Mater et Magistra LA


IV

Quoniam doctrinarum et artium progressiones, uti praeterito tempore ita hoc nostro, plurimum ad mutuas civium redundant necessitudines, opus esse idcirco videtur, necessitudines easdem, sive de singulis sive de universis civitatibus agatur, ad humaniorem conformari aequilibritatem.

Quam in rem multa cogitando inventa sunt et scriptis in medium prolata: quorum alia iam depulsa perinde ac sole nebula sunt; alia sunt hodie penitus iam immutata; alia minus atque minus hominum in praesentia illiciunt animos. Quod ex eo sane manat, quod vulgata haec opinionum commenta neque totum integrumque hominem contingunt, neque eius contingunt potiorem partem. Ea insuper missas faciunt haud dubias humanae naturae debilitates: ut morbos et dolores; quibus videlicet debilitatibus nulla rerum oeconomicarum et socia-

lium ratione, etsi ficta exquisitissime, omni ex parte remedium afferri posse manifestum est. Ad hoc, homines qui ubicumque sunt intimo quodam invictoque religionis sensu moventur, quem nulla umquam vel vis proteret, vel opprimet calliditas.

Falsissima enim quaedam nostris hisce diebus vulgata opinio illud fert ut, quem hominibus natura inseverit religionis sensum, is veluti commenticium quiddam aut imaginarium sit putandum; atque adeo ex animis evellendum penitus, utpote cum a nostrorum indole dierum et a procedente hominum civili cultu omnino discrepet. Immo vero, illa hominis ad religionem intima proclivitas convincit, hominem ipsum a Deo re vera esse creatum, ad eundemque tendere irrevocabiliter; ut apud Augustinum scriptum legimus: «Fecisti nos ad te, Domine; et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te». (38)

Quapropter, quantumvis artes et res oeconomicae processerint, in terrarum orbe neque iustitia neque pax esse poterunt, quoad homines non sentient quantum in se dignitatis insit, quod a Deo creati sint et eiusdem sint filii; Deum dicimus, qui prima et extrema causa utique est habendus rerum omnium, quas creavit. A Deo discretus homo cum sibi tum aliis fit immanis; siquidem mutuae hominum necessitudines omnino requirunt rectam humanae conscientiae rationem cum Deo, cuiuslibet veritatis, iustitiae et amoris fonte.

Est sane cognitum perspectumque omnibus, in multis civitatibus, quarum nonnullae antiquitus christianorum doctrina excultae sunt, tot Fratres filiosque Nostros, Nobis quidem carissimos, vexari saevissime, plures iam annos. Quod, cum prope ante omnium oculos ponat hinc vexatorum hominum excellentem dignitatem, illinc insectatorum diritatem exquisitam, id, quamvis hos nondum ad sanitatem reduxerit, multos tamen ad recogitandum de hac re movet.

Verumtamen nulla stultitia magis esse nostrae huius aetatis propria videtur, quam velle rerum terrestris huius vitae firmum utilemque ordinem statuere, necessario non subdito fundamento, hoc est, summo Deo posthabito; itemque hominis velle magnitudinem efferre, exsiccato fonte, unde illa emanat

aliturque magnitudo: hoc est, retardato atque, si fieri posset, fracto animorum ad Deum impetu. At vero rerum eventus, qui nostro hoc tempore acciderunt, quibus quidem spes multorum sunt praecisae et non pauci sunt in luctum vocati, ii profecto confirmant quam vere scriptum sit: «Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant, qui aedificant eam» (Ps 126,1).

Quam catholica Ecclesia doctrinam tradit et pronuntiat de hominum convictu ac societate, ea sine ulla dubitatione perpetua vi pollet.

Cuius doctrinae illud est omnino caput, singulos homines necessarie fundamentum, causam et finem esse omnium socialium institutorum; homines dicimus, quatenus sunt natura congregabiles, et ad ordinem rerum evecti, quae naturam exsuperant et vincunt.

E gravissimo huiusmodi principio, quo sacra humanae personae dignitas affirmatur et defenditur, praesertim superioribus hisce centum annis, Ecclesia sancta, sacerdotibus et laicis hominibus doctissimis operam ferentibus, luculente conclusit de re sociali praecepta, ad quae mutuae hominum necessitudines componantur: spectatis nimirum generalibus normis, congruentibus sive cum natura rerum et variis humani convictus condicionibus, sive cum praecipua huius temporis indole; quae propterea normae omnibus probari possunt.

