Exodus (NV) 30
30 1 Facies quoque altare ad adolendum thymiama de lignis acaciae 2 habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis, id est quadrangulum, et duos cubitos in altitudine; cornua ex ipso procedent. 3 Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum 4 et duos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur. 5 Ipsos quoque vectes facies de lignis acaciae et inaurabis. 6 Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii, coram propitiatorio, quo tegitur testimonium, ubi conveniam ad te. 7 Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans mane. Quando componet lucernas, incendet illud; 8 et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras. 9 Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius nec holocaustum nec oblationem, nec libabitis libamina. 10 Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit Domino ".
11 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 12 " Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium expiationis pro animabus suis Domino; et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti. 13 Hoc autem dabit omnis, qui transit ad censum, dimidium sicli iuxta mensuram sanctuarii siclus viginti obolos habet; media pars sicli offeretur Domino. 14 Qui habetur in numero a viginti annis et supra, dabit pretium; 15 dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet, quando dabitis oblationem Domino in expiationem animarum vestrarum. 16 Susceptamque expiationis pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi conventus, ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum ".
17 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 18 " Facies et labrum aeneum cum basi aenea ad lavandum; ponesque illud inter tabernaculum conventus et altare. Et, missa aqua, 19 lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes. 20 Quando ingressuri sunt tabernaculum conventus, lavabunt se aqua, ne moriantur; vel quando accessuri sunt ad altare, ut ministrent, ut adoleant victimam Domino. 21 Et lavabunt manus et pedes, ne moriantur: legitimum sempiternum erit, ipsi et semini eius per successiones ".
22 Locutusque est Dominus ad Moysen 23 dicens: " Sume tibi aromata prima myrrhae electae quingentos siclos et cinnamomi boni odoris medium, id est ducentos quinquaginta siclos, calami suave olentis similiter ducentos quinquaginta, 24 casiae autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin. 25 Faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii; unctionis oleum sanctum erit. 26 Et unges ex eo tabernaculum conventus et arcam testamenti 27 mensamque cum vasis suis, candelabrum et utensilia eius, altaria thymiamatis 28 et holocausti et universam supellectilem, quae ad cultum eorum pertinet, et labrum cum basi sua. 29 Sanctificabisque omnia, et erunt sancta sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur. 30 Aaron et filios eius unges sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi. 31 Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras. 32 Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta compositionem eius non facietis aliud, quia sanctum est et sanctum erit vobis. 33 Homo quicumque tale composuerit et dederit ex eo super alienum, exterminabitur de populo suo ".
34 Dixitque Dominus ad Moysen: " Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris et tus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia. 35 Faciesque thymiama compositum opere unguentarii, sale conditum et purum et sanctum. 36 Cumque in tenuissimum pulverem ex parte contuderis, pones ex eo coram testimonio in tabernaculo conventus, in quo conveniam ad te: sanctum sanctorum erit vobis thymiama. 37 Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia tibi sanctum erit pro Domino; 38 homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis ".
31 1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 " Ecce voca vi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae 3 et implevi eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia in omni opere 4 ad excogitandum, quidquid fabrefieri potest ex auro et argento et aere, 5 ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, ad faciendum omne opus; 6 dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam, ut faciant cuncta, quae praecepi tibi: 7 tabernaculum conventus et arcam testimonii et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi 8 mensamque et vasa eius, candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis 9 et holocausti et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua 10 et vestes textas et vestes sanctas Aaron sacerdoti et vestes filiorum eius, ut fungantur officio suo in sacris, 11 oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario: omnia, quae praecepi tibi, facient ".
12 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: 13 " Loquere filiis Israel et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos. 14 Custodite sabbatum, sanctum est enim vobis. Qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui. 15 Sex diebus facietis opus; in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino: omnis, qui fecerit opus in hac die, morietur. 16 Custodiant filii Israel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis: pactum est sempiternum 17 inter me et filios Israel signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit et respiravit ".
18 Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei.
