Pastores gregis LA 10
11 Eadem dilectione qua Apostolos sua voluntate constituit, Duodecim vocat Iesus, ut suam communicet cum iis vitam. Hic quoque convictus, qui animorum voluntatumque cum Eo communionem secum fert, ipsius missione participata postulatur. Episcopi officia contrahi non debent in merum rerum instituendarum munus. Hoc ad vitandum periculum, sive praeparatoria Synodi documenta, sive complures in Aula Patrum synodalium sermones id extulerunt quod secum importat, in personali Episcopi vita inque exercitio ministerii ei commisso, episcopatus natura tamquam Ordinis sacramenti plenitudo, in propriis theologicis, christologicis pneumatologicisque fundamentis.
Obiectivae sanctificationi, quae Christi opera in Sacramento habetur per Spiritus communicationem, subiectiva sanctitas respondere debet, in qua Episcopus, gratia suffultus, magis magisque per ministerii exercitium progredi debet. Ontologica commutatio, quam consecratio effecit, tamquam Christo conformatio, quendam postulat modum videndi, qui ostendat illud « cum eo esse ». Saepenumero itaque in Synodi Aula pastoralis caritas est elata, tamquam fructus cum characteris impressi sacramenti tum gratiae ei propriae. Caritas, quemadmodum dictum est, Episcopi ministerii est veluti anima, qui dynamica quadam vi involvitur, pro exsistentia scilicet pastorali, qua ad vivendum compellitur ut Christus Bonus Pastor pro Patre ac pro aliis, in cotidiana sui donatione.
In exercitio proprii ministerii potissimum, quod Boni Pastoris caritatem imitando explicat, Episcopus ad se aliosque sanctificandos vocatur, ob oculos tamquam principium habens, ut coniungat Christi vultus contemplationem ac simul salutis evangelii nuntium.48 Itaque eius spiritalis vita non solum ex Baptismi Confirmationisque sacramento, verum etiam ex ipsa episcopali Ordinatione consilia trahit et incitamenta, quae in fide spe et caritate proprium Evangelii praeconis, liturgici fautoris et communitatis ductoris ad explicandum ministerium eum cogit. Tunc erit illa Episcopi ecclesialis spiritalitas, quandoquidem omnia in eius vita ad Sanctam Ecclesiam peramanter aedificandam convertuntur.
Id in Episcopo servitii habitum secum fert, qui animi firmitudine, apostolica virtute et confidenti interius Spiritui agenti deditione imbuitur. Ipse ideo vivendi rationem sibi imponet, quae Christi servi, pauperis et humilis kenosim imitetur, ita ut ministerii pastoralis exercitium in eo quasi sit congrua imago Iesu, Dei Servi, eumque omnibus, cum maximis tum minimis esse proximum cogat. In summa quadam iterum reciprocatione ministerii exercitium fidele amabileque Episcopum sanctificat eumque subiective ad ontologicas sanctitatis divitias conformat, quas in ipso posuit Sacramentum.
Attamen Episcopi sanctitas pesonalis haudquaquam subiective manet, quoniam efficaciter in fidelium beneficium usque cedit, eiusdem curae commissorum. In caritatis exercitio, quod ad pastorale susceptum ministerium attinet, fit signum Christi Episcopus ipseque illam obtinet moralem auctoritatem, qua iuridicae auctoritatis exercitium indiget ut efficaciter communitatem afficere possit. Etenim si episcopale munus in sanctitatis testificatione, quae in pastorali caritate, humilitate vitaeque simplicitate manifestatur, non innititur, eo evadet ut solummodo fere sit functionale officium et apud Clerum fidelesque necessario amittat fidem.
12 Ad Episcopi figuram, qui Dei amicus, pastor populique ductor est, collustrandam, biblica imago perquam apta videtur. Moysis scilicet est figura. Eum respiciens, invitamentum excipere potest Episcopus ut sit atque operetur sicut pastor, qui a Domino electus ac missus est, quique animosus ad terram promissam versus populum suum praegreditur, fidelis verbi legisque Dei viventis interpres, Foederis mediator, ardens et precatione confidens pro sua gente. Sicut Moyses, qui, postquam cum Domino apud sanctum montem collocutus est, ad suum populum facie fulgida rediit (cfr Ex 34,29-30), Episcopus quoque indicia suae naturae patris, fratris amicique ad fratres deferre poterit tantummodo si in nubem obscuram fulgentemque Patris, Filii et Spiritus Sancti mysterii intraverit. Trinitatis fulgore illuminatus, signum ille evadet bonitatis misericordis Patris, vivae imaginis Filii caritatis, perlucidi viri Spiritus, qui consecratur et mittitur ut Dei Populus in temporis semitis ad aeternitatem peregrinans ducatur.
