Sunt etiam quidam exsules coelestis patriae quos nescio, quia me omnino relinquunt aviditate mentis suae seipsos rapaci rabie seducentes nec me quaerentes, nec scire volentes, sed in seipsis suffocantes bonum desiderium, ita quod non postulant a me ullum auxilium, avide tantum se [Col. 0610A] oblectantes in propriis rebus suis, ut eos delectat in carnalibus desideriis. Quorum alii ex his operantur in superfluitate ac in delectatione carnis quidquid volunt; non tamen existentes in odio et in invidia, sed volutantur in blandis voluptatibus habentes delicias et suavitatem carnis suae, quibus dimitto fruges terrae in prosperitate, ut non deficiant in paupertate; quia et creati sunt per me, et quia etiam populum non absorbent per malitiam suam, atque idcirco dabitur eis secundum desideria ipsorum. Alii vero sunt tantae ferocitatis et nimietate amaritudinis fellis et odii ac invidiae, reddentes malum pro malo, nec volentes sufferre ullam injuriam sibi illatam, ita ut si haberent honorem et divitias saeculi, coelestes virtutes dirumperent in hominibus [Col. 0610B] ne colerentur in eis; unde ipsis abstraho fruges atque divitias, in magnis miseriis eos dejiciens, quatenus se non possint ad tantum malum erigere quantum est in voluntate ipsorum, quia diabolica opera perpetrarent, si facultatem ad hoc haberent. Sic obsisto viis hominum bonorum scilicet et malorum recta mensura ponderans ascensus eorum, secundum quod oculus meus videt cupiditates ipsorum, sicut etiam sapientia testatur per Salomonem, dicens: Omnes viae hominum patent oculis ejus, spirituum ponderator est Dominus (Pr 16,2). Hoc tale est: Omnia itinera quae spirat vivens animus hominum in praesentia scientiae suae in hoc quod homo habet circuitionem intellectus utilitatis, scilicet fructuositatis atque imbecillitatis inutilitatis: haec sunt [Col. 0610C] aperta conspectui omnipotentis Dei. Sic per omnia videt Deus, et omnino non absconditur quidquid aspectui divinitatis ejus quia scit omnia, sic videlicet aspiciens universa ut unamquamque rem recte dispenset. Quomodo? Ipse est enim spirituum ponderator, mulcens eos in suavitate blandimentorum et tranquillitatum, castigansque eos in tribulatione dolorum et miseriarum, ut excutiantur ad rectam mensuram, quam contra eum nec currendo nec fugiendo transcendere valent, nisi quantum ipse probat juxta merita eorum, quoniam ponderatio ipsorum est quod in excussione retributionis eorum sive in hoc saeculo sive in futuro ostenditur quomodo Deum coluerunt. Unde etiam ipsi spiritus [Col. 0610D] juste ponderantur, ita scilicet ut rationalitas hominis non plus elevetur in superiora nec deprimatur in inferiora quam justo judicio suo recompensat Deus, quoniam sic ipse resistit illi quod nulla anima est tantae potestatis in superfluitate ullius rei, ut possit Deo repugnare; quia ipse cuncta rectissime dijudicat, obsistens eis justitia sua, cui resistere non valent, ut plus possint quam sit promissionis ejus. Nam ut plumbum juste ponderat pecuniam, sic Deus aequa libra bonis et malis tale obstaculum opponit, quod nullo modo possunt effugere aequissimam normam judicii ejus, isti pro meritis suis gloriam et gaudium vitae, hi vero poenam et moerorem mortis recipientes, secundum quod Deus acutissime praevidet in eis.

[Col. 0611A] Quae autem praedicta imago inspicit homines illos qui de mundo venientes, in eodem aedificio nova veste induuntur: hoc est quod scientia Dei novit eos, qui perfidiam infidelitatis suae relinquentes, in potestate operis Dei pro vita aeterna novum hominem in baptismo induunt, movens illos ne revertantur retro incedentes ad diabolum, vel si in illud [Col. 0612A] deviaverunt ut redeant ad Deum Creatorem suum, secundum quod dicit unicuique eorum in verbis admonitionis suae, ut supra dictum est. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei, ad verba haec anhelet, et ea in conscientia animi sui conscribat.





Scivias Hildegardis 3200