32 1 Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus ad Aaron dixit: " Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant; Moysi enim, huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit ". 2 Dixitque ad eos Aaron: " Tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et afferte ad me ". 3 Fecitque omnis populus, quae iusserat, deferens inaures ad Aaron. 4 Quas cum ille accepisset, formavit stilo imaginem et fecit ex eis vitulum conflatilem. Dixeruntque: " Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti! ". 5 Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens: " Cras sollemnitas Domini est ". 6 Surgen tesque mane altero die obtulerunt holocausta et hostias pacificas; et sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere.
7 Locutus est autem Dominus ad Moysen: " Vade, descende; peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti. 8 Recesserunt cito de via, quam praecepi eis, feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt: "Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti!" ". 9 Rursumque ait Dominus ad Moysen: " Cerno quod populus iste durae cervicis sit; 10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam ".
11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum dicens: " Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta?
12 Ne, quaeso, dicant Aegyptii: "Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus et deleret e terra". Quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.
13 Recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum dicens: "Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper" ". 14 Placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod locutus fuerat adversus populum suum.
15 Et reversus est Moyses de monte portans duas tabulas testimonii in manu sua scriptas ex utraque parte 16 et factas opere Dei; scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis. 17 Audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Moysen: " Ululatus pugnae auditur in castris ". 18 Qui respondit: " Non est clamor vincentium neque clamor fugientium, sed clamorem cantantium ego audio ". 19 Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum et choros; iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis. 20 Arripiensque vitulum, quem fecerant, combussit et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam et dedit ex eo potum filiis Israel.
21 Dixitque ad Aaron: " Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum? ". 22 Cui ille respondit: " Ne indignetur dominus meus; tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum. 23 Dixerunt mihi: "Fac nobis deos, qui nos praecedant; huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Aegypti, nescimus quid acciderit". 24 Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Abstulerunt et dederunt mihi, et proieci illud in ignem; egressusque est hic vitulus ".
25 Vidit ergo Moyses populum quod esset effrenatus; relaxaverat enim ei Aaron frenum in ludibrium hostium eorum. 26 Et stans in porta castrorum ait: " Si quis est Domini, iungatur mihi! ". Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi. 27 Quibus ait: " Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ponat unusquisque gladium super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum ". 28 Fecerunt filii Levi iuxta sermonem Moysi; cecideruntque de populo in die illa quasi tria milia hominum. 29 Et ait Moyses: " Implestis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et in fratre suo, ut detur vobis benedictio ".
30 Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: " Peccastis peccatum maximum; ascendam ad Dominum, si quo modo quivero eum deprecari pro scelere vestro ". 31 Reversusque ad Dominum ait: " Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos; aut dimitte eis hanc noxam 32 aut, si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti ". 33 Cui respondit Dominus: " Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo. 34 Tu autem vade et duc populum istum, quo locutus sum tibi: angelus meus praecedet te; ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum ".
35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.
33 1 Locutusque est Dominus ad Moysen: " Vade, ascende de loco isto, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti, in terram, quam iuravi Abraham, Isaac et Iacob dicens: Semini tuo dabo eam. 2 Et mittam praecursorem tui angelum et eiciam Chananaeum et Amorraeum et Hetthaeum et Pherezaeum et Hevaeum et Iebusaeum, 3 et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus durae cervicis es, ne forte disperdam te in via ". 4 Audiens populus sermonem hunc pessimum luxit, et nullus ex more indutus est cultu suo. 5 Dixitque Dominus ad Moysen: " Loquere filiis Israel: Populus durae cervicis es; uno momento, si ascendam in medio tui, delebo te. Nunc autem depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi ". 6 Deposuerunt ergo filii Israel ornatum suum a monte Horeb.
7 Moyses autem tollens tabernaculum tetendit ei extra castra procul; vocavitque nomen eius Tabernaculum conventus. Et omnis, qui quaerebat Dominum, egrediebatur ad tabernaculum conventus extra castra. 8 Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui; aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tabernaculum. 9 Ingresso autem illo tabernaculum, descendebat columna nubis et stabat ad ostium; loquebaturque cum Moyse, 10 cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum. 11 Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de medio tabernaculi.