Attamen hodie, si umquam alias, necesse est, eiusmodi praecepta, non solum cognita perspectaque habeantur, sed etiam ad effectum adducantur iis rationibus et modis, quae varius temporum locorumque status aut ferat, aut exigat. Quod arduum quidem, sed excelsum est munus; ad quod obeundum non solum Fratres filiosque Nostros, qui ubique sunt, hortamur, sed etiam egregie cordatos homines universos.

Primum omnium illud confirmamus doctrinam socialem, quam catholica Ecclesia profitetur, ab ipsa non posse disiungi doctrina, quam de hominum vita tradit.

Hac de causa, ut disciplinae eidem magis ac magis studeatur magnopere cupimus. In primis autem hortamur, ut ea, tamquam exigendum pensum, cum in catholicis scholis cuius-

vis ordinis tradatur, tum vero maxime in sacris Seminariis, quamvis Nobis notum sit, in nonnullis huiusce generis ephebeis id iamdiu egregie fieri. Optamus praeterea, ut haec de re sociali disciplina in indicem addatur religiosarum materiarum, quibus vel paroeciae vel consociationes laicorum apostolatui incitando suos erudiunt; modis omnibus in vulgus emanet, quos recentior induxerit aetas: hoc est, tum scriptis quae vel cotidie vel in certos dies in lucem edantur; deinde libris de studiis doctrinae emissis, aut eruditorum aut vulgi captui aptis; denique radiophonicis et televisificis transmissionibus adhibitis.

Ut autem haec catholicae Ecclesiae doctrina de re sociali latius latiusque exeat in vulgus, multum operae curaeque filios Nostros e laicorum ordine conferre posse opinamur, si non modo eam addiscant ipsi ad eamque exaequent actionem suam, verum etiam studiose curent, ut eius vim alii quoque habeant perspectam.

Quibus plane persuasum illud sit, se numquam posse commodius ostendere hanc doctrinam et rectam et efficientem esse, quam si ostenderint eadem posse praesentes hac de re difficultates expediri. Hac enim via ad huiusmodi doctrinam eorum convertent animos, qui ei propterea hodie repugnant, quod illam ignorant; quin hoc etiam forsitan consequentur, ut istiusmodi homines aliquid ex eius luce aliquando hauriant.

Ast praecepta quaevis de re sociali, non tantum sunt in medio ponenda, sed etiam re ipsa usurpanda: quod potissimum valet de Ecclesiae doctrina, quae ad res sociales attineat; quippe cuius lux sit veritas, finis sit iustitia, vis princeps sit amor.

Vehementer igitur interest, ut filii Nostri, praeterquam quod praecepta de re sociali cognitione comprehendant, ad ea insuper educentur.

Cum enim christianorum institutio, ut expleta dici possit, ad cuiusvis ordinis officia pertinere debeat, idcirco necesse est, ut, eâdem christifideles incitati, Ecclesiae praeceptis etiam actionem suam conforment, quae res oeconomicas et sociales contingat.

Nam si difficile per se ipsum est quidvis a ratione ad usum revocare, eo magis arduum est putandum in opere tentare ca-

tholicae Ecclesiae doctrinam de re sociali; idque has praesertim ob causas: quod videlicet in homine est insitus penitus amor suarum rerum incontinens; quod nostris diebus in hominum communitatem late eorum serpit doctrina, qui omnia attribuunt materiae; quod in difficili est interdum perspicere quid in re praesenti iustitia iubeat.

Quae cum ita sint, non satis est, si huiusmodi institutione homines doceantur, iuxta Ecclesiae praecepta, sibi esse christiano more agendum in regione rerum oeconomicarum et socialium, nisi pariter viae ipsis tradantur, quibus officium hoc suum congruenter exsequantur.

Huius vero generis institutionem non sufficere existimamus, nisi ad praeceptoris operam opera ipsius accedat erudiendi hominis, nisique ad traditam doctrinam addatur actio, experimenti causa suscepta.

Quemadmodum, ut proverbio fere increbruit, nemo condiscit libertate recte frui, nisi libertate recte usurpata, haud secus nemo novit iuxta catholicam doctrinam in re oeconomica et sociali agere, nisi reapse in eadem provincia et iuxta eandem doctrinam agendo.