Synodales Patres spiritalis officii momentum in lucem protulerunt, quod Episcopi vitam, ministerium iterque respicit. Nos Ipsi hasce primas partes demonstravimus congruentes esse cum vitae Ecclesiae necessitatibus ac Spiritus Sancti appellatione, qui annis his gratiae primatum, pervulgatam spiritalis vitae exigentiam, sanctitatis testificandae necessitatem omnibus significavit.
Quod spiritalis vitae nunc fit mentio, haec oritur ex Spiritus Sancti in historia salutis agentis significatione. Eius praesentia est operosa, dynamica, prophetica et missionalis. Spiritus Sancti plenitudinis donum, quod Episcopus in sua ordinatione recipit, pretiosa atque impellens est monitio, ad eius sequendam actionem in ecclesiali communitate universalique missione.
Synodalis Congressio, post Magnum Iubilaeum anni MM celebrata, inde ab initio vitae sancte agendae propositum sibi vindicavit, quod Nos universae Ecclesiae indicavimus, adfirmantes: « Visionem rerum illam, in qua collocari debet totum pastorale iter, esse sanctitatem... Absoluto itaque Iubilaeo, communis iam repetitur semita; at necessitas restat pastoralis magis quam antehac sanctitatem efferre ».49 Studiose alacriterque Nostram appellationem accipiendi atque in principali loco ad sanctitatem vocationem collocandi hic fuit animus, quo synodale opus est peractum et haec fuit condicio, quae quodammodo sermones animadversionesque Patrum in unum redegit. Ii sancti Gregorii Nazianzeni monitum suis in cordibus resonare sentiebant: « Purgari prius oportet, deinde purgare; sapientia instrui, atque ita demum alios sapientia instruere; lux fieri, et alios illuminare; ad Deum appropinquare, et ita alios adducere; sanctificari, et postea sanctificare ».50
Hanc propter rationem ex synodali Congressione frequens invitamentum est ortum ut peculiaritas significaretur « episcopalis » itineris Episcopi ad sanctitatem. Usque agetur de sanctitate quae cum populo et pro populo vivitur, in quadam videlicet communione, quae incitatio fit et mutua in caritate aedificatio. Nec de secundariis ac supervacaneis postulationibus agitur. Per ipsam enim Episcopi spiritalem vitam eius pastoralis operae fecunditas iuvari potest. Nonne in assidua Christi mysterii meditatione, flagranti eius Vultus in contemplatione, studiosa in vitae Boni Pastoris imitatione fundamentum reperitur cuiusque efficacis pastoralis operae? Si quidem verum est nostram aetatem perpetuo moveri ac saepenumero agitari, dum est periculum ne quidam « faciant solummodo ut faciant », tunc Episcopus primus suae vitae exemplo ostendere debet primatum « exsistentiae prae actionibus » esse instaurandum et, immo magis, gratiae primatum, quae, christiana vitae habita ratione, est etiam essentiale principium ad ministerii pastoralis « rerum agendarum » consilia capienda.51
13 Episcopus se putare reapse potest communionis speique pro populo sancto Dei ministrum tantummodo cum coram Domino ambulat. Serviri namque hominibus non potest, nisi antea « Deo servitur ». Dei servi esse non possunt nisi qui « homines Dei » sunt. Quapropter in homilia initium facientes Synodi sumus effati: « Pastor esse debet homo Dei; eius exsistentia ac ministerium omnino eius divinae gloriae subsunt atque ex supereminenti Dei mysterio lucem hauriunt et vigorem ».52
Ad sanctitatem vocatio Episcopi in ipso reperitur sacramentali eventu, episcopali scilicet Ordinatione, unde eius ministerium oritur. Antiqua Serapionis Euchologia verbis his ritualem consecrationis invocationem describit: « Fac, Deus veritatis, et hunc episcopum vivum, episcopum sanctum successionis sanctorum Apostolorum ».53 Cum tamen episcopalis Ordinatio perfectam virtutem haud tribuat, « Episcopus suum iter ad alacrius producendum vocatur, ut ad Christi, Hominis perfecti, mensuram perveniat ».54