12 Dixit autem Moyses ad Dominum: " Praecipis, ut educam populum istum, et non indicas mihi, quem missurus es mecum; cum dixeris: "Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me". 13 Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi viam tuam, ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos; respice quia populus tuus est natio haec ". 14 Dixitque Dominus: " Facies mea ibit, et requiem dabo tibi ". 15 Et ait Moyses: " Si non tu ipse eas, ne educas nos de loco isto; 16 in quo enim scietur me et populum tuum invenisse gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ego et populus tuus prae omnibus populis, qui habitant super terram? ". 17 Dixitque Dominus ad Moysen: " Et verbum istud, quod locutus es, faciam; invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine ".
18 Qui ait: " Ostende mihi gloriam tuam ". 19 Respondit: " Ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te; et miserebor, cui voluero, et clemens ero, in quem mihi placuerit ". 20 Rursumque ait: " Non poteris videre faciem meam; non enim videbit me homo et vivet ". 21 Et iterum: " Ecce, inquit, est locus apud me, stabis super petram; 22 cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae et protegam dextera mea, donec transeam; 23 tollamque manum meam, et videbis posteriora mea; faciem autem meam videre non poteris ".
34 1 Dixitque Dominus ad Moysen: " Praecide tibi duas ta bulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae, quas fregisti. 2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai; stabisque mihi super verticem montis. 3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem; oves quoque et boves non pascantur e contra ".
4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant; et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut praeceperat ei Dominus, portans secum tabulas.
5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit cum eo vocans in nomine Domini.
6 Et transiens coram eo clamavit: " Dominus, Dominus Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis ac verax,
7 qui custodit misericordiam in milia, qui aufert iniquitatem et scelera atque peccata, nihil autem impunitum sinit, qui reddit iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem ".
8 Festinusque Moyses curvatus est pronus in terram et adorans 9 ait: " Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro, ut gradiaris nobiscum; populus quidem durae cervicis est, sed tu auferes iniquitates nostras atque peccata nosque possidebis ".
10 Respondit Dominus: " Ego inibo pactum coram universo populo tuo; mirabilia faciam, quae numquam visa sunt super totam terram nec in ullis gentibus, ut cernat cunctus populus, in cuius es medio, opus Domini terribile, quod facturus sum tecum. 11 Observa cuncta, quae hodie mando tibi: ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorraeum et Chananaeum et Hetthaeum, Pherezaeum quoque et Hevaeum et Iebusaeum. 12 Cave, ne umquam cum habitatoribus terrae, quam intraveris, iungas amicitias, quae tibi sint in ruinam; 13 sed aras eorum destrue, confringe lapides palosque succide. 14 Noli adorare deum alienum: Dominus Zelotes nomen eius, Deus est aemulator. 15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum, ne, cum fornicati fuerint cum diis suis et sacrificaverint eis, vocet te quispiam, et comedas de immolatis. 16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis, ne, postquam ipsae fuerint fornicatae cum diis suis, fornicari faciant et filios tuos in deos suos. 17 Deos conflatiles non facies tibi. 18 Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus vesceris azymis, sicut praecepi tibi, in tempore constituto mensis Abib; mense enim verni temporis egressus es de Aegypto. 19 Omne, quod aperit vulvam generis masculini, meum erit; de cuncto grege tuo tam de bobus quam de ovibus meum erit. 20 Primogenitum asini redimes ove, sin autem nec pretium pro eo dederis, franges cervicem eius. Primogenitum filiorum tuorum redimes; nec apparebis in conspectu meo vacuus. 21 Sex diebus operaberis, die septimo cessabis etiam arare et metere. 22 Sollemnitatem Hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae et sollemnitatem Collectae, quando, redeunte anni tempore, cuncta conduntur. 23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini, Dei Israel. 24 Cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno. 25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae; neque residebit mane de victima sollemnitatis Paschae. 26 Primitias frugum terrae tuae afferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae ". 27 Dixitque Dominus ad Moysen: " Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israel pepigi foedus ".
28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes; panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis, decem verba.