Hanc ob causam in eiusmodi vulganda institutione magnae partes esse dandae videntur consociationibus apostolatui laicorum promovendo, iis praesertim quibus sit propositum, ut quod in re praesenti sit suscipiendum, id vim suam ex lege christiana omnino capiat; utpote quarum sodales e cotidiano harum rerum usu possint prius seipsos, postea iuvenes ad huiusmodi officia exsequenda melius informare.

A qua re non est alienum hoc loco in memoriam omnium, non minus potentiorum quam tenuiorum hominum, redigere, a vitae significatione, quam christiana sapientia tradit, voluntatem non posse ullo modo disiungi et sobrietatem servandi, et dura tolerandi, Dei gratia.

Sed hodie, pro, non paucorum occupavit animos immodicum voluptatum studium; quibus in omni vita nihil videtur esse magis quaerendum, quam inhiare voluptatibus, quam voluptatum explere sitim; ex quo gravia detrimenta, non solum in animos, sed etiam in corpora sine ulla controversia manant. Quam rem qui vel pro solius humanae naturae viribus iudicat, is fateatur oportet, sapientis prudentisque esse, cum in rebus

omnibus consilium modumque adhibere, tum libidines refrenare. Qui vero rem ex divina lege existimat, is profecto non ignorat et Christi Evangelium, et catholicam Ecclesiam, et nobis traditam asceseos disciplinam postulare, ut christifideles acriter cupiditates compescant, vitaeque incommoda singulari patientia tolerent. Quae virtutes, praeterquam quod firmam et moderatam comparant animi in corpus dominationem, subsidium etiam valens praebent, quo poenam luamus peccati, a quo, praeter Christum Iesum eiusque Matrem Immaculatam, nemo est vacuus.

Iamvero doctrinae praecepta, quae sunt de rebus socialibus, plerumque per tres hos gradus ad effectum adducuntur: primum quae sit vera rerum condicio circumspicitur; deinde hic rerum status diligenti aestimatione cum praeceptis iisdem confertur; tum demum quid suscipi possit quidve suscipi debeat statuitur, ut normae, quae traditae sunt, pro temporum locorumque habitu, usurpentur. Qui tres procedendi gradus tribus hisce verbis: «aspicere, iudicare, agere», passim significantur.

Ex quo valde oportere videtur, hunc gerendarum rerum ordinem iuvenes, non tantum cum animo reputent, sed etiam, quoad fieri possit, in re praesenti servent; ne, quae didicerint praecepta, ea opinentur esse dumtaxat mente volvenda, et non opere pariter explicanda.

At vero, cum ad effectum haec praecepta sunt adducenda, fieri nonnumquam potest, ut vel ipsi catholici homines, et ii quidem mente sincera, in varias discedant sententias. Quod ubi contingat, sit nihilominus iisdem curae, ut simul mutuam inter se existimationem et observantiam servent atque testentur, simul rimentur ad quod collatis consiliis conspirare possint; ut quod necessitas flagitet, tempestive praestent. Caveant praeterea studiosissime, ne vires suas crebris extenuent contentionibus, neve per speciem quaerendi id quod sibi videatur optimum, illud interea praetermittant quod re vera efficere possint, atque ideo efficere debeant.

Sed catholici in muneribus exsequendis, ad res oeconomicas socialesve pertinentibus, homines non semel attingunt, qui secus atque ipsi de vita sentiunt. Quod cum evenit, ii qui catholicum profitentur nomen, maximopere prospiciant, ut

sibimetipsis semper constent, neve ad ea media consilia descendant, e quibus aut religionis aut morum integritas aliquid detrimenti capiat. Pariter tamen se tales praebeant, qui et aliorum sententiam aequa perpendant benignitate, et omnia ad utilitates suas non referant, et parati sint ad ea cum fide coniunctisque viribus efficienda, quae vel suapte natura sint bona, vel ad bonum conducibilia. At si forte contingat, ut de hac causa sacrae Auctoritatis ordines aliquid praeceperint vel decreverint, palam est huic sententiae esse ab hominibus catholicis proxime parendum. Ecclesiae enim non tantum ius et officium est, tueri principia ad religionem et ad morum integritatem spectantia, sed etiam pro sua auctoritate sententiam suam pronuntiare, cum de principiis iisdem agitur ad effectum adducendis.