Eadem christologica trinitariaque natura ipsius mysterii ministeriique sanctitatis iter ex Episcopo requirit, quod continuatum ad altiorem usque spiritalem apostolicamque maturitatem progressum secum fert, quae pastoralis caritatis primatu distinguitur. Iter est, quod eius cum populo, ut patet, suscipitur, quodque est personale ac simul commune, sicut vita Ecclesiae est. In hoc tamen itinere, in intima cum Christo communione sedulaque erga Spiritum Sanctum obsequentia, exemplar, auctor ac fautor fit Episcopus. Idem canonica lex enuntiat: « Episcopus dioecesanus, cum memor sit se obligatione teneri exemplum sanctitatis praebendi in caritate, humilitate et vitae simplicitate, omni ope promovere studeat sanctitatem christifidelium secundum uniuscuiusque propriam vocationem atque, cum sit praecipuus mysteriorum Dei dispensator, iugiter annitatur ut christifideles suae curae commissi sacramentorum celebratione in gratia crescant utque paschale mysterium cognoscant et vivant ».55
Spiritale Episcopi iter, sicuti pariter illud cuiusque fidelis procul dubio radicem in sacramentali Baptismi Confirmationisque gratia habet. Gratia haec omnibus fidelibus eum aequat, quoniam, quemadmodum significat Concilium Vaticanum II, « omnes christifideles cuiusque status vel ordinis ad vitae christianae plenitudinem et caritatis perfectionem » 56 vocantur. Quo potissimum in casu sancti Augustini sententia praestat, quae realismo ac supernaturali sapientia excellit: « Ubi me terret, quod vobis sum, ibi me consolatur, quod vobiscum sum. Vobis enim sum episcopus, vobiscum sum christianus. Illud est nomen suscepti officii, hoc gratiae; illud periculi est, hoc salutis ».57 Attamen, per pastoralem caritatem, munus fit servitium, atque periculum in incrementi maturitatisque opportunitatem vertitur. Ministerium episcopale non modo sanctitatis est in aliorum beneficium fons, verum iam est sanctificationis causa ei qui suum per cor suamque vitam Dei caritatem transire sinit.
Synodales Patres huius itineris quasdam necessitates breviter perstrinxerunt. In primis Baptismi Confirmationisque characterem commemoraverunt, qui usque a principio christianae vitae, virtutum theologarum ope, copiam dat in Deo credendi, in Eo sperandi Eumque amandi. Spiritus Sanctus sua ex parte dona infundit, adiuvans ut incrementum habeatur per moralium virtutum exercitium, quae etiam sub respectu humano reddunt concretam spiritalem vitam.58 Baptismi recepti vi, quemadmodum singuli christiani, Episcopus spiritalem vitam communicat, quae in incorporatione ad Christum radicibus defigitur quaeque in eius sequela secundum Evangelium manifestatur. Hanc ob rationem omnium fidelium vocationem ad sanctitatem ipse participat. Colere idcirco precationis altaeque fidei vitam atque in Deo omnem suam fiduciam collocare debet, suam erga Evangelium exhibens testificationem, iis simul obtemperans quae Spiritus Sanctus suadet ac peculiari filialique cultu Virginem Mariam prosequens, quae perfecta est spiritalis vitae magistra.59
Episcopi ideo spiritalis vita erit communionis, quam una cum ceteris baptizatis experitur, qui simul cum eo filii sunt unius in caelis Patris et unius in terra Matris, Sanctae scilicet Ecclesiae. Aeque ac in Christo credentes spiritalem suam vitam ipse alere debet, vivo efficacique se pascens Evangelii verbo ac sacrae Eucharistiae vitae pane, vitae aeternae videlicet cibo. Humanam propter infirmitatem Episcopo quoque frequenter et certis temporibus ad Paenitentiae sacramentum erit accedendum, ut misericordiae illius donum obtineat, cuius etiam est minister. Conscius itaque suae humanae imbecillitatis suorumque peccatorum, quisque Episcopus, una cum suis sacerdotibus, primum pro se Reconciliationis sacramentum experitur, veluti gravem necessitatem gratiamque usque denuoque exspectatam, ut in ministerii exercitio voluntas sanctificandi iterum incitetur. Hac quidem etiam aspectabili ratione alicuius Ecclesiae in se ipsa sanctae ipse significat mysterium, quae simul peccatoribus constituitur qui necesse habent ut sibi ignoscatur.
