Augustini Qu. Heptateuch. 2177


LIBER TERTIUS


QUAESTIONES IN LEVITICUM

Quomodo intellegendum sit illud Lev 5,1.

3001
(
Lv 5,1) Si autem anima peccaverit, et audierit vocem iurationis, et ipse testis fuerit aut viderit, aut conscius fuerit, si non nuntiaverit, et accipiet peccatum: hoc est: Si non nuntiaverit, accipiet peccatum. Quod enim additum est, et, locutionis est usitatae in Scripturis. Verum iste sensus quia obscurus est, exponendus videtur. Hoc enim videtur dicere, peccare hominem quo audiente iurat aliquis falsum, et scit eum falsum iurare, et tacet. Tunc autem scit, si ei rei de qua iuratur, testis fuerit, aut vidit, aut conscius fuit; id est, aliquo modo cognovit, aut oculis suis conspexit, aut ipse qui iurat illi indicavit: ita enim potuit esse conscius. Sed inter timorem huius peccati, et timorem proditionis hominum, non parva existit plerumque tentatio. Possumus enim paratum ad periurium admonendo vel prohibendo a tam gravi peccato revocare: sed si non audierit, et coram nobis de re quam novimus, falsum iuraverit, utrum prodendus sit, si proditus etiam in periculum mortis incurrat, difficillima quaestio est. Sed quia non hic expressit cui hoc indicandum est, utrum illi cui iuratur, an sacerdoti, vel cuipiam qui non solum eum persequi non potest irrogando supplicium, sed etiam orare pro illo potest; videtur mihi quod se homo solvat etiam a peccati vinculo, si indicet talibus, qui magis possunt prodesse quam obesse periuro, sive ad corrigendum eum, sive ad Deum pro illo placandum: si et ipse confessionis adhibeat medicinam.

Pro periurio nullum sacrificium offerendum.

3002
(
Lv 5,2-6) Post hoc autem peccati genus, quod de periurio alicuius non indicato commemoravit nullum pro eo sacrificium iussit offerri; sed deinde subiunxit: Anima quaecumque tetigerit omnem rem immundam, aut morticini, aut a fera capti immundi, aut eorum quae sunt morticina abominationum immundarum, morticinum iumentorum immundorum aut tetigerit ab immunditia hominis, ab omni immunditia eius, quam si tetigerit, inquinabitur: et latuerit eum, post hoc autem cognoverit, et deliquerit. Neque hic sacrificium pro isto genere peccati quod offerretur commemoravit, sed adhuc adiecit, et ait: Anima quaecumque iuraverit distinguens labiis malefacere, aut benefacere, secundum omnia quaecumque distinxerit homo cum iureiurando, et latuerit eum, et id cognoverit, et peccaverit unum ex his, et confessus fuerit peccatum, pro quo peccavit adversus ipsum. His omnibus sine aliqua interpositione sacrificii connexis et explicatis, adiungit, et dicit: Et offeret pro iis quae deliquit Domino, pro peccato quo peccavit, feminam ab ovibus agnam, aut capram de capris pro peccato, et exorabit pro eo sacerdos pro peccato, et remittetur illi peccatum. Quid est ergo quod pro tacito cuiusquam periurio, et pro eo quod tangitur morticinum vel aliquid immundum, nullum sacrificium commemoravit; pro eo vero peccato ubi falsum quisquam nesciens iurat, dixit offerri agnam vel capram? An pro omnibus supra dictis hoc sacrificium oportet intellegi? Voluit enim prius omnia enumerare, et sic inferre quo sacrificio possint expiari. Sed in eis omnibus supra dictis generibus peccatorum, sunt quaedam propter locutionum modos subobscure posita, sicuti est quod ait, morticinum iumentorum. Ea enim quae a Graecis appellantur, plerique nostrorum iumenta interpretati sunt; quod nomen in latina consuetudine eorum animalium est, quorum laboribus adiuvamur, maxime in portandis oneribus, sicuti sunt equi, asini, muli, cameli, et si quid huiusmodi: quae vero Graeci vocant, tam late intelleguntur, ut omnia aut prope omnia pecora isto nomine concludantur. Et ideo novo genere locutionis, velut , additum est in graeco, immundorum, cum diceretur, iumentorum: quoniam sunt etiam munda pecora, quae appellantur. Quae autem iumenta usus latinus appellat, secundum Legis distinctionem nonnisi immunda sunt.

Quid sit distinguere quo Scriptura frequenter utitur.

3003
(
Lv 5,4-6) Item quod ait: Anima quaecumque iuraverit, distinguens labiis malefacere aut benefacere, quaeritur quid dixerit, distinguens. Assidue quippe hoc verbum ponit Scriptura. Unde est et illud: Reddam vota mea, quae distinxerunt labia mea 1: item dicitur ad Ezechielem: Cum dicam iniquo: Morte morieris, et tu non distinxisti neque locutus es 2; item scriptum est: Si qua in domo patris sui constituta voverit votum, distinguens labiis suis adversus animam suam 3. Videtur ergo ista distinctio quasi definitio esse, qua secernitur aliquid a caeteris, quae solo dicto non tenentur. Sic ergo accipiantur tamquam dictum sit: Anima quae iuraverit, definiens labiis malefacere aut benefacere, secundum omnia quae definierit homo cum iureiurando, et latuerit eum, id est, nesciens faciendum esse vel non faciendum, iuraverit facere: et id cognoverit, et peccaverit unum ex his, sive quia iuravit antequam cognosceret, sive quia fecit quod iuravit, et cognovit postea quia non fuit faciendum neque iurandum: et confessus fuerit peccatum pro quo peccavit, id est, peccatum quod peccavit: locutio est enim. Quod autem addidit: adversus ipsum, quid intellegitur, nisi adversus ipsum peccatum confessus fuerit, id est, confitendo peccatum accusaverit? Et offeret pro iis quae deliquit Domino, pro peccato quo peccavit, feminam ab ovibus agnam. Usitata locutione agnam feminam dicit, quasi possit esse non femina: aut capram de capris, sicut agnam de ovibus, quasi possit esse aut agna nisi de ovibus, aut capra nisi de capris. Nonnulla autem quaestio est, immo non parva, quid sit quod assidue dicit: Post hoc autem cognoverit, et deliquerit: quasi tunc fiat delictum, cum fuerit cognitum. An potius quia nisi pro cognito satisfieri non potest? Sed non ait: Post hoc autem cognoverit et poenituerit eum: quid ergo est: Post hoc cognoverit et deliquerit? An si post cognitionem deliquerit; ut si sciens fecerit quod faciendum non esset, tunc delicto purgatio debeatur? Sed non ita praelocutus est. Ea quippe videtur exsequi peccata quae ab ignorantibus, et per hoc a nolentibus committuntur. Fortassis ergo aliquo genere locutionis deliquerit dictum est, delictum esse didicerit. An potius converso ordine dictum est (quia et talia genera locutionis habet Scriptura) quod per alia loca similia recto ordine dicebatur? Nam cum alibi toties scriptum sit: Et deliquerit et cognitum fuerit ei; hic tantum converso, ut dixi, ordine, prius dictum est cognoverit, deinde et deliquerit. Ordine autem suo, ita dici posset: Anima quaecumque tetigerit omnem rem immundam aut morticini, aut a fera capti immundi, aut eorum quae sunt morticina abominationum immundarum, morticinum iumentorum immundorum, aut tetigerit ab omni immunditia hominis, ab omni immunditia eius quam si tetigerit inquinetur, et si latuerit eum, et deliquerit, post hoc autem cognoverit 4.

Quid est quod praecipiuntur offerri duo turtures.

3004
(
Lv 5,7) Si autem non valet manus eius quod satis est in ovem, offeret pro peccato suo quod peccavit, duos turtures aut duos pullos columbinos Domino; unum pro peccato, et unum in holocaustoma. Certe hic aperit quaestionem, de qua superius cum loqueretur ambigebamus. Ideo quippe videtur dicere, unum pro peccato, alterum in holocaustoma, quoniam non offerebatur sacrificium pro peccato nisi cum holocausto. Denique cum prius seorsum de holocaustis loqueretur, commemoravit turturem, et non dixit duos 5: nunc vero ideo duos dicit, quia sacrificium pro peccato sine holocaustomate non offerebatur. Quod ergo superius dicebat: Et imponet super holocaustoma 6, non est dubium quod prius holocaustoma, deinde illud superimponebatur: nunc vero de avibus aliter dicit, ut prius offeratur pro peccato una avis, deinde altera in holocaustoma.

Quomodo animam pro homine posuit.

3005
(
Lv 5,15) Quod autem ait: Anima, si latuerit eum oblivione; id est, si oblivione factum fuerit ut lateat eum, vel eam si ad animam refers, quoniam eum dicendo, ad hominem retulit. Animas quippe hic homines dicit.

Quid a sanctis (secundum aliam litteram) sit.

3006
(
Lv 5,15-16) Et peccaverit nolens a sanctis Domini. Videtur obscure positum hoc peccati genus, sed in consequentibus aperitur, ubi dicit post oblatum de ariete sacrificium: Restituet illud, et quintas adiiciet. Ibi enim intellegitur hoc esse a sanctis oblivione peccare, aliquid per oblivionem usurpare quod debetur sanctis, sive sacerdotibus, sive oblationibus, vel primitiarum, vel quidquid huiusmodi.

Quid verba inculcata volunt quibus quaedam genera delictorum excepta leguntur.

3007
(
Lv 5,17-19) Et anima quaecumque peccaverit, et fecerit unum ab omnibus praeceptis Domini, quae non oportet fieri, et non cognoverit, et deliquerit, et acceperit peccatum suum, et afferet arietem sine macula de ovibus pretio argenti in delictum ad sacerdotem: et exorabit pro eo sacerdos propter ignorantiam eius, quam ignoravit, et ipse non scivit, et remittetur illi. Deliquit enim delictum ante Dominum. Excepta locutionum inusitata densitate, quae iam propter assiduam repetitionem debent esse notissimae, totus iste sensus obscurus est; quoniam quaeritur quomodo discernatur hoc genus delicti ab eis quae superius quadam generalitate complexus est. Videtur enim hoc ratio poscere, ut certis generibus peccatorum certa genera, quibus expientur, sacrificiorum adhibenda sint. Hoc autem quod modo commemoravi, non specialiter exprimit peccatum, sed in ea videtur generalitate versari, de qua ante cum diceret, constituit sacrificium sacerdoti vitulum, et universae synagogae similiter vitulum, principi caprum, et cuicumque animae, hoc est cuicumque homini capram, vel si voluerit ovem, tamen femininum pecus 7. Deinde coepit excepta facere quaedam genera peccatorum, et nominatim exprimere pro quibus quid offerendum sit; velut de audito et tacito cuiusquam periurio, et de tacto morticino et immundo, et iuratione falsa per ignorantiam; de ovibus agnam, aut capram de capris, aut par turturum, aut duos pullos columbinos, aut decimam partem oephi similaginis 8; pro eo autem peccante qui per oblivionem aliquid sanctorum usurpavit, arietem et eiusdem rei restitutionem, quintis adiectis. Nunc vero non expressa specie peccati, generaliter addens: Anima quaecumque deliquerit, et fecerit unum ab omnibus praeceptis Domini, quae non oportet fieri (sic in illa generalitate dicebat: Unum ex praeceptis Domini quod non fiet), et non cognoverit, et deliquerit, id est, per ignorantiam nolens peccaverit; arietem iubet offerri, non capram aut feminam ex ovibus, sicut superius in tali peccatorum generalitate constituerat. Quid sibi ergo vult ista permixtio? Nisi forte quod hic dicit: Deliquit enim delicto delictum ante Dominum, hoc quod ait, ante Dominum, in his voluit delictum intellegi, quae fiunt ante Dominum, id est, quibus Domino in tabernaculo deservitur: unde aliquid paulo ante dixerat, cum ait: Peccavit a sanctis 9; et intelleximus, usurpavit aliquid sanctorum, quia etiam restitui praeceperat. Ac per hoc non sic tantum peccari potest in his rebus, si aliquid inde per oblivionem usurpetur; sed etiam multis aliis modis potest quisque per ignorantiam delinquere in iis quae servituti Domini exhibentur: hoc voluit postea genus delictorum generaliter commemorare, et ideo et illic et hic arietem iussit offerri. Plenae sunt autem Scripturae cum dicitur, ante Dominum, et non intellegitur nisi illud quod Domino exhibetur, sicut sacrificium, vel primitiae, vel aliqua in sacris servitus.

Item de eadem re.

3008
(
Lv 5,7) Quaeritur etiam utrum ubique sit accipiendum quod dictum est: Si non valet manus eius quod satis est ad ovem, offerre eum debere par turturum, aut duos pullos columbinos; et si hoc quoque non valet, certam similaginis quantitatem. Quoniam si ubique ita licere intellegitur, non potest quidem dici, sacerdotem non habere vitulum, aut universam synagogam, aut principem non habere caprum vel ovem: et si ita est, quid opus erat postea dicere, tacitum cuiusquam periurium, aut tactum immundum, et periurium per ignorantiam factum purgari sacrificio agnae et caprae, cum eadem sacrificia praecepta sint etiam in illa generalitate peccati, ad quam generalitatem etiam ista potuerunt pertinere? Si autem hinc ista discernuntur, quod licebat pro eis turtures et columbos, vel etiam, si hoc non esset, similaginem offerri, ibi autem ubi non dictum est non licebat; non videtur subventum esse pauperibus; quoniam multa possent esse delicta non specialiter expressa, quae ad illam generalitatem referrentur, ubi gravarentur inopes, si tantummodo capram feminam, et agnam ex ovibus, et illas aviculas, et similaginem licebat offerri. Nisi forte quis dicat, hoc discerni ista excepta et nominatim expressa peccata ab illis quae generaliter commemorata sunt, quia hic agnam dixit, ibi ovem, ut aetas pecorum aliquam differentiam faciat: dum tamen intellegatur pauperibus peraeque subventum, ut si non haberent ulla animalia quadrupedia, aut memoratas aves aut similaginem offerrent pro peccatis ignorantiae suae. Si autem movet quare cum generaliter omnia ignorantiae peccata concluserit, et sacrificia non pro distantia peccatorum quam non fecerat, sed pro distantia personarum distinxerit; postea voluerit etiam peccata distinguere, et pro eorum diversitate sacrificia diversa praecipere, quasi non ad illam generalitatem omnia pertinerent: sic factam posterius exceptionem oportet intellegi, ut quaecumque remanserint, his exceptis quae nominatim et speciatim commemoravit, dicta in illa generalitate intellegamus. Quem modum locutionis non est alibi reperire: sed in Scripturis sanctis tale est illud ubi Apostolus ait: Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est. Hic enim nihil videtur praetermisisse peccati, quandoquidem ait: Omne peccatum quodcumque fecerit homo: postea tamen excepit fornicationem, cum intulit: Qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat 10. Quod secundum consuetudinem nostrae locutionis ita diceretur: Omne peccatum quodcumque fecerit homo excepta fornicatione, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. Ita et hic, cum prius generaliter omnia ignorantiae peccata diceret illis, quae commemoravit, sacrificiis expianda; postea tamen excepit illa quibus expresse et distincte positis certam sacrificiorum purgationem adhiberet, ut his exceptis quaecumque reliqua essent, ad illam generalitatem pertinerent.

Quid sibi vult quod dicitur Lev 6,10.