Sed quae de institutione tradidimus praecepta, ea profecto in usu haberi necesse est. Quod ad eos filios Nostros potissimum pertinet, qui e laicorum ordine sunt; utpote quorum opera communiter versetur vel in terrestris huius vitae rebus efficiendis, vel in institutis, quae eodem spectent, condendis.

In quo honesto munere sustinendo opus est, ut laici homines, non modo suae cuiusque artis sint periti, suamque industriam ponant ex legibus ad propositum assequendum aptis, verum etiam agitationem suam conforment ad praecepta normasque Ecclesiae de re sociali; cuius sapientiae sincere fidant, cuius monitis more filiorum obtemperent. Cum animis suis iidem considerent, nisi in vitae actione principia illa ac normae de re sociali diligenter ab ipsis serventur, quae Ecclesia dedit, quaeque Nosmetipsi confirmamus, tum et officia debita praetermitti, et saepe aliorum labefactari iura, et eatenus procedi nonnumquam posse, ut huiusmodi doctrinae imminuatur fides, quasi ipsa quidem sit optima, sed vi reapse careat ad dirigendam vitae actionem idonea.

Quemadmodum iam commemoravimus, nostrae huius aetatis homines tum naturae leges altius latiusque perscrutati sunt; tum instrumenta invenerunt, quibus naturae ipsius vires in suam redigant potestatem; tum opera perfecerunt neque perficere intermittunt, ingentia prorsus admirationeque digna. Verumtamen, dum conantur rerum externarum potiri easque in aliam mutare formam, in periculo iidem versantur, ne seipsos

neglegentia praetereant, neve animi sui corporisque vires extenuent. Quod cum iam Decessor Noster f. r. Pius XI acerba cum animi sui maestitia animadvertisset, de eadem re ita in Encyclicis Litteris Quadragesimo Anno querebatur: «Atque ita labor corporalis, quem divina Providentia etiam post originale peccatum in humani corporis simul et animi bonum statuerat exercendum, in perversionis instrumentum passim convertitur: iners scilicet materia ex officina nobilitata egreditur, homines vero ibidem corrumpuntur et viliores fiunt». (39)

Atque etiam Decessor Noster f. r. Pius XII iure profitetur, aetatem hanc nostram propterea ab aliis internosci, quod hinc doctrinae artesque ad immensum processerint, illinc homines a suae sensu dignitatis tantopere recesserint. Huius enim aetatis «illud esse absolutissimum, sed taeterrimum opus, hominem scilicet in ordine rerum naturalium in quendam giganta vertisse, in ordine vero rerum, quae supra natura sunt atque aeternae, tamquam in pomilionem mutavisse».(40)

Contingit igitur nostris diebus latissime, quod Psaltes ille de falsorum numinum cultoribus testabatur: hoc est, homines in agendo seipsos saepenumero neglegere, sua autem opera ita admirari, ut ea quasi numina colant: «Idola eorum sunt argentum et aurum, opera manuum hominum» (Ps 113,4).

Quam ob causam, Pastoris studio incitati, quo universos prosequimur homines, filios Nostros vehementer hortamur, ut, dum sua munera traducunt, et ad propositum sibi finem contendunt, interea officiorum conscientiam in semetipsis torpere ne sinant, neve bonorum ordinem praecipuorum oblitterent.

Est sane in clara luce, Ecclesiam docuisse semper et docere, scientiarum artiumque processus atque ex his ortam prosperitatem reipsa esse ducenda in numero bonorum, eademque tamquam indicia existimanda esse humani cultus progredientis. At pariter edocet Ecclesia, de huius generis bonis ex vera ipsorum natura esse iudicandum: esse nimirum illa in instrumentorum loco habenda, quibus utatur homo, ut commodius finem optimum assequatur: ut nempe facilius seipsum possit

meliorem facere, in ordine sive rerum naturalium sive rerum, quae supra naturam sunt.

Qua de causa magnopere velimus aures filiorum Nostrorum nullo non tempore vocibus personare Divini Magistri haec admonentis: «Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?» (Mt 16,26).

Quibus admonitionibus ea esse affinis videtur, quae ad requietem attinet, per dies festos capiendam.