Perinde ac omnes sacerdotes, at peculiariter, ut liquet, cum sacerdotibus dioecesis presbyteratus coniunctus, praecipuam spiritalis vitae iter calcare studebit Episcopus. Ipse namque etiam propter novum titulum, qui ex sacro Ordine oritur, ad sanctitatem vocatur. Ex fide ideo, spe et caritate vivit Episcopus, quippe qui sit Domini verbi, sanctificationis Deique populi spiritalis progressus minister. Sanctus ipse debet esse, quoniam magister, sanctificator ac dux Ecclesiae debet inservire. Qua talis debet ille insigniter vehementerque Ecclesiam diligere. Quisque Episcopus Christo conformatur, ut Ecclesiam sponsali Christi amore diligat atque in Ecclesia minister sit eius unitatis, ut Ecclesia fiat « de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata ».60
Peculiaris Episcopi spiritalis vita – quod subinde confirmarunt synodales Patres – gratia ultra cumulatur, quae in Sacerdotii plenitudine inest, ipsi Ordinationis tempore attributa. Sicut gregis pastor et Iesu Christi Evangelii in spe servus, Episcopus referre ac paene in se ipsam Christi, supremi Pastoris, personam liquido ostendere debet. In Pontificale Romano officium hoc palam enuntiatur: « Accipe mitram atque in te sanctitatis fulgor splendeat, ut cum Princeps pastorum apparebit immarcescibilem coronam gloriae mereri possis ».61
Quocirca Episcopus Dei gratia continenter indiget, quae ipsius humanam naturam roboret eandemque ad perfectionem adducat. Cum Paulo apostolo potest is edicere: « Sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti » (2Co 3,5-6). Id igitur maiore vi exprimi debet: apostolicum ministerium fons est Episcopo spiritalis vitae, ex quo omnia cetera spiritalia alimenta depromere debet, quae efficiunt ut in sanctitate crescat quaeque ipsi dant copiam Spiritus Sancti in populo actionem detegendi, qui eorum sollicitudini committitur.62
Spiritale Episcopi iter, hoc in rerum prospectu, pastorali ipsi caritati aequatur, quae iure meritoque veluti anima putanda est cum eius, tum pariter presbyteri et diaconi apostolatus. Non modo agitur deexsistentia, sed etiam pro-exsistentia, de ratione scilicet vivendi, quae supremum exemplar adhibet Christum Dominum, ideoque ad adorandum Patrem fratribusque inserviendum totum se tradit. Merito igitur hac de re Concilium Vaticanum II asserit Pastoribus, ad Christi effigiem, sanctitate studioque, humilitate fortitudineque ministerium esse gerendum, « quod ita adimpletum, etiam pro eis erit praecelsum sanctificationis medium ».63 Nullus Episcopus ignorare potest sanctitatis verticem esse Christum Cruci affixum, in eius suprema donatione Patri Fratribusque facta in Spiritu Sancto. Quapropter Christo configuratio eiusque passionis participiatio (cfr 1P 4,13) regalis Episcopi eius inter populum sanctitatis fit via.
14 Spiritalis vitae subsidium etiam Episcopo materna erit praesentia Virginis Mariae, quae est Mater spei et spes nostra, quemadmodum eam invocat Ecclesia. Itaque Mariam germana atque filiali devotione Episcopus prosequitur, sentiens se vocari ad illud fiat sibi sumendum, ut teneatur et cotidie perficiatur commendatio illa, quam fecit Iesus Mariae, quae iuxta crucem stabat, quaeque Discipulo commissa est ac Discipulus dilectus vicissim Mariae (cfr Io Jn 19,26-27). Episcopus pariter vocatur ad se referendum in concordem perseverantemque precationem discipulorum apostolorumque Filii una cum ipsius Matre, cum ad Pentecosten se componebant. In hac Ecclesiae nascentis effigie inexplicabile inter Mariam et Apostolorum successores manifestatur vinculum (cfr Act Ac 1,14).
Quocirca sancta Dei Mater Episcopo erit magistra audiendi Deique Verbi alacriter perficiendi, in fideli discipuli condicione erga unum Magistrum, in fidei firmitate, in fiduciali spe flagrantique caritate. Perinde ac Maria, quae est « memoria » Incarnationis Verbi apud primigenam christianam communitatem, Episcopus erit custos et viventis Ecclesiae Traditionis mediator, omnium ceterorum Episcoporum in communione, coniunctus cum Petri Successore eiusque auctoritati obnoxius.