3009
(
Lv 6,6 Lv 10) Offeret arietem ab ovibus sine macula, pretio, in quod deliquit. Non ita distinguendum est, quasi sit pretio in quod deliquit, id est in quod pretium deliquit; sed si offeret arietem, pretio offeret, id est emptum. Etiam hoc enim videtur ad sacramentum alicuius significationis pertinere voluisse, quoniam pretium ipsum non definivit. Nam si definiisset, posset videri hoc praecepisse, ne vile pecus offerretur, ut etiamsi non emeret qui offerret, tale tamen offerret quod tanti valeret. Addito autem, non solum pretio, ut emptus aries offerretur, verum etiam siclorum sanctorum, ita enim dicit: Pretio argenti siclorum siclo sancto 11, aliquot siclis ut ematur aries, non uno siclo voluit. Quid sibi autem velit, siclum sanctum, iam ubi visum est disseruimus. Quod vero cum dixisset: Et delecti sui offeret Domino arietem ab ovibus sine macula pretio; deinde addidit, in quod deliquit: intellegendum est in id offeret in quod deliquit; id est, in eam rem, propter eam rem. Et auferet holocarpoma quod consumpserit ignis, illam holocaustosim ab altari. Quid auferet, si consumptum est? Iussit enim sacerdotem auferre post totius noctis ignem holocarpoma, id est, holocaustum quod ignis consumpserit. Vel quid sibi vult etiam illud quod addidit, illam holocaustosim; cum hoc intellegatur holocarpoma quod holocaustosis? Nisi forte illud est verum quod in quodam graeco invenimus; non enim ait, auferet holocarposim, sed auferet catacarposim, hoc est, reliquias holocausti quod ignis consumpsit. Has autem reliquias, veluti est cinis et carbo, appellavit illam holocaustosim, eius rei nomine quae consumpta est, reliquias ipsius consumptionis appellans.

Quis ordo et sensus illorum verborum.

3010
(
Lv 6,9) Quod autem supra dixit: Ista lex holocausti, et deinde exponens quae sit eadem lex, dicit: Ista holocaustosis, super incensionem eius super altare totam noctem usque in mane, et ignis altaris ardebit super illud, non exstinguetur; planius esset secundum nostrae consuetudinis locutionem, si non haberet, et: nam ista coniunctione detracta ita sensus contexitur: Ista holocaustosis, super incensionem eius super altare totam noctem usque in mane ignis altaris ardebit super illud, id est, super altare. Deinde ad cumulum exprimendae sententiae intulit: non exstinguetur: nam hoc erat iam dictum: tota nocte.

Quid est holocarpoma seu holocaustoma.

3011
(
Lv 6,11) Et induet stolam aliam, et abiiciet holocarpoma extra castra in locum mundum: hoc appellat holocarpoma quod iam concrematum est; hoc autem in illo graeco legitur. Quidam vero latini addiderunt: quod concrematum est, et ita interpretati sunt: Et abiiciet holocarpoma, quod concrematum est, extra castra in locum mundum.

Quid sit: Ignis altaris semper ardebit...

3012
(
Lv 6,12) Et ignis super altare ardebit ab eo, et non exstinguetur; id est, ab illo igne in quo arsit holocaustum usque in mane. Non vult enim ignem prorsus exstingui, sed, cum usque in mane arserit holocaustum, ablatis inde reliquiis consumptionis nec sic exstingui ignem, sed inde iterum renovari, quo ardeant alia quae imponuntur.

An quod dicit, quotidie intellegatur fieri.

3013
(
Lv 6,12-13) Quod autem sequitur et dicit: Et exuret super illud sacerdos ligna mane mane, et stipabit super illud holocaustum, et superponet super illud adipem salutaris; et ignis semper ardebit super altare, non exstinguetur: videndum est utrum mane mane quotidie voluerit intellegi, ut nullus dies praetermitteretur, quo non inveniretur holocaustum, et adeps salutaris; an mane mane, ut quocumque die imponeretur, nonnisi mane imponeretur. Si enim quotidie intellexerimus, quid, si nullus afferret? Si autem tamquam de publico vel de suo sacerdotes quotidiana holocausta procurabant; super ipsa imponebantur ea quae iussit a populo oblata pro peccatis super holocausta imponi; et non erat necesse offerenti sacrificia pro peccato, etiam holocaustum offerre super quod illud imponeretur, nisi quando par turturum offerebatur, aut duo pulli columbini: nam ibi omnino definitum est, unum pro peccato, alterum in holocaustum offerri oportere; et prius pro peccato, deinde in holocaustum 12. Deinde quaeri potest utrum holocaustum quod mane mane iussit imponi, ipsum etiam per totam noctem arderet usque ad alterum mane; an illud quod ait, tota nocte ardere debere, holocaustum fuerit vespertinum, et deinde coeperit de lege holocausti dicere, ut a vespertino holocausto inciperet: quod mirum est si taceret, nec admoneret talia vespere offerri oportere.

De eo quod dixit Dominus ad Moysen.

3014
(
Lv 6,19-20) Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: Istud donum Aaron et filiorum eius, quod offerunt Domino in die quacumque unxeris eum. Alia sunt sacrificia, quae commemoravit in Exodo, quibus per septem dies sanctificantur sacerdotes, ut sacerdotio suo fungi incipiant 13; et aliud est quod modo commemorat, quid offerat summus sacerdos, quando constituitur, id est quando ungitur. Hoc enim sequitur et dicit: In die quacumque unxeris eum. Non dixit, unxeris eos; cum etiam secundos sacerdotes ungi praecipiat. Deinde dicit ipsum sacrificium, decimam partem oephi similagenis, in sacrificium sempiternum. Quaeritur quomodo sempiternum, si illo die offertur, quo ungitur summus sacerdos, ab illo qui unctus est, nisi ut semper hoc offeratur in die quo ungitur summus sacerdos, hoc est per successiones sacerdotum? quamvis et illo modo sempiternum possit intellegi, non hoc, sed quod significat.

Quid est: dimidium eius mane et dimidium post meridiem, et quid sit fresa.

3015
(
Lv 6,20-21) Dimidium eius, inquit, mane, et dimidium eius post meridiem; quod graecus habet . In sartagine, inquit, in oleo fiet, conspersam offeret eam, fresa, id est eam similaginem. Deinde dicit fresa, si tamen hoc recte interpretatum est ex illo quod graecus habet , et pluraliter hoc posuit genere neutro. Non enim ait fresam, tamquam eamdem similaginem, quam dixerat conspersam. Haec autem fresa sacrificium de fragmentis esse dicitur. Utrum ergo fresa dicat ipsa fragmenta, id est comminuta; an ipsa minutissima similaginis fresa dixerit, non est evidens.

De sacrificio in odorem suavitatis Domino.

3016
(
Lv 6,21-22) Sequitur autem et dicit: Sacrificium in odorem suavitatis Domino. Sacerdos unctus qui pro eo ex filiis eius, faciet illud. Propter hoc fortassis dixerat sempiternum, ut hoc faciat omnis summus sacerdos, quando succedit mortuo, eo die quo unctus fuerit; adiunxit enim et ait: Lex aeterna: cum possit etiam aeternum secundum id intellegi quod significat.

Quid: omne consummabitur.

3017
(
Lv 6,23) Sequitur autem: Omne consummabitur; quod habet graecus , et aliqui interpretes dixerunt: Omne imponetur: ubi vult intellegi esse holocaustum, quia nihil exinde remanet. Denique adiungit: Et omne sacrificium sacerdotis, holocaustum erit, et non edetur. Hoc ergo dixerat: Omne consummabitur.

De verbis: sacerdos qui imponet manducabit illud, etc.

3018
(
Lv 6,26 Lv 30) De sacrificio pro peccato cum diceret: Sacerdos, inquit, qui imponet illud manducabit illud. Non hoc quod imponet manducabit, nam illud igni consumetur; sed quod inde remanserit: non enim holocaustum est, ut totum ardeat in altari. Dicit autem postea: Omnia quae pro peccato sunt, ex quibus illatum fuerit a sanguine eorum in tabernaculum testimonii exorari in sancto, non edetur, sed igni concremabitur 14. Quomodo ergo ad sacerdotes pertinent manducanda, quae remanent de sacrificiis pro peccatis? Quod intellegendum est haec excepta esse, de quorum sanguine tangitur illud altare incensi in tabernaculo testimonii. Hoc enim iussit fieri superius de vitulo, quem pro peccato suo sacerdos offerret, et de vitulo quem pro peccato universae synagogae, ut carnes quae remanserint, foris extra castra comburantur 15: hoc et modo breviter commemoravit.

Quid illud Lev 7,1.

3019
(
Lv 7,1) Et ista est lex arietis qui pro delicto est, sancta sanctorum sunt: id est ad sacerdotes pertinent manducanda.

Quid distet inter peccatum et delictum.

3020
(
Lv 7,7) Quid est quod de ariete pro delicto cum dixisset, legemque sacrificii exposuisset, ait: Quomodo quod pro peccato, ita et id quod pro delicto: lex una est eorum? Quaeritur inter peccatum et delictum quae sit differentia; quoniam si nulla esset, nullo modo diceretur: Quomodo quod pro peccato, ita et quod pro delicto. Quamvis enim lex eiusque sacrificium nihil distet, quia lex una est eorum; tamen ipsa duo, quorum unum est sacrificium, id est peccatum et delictum, si inter se nihil differrent, et si unius rei duo nomina essent, non curaret Scriptura tam diligenter commendare unum esse utriusque sacrificium.

20. 2. Fortassis ergo peccatum est perpetratio mali, delictum autem desertio boni: ut quemadmodum in laudabili vita, aliud est declinare a malo, aliud facere bonum, quod admonemur dicente Scriptura: Declina a malo, et fac bonum 16; ita in damnabili, aliud sit declinare a bono, aliud facere malum; et illud delictum, hoc peccatum sit. Nam et ipsum vocabulum si discutiatur, quid aliud sonat delictum, nisi derelictum? et quid derelinquit qui delinquit, nisi bonum? Graeci etiam duo nomina usitata huic pesti imposuerunt. Nam delictum apud eos et dicitur et . Isto ipso quippe loco Levitici est. Apostolus autem ubi dicit: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto 17, graecus habet: quorum nominum si origo discutiatur in tamquam decidere intellegitur qui delinquit. Unde cadaver quod Latini a cadendo dixerunt, graece dicitur, , id est ab eo quod est cadere. Qui ergo peccando malum facit, prius delinquendo a bono cadit. Et simile nomen est neglegentiae: nam graece neglegentia dicitur, quia curae non est quod neglegitur. Sic enim graecus dicit: Non curo, . Particula ergo quae additur , ut dicatur praeter significat, ut quod vocatur neglegentia, videatur sonare sine cura; praeter curam, quod pene tantumdem est. Hinc et quidam nostri 18 non delictum, sed neglegentiam interpretari maluerunt. In latina autem lingua quid aliud neglegitur, nisi quod non legitur, id est non eligitur? Unde etiam legem a legendo, id est ab eligendo latini auctores appellatam esse dixerunt. His quodammodo vestigiis colligitur quod ille delinquit, qui bonum derelinquit, et relinquendo a bono cadit, quia neglegit, id est, non eligit. Peccatum vero unde sit dictum, quod graece dicitur, in neutra lingua mihi interim occurrit.

20. 3. Potest etiam videri illud esse delictum quod imprudenter, id est ignoranter; illud peccatum, quod ab sciente committitur. Huic differentiae videntur ista testimonia consonare divina: Delicta quis intellegit? 19 Et illud: Quoniam tu scisti imprudentiam meam: continuo quippe secutus adiunxit: Et delicta mea a te non sunt abscondita20; velut alio modo repetens eamdem sententiam. Nec ab eadem ratione discordat quod paulo ante commemoravi Apostoli dictum: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto 21: hinc enim quod praeoccupatum dicit, imprudenter lapsum esse significat. Peccatum vero ad scientem pertinere apostolus Iacobus tamquam definiens ait: Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi 22. Sed sive illa, sive ista, sive aliqua alia differentia sit peccati et delicti, nisi aliqua esset, non Scriptura ita loqueretur ut diceret: Quomodo quod pro peccato, ita et quod pro delicto: lex una est eorum 23.

20. 4. Indifferenter autem plerumque dicuntur, ut et peccatum nomine delicti, et delictum nomine peccati appelletur. Neque enim cum dicitur in Baptismo fieri remissio peccatorum, non fit etiam delictorum: nec tamen utrumque dicitur, quia in illo nomine utrumque intellegitur. Sic et Dominus ait pro multis effundi sanguinem suum in remissionem peccatorum 24: numquid quoniam non ait, et delictorum, ideo quisquam dicere audebit in sanguine ipsius delictorum non fieri remissionem? Item quod scriptum est apud Apostolum: Nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia vero ex multis delictis in iustificationem 25; quid aliud quam nomine delictorum etiam peccata comprehensa sunt?

20. 5. In hac quoque ipsa Scriptura Levitici, qua cogimur aliquam inter delictum peccatumque distantiam vel invenire vel credere, ita legitur, cum de his ipsis quae pro peccatis offerenda iubebantur sacrificiis Deus loqueretur: Si autem omnis, inquit, synagoga filiorum Israel ignoraverit, et latuerit verbum ab oculis synagogae, et fecerit unum ab omnibus mandatis Domini quod non fiet, et deliquerint, et cognitum illis fuerit peccatum quod peccaverunt in eo 26. Ecce ubi dixit: Et deliquerint, ibi continuo peccatum quod peccaverunt addidit, hoc ipsum utique quod deliquerunt. Et paulo post: Si autem princeps, inquit, peccaverit et fecerit unum ab omnibus praeceptis Domini Dei sui, quod non fiet nolens, et deliquerit 27. Item in consequentibus: Si autem anima, inquit, una peccaverit nolens, de populo terrae, in eo quod facit ab omnibus praeceptis Domini quod non fiet, et deliquerit, et cognitum fuerit ei peccatum quod peccavit in ipso 28. Item alibi: Anima quaecumque iuraverit distinguens labiis malefacere aut benefacere, secundum omnia quaecumque distinxerit homo cum iureiurando, et latuerit eum, et hic cognoverit, et peccaverit unum ex his; et confessus fuerit peccatum pro quo peccavit adversus ipsum, et offeret pro eis quae deliquit Domino, pro eo peccato quod peccavit 29. Et paulo post: Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: Anima, si latuerit eum oblivione, et peccaverit nolens a sanctis Domini, offeret delicti sui Domino arietem sine macula de ovibus, pretio argenti siclorum siclo sancto, pro quo deliquit; et pro quo peccavit a sanctis, restituet, et quintas adiciet super illud, et dabit illud sacerdoti: et sacerdos exorabit pro eo in ariete delicti, et remittetur illi 30. Sequitur adhuc et dicit: Anima quaecumque peccaverit, et fecerit unum ab omnibus praeceptis Domini, quae non oportet fieri, et non cognoverit, et deliquerit, et acceperit peccatum suum; et offeret arietem de ovibus pretio argenti in delictum ad sacerdotem: exorabitque pro eo sacerdos, pro ignorantia eius quam ignoravit, et ipse non scivit, et remittetur illi. Deliquit enim delicto delictum ante Dominum 31. Et adhuc ita dicit: Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: Anima quaecumque peccaverit et despiciens despexerit praecepta Domini, et mentitus fuerit quae sunt ad proximum de commendatione aut de societate, aut de rapina, aut iniuriam fecerit aliquam proximo, aut invenerit perditionem, et mentitus fuerit de eo, et iuraverit iniuste de uno ab omnibus quaecumque fecerit homo, ita ut peccet in his: et erit cum peccaverit, et deliquerit, et reddet rapinam quam rapuit, aut iniuriam quam nocuit, aut commendatum quod depositum est apud eum, aut perditionem, quam invenit, ab omni re quam iuravit pro ea iniuste; et restituet ipsum, et quintas eius adiiciet ad illud, cuius est ipsi reddet; et qua die convictus fuerit delicti sui, offeret Domino arietem ab ovibus sine macula, pretio in quod deliquit: et exorabit pro eo sacerdos ante Dominum, et remittetur illi de uno ab omnibus quae fecit, et deliquit in eo 32. Pene ergo in omnibus factis quae dicit esse peccata, eadem etiam delicta dicit. Quapropter et indifferenter ea dici manifestum est multis Scripturarum locis; et habere aliquid differentiae Scriptura testatur, cum dicit: Sicut quod pro peccato, ita et quod pro delicto.