Ut catholica Ecclesia dignitatem defenderet, qua homo est praeditus, quod a Deo creatus est, quodque ipsi animum Deus, imaginem sui, ingenuit, nullo non tempore praecepit, ut tertio Decalogi mandato: «Memento ut diem sabbati sanctifices» (Ex 20,8) diligenter ab omnibus satisfieret. Ius enim et potestas Dei est homini imperare, ut, septimo quoque die, diem insumat in numini aeterno iustum debitumque cultum tribuendum; insumat in mentem suam, negotiis vitae cotidianae omissis ad bona caelestia erigendam; insumat in conscientiae suae rimanda secreta, ut cognoscat quo loco sint necessariae inviolabilesque suae cum Deo rationes.

Attamen homini quoque ius est et necessitas ab opere per intervalla cessare, non modo ut corporis sui vires a dura omnium dierum relaxet exercitatione, pariterque sensus honesto levamento avocet, sed etiam ut suae prospiciat unitati familiae; quae quidem ab omnibus membris suis requirit, ut magnam retineant vitae consuetudinem serenumque convictum.

Coniuncte igitur religio, praecepta moralia, valetudinisque curatio flagitant, ut requies certo tempore habeatur. Catholica vero Ecclesia plura iam saecula decernit, ut hanc requietem christifideles die dominico servent, eodemque die Sacrificio Eucharistico intersint, quod divinae Redemptionis simul memoriam renovat, simul fructus hominum animis impertit.

Ast gravi cum animi Nostri dolore conspicamur, neque id improbare non possumus, multos, licet forsitan nolint plerumque sanctam hanc legem consulto conculcare, ab ea tamen discedere saepe saepius. Ex quo tamquam ex necessitate fit,

ut carissimi Nobis operarii detrimenta capiant, cum ad animi salutem, tum ad corporis valetudinem quod attinet.

Itaque animorum corporumque utilitates spectantes, omnes homines, sive reipublicae praesunt, sive partes operum conductorum vel opificum agunt, quasi Dei ipsius verbis commonefacimus, ut hoc aeterni numinis et catholicae Ecclesiae praeceptum teneant, animoque reputent, se de hac re Deo hominumque societati rationem debere.

Sed ex his quae modo breviter tetigimus, ne quis colligat, filios Nostros, e laicorum ordine potissimum, se prudenter agere, si ad res, quae ad fluxam hanc vitam spectent, operam christianorum propriam remissius conferant; quin immo confirmamus huiusmodi operam impensiore in dies studio ponendam atque praestandam esse.

Re quidem vera Christus Dominus, cum sollemnem illam precationem pro Ecclesiae suae unitate peregit, haec a Patre, discipulorum suorum gratia, expoposcit: «Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo» (Jn 17,15). Nemo igitur perperam sibi cogitatione fingat haec duo inter se pugnare, quae contra componi apte possunt: scilicet sui cuiusque animi perfectionem et praesentis huius vitae negotia, quasi quis a mortalis vitae operibus se removere necessario debeat, ut ad christianam suam perfectionem contendat, aut hisce negotiis vacare nullo modo possit, quin et hominis et christiani dignitatem propriam in discrimen adducat.

Verumtamen hoc plane congruit cum Providentis Dei consilio, ut homines sese excolant atque perficiant cotidiani eius exercitatione laboris, qui in rebus ad mortalem hanc vitam pertinentibus fere ab omnibus ponitur. Cuius rei causa, nostris diebus arduae hae sunt Ecclesiae partes: ad humanitatis nempe et evangelicae doctrinae normas progredientis huius aetatis cultum componere. Has vero Ecclesiae partes ipsa nostra aetas advocat, quin etiam flagrantissimis expetere videtur votis, non modo ut celsiora assequatur proposita, verum etiam ut adepta in tuto collocare valeat, sine sui detrimento. Quam ad rem, ut iam diximus, Ecclesia praesertim laicorum

hominum adiutricem operam poscit, qui hanc ob causam in humanis expediendis negotiis ita industriam suam insumere tenentur, ut, dum in alios conferunt officia, id, cum Deo per Christum animo coniuncti, faciant, ipsiusque Dei gloriae augendae causa faciant: quemadmodum praecipit S. Paulus Apostolus: «Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite» (1Co 10,31). Et alibi: «Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum» (Col 3,17).