29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod resplenderet cutis faciei suae ex consortio sermonis Domini. 30 Videntes autem Aaron et filii Israel resplendere cutem faciei Moysi, timuerunt prope accedere; 31 vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae. Et postquam locutus est ad eos, 32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israel; quibus praecepit cuncta, quae audierat a Domino in monte Sinai. 33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam, 34 quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat, donec exiret; et tunc loquebatur ad filios Israel omnia, quae sibi fuerant imperata. 35 Qui videbant cutem faciei Moysi resplendere, sed operiebat ille rursus faciem suam, donec ingressus loqueretur cum eo.
35 1 Igitur, congregato omni coetu filiorum Israel, dixit ad eos: " Haec sunt, quae iussit Dominus fieri: 2 sex diebus facietis opus, septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum et requies Domino; qui fecerit opus in eo, occidetur. 3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati ".
4 Et ait Moyses ad omnem coetum filiorum Israel: " Iste est sermo, quem praecepit Dominus dicens: 5 "Separate apud vos donaria Domino". Omnis voluntarius et proni animi offerat ea Domino: aurum et argentum et aes, 6 hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum 7 et pelles arietum rubricatas et pelles delphini, ligna acaciae 8 et oleum ad luminaria concinnanda et aromata, ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum, 9 lapides onychinos et gemmas ad ornatum ephod et pectoralis. 10 Quisquis vestrum sapiens est, veniat et faciat, quod Dominus imperavit, 11 habitaculum scilicet et tentorium eius atque operimentum, fibulas et tabulata cum vectibus, columnas et bases; 12 arcam et vectes, propitiatorium et velum, quod ante illud oppanditur; 13 mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus; 14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta luminarium; 15 altare thymiamatis et vectes et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus; velum ad ostium habitaculi; 16 altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis, labrum et basim eius; 17 cortinas atrii cum columnis et basibus, velum in foribus atrii; 18 paxillos habitaculi et atrii cum funiculis suis; 19 vestimenta texta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes sanctas Aaron pontificis ac vestes filiorum eius, ut sacerdotio fungantur mihi ".
20 Egressus est omnis coetus filiorum Israel de conspectu Moysi, 21 et venit, quisquis erat mentis promptissimae, et attulit sponte sua donaria Domino ad faciendum opus tabernaculi conventus et quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat. 22 Viri cum mulieribus, omnes voluntarii praebuerunt fibulas et inaures, anulos et dextralia; omne vas aureum in donaria Domini separatum est. 23 Si quis habebat hyacinthum et purpuram coccumque, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas et pelles delphini, 24 argenti aerisque metalla, obtulerunt Domino lignaque acaciae in varios usus. 25 Sed et mulieres eruditae dederunt, quae neverant, hyacinthum, purpuram et coccum ac byssum 26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes. 27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad ephod et pectorale 28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi componendum. 29 Omnes viri et mulieres mente prompta obtulerunt donaria, ut fierent opera, quae iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt.
30 Dixitque Moyses ad filios Israel: " Ecce vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae; 31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia ad omne opus, 32 ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere, 33 ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, quidquid fabre adinveniri potest. 34 Dedit quoque in corde eius, ut alios doceret, ipsi et Ooliab filio Achisamech de tribu Dan. 35 Ambos implevit sapientia, ut faciant opera fabri polymitarii ac plumarii de hyacintho ac purpura coccoque et bysso et textoris, facientes omne opus ac nova quaeque reperientes ".
36 1 Fecit ergo Beseleel et Ooliab et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari, quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus.
2 Cumque vocasset Moyses Beseleel et Ooliab et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, omnes, qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus, 3 acceperunt ab ipso universa donaria, quae attulerant filii Israel ad faciendum opus in cultum sanctuarii. Ipsi autem cotidie mane donaria ei offerebant. 4 Unde omnes sapientes artifices venerunt singuli de opere suo pro sanctuario 5 et dixerunt Moysi: " Plus offert populus quam necessarium est operi, quod Dominus iussit facere ". 6 Iussit ergo Moyses praeconis voce per castra clamari: " Nec vir nec mulier quidquam offerat ultra pro omni opere sanctuario ". Sicque cessatum est a muneribus offerendis, 7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent.