De verbis: omnem adipem boum et ovium et caprarum non edetis, etc.

3021
(
Lv 7,23-25) Omnem adipem boum et ovium et caprarum non edetis, et adeps morticinorum et a fera captorum fiet in omne opus, et cibo non edetur. Omnis qui ederit adipem a pecoribus quae offeretis ab eis hostiam Domino, peribit anima illa de populo suo. Dixerat superius, de adipe: Omnis adeps Domino 33; et quaesieramus utrum omnis omnino pecoris mundi duntaxat (nam de immundis nulla quaestio est); et quid de adipe fieret, quam vetuit in escam venire: nunc autem dixit quid fieret de adipe morticini et a fera capti, ut sit in omne opus; omne opus, utique illud opus cui tale aliquid necessarium est. Unde remansit quaestio, quid fiat de adipe caeterorum animalium, quae munda sunt ad vescendum. Sed cum dicit omnem animam perire de populo suo, qui ederit adipem eorum pecorum, ex quibus Domino offertur, videtur definiisse illam tantum adipem de pecoribus mundis prohibitam manducari, ex quibus fit sacrificium: quamvis Iudaeos audierimus nullam omnino adipem in escam sumere. Sed quid Scriptura voluerit, non quid illi opinati fuerint, requirendum. Denique non inveniunt quid recte de adipe faciant, unde se abstinent, et quomodo eam proiiciant, cum dictum sit: Omnis adeps Domino; si non adipem sacrificiorum tantum, sed etiam eorum animalium de quibus non sacrificatur, quamvis immundorum, hic volunt intellegi.

De pectusculo et brachio quae sacerdotibus dantur.

3022
(
Lv 7,29-31) Quid sibi vult quod de sacrificiis salutaris iterum admonet, et dicit, eum qui offert donum sacrificii salutaris sui, pectusculum et brachium sacerdotibus dare debere, ita tamen, ut adeps pectusculi offeratur Domino cum pinna iecinoris; cum superius loquens de sacrificiis salutaris pinnam iecinoris cum adipe ventris et renum et lumborum offerri Domino praeceperit 34, tacuerit autem de adipe pectusculi? An quod ibi praetermisit, hic commemorat? Quare ergo de pinna iecinoris et ibi et hic? An forte aliquid interest quod superius de sacrificio salutaris praecepit, hic autem addidit sui, tamquam aliud sit salutaris, aliud salutaris sui?

De vitulo offerendo pro peccato sacerdotis.

3023
(
Lv 4,3-7 Lv 8,2 Lv 14-15 Lv 28-29) Cum sacrificia pro peccatis prius commemoraret, vitulum dixit offerendum pro peccato sacerdotis, qui fecisset populum peccare 35; postea etiam quando narravit Scriptura, quemadmodum ea quae praecepit Dominus, gesta sunt erga Aaron et filios eius, dicitur oblatus vitulus pro peccato 36; sed superius de sanguine vituli cornua tangi praecepit altaris incensi, aspergendum etiam ex ipso sanguine contra velum sanctum, reliquum vero sanguinem fundendum ad basem altaris holocaustomatum 37: postea vero quando sanctificatur Aaron 38, de aspersione sanguinis contra velum nihil dictum est; de cornibus autem altaris dictum est; sed non additum est incensi 39; additum est autem, effundendum sanguinem ad basem altaris; non dixit, ad basem eius, tamquam necesse fuisset illud altare accipere, cuius cornua sanguine tetigisset: proinde quamvis ambigue sit positum, liberum est tamen ita intellegere factum, ut fuerat ante praeceptum de vitulo pro peccato; ut non eius altaris cornua tacta intellegamus, ad cuius basem fusus est sanguis; sed tacta cornua altaris incensi, fusum autem sanguinem ad basem altaris sacrificiorum.

23. 2. Superius, quia generaliter praecipiebat, si sacerdos peccasset, ipsum sacerdotem unctum et consummatum, quem vult intellegi summum sacerdotem, sacrificia ista iussit offerre 40: nunc vero cum sanctificatur Aaron, Moyses offert et ipse accipit pectusculum impositionis 41, quod antea praelocutus est sacerdoti esse dandum 42. Inde autem puto pectusculum impositionis dictum, quia imponebatur inde adeps, sicut commemoravit superius de sacrificio salutaris 43. Cum ergo videatur ab Aaron coepisse summum sacerdotium, quid putamus fuisse Moysen? Si ergo sacerdos non fuit, quomodo per illum omnia illa gerebantur? si autem fuit quomodo summum sacerdotium ab eius fratre coepisse definimus? Quamquam etiam psalmus ille, ubi dictum est: Moyses et Aaron in sacerdotibus eius 44, auferat dubitationem quod sacerdos fuerit et Moyses. Vestem tamen illam sacerdotalem, quae magnum continet sacramentum, Aaron iubetur accipere et successores eius summi sacerdotes45. In Exodo antequam omnino aliquid de sanctificandis et quodammodo ordinandis sacerdotibus praecipiatur, quando Moyse ascendente in montem, iubentur non ascendere sacerdotes 46, quos intellegere alios non possumus nisi filios Aaron; non quia iam erant, sed quia futuri erant, hoc eos iam tunc Scriptura appellavit per anticipationem, sicut sunt pleraque talium locutionum: nam et filius Nave, Iesus appellatus est 47, cum longe postea hoc nomen ei Scriptura narret impositum 48. Ambo ergo tunc summi sacerdotes erant, Moyses et Aaron; an potius Moyses, Aaron vero sub illo? an et ipse summus propter vestem pontificalem, ille vero propter excellentius ministerium? Nam a principio ei dicitur: Ipse tibi quae ad populum, tu illi quae ad Deum 49.

23. 3. Quaeri etiam potest, post mortem Moysi quis ungebat successorem summi sacerdotis, qui succedere nisi defuncto non utique poterat. An quia iam unctus erat inter secundos sacerdotes (idem quippe fuit oleum, quo et summus et secundi ungebantur), vestem tantum sumebat ille pontifex, qua eius summitas appareret? Et si ita est, utrum ipse sumebat, an eum alius induebat, sicut et post eius mortem Moyses filium fratris sui? Si ergo ab alio vestiebatur, numquidnam poterat a secundo summus; praesertim quia talis erat vestis, ut eum ab alio indui necesse fuerit? an sic induebatur prius, ut etiam postea? Non enim semel indutus non eam ponebat; aut cum posuisset, non eam resumebat. Fieri ergo fortasse poterat, ut secundi vestirent primum, obsequendo, non excellendo. Unde autem apparebat quisnam filiorum summo sacerdoti succedere deberet? non enim primogenitum, aut maiorem Scriptura definivit: nisi intellegamus aliquo divino indicio fieri solere, sive per prophetam, sive quolibet alio modo quo consulit Deus solet: quamquam ex contentione res provenisse videatur, ut postea propterea fuerint plures summi sacerdotes, quia contendentibus excellentioribus, litis finiendae causa pluribus honor ipse tribuebatur.

Quid sit quod dicit Moyses ad Aaron et filios eius, cum sanctificantur ad ineumdum sacerdotium.

3024
(
Lv 8,35) Quid est quod dicit Moyses ad Aaron et filios eius, cum sanctificantur ad ineundum sacerdotium: Ad ostium tabernaculi testimonii sedebitis septem dies, die et nocte, ne moriamini? Numquidnam credibile est, situ corporis uno loco sedere praeceptos per dies septem die et nocte, unde se omnino non commoverent? Nec tamen hinc tamquam allegorice aliquid significatum, quod non fieret, sed intellegeretur, cogendi sumus accipere; sed potius agnoscere locutionem Scripturarum, ubi sessionem pro habitatione et commoratione ponit. Non enim quia dictum est de Semei quod sederit in Ierusalem annos tres 50, ideo putandum est per totum illud tempus in sella sedisse, et non surrexisse. Hinc et sedes dicuntur, ubi habent commorationem quorum sedes sunt: habitatio quippe hoc nomen accepit.

Quid sit Lev 9,1: vocavit senatum...

3025
(
Lv 9,1) Et factum est, die octavo vocavit Moyses Aaron, et filios eius, et senatum Israel. Quem quidam nostri senatum interpretati sunt, graecus habet: hoc est ergo secutus interpres, quia et senatus a senio videtur dictus. Non autem apte in latino diceretur: Vocavit senectutem Israel, pro senibus vel senioribus: quamvis eadem locutio esset si diceretur: Vocavit iuventutem Israel, pro iuvenibus. Sed hoc usitatum est in latina lingua, illud autem non est. Nam hoc proprie diceretur, si diceretur: Vocavit senectutem Israel. Unde quidam insolenter putantes etiam senatum dici, interpretati sunt ordinem seniorum. Compendio tamen forsitan melius diceretur: Vocavit seniores Israel.

Quomodo praecipiuntur offerri tria genera sacrificiorum et quomodo quattuor sint eorum genera.

3026
(
Lv 9,3-4) Moyses dicit ad Aaron: Et senatui Israel loquere dicens, accipite hircum ex capris unum pro peccato, et arietem et vitulum et agnum anniculum in holocarposim sine macula, et vitulum a bobus, et arietem in sacrificium salutaris ante Dominum, et similam conspersam in oleo; quoniam hodie videbitur Dominus in vobis. Quatuor genera sacrificiorum de animalibus superius commendavit51; holocausti, pro peccato, salutaris, et consummationis: sed consummationis ad sacerdotis sanctificationem pertinet. Tria ergo genera reliqua hic praecipiuntur offerri, et dicitur hoc senioribus Israel ut pertineat ad universum populum. Sed hoc loco sacrificium pro peccato habet tria pecora; hircum, et arietem, et vitulum: ad holocaustum vero agnus pertinet; et ad sacrificium salutaris, vitulus et aries. Quapropter non est sic distinguendum, ut pro peccato non intellegatur nisi hircus, tria vero reliqua in holocaustum, id est, aries, et vitulus, et agnus: sed potius tria prima pro peccato, id est, quod dictum est: Accipite hircum ex capris unum pro peccato, et arietem et vitulum, subaudiatur pro peccato; et reliquus sit agnus in holocarposim, id est in holocaustum. Quod ideo commonendum a nobis fuit, quoniam posset etiam ita distingui, ut cum dictum esset: Accipite hircum ex capris unum pro peccato, reliqua iam ad holocarposim pertinere dicerentur. Quod vero adiungit, sine macula, ad omnia referri potest. Cum ergo ambiguum sit quomodo aptius distinguatur, illa res adducit ut tria superiora pro peccato intellegantur, quoniam superius pro peccato principis hircum iussit offerri 52; et pro peccato cuiusque proprio, cum peccat ante Dominum, faciendo unum ex his quae non oportet, praecepit arietem 53; pro peccato vero universae synagogae vitulum 54. Oportebat ergo ut cum senatui loqueretur quid universus populus offerre debeat, et hircus iubeatur propter principes, et aries propter proprium uniuscuiusque peccatum, et vitulus propter peccatum universae synagogae. Aliud est enim quod in populo habet quisque peccatum suum proprium, et possunt habere omnes propria, aliud quando commune peccatum est, quod uno animo fit, et una voluntate ad aliquid multitudine comparata committitur.

26. 2. Quod vero sacrificia salutaris vitulum et arietem iubet, haec iubet quae praecipua sunt: universi enim populi causa est. Praecipiens autem antea de sacrificiis salutaris, undelibet iussit offerri, sive masculum, sive feminam: dum tamen nonnisi de bobus et de ovibus et capris offerrentur 55. Si autem quaeritur quare duo praecepit, vitulum et arietem, difficile est invenire: nisi forte vitulum voluit sacrificium salutaris universi populi; arietem autem pro unoquoque tamquam pro singulis quibusque: quia videtur etiam superius quasi duo genera salutaris sacrificii praecepisse; unum quod velut universorum esset, appellavit sacrificium salutaris 56; alterum autem ubi dixit: Si quisque obtulerit sacrificium salutaris sui 57. Ubi etiam differentiam reperiebamus, quia in illo quod appellavit salutaris, non commemoravit adipem pectusculi offerendum Domino, atque ipsum pectusculum et brachium dextrum danda sacerdoti 58: sed in illo hoc fieri iussit quod postea dicit sacrificium salutaris sui 59; quod forte intellegitur singulorum quorumque privatum, non publicum universorum. Nam et Moyses obtulit sacrificia salutaris, nec dictum est ibi, salutaris sui; credo, quoniam pro populo universo obtulit. Ubi autem universi, ibi et singuli; non autem ubi singuli, continuo ibi universi. Singula enim possunt esse sine universo; universi autem non possunt nisi ex singulis quibusque constare. Nam singuli quique congregati vel in summam reputati, faciunt universos.

26. 3. Notandum est sane, cum pro populo offeruntur sacrificia, et pro peccato sacrificia iussa esse offerri, et holocaustum, et sacrificia salutaris; pro sacerdote autem oblatum fuisse pro peccato, et holocaustum, et consummationis, non autem salutaris: sed consummationis tunc oblatum est, quando sacerdotes sanctificati sunt ut sacerdotio fungerentur, et haec obtulit Moyses pro Aaron et filiis eius 60; postea vero Aaron ipse iam sanctificatus et sacerdotio fungens, offerre pro se iussus est vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum. Non autem iussus est pro se offerre consummationis, quia tunc ideo oblatum est, ut consummaretur sanctificatione, et sacerdotio fungi posset, quo iam quoniam fungebatur, non opus erat eum iterum consummari.

Quae sit ratio ordinis servandi in oblationibus positis et praeceptis.

3027
(
Lv 9,7-21) Et ait Moyses ad Aaron: Accede ad altare, et fac quod pro peccato tuo, et holocaustum tuum: et exora pro te et domo tua. Mirum est quomodo prius dicat faciendum quod pro peccato, deinde holocaustum, cum sacrificia pro peccatis super holocausta superius iubeat imponi 61, excepto quod de avibus praecepit 62. An forte hic quod prius fiebat, id est holocaustum, posterius commemoravit? Non enim, quemadmodum de avibus, dixit: Fac prius illud et postea illud; sed, fac illud atque illud: quid autem prius faciendum sit, indicat superius exposita instructio, ubi dicit super holocaustum imponi sacrificium pro peccatis. Quamquam valde moveat quod etiam ita narrat Scriptura fecisse Aaron quod audivit; ut prius commemoret eum facere pro peccato, deinde holocaustum. Quod utrum et ipse prius fecerit, an prius hoc Scriptura narraverit quod postea factum est, sicuti in multis facere solet, haberetur incertum, nisi quod dixi superius legeretur, cum ageret de sacrificio pro peccato. Ita enim legitur: Et superponet illud sacerdos super altare super holocaustoma Domini, et exorabit pro eo sacerdos pro peccato quod peccavit, et dimittetur illi 63. Quomodo ergo posset hoc super holocaustoma imponi, nisi holocaustoma prius imponeretur? Praecepit autem hoc et de sacrificio salutaris, ut super holocaustoma imponeretur 64: sed quia hoc non ubique dicit, non per omnia sacrificia salutaris, nec per omnia sacrificia pro peccato, potest forsitan dici non hoc regulariter fuisse praeceptum: sed illic tantummodo ut fieret dictum est, id est in sacrificio salutaris, cum fit de bobus, ibi enim id praecepit; et in sacrificio pro peccato, cum fit de femina ex ovibus: caetera vero sive sint salutaris, sive pro peccato, non esse necesse ut super holocausta imponantur.