Quotiescumque autem humana agitatio atque instituta, quae in huius vitae rebus versantur, etiam ad animi profectum et ad sempiternam hominis beatitatem adiuvant, tum eadem censenda profecto sunt efficaciore vi pollere ad id ipsum obtinendum, ad quod suapte natura proxime spectant. Siquidem per omne tempus valitura est praeclara illa Divini Magistri sententia: «Quaerite ergo primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis» (Mt 6,33). Nam qui veluti «lux in Domino» (Ep 5,8) factus est, atque «ut filius lucis» (cf. Eph Ep 5,8) ambulat, is profecto tutiore iudicio percipit, quid ex iustitiae praeceptis sit agendum in variis humanae navitatis provinciis, atque etiam in iis, quae implicatiores habent difficultates ob immodicum, quo bene multi capiuntur, vel sui ipsorum, vel patriae, vel stirpis amorem. Addendum est quod qui christiana ducitur caritate, cum alios non possit non diligere, aliorum necessitates, aegritudines, gaudia tamquam sua ipsius aestimat; eiusque opera, quocumque in loco ponitur, est firma, est alacris, est humanitatis plena, est aliorum etiam provida utilitatum; quoniam: «Caritas patiens est, benigna est: caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet» (1Co 13,4-7).


Attamen hisce Litteris Nostris ante finem facere nolumus quam in memoriam vestram, Venerabiles Fratres, revocemus gravissimum verissimumque illud catholicae disciplinae caput, quo docemur nos mystici Iesu Christi corporis, quod est Ecclesia, esse viventia membra: «Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum tamen corpus sunt, ita et Christus» (1Co 12,12).

Quamobrem magnopere adhortamur quotquot ubique terrarum numeramus filios, sive e cleri sive e laicorum ordine, ut plane sibi sint conscii quantum nobilitatis dignitatisque ex eo colligant, quod Iesu Christo, sicut viti palmites, coniungantur, secundum illud: «Ego sum vitis, vos palmites» (Jn 15,5), et quod sibi liceat divinam ipsius participare vitam. Ex quo fit ut, si christifideles cum sanctissimo Redemptore mente animoque etiam tum coniuncti sint, cum in externas res suam impendunt operam, eorum sane labor Iesu Christi ipsius laborem quodammodo continuare videatur, ab eoque ducere vim et virtutem salutiferam: «Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum» (Jn 15,5). Huiusmodi scilicet humanus labor ita evehitur atque nobilitatur, ut ad animi perfectionem homines, qui illum ponant, perducat, itemque ad christianae Redemptionis fructus ceteris impertiendos et quoquoversus propagandos conferre possit. Hinc etiam fit, ut christiana praecepta, quasi quoddam evangelicum fermentum, civilis societatis venas, in qua vivimus et operamur, pervadant.

Quamvis fatendum sit, saeculum hoc nostrum erroribus laborare praegravibus, et perturbationibus agitari vehementibus, contingit tamen aetate hac nostra, ut Ecclesiae operariis immensi pateant apostolici laboris campi, qui eximiam spem animis ostendunt nostris.

Venerabiles Fratres et dilecti filii, e maxime mirabilibus illis Leonianis Litteris exordium capientes, varias easque graves causas una vobiscum hactenus consideravimus, quae ad sociales nostrae huius aetatis rationes attinent; ex iisque normas ac praecepta conclusimus, quae vos enixe adhortamur, ut,

non modo magnopere meditemini, sed ut etiam pro vestra cuiusque parte elaboretis ut effecta dentur. Hoc enim si unusquisque vestrum forti animo praestiterit, fieri non poterit, quin non parum adiuverit ad regnum Christi hisce in terris constabiliendum, quod est: «regnum veritatis et vitae; regnum sanctitatis et gratiae; regnum iustitiae, amoris et pacis»; (41) ex quo aliquando ad caelestem illam beatitatem migrabimus, ad quam a Deo conditi sumus, quamque flagrantissimis expetimus votis.