Solida marialis Episcopi devotio continenter ad sacram Liturgiam referetur, ubi in salutis mysteriis celebrandis peculiarem praesentiam obtinet Virgo ipsaque universae Ecclesiae precandi, audiendi, offerendi itemque spiritalis maternitatis eximium est exemplar. Immo Episcopi erit efficere ut Liturgia usque appareat « ut “exemplaris forma”, inspirationis fons, perpetuum propositum ultimaque meta pro mariali pietate Dei populi propria ».64 Hoc firmato principio, Episcopus quoque suam marialem pietatem tam personalem quam cum aliis sociatam piis exercitiis colet, quae ab Ecclesia comprobantur et commendantur, praesertim per precationem illam Sancti Rosarii, quod est Evangelii compendium. In hac precatione expertus, quae tota in salutis vitae Christi eventibus contemplandis, quibus eius sancta Mater coniuncta fuit, consistit, quisque Episcopus ad id sollerter promovendum invitatur.65
15 Synodi Episcoporum Coetus quaedam necessaria subsidia ostendit, quibus spiritalis vita aleretur ac promoveretur.66 Ex his lectio ac Verbi Dei meditatio principem obtinent locum. Quisque Episcopus debebit se committere seseque commissum animadvertere « Deo et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus » (Ac 20,32). Quapropter antequam est Verbi praeco Episcopus, una cum suis sacerdotibus et sicut quisque fidelis, immo sicut ipsa Ecclesia,67 Verbi debet esse auditor. Immo veluti interius Verbum incolere debet, ut ipso veluti matris gremio custodiatur et alatur. Una cum sancto Ignatio Antiocheno Episcopus etiam repetit: confugio « ad Evangelium tamquam ad corporaliter praesentem Christum ».68 Itaque quisque Episcopus illam sancti Hieronymi pervulgatam monitionem ante oculos habebit, quam iteravit etiam Concilium Vaticanum II: « Ignoratio scripturarum ignoratio Christi est ».69 Haud enim sanctitatis primatus exstat sine Verbi Dei auditione, quod sanctitatis est dux et alimentum.
Cum quis Dei Verbo se committit idque custodit, quemadmodum Virgo Maria fecit, Virgo audiens,70 id secum fert, ut re quaedam adhibeantur auxilia, quae usque suppeditarunt Ecclesiae traditio ac spiritalis experientia. Agitur ante omnia de crebra personalique Sacrorum Bibliorum lectione eorundemque attento assiduoque studio. Inanis esset Episcopus foris Verbi praedicator, nisi antehac esset intus auditor.71 Sine Sacrae Scripturae consuetudine, inefficax quoque est spei minister Episcopus, si quidem, sicut commemorat sanctus Paulus, « per patientiam et consolationem Scripturarum spem » (Rm 15,4) habemus. Semper igitur valet quod Origenes scripsit: « Haec duo sunt pontificis opera, ut aut a Deo discat legendo Scripturas divinas, et saepius meditando, aut populum doceat. Sed illa doceat, quae ipse a Deo didicerit ».72
In Pastorum vita ipsoque eorundem pro communitate ministerio Dei Verbi lectionis et meditationisconfirmavit pondus Synodus. Sicut in Epistula Apostolica Novo millennio ineunte scripsimus: « Convenit ante omnia ut Verbi auditio fiat vitalis congressio, secundum vetustam semperque validamlectionis divinae traditionem, quae biblicis ex sententiis sinit vivam colligere vocem quae nos appellat, ordinat, in tota exsistentia conformat ».73 In meditationis et lectionis momentis, cor, quod iam Verbum excepit, ad Dei agentis contemplationem recluditur ideoque ad cogitationes vitamque ad eum convertendas, supplici addita postulatione eius veniae atque gratiae.