27. 2. Movet etiam quod cum faceret Aaron dona populi, quae supra commemoravit, non omnia commemorata sunt immolata, quae fuerant praedicta; sed tantum hircus pro peccato et holocaustum, ubi tamen illum agnum non expressit: duo vero alia, quae ad sacrificia pro peccato potius quam ad holocaustum pertinere diximus 65, tacuit, id est arietem et vitulum; nisi forte a parte totum intellegi voluit, ut solo capro commemorato etiam illa subsecuta acciperemus.

27. 3. Cum de sacrificiis salutaris populi narraret, quemadmodum ea fecerit Aaron, de vitulo et ariete ait: Et occidit vitulum et arietem sacrificii salutaris populi, et obtulerunt filii Aaron sanguinem ad eum, et affudit ad altare in circuitu, et adipem qui a vitulo, et ab ariete lumbum, et adipem tegentem super ventrem, et duos renes, et adipem quae super ipsos est, et pinnam quae est in iecinore; et posuit adipem super pectuscula, et imposuit adipes ad altare: et pectusculum et brachium dextrum abstulit Aaron, ablationem ante Dominum, quomodo praecepit Dominus Moysi. Nunc singulariter, nunc pluraliter loquitur, cum de duobus animalibus loquatur, vitulo et ariete. Quod ergo dicit duos renes, ab utroque animante intellegendum est, atque ita quatuor fiunt; ita et caetera. Quod vero ait: Et posuit adipes super pectuscula, cum ipsa pectuscula non imposuerit altari, sacerdoti enim debebantur cum brachiis dextris 66; quid sibi vult? An intellegendum est: Et posuit adipes quae sunt super pectuscula? Ipsas enim posuit, quas imponeret altari a pectusculis demptas. Nam ita et superius praeceperat. Denique sequitur: Et imposuit adipes super altare, et pectusculum et brachium dextrum abstulit Aaron ablationem ante Dominum: modo singulariter inferens, et pectusculum dicens, utique utrumque ex utroque animante, quae pectuscula dixerat.

Unde Aaron descendisse dicatur.

3028
(
Lv 9,22) Quid est quod ait: Cum extulisset Aaron manus super populum, benedixit eos, et descendit, cum fecisset quod pro peccato, et holocaustomata, et quae salutaris? Ubi autem ista fecit, nisi super altare, id est, ad altare stans eique deserviens? Inde ergo descendit ubi stabat. Nimirum illius solutio quaestionis adiuvari hoc testimonio videtur, ubi quaesieramus in Exodo quomodo serviri potuerit ad altare, quod erat altum cubitis tribus? Gradum quippe illic intellegere prohibebamur, quia id Deus vetuerat, ne super altare pudenda virilia ministrantis revelarentur, quod utique fieret, si pars altaris gradus esset, id est, si compactus adhaereret 67. Denique ibi hoc vetuit, ubi de altari structili loquebatur, unum enim esset altare cum gradu cuius pars esset gradus, et ideo vetitum est; hic vero ubi altaris tanta fuerat altitudo, ut nisi sacerdos super aliquid staret, apte ministrare non posset, intellegendum est, quidquid illud erat, quod ad horam ministrationis ponebatur et auferebatur, non fuisse altaris partem, et ideo non fuisse contra praeceptum, quo gradum habere prohibitum est: hoc autem qualecumque fuerat, tacuit Scriptura, et ideo quaestio facta est. Sed nunc cum dicit Scriptura sacerdotem, cum fecisset sacrificia, descendisse, hoc est cum immolata imposuisset altari, utique manifestat alicubi eum stetisse unde descenderet: et quia ibi steterat, ideo trium cubitorum altari ministrando deservire potuisse.

Quomodo in extasim cecidit populus.

3029
(
Lv 9,24) Et vidit omnis populus, et amens factus est. Quod alii interpretes dixerunt, expavit, conantes transferre de graeco quod dictum est, , unde dicitur, qui saepe in Scripturis latinis legitur mentis excessus.

Quomodo ignis exisse dicitur a Domino.

3030
(
Lv 9,24) Et exiit ignis a Domino, et devoravit quae erant super altare, holocaustomata, et adipes. Quid dixerit, a Domino, quaeri potest utrum quia nutu et voluntate Domini factum est, an ab eo loco ignis exiit ubi erat arca testimonii. Non enim in loco aliquo ita est Dominus, quasi alibi non sit.

Qui dicantur Lev 10,1-3 adpropinquare Domino.

3031
(
Lv 10,1-3) Posteaquam exeunte igne a Domino, incensi et mortui sunt filii Aaron, qui ausi sunt in batillis suis adhibito igne alieno incensum imponere Domino; quod ideo non licebat, quia ex illo igne qui divinitus in altare venerat deinceps custodito, omnia erant accendenda quae in tabernaculo accendi oportebat: mortuis ergo illis ait Moyses: Hoc est quod dixit Dominus dicens: In eis qui mihi appropinquant sanctificabor, et in omni synagoga glorificabor: eos appropinquare Domino volens intellegi, qui in tabernaculo sacerdotio fungebantur; sanctificari autem in eis etiam vindicando, sicut factum est. Utrum ut hinc sciretur quam minus aliis parcat, si illis non parcit: quo sensu dictum est: Si iustus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt? 68 An potius secundum illud: Cui plus datur, plus exigitur ab eo 69? Et illud: Servus qui non cognovit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit pauca: servus autem qui cognovit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit multa70? Et illud: Exiguo enim concedetur misericordia; potentes autem potentiora tormenta patientur 71? Sed ubi hoc dixerit Dominus, quod eum dixisse Moyses commemoravit, in Scriptura quae retro est non invenitur. Tale ergo est hoc, quale in Exodo, ubi dicit Domino: Tu dixisti: Scio te prae omnibus 72; quod invenitur quidem Dominus ei dixisse, sed postea: sed quoniam mendaciter nunquam hoc Moyses diceret, intellegitur id ei etiam ante dixisse, quamvis scriptum non fuerit; ita et hoc. Unde apparet non omnia scripta esse quae Deus locutus est eis, per quos nobis sancta Scriptura eius ministrata est.

Quid sit quod dicitur ad Aaron et ad filios eius.

3032
(
Lv 10,6-7) Quid est quod Aaron et reliquos filios eius mortem illorum duorum lugere prohibens dicit: Caput vestrum cidara non denudabitis, ubi certe ostendit cidaras tegmina capitum fuisse; nisi quia illa faciebant lugentes, quae consuetudini ornatus essent contraria? Sicut enim in nostra consuetudine, quia caput apertum magis habetur, operitur in luctu; sic quia illi operimento capitis ornabantur, nudandum erat lugentibus. Quod ideo prohibet, ne lugerent eos in quorum poena sanctificatus est Dominus, id est commendatus est timor eius. Nec ideo quia lugendi non erant, nam permittit alios lugere illos: sed quia illi lugere tunc non debebant, cum dies sanctificationis eorum agerentur, nondum completis septem, quibus eos praecepit de tabernaculo non abscedere. Quamquam possit videri, quia illo oleo fuerant sanctificati, hoc dictum esse quod nunquam quemquam lugere deberent. Ita enim dicit: Fratres autem vestri, omnis domus Israel, plorabunt incendium, quo incensi sunt a Domino. Et ab ostio tabernaculi testimonii non exibitis, ne moriamini: oleum enim unctionis, quod est a Domino, super vos est.

Aaron et filii eius, in tabernaculum intraturi, vinum et siceram bibere non poterant.

3033
(
Lv 10,8-11) Et locutus est Dominus ad Aaron dicens: Vinum et siceram non bibetis tu et filii tui tecum, cum intrabitis in tabernaculum testimonii, aut cum accedetis ad altare, et non moriemini. Quando ergo eis bibere licebat, quandoquidem in tabernaculum eis quotidie necesse erat introire et accedere ad altare, propter continuam servitutem? Quod si quisquam dicit, non omni die sacrificia imponi solere, quid dicet de ingressu in tabernaculum, qui quotidianus erat propter candelabrum et panes propositionis super mensam ponendos? Si autem respondetur: in tabernaculum testimonii nunc quod ait, illud esse intellegendum ubi erat arca testimonii; etiam illuc necesse erat intrare summum sacerdotem propter incensum continuationis. Non enim semel in anno intrabat; sed cum sanguine purificationis semel in anno, propter incensum autem quotidie. An intellegendum est Deum praecepisse ut vinum omnino non biberent? Cur ergo non ita praecepit potius ut breviter diceret: Vinum non bibetis; sed addidit, cum intrabitis in tabernaculum, aut cum accedetis ad altare? An quia causa non bibendi tacenda non erat, maxime quia Deus praescius erat futuros postea tam multos etiam summos sacerdotes uno tempore, id est non per successionem, qui tabernaculo et sacrificiis et incenso et universo illi ministerio vicibus deservirent; quando utique illi non bibebant, quorum locus erat deserviendi, alii autem bibebant? An quid aliud hoc loco intellegendum est? Quoniam cum vinum et siceram sacerdotes bibere prohiberet, secutus ait: Legitimum aeternum in progenies vestras: ambiguum est utrum superiori sensui connectatur, id est, ad vinum non bibendum pertineat; an inferiori ubi sequitur: Distinguere inter medium sanctorum et contaminatorum, et inter medium mundorum et immundorum; et instruere filios Israel omnia legitima quae locutus est Dominus ad eos per manum Moysi: ut hoc sit officio sacerdotum legitimum aeternum in progenies eorum. Quomodo autem dicat aeternum, iam saepe diximus. Hoc quoque ambigue positum est quod ait: Distinguere inter medium sanctorum et contaminatorum, et inter medium mundorum et immundorum; utrum ab eo quod sunt sancta et munda, vel inquinata et immunda; an ab eo quod sunt sancti et mundi, vel inquinati et immundi: id est utrum inter illa ipsa sacra, quae rite vel non rite fierent, distinguere voluit sacerdotes; an inter ipsos homines probandos vel improbandos; an potius ad utrumque referendum est, sive homines, sive sacra.

Quando appellat pectusculum segregationis, an etiam brachium segregationis posset dici.

3034
(
Lv 10,14) Pectusculum segregationis et brachium ablationis manducabitis in loco sancto. Quamvis singula singulis data sint, nimirum tamen utrumque posset dici segregationis, quia utrumque sacerdoti separatur; et utrumque ablationis sive demptionis, quod graece dicitur , quia utrumque demitur et aufertur eis pro quibus offertur, ut detur sacerdoti. Pectusculum sane impositionis superius legimus, et brachium ablationis 73; quia de brachio nihil imponebatur altari, adeps autem de pectusculo imponebatur.

Quid distet inter sacrificia salutarium et sacrificium salutaris.

3035
(
Lv 10,14) Quid est quod dicit: De sacrificiis salutarium, cum ea dicat quae alibi dixit sacrificia salutaris; et cum singulari numero id dixit sacrificium salutaris, cum de eadem re diceretur? An forte hoc loco ubi ait: A sacrificiis salutarium, sanitatum dici debuit? Nam in illo psalmo ubi dictum est: Exaudi nos, Deus sanitatum nostrarum 74, hoc verbum habet graecus quod etiam hoc loco, id est qui genitivus pluralis in graeca lingua ambiguus est, utrum a salute, an a salutari nomen declinatum sit: quoniam dicitur salus vel sanitas, unde fit genitivus pluralis salutare autem dicitur, et inde genitivus pluralis idem ipse est. Si ergo recte potest intellegi etiam sacrificium salutis quod est sacrificium salutaris, quoniam a salutari salus datur, et illud est salutare unde salus accipitur: non est necesse ut tamquam multorum salutarium sacrificia hic intellegamus, ubi dictum est sacrificiis salutarium, sed multarum forsitan sanitatum, quae tamen ab uno salutari accipiuntur. Quod sit autem salutare Dei, de quo dictum est: Calicem salutaris accipiam 75, et de quo Simeon dicit in Evangelio: Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum 76, fides christiana novit. Possunt sane non absurde intellegi vel dici etiam sacrificia salutaria, quae sunt salutaris.

Quare addatur: et filiabus tuis, etc.

3036
(
Lv 10,15-20) Et erit tibi et filiis tuis et filiabus tuis legitimum sempiternum. Non frustra est additum, filiabus; quoniam quaedam ad escas pertinentia sacerdotum prohibet a feminis accipi, sed a masculis iubet.

36. 2. Cum quaesisset Moyses caprum oblatum pro populi peccatis, et non invenisset, quoniam fuerat incensus, et iratus esset, quod ea quae pro peccato a populo offerrentur, constituit Dominus sacerdotibus edenda, oblatis inde adipibus et renibus; iratus autem esset non fratri suo, sed filiis eius, credo quod ad eos suggerendi ministerium pertineret: respondit illi Aaron et ait: Si hodie obtulerunt ea quae pro peccato illorum sunt, et holocausta sua ante Dominum, et contigerunt mihi talia, et comedam quod est pro peccato hodie, numquid placitum erit Domino? Et audivit Moyses, et placuit illi. Hoc videtur dixisse Aaron, quod ipso die quo primum obtulerant filii Israel pro peccato suo, non debuit a sacerdotibus manducari, sed totum incendi, non inde regulam faciens ad caetera; nam deinceps sacrificia pro peccatis ipsi edebant: sed quia hoc primum fuit ipso primo die primitus oblatum, credendum est Aaron sacerdotem hoc divina inspiratione dixisse, ut et illud circa sacerdotes deinceps servaretur quod praeceperat Dominus Moysi, et hoc quod Aaron dixit tamquam divinitus dictum Moyses approbaret. Quid ergo de caeteris eiusdem diei sacrificiis, id est de ariete et vitulo, quae diximus etiam ipsa pro peccato oblata debere intellegi? An de vitulo nulla quaestio est, quoniam oportebat sic fieri, ut de eius sanguine quemadmodum praeceptum fuerat intromitteretur, unde et tangerentur cornua altaris incensi, et consequens erat ut totus arderet? Quid ergo de ariete? An quoniam primum caprum quaesivit Moyses, quod de capro illi responsum est, hoc et de ariete intellegendum est, quem ex ordine fuerat quaesiturus, nisi illud responsum sacerdotis ei placuisset? De vitulo autem quid quaereret, cum ea lege fieri potuerit, quam de vitulo pro peccato universae synagogae praeceperat Deus, sicut de vitulo pro peccato sacerdotis, id est ut totus arderet extra castra 77? Haec enim sunt verba irascentis Moysi ad filios fratris sui, cum hircum pro peccato quaesitum non invenisset, quia fuerat totus incensus: Quare non comedistis illud quod fuit pro peccato in loco sancto? Quoniam enim sancta sanctorum sunt, hoc vobis dedit edere, ut auferatis peccatum synagogae, et exoretis pro eo ante Dominum. Non enim illatum est a sanguine eius in sanctum ante faciem intus. Edetis illud in loco sancto, quomodo mihi constituit Dominus. Utique cum dicit: Non enim illatum est a sanguine eius in sanctum ante faciem intus, procul dubio discernit illud quod ita fit pro peccato sacerdotis, sive pro peccato universae synagogae, non de hirco, de quo sanguis quoniam non erat iussus inferri ad tangenda cornua intus altaris incensi, non debuit totus incendi, sed a sacerdotibus manducari. Hoc autem quare sit factum, id est ut etiam ipse totus incenderetur, respondit Aaron, et placuit Moysi.