Nam de doctrina agitur catholicae et apostolicae Ecclesiae, gentium omnium matris et magistrae, cuius lux illuminat, incendit, inflammat; cuius monitoria vox, utpote caelesti sapientia referta, ad omnia pertinet tempora; cuius virtus ad augescentes hominum necessitates, ad huiusque mortalis vitae curas et sollicitudines tam efficacia tamque accommoda semper adhibet remedia. Cum hac voce mirum in modum antiquissima concinit vox illa Psaltae, quae nostros non cessat confirmare et erigere animos: «Audiam, quid loquatur Dominus Deus: profecto loquitur pacem. Populo suo et sanctis suis et eis qui corde convertuntur ad eum. Certe propinqua est salus eius timentibus eum, ut habitet gloria in terra nostra. Misericordia et fidelitas obviam venient sibi, iustitia et pax inter se osculabuntur. Fidelitas germinabit ex terra, et iustitia de caelo prospiciet. Dominus quoque dabit bonum, et terra nostra dabit fructum suum. Iustitia ante eum incedet, et salus in via gressuum eius» (Ps 84,9ss).

Huiusmodi sunt vota, Venerabiles Fratres, quae facimus in harum Litterarum clausula, ad quas Nostras de Ecclesia universa sollicitudines diu intendimus; facimus nimirum, ut divinus hominum Reparator, «qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio» (1Co 1,30), in omnibus et super omnia, per saeculorum decursum, dominetur, atque feliciter triumphet; facimus item, ut, recto socialium rerum ordine composito, gentes omnes et prosperitate, et laetitia, et pace tandem fruantur.

Quarum optabilium rerum veluti auspicium, paternaeque

voluntatis Nostrae pignus esto Apostolica Benedictio, quam vobis, venerabiles Fratres, et christifidelibus omnibus vigilantiae vestrae commissis, atque iis nominatim, qui admonitionibus hisce Nostris alacri voluntate respondebunt, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die 15 mensis Maii, anno 1961, Pontificatus Nostri tertio.

IOANNES PP. XXIII

(1) IOANNES PP. XXIII, Litt. enc. Mater et magistra de recentioribus rerum socialium processibus ad christiana praecepta componendis, [Ad venerabiles fratres Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, Episcopos aliosque locorum Ordinarios, pacem et communionem cum Apostolica Sede habentes, itemque ad universum clerum et christifideles catholici orbis] 15 maii 1961: AAS 53(1961), pp. 401-464.