16 Perinde ac paschale praeterea mysterium vitae Bonique Pastoris missionis medium occupat locum, sic Eucharistia quoque vitae Episcopique missionis, aeque ac cuiusque sacerdotis, principalem tenet locum. Cotidianam per Sanctae Missae celebrationem una cum Christo offert se ipse. Cum autem celebratio haec in Cathedrali templo fit ceterisque templis, paroecialibus potissimum, concurrentibus impigreque participantibus fidelibus, apparet Episcopus ut est, scilicet Sacerdos et Pontifex, quia in Christi persona eiusque Spiritus potentia agit, atque veluti hiereus, sanctus sacerdos, altaris sacris mysteriis patrandis detinetur, quae praedicatione nuntiat ac declarat.74
Episcopi in sacram Eucharistiam amor manifestatur item cum, progrediente die, etiam satis longum tempus adorationi coram Tabernaculo impertit. Hic suum Domino reserat animum, ut totus pervadatur eaque caritate informetur, quae in Cruce a magno ovium Pastore effunditur, qui pro eis suum sanguinem profudit suamque vitam tradidit. Suam ei quoque orationem elevat, pro ovibus deprecans sibi commissis.
17 Alterum a synodalibus Patribus significatum instrumentum est precatio, potissimum ea quae ad Dominum elevatur per Horarum Liturgiae celebrationem, quae praecipua et perennis est christianae communitatis precatio, Christi nomine ac Spiritu Sancto duce peracta.
Precatio per se ipsa peculiare est Episcopi officium eorumque « qui vocationis receperunt donum ad peculiaris consecrationis vitam, quae suapte natura paratiores eos efficit ad contemplativam experientiam ».75 Episcopus ipse se successorem esse Apostolorum oblivisci non potest, qui prae ceteris a Christo constituti sunt « ut essent cum illo » (Mc 2,14), quique cum missionis ipsis concreditae initium fecerunt id sollemniter declaraverunt, quod quoddam totius vitae est propositum: « Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus » (Ac 6,4). Episcopus idcirco fidelibus dumtaxat magister erit precationis, si personali dialogi cum Deo experientia niti poterit. Singulis momentis ei Psalmistae verba sunt usurpanda: « In verbum tuum supersperavi » (Ps 119[118], 114). Ex precibus ipsis eam hauriet spem, qua fere inficere debet fideles. Nam precatio locus est insignis ubi exprimitur et spes alitur, quandoquidem ipsa, ad sancti Thomae Aquinatis sententiam, est « interpres spei ».76
Personalis Episcopi precatio specialissima ratione erit insigniter « apostolica » precatio, Patri scilicet oblata veluti pro qualibet ei commendati populi necessitate facta deprecatio. In Pontificale Romano hoc est novissimum electi Episcopi officium, ante quam manus imponuntur: « Vis Deum omnipotentem pro populo sancto indesinenter orare et sine reprehensione summi sacerdotii munus explere? ».77 Perquam speciali modo pro suorum sacerdotum sanctitate, pro vocationibus ad ministerium ordinatum vitamque consecratam orat Episcopus, ut magis ac magis in Ecclesia exardescat missionale apostolicumque studium.
Quod autem ad Liturgiam Horarum attinet, quae ad consecrandum et ordinandum totum diei cursum per Dei laudem destinatur, quidni insignes commemoremus Concilii Vaticani II sententias? « Cum vero mirabile illud laudis canticum rite peragunt sacerdotes aliique ad hanc rem Ecclesiae instituto deputati vel christifideles una cum sacerdote forma probata orantes, tunc vere vox est ipsius Sponsae, quae Sponsum alloquitur, immo etiam oratio Christi cum ipsius Corpore ad Patrem. Omnes proinde qui haec praestant, tum Ecclesiae officium explent, tum summum Sponsae Christi honorem participant, quia laudes Deo persolventes stant ante thronum Dei nomine Matris Ecclesiae ».78 Cum Divini de Officii oratione scriberet Decessor Noster, recolendae memoriae, Paulus VI asseveravit ipsam esse « Ecclesiae localis precationem », quae « veram Ecclesiae orantis naturam exprimit ».79In consecratione temporis, quam Liturgia Horarum efficit, illa laus perennis perficitur, quae praevertit et caelestem Liturgiam praefigurat, unitatis vinculum cum angelis sanctisque qui in aeternum Dei nomen clarificant. Tantum igitur Episcopus se spei virum ostendit et efficit, quantum in eschatologicam vim motionemque se insinuat Psalterii orationis. In Psalmis Vox sponsae personat, quae Sponsum invocat.
Quapropter quisque Episcopus suo cum populo orat oratque suo pro populo. Ipse autem suorum sacerdotum, diaconorum, vitae consecratae personarum necnon fidelium laicorum cuiusque aetatis precibus aedificatur atque iuvatur. Inter illos educator precationisque fautor est Episcopus. Non modo quae is est contemplatus transmittit, sed christianis ipsam contemplationis viam reserat. Pervulgata sententia illa contemplata aliis tradere, fit ideo contemplationem aliis tradere.