36. 3. Sane quoniam sex pecora praecepta fuerunt senioribus populi ut offerrentur pro populo, quorum prius quatuor commemoravit, hircum et arietem, et vitulum, et agnum anniculum; quorum manifestum est hircum pro peccato, manifestum est etiam agnum anniculum in holocaustum; duo vero media, arietem et vitulum, ambigue posita videramus, utrum ad sacrificium pro peccato pertinerent, et hirco adiungerentur, an potius agno ut in holocaustum offerrentur, unde quid nobis videretur, suo loco exposuimus: postea vero ut sex animalia complerentur, vitulum et arietem commemoravit in sacrificium salutaris; nec tamen in consequentibus cum immolata sunt, et identidem commemorata, fit mentio pecorum ipsorum arietis et vituli, quae inter caprum et agnum posuerat, sed tantum ille vitulus et ille aries commemorantur, quos in sacrificium salutaris offerri iusserat, ut iam non sex pecora, sed potius quatuor fuisse credantur 78: potest fortassis intellegi quod duo illa, quae prius inter hircum et agnum posuerat, iterum nominavit, et non est alius vitulus et alius aries in sacrificium salutaris: ut cum dixisset hircum pro peccato, et arietem et vitulum non dicens in quid, id est in quam rem, agnum vero anniculum in holocaustum; postea dicere voluerit quid de vitulo et ariete faciendum esset, id est, quia neque pro peccato sicut hircus, neque in holocaustum sicut agnus, sed in sacrificium salutaris iubebantur inferri. Sed si hoc intellexerimus, manebit quaestio quare pro peccato synagogae hircus oblatus sit, cum de sacrificiis quae pro peccatis offerenda essent ab initio Dominus loquens, vitulum offerri iusserit pro peccato synagogae, sicut pro peccato sacerdotis, non caprum, sed vitulum; de quo vitulo etiam sanguinem, similiter ut pro peccato sacerdotis, ad tangenda cornua altaris incensi praecepit inferri 79: et quae causa fuerit, ut pro peccato Aaron, et Moyses vitulum offerret 80, et ipse Aaron alterum vitulum 81, sicut pro peccato sacerdotis secundum Dei praeceptum offerri oportebat; pro peccato autem populi non vitulus, sicut praeceptum fuerat, sed hircus potius offerretur 82. Quod cum moveret, visum est nobis, ut supra diximus, quod non solus hircus pro peccato populi, sed et aries et vitulus offerri iussus est, ut ad ista tria subaudiatur, pro peccato: quia et principes erant in populo, pro quibus hircus fuerat offerendus: et singuli quique habere propria peccata potuerunt, pro quibus aries; et unum aliquod peccatum omnes, pro quibus vitulus, sicut ab initio praeceptum fuerat, pro peccato universae synagogae vitulum offerri oportebat 83. Ideo autem cum immolata sunt, hircus tantummodo nominatur, ut alia etiam tacita intellegerentur, locutione a parte totum, quia omnia fuerant pro peccatis.

Quomodo aqua immundum faciat, an et ipsa immunda sit dicenda.

3037
(
Lv 11,33-34) Cum ageret de morticinis immundorum animalium: Et omne vas fictile, inquit, in quo ceciderit ex eis intus, quaecumque sunt intus immunda erunt; et illud conteretur, id est, ipsum vas. Et omnis cibus qui manducatur, in quemcumque venerit super illum aqua, immundus erit vobis. Non quaecumque aqua intellegenda est, quae si supervenerit cibo, facit eum immundum; sed ex illo vase quod factum est immundum de morticinis immundis, si forte ipsum vas habuit aquam.

Quae sint animalia vivificantia.

3038
(
Lv 11,47) Instruere filios Israel inter vivificantia quae manducantur, et inter vivificantia quae non manducantur: quae graecus habet , nostri quidam vivificantia interpretari maluerunt, quia utcumque hoc verbum noster usus recepit, quam facere novum insolitum, si dici posset vivigignentia. Non enim quae vivificant, id est vivere faciunt, sed quae vivos fetus gignunt, id est non ova, sed pullos, dicuntur .

Quid sit quod ait de muliere quae peperit.

3039
(
Lv 12,4) Quid est quod ait de muliere quae peperit: Omne sanctum non tanget, et in sanctuarium non introibit? Quod sanctuarium vult intellegi; cum legatur in tabernaculum nonnisi sacerdotes solere ingredi, et usque ad velum interius secundum, ultra velum autem ipsum ubi erat arca, nonnisi unum summum sacerdotem? An et ante tabernaculum, ubi erat altare sacrificiorum, sanctuarium dici potuit? Nam saepe appellatur locus sanctus etiam ipsum atrium, cum dicitur: In loco sancto edent ea 84. Illuc fortassis solebant intrare mulieres, quando offerebant dona sua, quae imponerentur altari.

Quid est quod ait: Si masculum pepererit, immunda erit septem diebus, etc.

3040
(
Lv 12,2-8) Quid est quod dicit: Si masculum pepererit mulier, immunda erit septem dies; secundum dies secessionis purgationis eius immunda erit: et in die octavo circumcidet carnem praeputii eius; et triginta et tres dies sedebit in sanguine suo mundo. Omne quod sanctum est non continget, et in sanctuarium non introibit? Quae differentia est inter septem dies illos quibus dicit eam immundam, et triginta tres quibus in sanguine suo mundo sedebit? Si enim iam immunda non est per triginta tres dies, quare non tangit quod sanctum est? An hoc adhuc interest, quia in sanguine est, licet mundo: ut hoc distet, quia cum immunda est, ubicumque etiam sederit, immundum facit; cum vero iam in sanguine mundo sedet, tantum quod sanctum est non ei licet tangere, et in sanctuarium intrare? Hoc est enim quod ait: Secundum dies secessionis purgationis suae, quoniam dicit alio loco, immunditiam feminae quae menstruis purgatur, septem dierum esse, quando omne super quod sederit immundum erit 85. Secessionis autem dicit, quoniam secedebat aliquantum, ne omnia coinquinaret, cum perageret illos dies. Hos dies immunditiae eius, si feminam pareret, Lex duplicabat, et quatuordecim faciebat: reliquos autem quibus sedebat in sanguine mundo suo, etiam ipsos duplices iusserat observari, id est sexaginta sex, ut omnes essent in partu masculi quadraginta, in feminae octoginta. Aliqui autem codices graeci non habent, in sanguine mundo suo; sed, in sanguine immundo suo.

40. 2. Et cum adimpleti fuerint dies purgationis eius, super filio aut super filia offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum, et pullum columbinum aut turturem, pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii ad sacerdotem: et offeret eum ante Dominum, et exorabit pro ea sacerdos, et purgabit eam a fonte sanguinis eius. Ista lex eius quae peperit masculum aut feminam. Si autem non invenerit manus eius quod satis est in agnum, et accipiet duos turtures, aut duos pullos columbinos; unum in holocaustum, et unum pro peccato: et exorabit pro ea sacerdos, et purgabitur. Recte ergo superius non legendum est: Offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum, aut pullum columbinum aut turturem pro peccato, sicut nonnulli codices habent; sed sicut dictum est, et pullum columbinum aut turturem pro peccato: quandoquidem postea dicit: Si non invenerit manus eius quod satis est ad agnum, et accipiet duos turtures: ubi plus videtur habere et; nam ea coniunctione detracta, integre sequitur, accipiet duos turtures aut duos pullos columbinos, unam avem scilicet in holocaustum, alteram pro peccato.

40. 3. Sed quo peccato? Numquid peperisse peccatum est? An hic ostenditur illa propago ex Adam, unde Apostolus dicit: Ex uno in condemnationem 86; et quia per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit 87? Et hic satis apparet quemadmodum dictum sit: Ego enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea in utero me aluit 88. Cur ergo non illud quod natum est purgari dicit Scriptura per hoc sacrificium, sed ipsam quae peperit? An ad ipsam quidem, unde illa origo trahebatur, relata purgatio est propter sanguinis fontem; non poterat tamen sine ipsius fetus purgatione fieri, qui ex ipso sanguine exortus est? Nam quo pertinet quod superius ait: Super filio aut super filia offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum, et pullum columbinum aut turturem pro peccato, si nihil per hoc sacrificium fiebat pro eis qui nascebantur?

40. 4. Quod si quisquam ita distinguere conabitur, ut dicat non esse iungendum: Super filio aut super filia offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum, et pullum columbinum pro peccato; sed ita potius legendum: Et cum adimpleti fuerint dies purgationis eius super filio aut super filia, id est dies purgationis impleti fuerint super illo aut super illa, filio scilicet vel filia; ut deinde ab alio sensu sequatur: Offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum, et pullum columbinum pro peccato, id est, pro peccato suo, cum completi fuerint dies purgationis eius super filio aut super filia: quisquis ergo ita distinguendum putaverit, ex Evangelio convincetur, ubi cum tale aliquid nato ex virgine Domino facerent, magis propter consuetudinem Legis, quam propter necessitatem alicuius in eo expiandi purgandique peccati, sic legitur: Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem Legis pro eo 89: non dictum est, pro matre eius, sed, pro eo; quamvis ea fierent quae hoc loco praecepta sunt de duobus turturibus aut duobus pullis columbinis. Sic enim baptizari ipse etiam dignatus est baptismo Ioannis, qui erat baptismus poenitentiae in remissionem peccatorum 90, quamvis nullum haberet ille peccatum. Merito ergo quidam nostri ita interpretati sunt etiam istum in Levitico locum, ut non dicerent, super filio aut super filia; sed, pro filio aut pro filia. Hanc enim vim huius praepositionis esse intellexerunt hoc loco, ubi graecus ait: . Sane advertendum est quam pauper Dominus nasci voluerit, ut non pro illo offerretur agnus et pullus columbinus aut turtur, sed par turturum aut duo pulli columbini, sicut in Evangelio legitur 91; quod Scriptura Levitici tunc iussit offerri, si non habuerit manus offerentis quod satis est in agnum.

Quomodo alterum alterius sit expositivum Lev 13,20.

3041
(
Lv 13,2) Homini si cui facta fuerit in cute corporis eius cicatrix signi lucida, et fuerit in cute coloris eius tactus leprae. Velut exponendo dixit posterius, unde quod primum dixerat intellegeretur, quoniam dixerat: Homini si cui facta fuerit in cute corporis eius cicatrix signi lucida, ne cicatricem sic intellegeremus, quomodo solet esse vestigium sanati vulneris, aperuit hoc se de colore dicere, cum adiunxit: Et fuerit in cute coloris eius tactus leprae. Quidquid ergo illud est, coloris vitium est, quod nomine cicatricis appellat. Quod vero ait, tactus leprae, non quod tactu color sentiatur; sed ita dicit tactum leprae, tamquam ipse homo vel corpus eius lepra sit tactum, hoc est maculatum atque vitiatum: sicut dici solet: Tetigit eum, vel non tetigit febris. Denique ipsam maculam, tactum vocat, et eam semper isto nomine appellat. Unde nonnulli nostri non tactum, sed maculam interpretati sunt: quo nomine quidem planius videretur sonare quod legitur; sed potuit et graecus non dicere , id est tactum, sed , id est maculam, unde dicit immaculatum: quamquam non ab illo solo quod in colore contingit, sed ab omni vitio purum solet Scriptura dicere; unde non maculam coloris, sed omnis vitii notam vult intellegi, quod appellat. Posset ergo quod ad solum colorem attinet dicere; quo verbo usus est Apostolus, ubi ait de Ecclesia: Non habentem maculam aut rugam 92. Nec autem, nec dixit, sed , id est tactum: quod et in graeca lingua inusitate dicitur in coloribus, et tamen hoc Septuaginta interpretes non piguit graece dicere; cur ergo latinos piguerit? Quod autem dictur cicatrix signi, vel ideo dicitur, quod significet aliquid; vel ideo potius, quod ipsum hominem signo quodam discernit a caeteris, hoc est, notabilem reddit.

De verbis: et videbit sacerdos et inquinabit eum, etc.

3042
(
Lv 13,3) Quid est quod ait: Et videbit sacerdos, et inquinabit eum? ad quem veniet ut mundetur. Sed inquinabit dictum est, inquinatum pronuntiabit, si haec in eo viderit, quae Scriptura dicit de macula leprae.

Quid est lucidus albus color, etc.

3043
(
Lv 13,4 Lv 13,7 Lv 13,2) Si autem lucidus albus erit in cute coloris eius, et humilis non fuerit aspectus eius a cute. Lucidus albus subauditur tactus, id est, illa macula coloris, non pilus. Quod postea dicit: Si autem conversa mutata fuerit significatio in cute; hanc dicit significationem, quod superius signum in latino legitur. Nam graecus et supra et hic uno eodemque verbo usus est, dicens.

De verbis: et segregabit illum sacerdos septem diebus secundo et videbit, etc.

3044
(
Lv 13,5-6) Et segregabit illum sacerdos septem diebus in secundo; et videbit illum sacerdos die septimo in secundo: et ecce obscurus tactus non est conversus tactus in cute; et purgabit eum sacerdos: signum enim est: hoc est, purgatum eum, pronuntiabit; non enim est lepra, sed signum.

Quomodo iterum dicatur: inquinabit eum, etc.

3045
(
Lv 13,7-8) Si autem conversa mutata fuerit significatio in cute, posteaquam vidit illum sacerdos ut purget illum: et visus fuerit denuo sacerdoti, et viderit eum sacerdos, et ecce commutata significatio in cute; et inquinabit eum sacerdos: lepra est. Etiam hic inquinabit dixit, inquinatum pronuntiabit: et autem plus habet, ex more locutionis Scripturae. Hoc itaque videtur admonuisse, ut cum visus fuerit solus color albus et lucidus, discolor sano colori, adhuc probetur a sacerdote, ut si viderit etiam pilum mutatum in album colorem, et humiliorem factum cutis locum, in quo est albus color, tunc pronuntiet lepram, id est, inquinet hominem pronuntiando leprosum. Si autem, inquit, lucidus albus fuerit in cute coloris eius, id est, lucidus albus fuerit ille tactus; quo nomine eamdem maculam appellat: et humilis non fuerit aspectus eius a cute; et pilus non erit conversus in album, ipse autem est obscurus, id est ipse pilus, quia non est albus: et segregabit sacerdos tactum septem dies; et videbit sacerdos tactum die septimo, id est illam maculam: et ecce tactus manet ante eum; non commutatus est tactus in cute, id est, non est discolor et dissimilis inventus a cute. Ergo sanatum est quod vitiosum erat: sed adhuc iubet probari eamdem sanitatem per alios septem dies, atque ideo sequitur et dicit: Et segregabit illum sacerdos septem dies in secundo, id est septem alios dies; et videbit illum sacerdos die septimo in secundo: et ecce obscurus tactus, id est, quia non albus et lucidus, ac per hoc concolor sano colori; non est mutatus tactus, in cute, sicut et paulo ante dixit, hoc est non est dissimilis a caetera cute: et purgabit eum sacerdos, id est, purgatum pronuntiabit a suspicione leprae; non quod habuerit lepram, quam iam non habet, sed quo- niam lepra non fuit, quod in illo lucido et albo colore tactus, id est maculae illius quae apparuerat, cum exspectaretur utrum humilior fieret locus, et pilus illic in album converteretur, non contigit, sed potius ille tactus qui fuit ante lucidus et albus, obscurus inventus est, id est similis caetero colori, non lucidus: non erat ergo lepra, signum est enim, non lepra, quod sic apparuerit: tamen etiam propter hoc purgatus a suspicione leprae, lavabit vestimenta sua; quia et in illo signo aliquid fuit, propter quod lavanda fuerant vestimenta; et mundus erit.