Prologo. – Parte I: Insegnamenti dell'enc. «Rerum novarum» e tempestivi sviluppi del magistero di Pio XI e Pio XII (i tempi dell'enc. «Rerum novarum»; le vie della ricostruzione; l'enc. «Quadragesimo anno»; il radiomessaggio della Pentecozste 1941; ulteriori mutamenti; motivi della nuova enciclica). – Parte II: Precisazioni e sviluppi degli insegnamenti della «Rerum novarum»: Iniziativa personale e intervento dei poteri pubblici in campo economico; La socializzazione (origine e ampiezza del fenomeno; valutazione); Rimunerazione del lavoro (criteri di giustizia e di equità; processo di adeguazione tra sviluppo economico e progresso sociale); Esigenze della giustizia nei confronti delle strutture produttive (strutture conformi alla dignità dell'uomo; riconferma di una direttiva; impresa artigiana e impresa cooperativistica; presenza attiva dei lavoratori nelle medie e grandi imprese; presenza dei lavoratori a tutti i livelli); La proprietà privata (mutata situazione; riaffermazione del diritto di proprietà; effettiva diffusione; proprietà pubblica; funzione sociale). – Parte III: Nuovi aspetti della questione sociale: Esigenze di giustizia in ordine ai rapporti tra i settori produttivi (l'agricoltura settore depresso; adeguamento dei servizi pubblici essenziali; sviluppo graduale e armonico del sistema economico; appropriata politica economica; imposizione tributaria; capiotali a interesse conveniente; assicurazioni sociali e sicurezza sociale; tutela dei prezzi; integrazione dei redditi agricoli; adeguazione delle strutture dell'impresa agricola; i lavoratori della terra protagonisti della loro elevazione; solidarietà e collaborazione; sensibilità ai richiami del bene comune; vocazione e missione; azione di riequilibrio e di propulsione nelle zone in via di sviluppo; eliminazione o riduzione degli squilibri fra terra e popolazione); Esigenze di giustizia nei rapporti tra paesi a sviluppo economico di grado diverso (il problema dell'epoca moderna; aiuti di emergenza; cooperazione scientifico-tecnico finanziaria; evitare gli errori del passato; rispetto delle caratteristiche delle singole comunità; opera disinteressata e nel rispetto della gerarchia dei valori; l'apporto della chiesa); Incrementi demografici e sviluppo economico (squilibrio tra popolazioni e mezzi di sussistenza; i termini del problema; rispetto delle leggi della vita; educazione al senso della responsabilità; a servizio della vita); Collaborazione su piano mondiale (dimensioni mondiali di ogni problema umano di rilievo; sfiducia reciproca; mancato riconoscimento dell'ordine morale; il vero Dio è fondamento dell'ordine morale). Parte IV: La ricomposizione dei rapporti della convivenza nella verità, nella giustizia e nell'amore: L'impegno pastorale (ideologie incomplete ed erronee; perenne attualità della dottrina sociale della chiesa; istruzione; educazione; un compito delle associazioni di apostolato dei laici; suggerimenti pratici; azione molteplice e responsabile; un pericolo grave; riconoscimento e rispetto della gerarchia dei valori; santificazione della festa; rinnovato impegno; maggiore efficienza nelle attività temporali; membri vivi nel corpo mistico di Cristo).
(2) Acta Leonis XIII, 11(1891), pp. 97-144; EE 3.
(3) Acta Leonis Xlll, 11(1891), p.107; EE 3.
(4) S. THOMAS AQ., De regimine principum, I, 15.
(5) Cf. AA S 23(1931), p. 185; EE 5/609.
(6) Cf. AAS 23(1931), p. 189; EE 5/620.
(7) AA S 23(1931), pp. 177-228; EE 5/583-730.
(8) Cf. AA S 23(1931), p. 199; EE 5/647.
(9) Cf. AAS 23(1931), p. 200; EE 5/651.
(10) Cf. AAS 23(1931), p. 201; EE 5/656.
(11) Cf. AAS 23(1931), pp. 210-211; EE 5/687.
(12) Cf. AAS 23(1931), p. 211; EE 5/691.
(13) Cf. AAS 33(1941), p. 196; EE 6/app.
(14) Cf. AAS 33(1941), p. 197; EE 6/app.
(15) Cf. AAS 33(1941), p. 196; EE 6/app.
(16) Cf. AAS 33(1941), p. 198s; EE 6/app.
(17) Cf. AAS 33(1941), p. 199; EE 6/app.
(18) Cf. AAS 33(1941), p. 201; EE 6/app.
(19) Cf. AAS 33(1941), p. 202; EE 6/app.
(20) Cf. AAS 33(1941), p. 203; EE 6/app.
(21) AAS 23(1931), p. 203; EE 5/662.
(22) AAS 23(1931), p. 203; EE 5/661.
(23) Cf. AAS 23(1931), p. 222s; EE 5/718.
(24) Cf. AAS 33(1941), p. 200; EE 6/app.
(25) AAS 23(1931), p. 195; EE 5/635.
(26) AAS 23(1931), p. 198; EE 5/643.
(27) Nuntius radiophonicus, 1 sept. 1944: AAS 36(1944), p. 254.
(28) Allocutio, 8 oct. 1956: AAS 48(1956), pp. 799-800.
(29) Nuntius radiophonicus, 1 sept. 1944: AAS 36(1944), p. 253.
(30) Nuntius radiophonicus, 24 dec. 1942: AAS 35(1943), p. 17.
(31) Cf. Nuntius radiophonicus, 24 dec. 1942: AAS 35(1943), p. 20.
(32) Litt. enc. Quadragesimo anno: AAS 23(1931), p. 214; EE 5/696.
(33) Acta Leonis XIII, 11(1891), p. 114; EE 3.
(34) Cf. AAS 23(1931), p. 202; EE 5/657.
(35) Allocutio, 3 maii 1960: AAS 52(1960), p. 465.
(36) Cf. Allocutio, 3 maii 1960: AAS 525(1960), p. 465.
(37) Litt. enc. Summi Pontificatus: AAS 31(1939), pp. 428-429; EE 6/35.
(38) Confessiones, I, 1.
(39) AAS 23(1931), p. 221s; EE 5/717.
(40) Nuntius radiophonicus datus in pervigilio Nativitatis D.N.LC. anno 1953: AAS 46(1953), p. 10.
(41) In praefatione de Iesu Christo Rege.





Mater et Magistra LA