18 Suis universis discipulis, iis potissimum qui per terrestrem vitam eum propius Apostolorum instar sequi volunt consiliorum evangelicorum viam exhibet Dominus. Praeter Ecclesiae Trinitatis donum, consilia in credentes trinitariam vitam remittunt.80 Quae peculiari modo in Episcopo efficiuntur, qui, ut Apostolorum successor, ad Christum sequendum in semita perfectionis caritatis vocatur. Quapropter is consecratur sicuti Iesus consecratur. Eius vita ex Eo funditus pendet atque pro Ecclesia mundoque omni est tamquam Eius aspectabilis figura. In Episcopi vita Iesu vita splendere debet ideoque eius Patri oboedientia « usque ad mortem, mortem autem crucis » (Philp 2, 8), eius castus virgineusque amor, eius paupertas quae coram terrestribus bonis absoluta est libertas.
Hac nimirum ratione moderari possunt Episcopi suo exemplo non modo eos qui in Ecclesia in vita consecrata ad Christi sequelam sunt vocati, verum presbyteros etiam, quibus quoque sanctitatis radicalismus, ut ita dicamus, ad evangelicorum consiliorum rationem proponitur. Ceterum talis radicalismus omnes fideles complectitur, laicos quoque, quoniam « exigentia fundamentalis evadit neque abdicanda, cum ab Ipsius Christi invitatione proveniat Eum sequendi et imitandi, vi artioris communionis cum Illo, quam Spiritus operatur ».81
In Episcopi denique vultu contemplari posse qualitates debent fideles, quae gratiae sunt donum quaeque in Beatitudinibus ipsius Christi fere sunt effigies: id est vultus paupertatis, lenitatis et iustitiae studii; vultus misericors Patris atque viri pacifici et pacificatoris, pacis aedificatoris; castimoniae vultus illius, qui perpetuo uniceque Deum contuetur. Fideles cernere suo in Episcopo debent posse etiam vultum illius qui Christi in maerentes misericordiam experitur atque nonnumquam, sicut in historia usu venit et adhuc hodie contigit, vultum fortitudinis interiorisque laetitiae plenum illius, qui propter Evangelii veritatem persecutionem patitur.
19 Lineamenta haec Iesu humanissima in se ferens, exemplar quoque ac fautor spiritalis vitae communionis fit Episcopus, vigili sollicitudine ad Ecclesiam aedificandam intentae, ita ut omnia, cum verba tum opera, sub signo trinitarii communionis dynamismi agantur, quae communis est filialis subiectio in Christo et Spiritu sub Patris amabili consilio. Sicut enim magister sanctificationisque sui populi minister Episcopus ad Patris voluntatem fideliter adimplendam vocatur. Episcopi oboedientia tenenda est tamquam exemplar – nec aliter fieri potest – habita ob oculos Christi oboedientia, qui saepenumero dixit se ex caelo descendisse non ut faceret voluntatem suam sed voluntatem eius, qui eum misit (cfr Io Jn 6,38 Jn 8,29 Philp Jn 2,7-8).
Christi vestigia calcans Episcopus Evangelio Ecclesiaeque traditioni paret ipseque temporis signa legit et Spiritus Sancti vocem in Petrino ministerio episcopalique collegialitate agnoscit. In Adhortatione Apostolica Pastores dabo vobis apostolicam, communitariam pastoralemque presbyteralis oboeditionis indolem collustravimus.82 Hae proprietates notiore quoque ratione, ut patet, in Episcopi oboedientia reperiuntur. Sacramenti Ordinis plenitudo, quam ipse recepit efficit ut peculiaris intercedat ei cum Petri Successore, episcopalis Collegii sodalibus et ipsa eius particulari Ecclesia necessitudo. Ipse omnino officio teneri se sentire debet acriter coniunctionem Summo cum Pontifice fratribusque Episcopis arto in unitatis cooperationis vinculo vivendi, divino consilio hac ratione obtemperans, quod Apostolos cum Petro indivisibiliter coniungi voluit. Haec hierarchica Episcopi cum Summo Pontifice communio eius facultatem roborat Christum Iesum, totius Ecclesiae Caput invisibile, per susceptum Ordinem repraesentandi.