8 Feceruntque omnes corde sapientes inter artifices habitaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque, cum cherubim intextis arte polymita; 9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor: una mensura erat omnium cortinarum. 10 Coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit. 11 Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius in extremitate iuncturae et in ora cortinae extremae in iunctura altera similiter. 12 Quinquagenas ansas fecit pro utraque cortina, ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur. 13 Unde et quinquaginta fudit fibulas aureas, quae morderent cortinarum ansas, et fieret unum habitaculum. 14 Fecit et saga undecim de pilis caprarum pro tentorio super habitaculum; 15 unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor: unius mensurae erant omnia saga. 16 Quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim. 17 Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi ultimi iuncturae unius et quinquaginta in ora sagi iuncturae alterius, ut sibi invicem iungerentur; 18 et fecit fibulas aeneas quinquaginta, quibus necteretur tentorium, ut esset unum. 19 Fecit et opertorium tentorio de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus delphini.
20 Fecit et tabulas habitaculi de lignis acaciae stantes. 21 Decem cubitorum erat longitudo tabulae unius, et unum ac semis cubitum latitudo retinebat. 22 Bini pedes erant per singulas tabulas, ut altera alteri iungeretur: sic fecit in omnibus tabulis habitaculi. 23 E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum 24 cum quadraginta basibus argenteis. Duae bases sub singulis tabulis ponebantur pro duabus pedibus. 25 Ad plagam quoque habitaculi, quae respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas 26 cum quadraginta basibus argenteis: duas bases per singulas tabulas. 27 Contra occidentem vero, id est ad eam partem habitaculi quae mare respicit, fecit sex tabulas 28 et duas alias per singulos angulos habitaculi retro; 29 quae gemellae erant a deorsum usque sursum in unam compaginem. Ita fecit duas tabulas in duobus angulis, 30 ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim: binas scilicet bases sub singulis tabulis. 31 Fecit et vectes de lignis acaciae quinque ad continendas tabulas unius lateris habitaculi 32 et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas; et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam habitaculi contra mare. 33 Fecit autem vectem medium, qui per medias tabulas ab una extremitate usque ad alteram perveniret. 34 Ipsa autem tabulata deauravit. Et anulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent; quos et ipsos laminis aureis operuit.
35 Fecit et velum de hyacintho et purpura coccoque ac bysso retorta, opere polymitario, cum cherubim intextis; 36 et quattuor columnas de lignis acaciae, quas cum uncis suis deauravit, fusis basibus earum argenteis.
37 Fecit et velum in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, cocco byssoque retorta opere plumarii; 38 et columnas quinque cum uncis suis. Et operuit auro capita et anulos earum basesque earum fudit aeneas.
37 1 Fecit autem Beseleel et ar cam de lignis acaciae haben tem duos semis cubitos in longitudine et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii; vestivitque eam auro purissimo intus ac foris. 2 Et fecit illi coronam auream per gyrum, 3 conflans quattuor anulos aureos in quattuor pedibus eius; duos anulos in latere uno et duos in altero. 4 Vectes quoque fecit de lignis acaciae, quos vestivit auro 5 et quos misit in anulos, qui erant in lateribus arcae, ad portandum eam. 6 Fecit et propitiatorium de auro mundissimo: duorum cubitorum et dimidii in longitudine et cubiti ac semis in latitudine. 7 Duos etiam cherubim ex auro ductili fecit ex utraque parte propitiatorii: 8 cherub unum ex summitate unius partis et cherub alterum ex summitate partis alterius; duos cherubim ex singulis summitatibus propitiatorii 9 extendentes alas sursum et tegentes alis suis propitiatorium seque mutuo et illud respicientes.
10 Fecit et mensam de lignis acaciae in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti, quae habebat in altitudine cubitum ac semissem; 11 circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi coronam auream per gyrum. 12 Fecit ei quoque limbum aureum quattuor digitorum per circuitum et super illum coronam auream. 13 Fudit et quattuor circulos aureos, quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae 14 iuxta limbum; misitque in eos vectes, ut possit mensa portari. 15 Ipsos quoque vectes fecit de lignis acaciae et circumdedit eos auro; 16 et vasa ad diversos usus mensae, acetabula, phialas et cyathos et crateras ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.