Quomodo mutata dicetur significatio leprae.

3046
(
Lv 13,7-8) Deinde sequitur: Si autem conversa mutata fuerit significatio in cute, posteaquam vidit illum sacerdos ut purget illum; id est, posteaquam vidit eum sacerdos septimo die prius sanum, ut purgaret illum, mutata est illa significatio, id est illud signum in cute: et visus fuerit in secundo sacerdoti, id est post alios septem dies: et viderit eum sacerdos, et ecce commutata est significatio in cute, id est, non stetit in illa sanitate, in qua eum viderat post primos septem dies. Et inquinabit illum sacerdos: lepra est. Iam hic quoniam illud quod visum fuerat post primos septem dies sanum, non stetit in suo, sed mutatum est in pristinum vitium, lepra pronuntiatur; ita ut non illic exspectetur vel locus humilior, vel pilus in album conversus. Cum enim lepra non sit notabilis atque vitiosa, nisi varietas; hoc ipsum de vitioso colore redire ad sanum, et de sano redire ad vitiosum, ita notabile est, ut non ibi fuerit exspectandum, quod in primo exspectari praeceperat, de humiliori loco et pili candore, sed iam etiam ista varietate sine dubitatione sit lepra.

Item de eadem re.

3047
(
Lv 13,9-17) Deinde sequitur: Et tactus leprae si fuerit in homine, veniet ad sacerdotem: et videbit sacerdos; et ecce cicatrix alba in cute; et haec mutavit capillum album, et a sano carnis vivae in cicatrice. Hinc si subtrahamus et, more enim locutionis Scripturarum positum est, iste erit sensus: Et videbit sacerdos; et ecce cicatrix alba in cute; et haec mutavit capillum album a sano carnis vivae in cicatrice. Ordo est: Mutavit capillum album in cicatrice a sano carnis vivae; id est, cum caro viva et sana habeat capillum obscurum, vel nigrum, haec cicatrix album habet. Lepra veterascens est in cute coloris eius: et inquinabit eum sacerdos, id est, inquinatum pronuntiabit. Non segregabit eum, quia immundus est: hoc videtur dicere, quia ubi inventus fuerit pilus in album mutatus concolor albo vitio cutis, iam non segregatur, ut probetur; nec exspectatur utrum etiam humilior fiat locus; sed ex hoc tantum quod alba est cutis discolor caeterae, et album habet pilum discolorem caeteris qui sunt in carne viva et sana, lepra veterascens pronuntiatur: ideo veterascens, quia iam non est probanda illis bis septem diebus. Si autem restitutus fuerit color sanus, et conversus fuerit albus: quoniam dixerat totum album factum per totam cutem, eo ipso iam mundum esse; quia varietas ibi iam non esset. Deinde ait: Et quacumque die visus fuerit in eo color vivus, inquinabitur: ubi satis ostendit varietatem improbari. Ac per hoc quod modo dixit: Si autem restitutus fuerit color sanus, et conversus fuerit albus, et veniet ad sacerdotem; et videbit sacerdos: et ecce conversus tactus in album; et purgabit sacerdos tactum; mundus est. Restitutum colorem sanum non debemus accipere, ut color sanus esset; iam enim ipse erat per quem tamen fiebat immundus propter varietatem. Restitutum ergo dixit colorem sanum, ut illud esset quod fuerat, id est albus sano pereunte. Tunc enim rursus mundus erit, cum totus albus fuerit, quia nulla ibi varietas erit. Sed restitutum pro pereunte accipere, nimis inusitata locutio est. Magis enim videtur dicere debuisse: Si autem restitutus fuerit color albus: nunc vere ait, restitutus sanus, et conversus fuerit albus; tamquam diceret: Sanus color si restitutus fuerit in album.

Cum de lepra capitis loqueretur eam etiam quassationem appellavit.

3048
(
Lv 13,30) Quid est, quod cum de lepra capitis loqueretur, eam etiam quassationem appellavit, cum in solo colore fiat, vel cutis vel capillorum, et quod humilior aspectus eius a caetera cute appareat, sine dolore tamen et sine ulla vexatione? An hoc quod immundum est quassationem voluit appellare pro plaga, velut hac immunditia homo percussus sit?

Quod dicit de lepra vestimentorum aliarumque rerum, etc.

3049
(
Lv 13,47-48) Quid sibi vult, quod cum diceret de lepra vestimentorum aliarumque rerum ad usus hominum pertinentium, ait: Aut in vestimento laneo, aut in vestimento stuppeo, aut in stamine, aut in lana, aut in lineis, aut in laneis; cum iam supra dixisset, in vestimento laneo, aut in vestimento stuppeo? Nam stuppeum est utique lineum. An illic vestimenta intellegi voluit; hic autem quodlibet laneum et quodlibet lineum? Non enim vestimenta sunt stramina iumentorum, cum sint lanea; aut vestimenta sunt retia, cum sint linea. Prius ergo specialiter de vestimentis, deinde generaliter de omnibus rebus laneis et lineis dicere voluit.

Quid dixerit: In omni operaria pelle.

3050
(
Lv 13,48) Quaeritur quid dixerit: In omni operaria pelle; quod nonnulli interpretati sunt: In omni confecta pelle. Sed non ait graecus: , ait autem: , quod verbum etiam in Regnorum libro positum est, ubi Ionathan loquitur ad David: Esto in agro in die operaria 93, id est, in die qua fit opus. Ac per hoc etiam hic pellem operariam in qua fit opus debemus accipere, id est alicui operi accommodatam. Sunt enim pelles quae tantummodo ad ornamentum habentur, non ad opus.

Quomodo graece dicatur in omni operaria pelle.

3051
(
Lv 13,49) Quid est quod ait: In omni vase operario pellis; nisi quod est ex pelle factum, hoc est in omni vase pelliceo? Hoc autem isto loco vas dicit, quod Graeci appellant ; hoc enim nomen generale est omnium utensilium. Aliud est autem quod appellatur ; nam et hoc latina lingua vas dicitur: sed , illud magis intellegitur vas quod liquorem capit.

De verbis: Et quemcumque tetigerit qui fluorem seminis patitur, etc.

3052
(
Lv 15,11) Quid est quod ait: Et quemcumque tetigerit qui fluorem seminis patitur, et manus suas non lavit aqua, lavabit vestimenta, et lavabit corpus suum aqua, et immundus erit usque in vesperam? Ambigue quippe positum est quod ait, manus suas non lavit aqua, velut posteaquam tetigerit. Sed intellegendum est, quemcumque non lotis manibus tetigerit, ipse quem tetigerit, lavabit vestimenta, etc.

Quid sit quod dicitur de summo sacerdote.

3053
(
Lv 16,16 Lv 19) Quid est, quod cum praeciperet quomodo intrare deberet sacerdos summus in sanctum, quod est intra velum, ait inter caetera: Et exorabit pro sanctis ab immunditiis filiorum Israel, et ab iniustitiis eorum, et de omnibus peccatis eorum? Quomodo ergo pro sanctis, si ab immunditiis filiorum Israel et ab iniustitiis eorum de omnibus peccatis eorum? An quia non ait, pro immunditiis filiorum Israel, sed ab immunditiis, hoc intellegendum est: Exorabit pro sanctis ab immunditiis filiorum Israel, id est pro eis qui sancti sunt ab immunditiis filiorum Israel, non consentientes immunditiis eorum: non quia pro ipsis tantum exorandum erat, sed quia etiam pro ipsis, ne quisquam putaret ita fuisse sanctos, ut nihil esset unde pro eis exoraretur, quamvis essent ab immunditiis filiorum Israel et ab iniustitiis eorum alieni? De omnibus peccatis eorum, id est, quae iniustitiae veniebant de omnibus peccatis eorum.

53. 2. Potest et iste esse sensus: Exorabit pro sanctis ab immunditiis filiorum Israel; id est, ut hoc pro illis exorari intellegatur, ut ab immunditiis filiorum Israel tuti essent. Sed exorabit non potest accipi, nisi quod alio verbo dicitur, propitiabit. Unde et propitiatorium vocatur, quod alii exoratorium interpretati sunt: graece autem dicitur . At quod hoc loco latinus ait: Exorabit pro sanctis, graecus habet , quod non intellegitur nisi pro peccatis. Unde scriptum est in Psalmo: Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis 94. Hic ergo aptior sensus est, ut intellegatur sacerdos etiam pro his propitiare Deum, qui sancti sunt ab immunditiis filiorum Israel; et quia licet ita sancti sint ut immunditiis filiorum Israel et iniustitiis non consentiant, habent tamen aliquid propter quod eis necessaria sit propitiatio Dei.

53. 3. Sane in quodam graeco invenimus: Et exorabit sanctum; non, pro sanctis: et illud quidem sanctum, genere neutro, id est . Nam posset intellegi, exorabit sanctum Deum, et nulla esset quaestio: quomodo autem possit intellegi, exorabit hoc sanctum, difficile est dicere, nisi forte illud sanctum quidquid est quod Deus est; quia et Spiritus Sanctus, qui utique Deus est, neutro genere graece dicitur . Et forte hoc est, si tamen ille codex verior est, qui emendatior videbatur, , hoc est, , quod latine genere neutro dici non potest. Quamvis et in tribus aliis codicibus, uno graeco et duobus latinis, non invenerimus, nisi quod supra diximus: Exorabit pro sanctis. Quod potest et sic accipi, ut non pro sanctis hominibus, sed pro iis quae sancta sunt intellegatur, id est tabernaculo ipso, et quaecumque in eis essent sanctificata Domino: ut hoc sit: Exorabit pro sanctis ab immunditiis filiorum Israel, propitiabit Deum pro iis quae sanctificata sunt Domino, ab immunditiis filiorum Israel; quia in medio eorum erat tabernaculum. Sic enim sequitur: nam cum dixisset: Exorabit pro sanctis ab immunditiis filiorum Israel, et ab iniustitiis eorum, de omnibus peccatis eorum; continuo subiecit: Et ita faciet tabernaculo testimonii quod creatum est in eis, in medio immunditiae eorum: ut ad hoc necessaria videatur illa propitiatio pro sanctis, id est pro tabernaculo et omnibus quae in eo sancta dicuntur. Nam et paulo post hoc dicit de altari, quod aspersione sanguinis mundaret illud sacerdos, et sanctificaret ab immunditiis filiorum Israel.

De verbis: Et perficiens exorans sanctum.

3054
(
Lv 16,20) Et perficiet exorans sanctum. Utrum perficiet sanctum? an exorans sanctum, secundum id quod supra diximus? nam et hic neutro genere graece dictum est . Utrum ergo exorans Dominum perficiet sanctum, id est perfecte sanctificat quod sanctificat? an perficiet, quod ait, exorans sanctum, id est, illud sanctum quod est ?

De duobus hircis immolandis.

3055
(
Lv 16,8-10 Lv 26-33) De duobus hircis, uno immolando, et alio in desertum dimittendo, quem vocant, solet esse disceptatio: et a quibusdam ille immolandus in bono accipitur, ille autem dimittendus in malo. Non tamen iste sensus ideo confirmandus est, quia homo in cuius manu in eremum hircus dimittitur, cum redierit, lavare iussus est vestimenta sua et corpus suum aqua, et sic ingredi in castra; tamquam et hoc sit indicium cur in malo sit ille hircus accipiendus, a cuius contagione homo abluendus est. Sic enim dicit abluendum et qui alterius hirci vitulique acceperit carnes, et extra castra combusserit; quia ita de illo et de vitulo fieri iubet, de quorum immolatorum sanguine fit aspersio, et sunt pro peccatis: ac per hoc non neglegenter istorum duorum hircorum distinctio in allegorica significatione tractanda est. Item cum constituisset diem decimum septimi mensis sabbato sabbatorum, quo fieret supradicta purgatio a sacerdote illo uno qui patri succedit, loquens de eodem sacerdote ait: Exorabit sanctum sancti: quod iam nescio utrum aliter accipiendum sit, quam: Exorabit in sancto sancti, quodam genere locutionis; in illo scilicet sancto quo solus ipse summus sacerdos intrabat, quod est intra velum, ubi arca erat testimonii et altare incensi. Non enim eumdem locum tamquam Deum exorabit, sed quia ibi exorabit Deum, ita positum est: Exorabit sanctum sancti. Nam et hoc genere neutro in graeco positum est, . An forte Spiritum Sanctum sancti Dei, hoc est, ? An potius Exorabit dictum est: Exorando purgabit? Nam sic verba contexit: Et exorabit sanctum sancti, et tabernaculum testimonii, et altare exorabit, et pro sacerdotibus et pro omni synagoga exorabit. Quomodo ergo exorabit tabernaculum et altare, nisi, ut dictum est, intellegamus, exorando purgabit?

De quibus pecoribus occisis minetur lex.

3056
(
Lv 17,3-4) Illud quod dicit: Quicumque occiderit vitulum, aut ovem, aut capram in castris, et quicumque occiderit extra castra, et ad ostium tabernaculi testimonii non attulerit, et in hoc constituit peccatum, et comminatur facienti; non de iis dicit quae occiduntur ad usum vescendi, vel si quid aliud, sed de sacrificiis. Prohibuit enim privata sacrificia, ne sibi quisque quodammodo sacerdos esse audeat; sed illuc afferat, ubi per sacerdotem offerantur Deo. Ita enim nec vanis sacrificabunt: nam et hoc in ea consuetudine cavendum praemonuit. Cum ergo non liceret offerri sacrificia nisi in tabernaculo, cui templum postea successit; unde et rex Israel Ieroboam vaccas facere ausus est, quibus populus sacrificaret, ne huius legis necessitate seducerentur ab eo qui sub regno eius erant, dum pergerent Ierusalem ut in templo Dei offerrent sacrificia sua, in quo facto a Domino condemnatus est 95: merito quaeritur quomodo licite sacrificaverit Elias extra templum Dei, quando et ignem de coelo impetravit, et prophetas daemoniorum convicit 96. Quod mihi non videtur alia ratione defendi, quam illa qua defenditur et Abrahae factum, quod filium Deo iussus voluit immolare 97. Cum enim iubet ille qui legem constituit, aliquid fieri quod in lege prohibuit, iussio ipsa pro lege habetur, quoniam auctor est legis. Non enim deesse possent miracula alia praeter sacrificium, quibus superarentur et convincerentur prophetae lucorum: sed Spiritus Dei qui fuerat in Elia, quidquid in hac re fecit, contra legem esse non potest, quia dator est legis.

De verbis: Anima omnis carnis sanguis eius est?