Apostolica oboedientiae ratio necessario addenda est etiam communitaria, quandoquidem episcopatus suapte natura est « unus et indivisus ».83 Communitariae huius naturae vi, Episcopus ad suam exhibendam oboedientiam vocatur, omnes depellens invitationes singulari ad agendum ratione atque in se recipiens officium, intra episcopalis Collegii missionem, de totius Ecclesia bono sollicitudinis.
Auscultandi veluti exemplar, precibus iudicioque ad Dei voluntatem percipiendam intentus erit Episcopus per ea quae Ecclesiae dicit Spiritus. Evangelica ratione ipse exercens auctoritatem, cum cooperatoribus fidelibusque instituet dialogum, ut mutua consensio efficaciter increscat.84 Quod ei dabit copiam dignitatem ac responsalitatem cuiusque Dei Populi membri extollendi, spectando ut cum aequabilitate ac tranquillitate singulorum sollertia faveatur. Fideles namque iuvandi sunt ut in responsalem oboedientiam adolescant, quae eos de re pastorali alacres reddat.85 Hac de re usque valet sancti Ignatii Antiocheni ad Polycarpum cohortatio: « Nihil sine tua voluntate fiat, neque tu quidquam sine Dei voluntate agas ».86
20 Synodales Patres, communem collegialitatis mentem significantes, evocationem, quam Nos in Liturgia Synodi initium faciente ediximus, receperunt, ut evangelica paupertatis beatitudo una habeatur ex necessariis condicionibus ad episcopale ministerium frugifere in hodiernis rerum adiunctis explicandum. Hac quoque occasione, in Episcoporum congressione Christi effulsit effigies, qui « opus redemptionis in paupertate et persecutione perfecit » atque Ecclesia etiam, in primis una suis cum Pastoribus, « ad eandem viam ingrediendam vocatur, ut fructus salutis hominibus communicet ».87
Episcopus idcirco, qui verus vult esse spei Evangelii testis et minister, vir pauper debet esse. Id postulat testificatio, quam ipse Christo pauperi reddere debet; id etiam postulat Ecclesiae de pauperibus a Domino amatis sollicitudo, qui ceteris sunt anteferendi. Eo quod Episcopus suum ministerium in paupertate agere constituit id ad Ecclesiam « domum pauperum » efficiendam reapse iuvabit.
Hoc consilium praeterea ponit Episcopum in condicione interioris libertatis, in ministerio exercendo, eique efficaciter salutis fructus communicandi dat copiam. Episcopalis auctoritas indefatigabili liberalitate et inexhausta gratuitate agi debet. Id ab Episcopo in caelestis Patris providentia plenam fiduciam, magnanimam bonorum communionem, severum vitae vivendi modum, perpetuam personalem conversionem postulat. Hac via tantum aptus erit ille ad anxietates populique Dei aerumnas communicandas, quem ipse non modo regere debet et alere, sed etiam ei sociari debet, quaestiones participando et spem colendam iuvando.
Officium hoc efficaciter sustinebit, si ipsius vita modesta, frugi ac simul industria studiosaque erit itemque, si qui in nostra societate infimi habentur, ii ab eo non in limitibus sed in media christiana communitate locabuntur.88 Fere inscius « caritatis phantasiae » favebit, quae, magis quam praestita subsidia, fraternae communicationis participationem efferet. Etenim in apostolica Ecclesia, ut late Actus Apostolorum testantur, quorundam paupertas adiumenta aliorum concitabat, hoc cum mirabili effectu: « Neque enim quisquam egens erat inter illos » (4, 34). Hanc prophetiam Ecclesia mundo praebere debet, qui inter problemata famis et gentium inaequalitatum opprimitur. Hoc in communicationis simplicitatisque prospectu Episcopus veluti « bonus paterfamilias » Ecclesiae bona tractat isque vigilat ut secundum propria Ecclesiae proposita destinentur: quae sunt Dei cultus, ministrorum sustentatio, apostolatus opera, caritatis pro pauperibus incepta.
Procurator pauperum semper fuit titulus Ecclesiae pastorum, quod hodie quoque re esse debet, ut praesens ac manifestus Iesu Christi Evangelii nuntius reddatur, omnium hominum spei videlicet fundamentum, sed eorum potissimum qui a Deo uno digniorem vitam felicioremque futurum aevum appetere queunt. Pastorum exemplo incitata Ecclesia itemque Ecclesiae « praeferendam optionem pro pauperibus » re perficere debent,89 quod tertii millenni indicavimus propositum.
Pastores gregis LA 10