17 Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, basim et hastile eius; scyphi sphaerulaeque ac flores unum cum ipso erant: 18 sex in utroque latere, tres calami ex parte una et tres ex altera; 19 tres scyphi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores et tres scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et flores. Aequum erat opus sex calamorum, qui procedebant de hastili candelabri. 20 In ipso autem hastili erant quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores; 21 singulae sphaerulae sub binis calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de hastili uno. 22 Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erant, totum ductile ex auro purissimo. 23 Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa, ubi emuncta condantur, de auro mundissimo. 24 Talentum auri purissimi appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.
25 Fecit et altare thymiamatis de lignis acaciae habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos; e cuius angulis procedebant cornua. 26 Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus. 27 Fecitque ei coronam aureolam per gyrum et binos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari. 28 Ipsos autem vectes fecit de lignis acaciae et operuit laminis aureis. 29 Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.
38 1 Fecit et altare holocausti de lignis acaciae quinque cubi torum per quadrum et trium in altitudine, 2 cuius cornua de angulis procedebant; operuitque illud laminis aeneis. 3 Et in usus eius paravit ex aere vasa diversa: lebetes, vatilla et pateras, fuscinulas et ignium receptacula. 4 Craticulamque eius in modum retis fecit aeneam subter marginem altaris ab imo usque ad medium eius, 5 fusis quattuor anulis per totidem craticulae summitates, ad immittendos vectes ad portandum. 6 Quos et ipsos fecit de lignis acaciae et operuit laminis aeneis; 7 induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis et intus vacuum.
8 Fecit et labrum aeneum cum basi sua de speculis mulierum, quae excubabant in ostio tabernaculi conventus.
9 Fecit et atrium, in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum; 10 columnae aeneae viginti cum basibus suis; unci columnarum et anuli earum argentei. 11 Aeque ad septentrionalem plagam tentoria, columnae basesque et unci anulique columnarum eiusdem mensurae et operis ac metalli erant. 12 In ea vero plaga, quae ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis; et unci columnarum anulique earum argentei. 13 Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria, 14 e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus; 15 et in parte altera quia inter utraque introitum tabernaculi fecit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnaeque tres et bases totidem. 16 Cuncta atrii tentoria in circuitu ex bysso retorta texuerat. 17 Bases columnarum fuere aeneae, unci autem earum et anuli earum argentei et capita earum vestivit argento et omnes columnas atrii cinxit anulis argenteis.
18 Et in introitu eius opere plumario fecit velum ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta; quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant. 19 Columnae autem in ingressu fuere quattuor cum basibus aeneis, uncis argenteis; capitaque et anulos earum vestivit argento. 20 Paxillos quoque habitaculi et atrii per gyrum fecit aeneos.
21 Hic est census habitaculi, habitaculi testimonii, qui recensitus est iuxta praeceptum Moysi ministerio Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis. 22 Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Iudae fecit cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi, 23 iuncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan fabro et polymitario atque plumario ex hyacintho, purpura, cocco et bysso. 24 Omne aurum, quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sicli sanctuarii. 25 Argentum autem eorum, qui in congregatione recensiti sunt, centum talentorum fuit et mille septingentorum et septuaginta quinque siclorum ad mensuram sicli sanctuarii. 26 Beca, id est dimidium sicli iuxta mensuram sicli sanctuarii, dedit quisquis transit ad censum a viginti annis et supra, de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum. 27 De talentis centum argenti conflatae sunt bases sanctuarii et veli, singulis talentis per bases singulas supputatis. 28 De mille autem septingentis et septuaginta quinque siclis fecit uncos columnarum et vestivit capita earum et cinxit eas argento. 29 Aeris quoque oblata sunt septuaginta talenta et duo milia et quadringenti sicli, 30 ex quibus fecit bases in introitu tabernaculi conventus et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa, quae ad usum eius pertinent, 31 et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et omnes paxillos habitaculi atque atrii per gyrum.
Exodus (NV) 30