3057
(
Lv 17,10-12) Quid est quod prohibens edendum sanguinem dicit: Anima omnis carnis, sanguis eius est? Quem totum locum sic explicat: Et homo, homo filiorum Israel, aut de proselytis qui appositi sunt in vobis, quicumque ederit omnem sanguinem; et statuam faciem meam super animam quae manducat sanguinem, et perdam illam de populo suo. Anima enim omnis carnis, sanguis eius est. Et ego dedi illum vobis exorare pro animabus vestris: sanguis enim eius pro anima exorabit. Propterea dixi filiis Israel: Omnis anima ex vobis non edet sanguinem; et proselytus qui appositus est in vobis, non edet sanguinem. Numquidnam si animam pecoris sanguinem dicimus, etiam anima hominis sanguis putanda est? Absit. Quomodo ergo non ait: Anima omnis carnis pecoris sanguis eius est; sed: Anima, inquit, omnis carnis sanguis eius est? In omni utique carne, etiam hominis caro deputatur. An quia vitale aliquid est in sanguine, quia per ipsum maxime in hac carne vivitur, qui in omnibus venis per corporis cuncta diffunditur, ipsam vitam corporis vocavit animam, non vitam quae migrat ex corpore, sed quae morte finitur? Qua locutione dicimus istam vitam temporalem esse, non aeternam; mortalem, non immortalem: cum sit immortalis animae natura, quae ablata est ab Angelis in sinu Abrahae 98; et cui dicitur: Hodie mecum eris in paradiso 99; et quae in tormentis ardebat inferni 100. Secundum istam ergo significationem, qua perhibetur anima etiam haec temporalis vita, dixit apostolus Paulus: Non enim facio animam meam pretiosam quam mihi 101; ubi se ostendere voluit et mori paratum pro Evangelio. Nam secundum significationem qua anima dicitur illa quae migrat ex corpore, magis eam pretiosam faciebat, cui tantum meritum conquirebat. Sunt et aliae huiusmodi locutiones. Vita itaque ista temporalis maxime sanguine continetur in corpore. Sed quid est quod ait: Dedi vobis eum ad altare Dei, exorare pro anima vestra; tamquam anima pro anima exoret? Numquid sanguis pro sanguine, quasi de nostro sanguine solliciti simus, cum pro anima nostra volumus exorari? Absurdum est hoc.

57. 2. Sed multo est absurdius ut sanguis pecoris exoret pro anima hominis, quae mori non potest: cum manifeste Scriptura testetur in Epistola ad Hebraeos, illum sanguinem victimarum nihil profuisse ad exorandum Deum pro peccatis hominum; sed significasse aliquid quod prodesset. Impossibile est enim, inquit, sanguinem hircorum et taurorum auferre peccata 102. Restat itaque ut quoniam pro anima nostra exorat Mediator ille, qui omnibus illis sacrificiis quae pro peccatis offerebantur praefigurabatur, illud appelletur anima quod significat animam.

57. 3. Solet autem res quae significat eius rei nomine quam significat nuncupari; sicut scriptum est: Septem spicae, septem anni sunt; non enim dixit, septem annos significant: et: Septem boves, septem anni sunt 103; et multa huiusmodi. Hinc est quod dictum est: Petra erat Christus 104: non enim dixit: Petra significat Christum, sed tamquam hoc esset, quod utique per substantiam non hoc erat, sed per significationem. Sic et sanguis quoniam propter vitalem quamdam corpulentiam animam significat, in sacramentis anima dictus est. Verum si quisquam putat animam pecoris esse sanguinem, non est in ista quaestione laborandum. Tantum ne anima hominis, quae carnem humanam vivificat, et est rationalis, sanguis putetur, valde cavendum est, et hic error modis omnibus refutandus. Quaerendae etiam locutiones, quibus per id quod continet, significetur id quod continetur, ut quoniam anima sanguine tenetur in corpore (nam si fuerit effusus abscedit), per ipsum aptius significata sit anima, et eius nomen sanguis acceperit. Sicut ecclesia dicitur locus quo Ecclesia congregatur. Nam Ecclesia homines sunt, de quibus dicitur: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam 105. Hoc tamen vocari etiam ipsam domum orationum, idem apostolus testis est, ubi ait: Numquid domus non habetis ad manducandum et bibendum? an ecclesiam Dei contemnitis? 106 Et hoc quotidianus loquendi usus obtinuit, ut in ecclesiam prodire, aut ad ecclesiam confugere non dicatur, nisi qui ad locum ipsum parietesque prodierit vel confugerit, quibus Ecclesiae congregatio continetur. Scriptum est etiam: Et effundens sanguinem, qui fraudat mercedem mercenarii 107. Mercedem sanguinem dixit, quoniam ea sustentatur vita, quae nomine sanguinis appellatur.

57. 4. Sed cum Dominus dicat: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis meum sanguinem, non habebitis in vobis vitam108; quid sibi vult quod a sanguine sacrificiorum, quae pro peccatis offerebantur, tantopere populus prohibetur, si illis sacrificiis unum hoc sacrificium significabatur, in quo vera fit remissio peccatorum: a cuius tamen sacrificii sanguine in alimentum sumendo, non solum nemo prohibetur, sed ad bibendum potius omnes exhortantur, qui volunt habere vitam? Quaerendum igitur quid significet, quod homo prohibetur in Lege sanguinem manducare, eumque Deo fundere iubetur. Nam de animae natura, cur per sanguinem significata sit, quantum in praesentia satis visum est, diximus.

Ubi est turpitudo patris et matris.

3058
(
Lv 18,7-8) Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuae non revelabis, turpitudinem eorum. Prohibet cum matre concumbere: ibi est enim turpitudo patris et matris. Nam postea prohibet et novercae, ubi dicit: Turpitudinem uxoris patris tui non revelabis; turpitudo enim patris tui est: ubi exposuit quomodo in matre utriusque sit turpitudo, id est patris et matris; in noverca enim tantum patris.

Quid turpitudo sororis domi, aut foris natae.

3059
(
Lv 18,9 Lv 11) Turpitudinem sororis tuae ex patre tuo, aut ex matre tua, quae domi est nata, vel quae foris nata est, non revelabis turpitudinem earum. Quae domi nata est, intellegitur ex patre: quae foris nata est, intellegitur ex matre, si forte de priore viro eam mater susceperat, et cum illa in domum venerat, quando patri eius nupsit, quem monet Scriptura ne revelet turpitudinem sororis suae. Hic videtur non prohibuisse, et quasi praetermisisse concubitum cum sorore de utroque parente nata: non enim dicit: Turpitudinem non revelabis sororis tuae ex patre et matre, sed, ex patre aut ex matre. Verum quis non videat etiam illud esse prohibitum multo maxime? Si enim non licet sororis turpitudinem revelare ex quolibet parente natae, quanto magis ex utroque? Quid est autem quod interposita prohibitione concubitus, etiam cum suis neptibus, sive de filio, sive de filia, sequitur et dicit: Turpitudinem filiae uxoris patris tui non revelabis? Si enim huc usque dixisset, intellegeremus etiam cum filia novercae prohibitum fuisse concubitum, quam ex priore viro noverca peperisset, nec huius qui prohibetur soror esset, vel ex patre, vel ex matre: cum vero addidit: Ex eodem patre soror tua est, non revelabis turpitudinem eius, manifestat de sorore factam esse istam prohibitionem, cum fuerit ex patre et ex noverca, de qua iam superius dixerat. An ideo iterum hoc apertius voluit prohibere, quia superius subobscurum fuit? saepe enim hoc facit Scriptura.

Quid turpitudo fratris, etc.

3060
(
Lv 18,14) Turpitudinem fratris patris tui non revelabis, et ad uxorem eius non introibis. Exposuit quid dixerit: Turpitudinem fratris patris tui, id est, patrui tui, non revelabis: hoc est enim, ad uxorem eius non introibis. In uxore quippe patrui, voluit intellegi turpitudinem patrui; sicut in uxore patris, turpitudinem patris.

Quid turpitudo uxoris fratris, etc.

3061
(
Lv 18,16) Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis; turpitudo fratris tui est. Quaeritur utrum hoc vivo fratre, an mortuo sit prohibitum: et non parva quaestio est. Si enim dixerimus de vivi fratris uxore locutam Scripturam, uno generali praecepto, quo prohibetur homo ad uxorem accedere alienam, etiam hoc utique continetur 109. Quid est ergo quod tam diligenter has personas, quas appellat domesticas, propriis prohibitionibus distinguit a caeteris? Non enim et quod prohibet de uxore patris, hoc est de noverca, vivo patre accipiendum est, et non potius mortuo. Nam vivo patre quis non videat multo maxime prohibitum, si cuiuslibet hominis uxor aliena prohibita est maculari adulterio? De his ergo personis videtur loqui, quae possent non habentes viros in matrimonium convenire, nisi Lege prohiberentur, sicut fertur esse consuetudo Persarum. Sed rursus, si fratre mortuo intellexerimus prohibitum esse ducere fratris uxorem, occurrit illud, quod excitandi seminis causa, si ille sine filiis defunctus esset, iubet Scriptura esse faciendum 110: ac per hoc collata ista prohibitione cum illa iussione, ne invicem adversentur, intellegenda est exceptio, id est, non licere cuiquam defuncti fratris ducere uxorem, si defunctus posteros dereliquit; aut etiam illud esse prohibitum, ne liceret ducere fratris uxorem, etiam quae a fratre vivo per repudium recessisset. Tunc enim, sicut Dominus dicit, ad duritiam Iudaeorum Moyses permiserat dare libellum repudii 111, et per hanc dimissionem potuit putari quod licite quisquam sibi uxorem copularet fratris, ubi adulterium non timeret, quoniam repudio discessisset.

Quid turpitudo mulieris et filiae eius, etc.

3062
(
Lv 18,17) Turpitudinem mulieris et filiae eius non revelabis: id est, ne putet quisquam licere sibi ducere filiam uxoris suae. Simul enim mulieris et filiae eius non licet revelare turpitudinem, id est ambabus misceri, et matri et filiae.

Non licet accedere ad filiam filii aut filiae coniugis.

3063
(
Lv 18,17-18) Filiam filii eius et filiam filiae eius non accipies. Etiam neptem uxoris de filio vel de filia duci prohibuit. Uxorem super sororem eius non accipies in zelum. Hic non prohibuit superducere, quod licebat antiquis propter abundantiam propagationis: sed sororem sorori noluit superduci; quod videtur fecisse Iacob 112, sive quia nondum fuerat lege prohibitum, sive quia suppositae alterius fraude deceptus est, et illa magis de placito veniebat, quam posterius accepit; sed iniustum erat priorem dimitti, ne faceret eam moechari. Hoc autem quod ait in zelum, utrum ideo positum est, ne sit zelus inter sorores, qui inter illas quae sorores non essent contemnendus fuit? an ideo potius, ne propter hoc fiat, id est ne hoc animo fiat, ut in zelum sororis soror superducatur?

Quomodo nec menstruatam attingere.

3064
(
Lv 18,19) Et ad mulierem in segregatione immunditiae eius non accedes revelare turpitudinem eius: id est, ad menstruatam mulierem non accedes. Segregabatur enim secundum Legem, propter immunditiam. Hoc cum superius satis sufficienter prohibuisset 113, quid sibi vult quod etiam hic hoc eisdem praeceptis voluit adiungere? An forte in superioribus quoniam dictum est, ne figurate accipiendum putaretur, etiam hic positum est, ubi talia prohibita sunt, quae etiam tempore Novi Testamenti remota umbrarum veterum observatione, sine dubio custodienda sunt? Quod videtur etiam per prophetam Ezechielem significasse, qui inter illa peccata quae non figuratae, sed manifestae iniquitatis sunt, etiam hoc commemorat, ad mulierem menstruatam si quis accedat; et inter iustitiae merita, si non accedat 114. Qua in re non natura damnatur, sed concipiendae proli noxium perhibetur.

Quomodo nec coniugem proximi.

3065
(
Lv 18,20) Et ad uxorem proximi tui non dabis concubitum seminis tui inquinari ad eam. Ecce ubi rursus prohibet adulterium, quod cum aliena uxore committitur, quod etiam in Decalogo prohibetur 115. Unde apparet illa ita prohibita, ut etiam mortuis viris suis non ducantur uxores, quarum prohibet turpitudinem revelari.

Quomodo vetetur idolatria.

3066
(
Lv 18,21) Et a semine tuo non dabis servire principi. Hic non video quid intellegatur, nisi principi qui pro Deo colitur. Non enim ait: , sed: , in graeco, quod latinus non solet interpretari, nisi ut dicat servire; plurimum autem distat. Nam servire hominibus sicut servi serviunt, quod non est: , sed: , Scriptura non prohibet: servire autem secundum id quod est , non iubetur hominibus, nisi uni vero Deo, sicut scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies 116. Non solum autem hoc verbo, quod ait: , satis significat quem principem dicat, id est, cui cultus tamquam Deo exhibetur; verum etiam eo quod adiungit: Et non profanabis nomen sanctum, sive Dei, de cuius populo datur illo modo servire principi; sive nomen sanctum ipsius populi Israel, propter quod dicitur: Sancti estis, quoniam e ego sanctus sum 117. Opportunissime etiam hic adiungit: Ego Dominus; hoc utique admonens, quia illi soli debetur , id est ea servitus qua servitur Deo.

Quomodo terra dicatur exhorrere.

3067
(
Lv 18,25) Quod dicit: Et exhorruit terra eos qui insident super eam, propter mala facta eorum, quae superius commemoravit, non ideo dictum putandum est, quod habeat terra sensum quo ista sentiat et exhorreat; sed nomine terrae homines significat, qui sunt super terram. Proinde cum haec mala faciunt homines, inquinant terram, quia inquinantur homines qui haec imitantur; et exhorret terra, quia exhorrent homines qui nec faciunt nec imitantur.

De verbis: Non mentiemini, neque calumniam facietis.

3068
(
Lv 19,11) Non furtum facietis neque mentiemini, neque calumniam faciet unusquisque proximo. Illud de furto positum est in Decalogo 118. Quod autem dicit: Neque mentiemini, neque calumniam faciet unusquisque proximo, mirum si non eo praecepto continetur, quod ibi positum est: Neque falsum testimonium dices adversum proximum tuum 119; quoniam neque calumnia sine mendacio fieri potest, quod falsi testimonii generalitate concluditur. Sed utrum haec aliqua compensatione admittenda sint, magna quaestio est: sicut de mendacio pene omnibus videtur, quod ubi nemo laeditur, pro salute mentiendum est. Utrum ergo ita et de furto? an furtum fieri non potest, ubi nullus laeditur? Quinimo fieri potest, etiam quando ei cui fit consulitur, tamquam si quisquam homini volenti se occidere, gladium furetur. Nam calumnia nescio utrum cuiquam ad eius utilitatem fieri possit: nisi forte quod ad maius gaudium fiebat, quo postea fruerentur, quod Ioseph de scypho calumniabatur fratribus suis, quibus etiam explorationis falsum crimen intenderat120. Quamquam si definitionibus ista determinare tentemus, fortasse furtum non est, nisi quando alieno occulte ablato proximus laeditur; et calumnia non est, nisi quando falsi criminis obiectione proximus laeditur: mendacium autem non possumus dicere tunc tantummodo esse, quando proximus laeditur; cum enim falsum ab sciente dicitur, procul dubio mendacium est, sive illo quisquam, sive nemo laedatur. Proinde magna quaestio de mendacio, utrum possit aliquando iustum esse mendacium, facile solveretur fortasse, si sola praecepta intueremur, non et exempla. Nam quid isto praecepto absolutius: Non mentiemini? Sic enim dictum est, quomodo: Non facies tibi idolum; quod factum non potest aliquando iustum esse; et quomodo dictum est: Non moechaberis: quis autem dicat aliquando moechiam iustam esse posse? Et: Non furaberis: secundum enim definitionem illam furti, iustum esse furtum nunquam potest. Et: Non occides 121; quoniam cum homo iuste occiditur, lex eum occidit, non tu: numquid ita dici potest: Cum homo iuste mentitur, lex mentitur? Sed exempla faciunt difficillimam quaestionem. Mentitae sunt obstetrices Aegyptiae, et bona illis Deus retribuit 122; mentita est Raab pro exploratoribus terrae, et ideo liberata est 123. An ex quo dictum est in Lege: Non mentiemini, ex illo intellegendum est nec in tali causa licere mendacium, in quali causa legitur Raab esse mentita? Sed magis credibile est, quia iniustum erat mendacium, ideo prohibitum; non quia prohibitum, ideo factum iniustum. Fortassis ergo, sicut de obstetricibus diximus, non hoc in eis remuneratum quod mentitae sunt, sed quod infantes Hebraeos liberaverunt, ut propter hanc misericordiam illud peccatum veniale sit factum, non tamen existimetur non fuisse peccatum: sic etiam de Raab intellegendum est, remuneratam in illa liberationem exploratorum, ut propter eamdem liberationem venia sit data mendacio. Ubi autem venia datur, manifestum est esse peccatum. Sed illud cavendum est, ne ita quisque existimet etiam caeteris peccatis, si propter liberationes hominum fiant, ita veniam posse concedi. Multa enim mala in- tolerabilia et nimium detestanda istum consequuntur errorem.

De verbis: Non nocebis proximo.

3069
(
Lv 19,13) Non nocebis proximo. Si quid sit nocere et non nocere, pateret hominibus, hoc generale praeceptum ad innocentiam retinendam fortasse sufficeret. Omnia enim quae prohibentur committi in proximum, ad hoc unum referenda sunt, quod dictum est: Non nocebis proximo. Nam quod sequitur: Non rapies, nisi ad hoc referatur, ne rapiendo noceatur, aliquando evenit, ut non rapiendo quisque noceat. Nam gladius insanienti rapiendus est, et si non fecerit quis ut oportuerit, magis nocuerit.

Quomodo addatur: Non vindicatur manus tua.

3070
(
Lv 19,17-18) Quid est quod cum supra dixisset: Non odio habebis fratrem tuum in animo tuo: arguendo argues proximum tuum, et non accipies propter ipsum peccatum, consequenter adiunxit: Et non vindicatur manus tua? utrum pro eo quod est, non punitur? Animo enim bono facis, cum disciplinam peccanti proximo imponis, ne accipias peccatum eius neglegendo. Ad hoc enim pertinet quod ante posuit: Non odio habebis proximum tuum in animo tuo. Videri enim potest ei qui arguitur, quod oderis eum, cum non sit in animo tuo. An, non vindicatur manus tua, hoc potius admonet, ne quaeras vindicari manum tuam, nec ulciscendi libidine rapiaris? Nam quid est aliud, vindicari velle, nisi laetari vel consolari de alieno malo? Et ideo dictum est: Non irasceris filiis populi tui. Sic enim recte ira definita est, quod sit ulciscendi libido. Quidam vero codices habent: Et non vindicabitur manus tua: id est, ne arguendo vindicare te velis, sed potius consulere illi quem arguis.

Deus prohibet consuetudinem secare corpora.

3071
(
Lv 19,28) Et incisiones super animam non facietis in corpore vestro. Super animam dixit, super funus mortui: de anima quippe dolor est quae recessit. Ad hunc autem dolorem pertinet luctus, in quo luctu nonnullae gentes habent consuetudinem secare corpora sua. Hoc fieri Deus prohibet.

De verbis: Ita ut fornicentur principes de populo suo.

3072
(
Lv 20,5) Ita ut fornicentur in principes de populo suo. Non de populo suo principes, sed de populo suo fornicentur. Eos quippe principes vult hic intellegi, qui pro diis colebantur: sicut Apostolus dicit: Secundum principem potestatis aeris 124; et in Evangelio Dominus: Nunc princeps huius mundi missus est foras 125; et: Ecce veniet princeps mundi, et in me nihil inveniet 126.

De verbis: Homo quicumque adulteraverit uxorem viri, etc.

3073
(
Lv 20,10) Homo, homo quicumque adulteraverit uxorem viri, aut quicumque adulteraverit uxorem proximi sui, morte moriantur: pluraliter dixit, morte moriantur, hoc est qui adulteravit, et quae adulterata est. Hic aliquid distare voluit inter quemlibet virum et proximum, quamvis multis locis proximum pro omni homine ponat. Sed quae est ista locutio, ut cum iam dixisset de viro, hoc idem repetierit de proximo, cum sit consequens, ut multo magis ab uxore proximi abstinendum sit, si ab uxore cuiuslibet viri abstinendum est? Nam si prius de proximo dixisset, ne putaretur uxorem licere adulterare non proximi, addendum fuisset de quolibet viro: nunc vero, si quod minus est non licet; quanto minus licet quod maius malum est? Nam si non licet adulterare uxorem cuiuslibet viri, quanto magis proximi? An forte ista repetitio tamquam exponit quid prius dictum sit, ut ideo intellegat homo quantum malum sit adulterare uxorem viri, quia si hoc fecerit, uxorem proximi adulterat? Proximus est enim omnis homo homini.

De verbis: Et mulier quae accesserit ad omne pecus ascendi ab eo, etc.

3074
(
Lv 20,16) Et mulier quae accesserit ad omne pecus, ascendi ab eo, interficietis mulierem et pecus: morte moriantur; rei sunt. Quaeritur quomodo sit reum pecus, cum sit irrationale, nec ullo modo legis capax. An quemadmodum transferuntur verba modo locutionis, quae graece appellatur: , ab animali ad inanimale, sicut dicitur improbus ventus, vel iratum mare; ita et hic translatum est a rationali ad irrationale? Nam pecora inde credendum est iussa interfici, quia tali flagitio contaminata, indignam refricant facti memoriam.

Quid significet videre, cum dicitur: Qui viderit turpitudinem sororis suae.

3075
(
Lv 20,17) Quicumque acceperit sororem suam ex patre suo, aut ex matre sua, et viderit turpitudinem eius <et ipsa viderit turpitudinem eius>; improperium est: exterminabuntur in conspectu generis sui. Turpitudinem sororis suae revelavit, peccatum suum accipient. Quid ait in hoc loco, viderit, nisi concumbendo cognoverit? sicut in Lege dicitur: Cognovit uxorem suam 127, pro eo quod est, mixtus est ei. Et quid ait, peccatum suum accipient, cum de poena eorum loqueretur, nisi quia et ipsam poenam peccati, peccatum voluit appellare?

Quo gradu cognationis prohibeatur cognata.

3076
(
Lv 20,20 Lv 25) Quicumque dormierit cum cognata sua, turpitudinem cognationis suae revelavit: sine filiis morientur. Quaeritur quousque sit intellegenda ista cognatio, cum ex longo gradu liceat utique accipere uxorem, semperque licuerit. Sed intellegendum est ex his gradibus quos prohibuit, non licere, et secundum ipsos dictum: Quicumque dormierit cum cognata sua: ubi et aliqua non commemorata intellegenda dimisit, sicut sororem de utroque parente, sicut uxorem fratris matris, id est avunculi. Nam de uxore patrui primum prohibuit, quamvis haec non cognatio, sed affinitas perhibetur. Sed quid est, sine filiis morientur; cum filii ex huiusmodi coniunctionibus et ante nati sint, et hodieque nascantur? An hoc intellegendum est Lege Dei constitutum, ut quicumque ex eis nati fuerint, non deputentur filii, id est nullo parentibus iure succedant?

76. 2. Et non exsecrabiles facietis animas et in pecoribus, et in volucribus, et in omnibus serpentibus terrae, quae ego segregavi vobis in immunditiam. Videtur hic significare non haec natura immunda esse, sed aliquo sacramenti signo; quandoquidem dicit, quae ego segregavi vobis in immunditiam, tamquam immunda eis non essent, si eis segregata non essent.

Utrum obrui praecipiatur an ventriloquus tantum an mulier habens eum.

3077
(
Lv 20,27) Et vir aut mulier, si forte fuerit illi ventriloquus, aut incantator, morte moriantur ambo: lapidibus lapidabitis eos; rei sunt. Utrum vir et mulier, an vir et ventriloquus, aut mulier et ventriloquus sive incantator. Sed hoc magis, et qui habet, et quem habet.

De verbis: Mulierem fornicariam non accipient quoniam sanctus est.

3078
(
Lv 21,7-8) Mulierem fornicariam et profanam non accipient, et mulierem eiectam a viro suo; quoniam sanctus est Domino Deo suo. Superius, non accipient dixerat; nunc autem, quoniam sanctus est, non, quoniam sancti sunt: de pluribus qui uno sunt tempore sacerdotibus loquebatur, et de unoquoque eorum dixit, quonian sanctus est; locutione qua solet uti Scriptura. Nam unum illum summum postea commemorat, qui intrabat ad sancta sanctorum. Nam et pluraliter conclusit, dicens: Et sanctificabis eum: dona Domini Dei vestri iste offeret; sanctus est, quoniam sanctus ego Dominus, qui sanctifico eos. Quantum autem pertinet ad dona, quoniam dixit, dona Domini Dei vestri ipse offeret, non solum summus ille offerebat, sed etiam secundi sacerdotes. Ac per hoc quod ait: Mulierem fornicariam et profanam et eiectam a viro suo non accipient, hoc et secundi sacerdotes prohibiti sunt: nam de summo postea dicit, qui etiam nonnisi virginem accipere iussus est 128.

Quis sacerdos magnus a fratribus suis.

3079
(
Lv 21,10) Et sacerdos magnus a fratribus suis: id est, qui inter fratres suos magnus est, ille scilicet unus magnus sacerdos. Cui fusum est super caput ex oleo christo: ipsum oleum appellat Scriptura christum.

Quae consummatus induere vestimenta dicatur.

3080
(
Lv 21,10) Et consummatus manus induere vestimenta: illa utique, quae in veste sacerdotali operosissime describuntur 129.

Quid sit: Caput non reteget cidari.

3081
(
Lv 21,10-11) Caput non reteget cidari, et vestimenta sua non scindet, et super omnem animam mortuam non introibit. Intellegitur ea quae supra dixit, in luctu facere eum prohibitum, id est, caput nudare cidari, et vestimenta scindere. Vestimenta enim scindere lugentium erat antiquorum: sicut de Iob scriptum est, cum ei filii eius ruina nuntiarentur oppressi 130. Nudare autem caput cidari propterea lugentis esse potuit, quia detractio est ornamenti. Quod vero ait: Super omnem animam mortuam non introibit; quomodo dicat animam mortuam corpus mortuum, difficile est intellegere: ea tamen Scripturarum est usitata locutio, quae nobis inusitatissima est. Nomen ergo rectricis suae etiam corpus accipit anima destitutum, quoniam reddendum illi est in resurrectione; sicut aedificium quod appellatur ecclesia, etiam cum inde Ecclesia exierit, qui homines sunt, nihilominus ecclesia dicitur. Sed cum corpus non accipiat animae nomen in homine vivente, quomodo tunc vocetur anima, cum caruerit anima, mirum est. Porro si animam mortuam intellexerimus a corpore separatam, ut ipsam separationem mortem dixisse videatur, id est ut anima mortua sit dirempta a corpore, non natura sua perdita (non enim et cum dicimur mortui peccato 131, natura dicitur interiisse, sed quod iam peccato non utimur: ut sic intellegatur anima mortua, id est corpori mortua, quod uti eo desierit, cum in sua natura vivat); quomodo potest quisquam intrare super animam mortuam, quod sacerdos iste prohibetur, cum quisquis intrat, super mortuum corpus intret, non super animam quae discessit a corpore? An ipsam vitam temporalem animae vocabulo appellavit, quae utique mortua est in defuncto corpore, anima illa emigrante, quae mori non potest? Non quod ipsa vita anima fuerit; sed quod per animae praesentiam, qua subsistebat, nomen eius acceperit: sicut distinximus, cum de sanguine loqueremur 132, cur dictum sit: Anima omnis carnis, sanguis eius est 133. Est enim et ipse sanguis mortuus in corpore mortui: non enim cum abscedente anima abscessit. Vetuit ergo Scriptura summum sacerdotem etiam super patris vel matris funus intrare; quod secundum non prohibuit. Sequitur enim: Super patrem suum et super matrem suam non inquinabitur. Ordo est autem verborum: Super patrem suum non inquinabitur, nec super matrem suam.

Quomodo dicatur: Et de sanctis non exibit.

3082
(
Lv 21,12) Et de sanctis non exibit: eo procul dubio tempore quo suorum funera celebrabantur, sicut et septem diebus quibus sanctificabatur, de sanctis est exire prohibitus 134; non autem semper. Sane si uxores ducere, vel filios gignere non vetabantur summi tunc sacerdotes, magna oritur quaestio. Cum Lex etiam coniugali concubitu immundum hominem dicat usque ad vesperam, etiam cum abluerit corpus suum aqua 135; et iubeatur summus sacerdos propter incensum continuationis bis in die quotidie intrare intra velum 136, ubi erat altare incensi, nec quemquam immundum ad sancta fas esset accedere: quomodo id quotidie summus sacerdos implebat, si filios procreabat? Nam si aegritudo illi accidisset, quis loco eius fungeretur, si quis inquirat; responderi potest quod gratia Dei non aegrotabat: numquid sic etiam de filiorum procreatione responderi potest? Unde fit consequens ut aut continens esset, aut diebus aliquibus intermitteretur incensum; aut si illud intermitti non posset, quod nonnisi per summum sacerdotem necesse esset imponi, non fieret immundus coitu coniugali, merito praecipuae sanctificationis suae. Aut si etiam ad ipsum pertinet, quod de omnibus filiis Aaron in consequentibus dicit, ut nullus eorum accedat ad sancta, si cui aliquid acciderit immunditiae 137; illud profecto restat accipere, quod nonnullis diebus non imponebatur incensum.

Quomodo super funis patris prohibeatur intrare.

3083
(
Lv 21,11) Quod autem super funus patris sui summus sacerdos prohibetur intrare, quaeri potest quomodo iam esse poterat summus sacerdos, nondum mortuo patre suo, cum eos patribus succedere iubeat. Ideo necesse erat nondum sepulto summo sacerdote, continuo substitui sacerdotem propter continuationis incensum, quod per summum sacerdotem quotidie oportebat imponi. Quamquam et illa quaestio de aegritudine summi sacerdotis manet, si vel moriturum necesse erat diebus aliquibus aegrotare: nisi forte et hoc ita solvatur, ut dicatur non solere summos sacerdotes, nisi subito mori, non praecedente aegritudine; sicut de ipso Aaron Scriptura testatur 138.

De verbis: Ego Dominus qui sanctifico eum sacerdotem.

3084
(
Lv 21,15) Advertendum est quoties dicit: Ego Dominus, qui sanctifico eum, loquens de sacerdote; cum hoc etiam Moysi dixerit: Et sanctificabis eum 139. Quomodo ergo et Moyses sanctificat et Dominus? Non enim Moyses pro Domino: sed Moyses visibilibus Sacramentis per ministerium suum; Dominus autem invisibili gratia per Spiritum Sanctum, ubi est totus fructus etiam visibilium Sacramentorum. Nam sine ista sanctificatione invisibilis gratiae, visibilia Sacramenta quid prosunt? Merito autem quaeritur, utrum etiam ista invisibilis sanctificatio sine visibilibus Sacramentis, quibus visibiliter homo sanctificatur, pariter nihil prosit: quod utique absurdum est. Tolerabilius enim quisque dixerit, sine illis istam non esse, quam si fuerit non prodesse; cum in ista sit omnis utilitas illorum. Sed etiam hoc, quod sine illis ista esse non possit, quomodo recte dicatur, intuendum est. Nihil quippe profuit Simoni mago visibilis Baptismus, cui sanctificatio invisibilis defuit 140: sed quibus ista invisibilis, quoniam affuit profuit, etiam visibilia Sacramenta perceperant similiter baptizati. Nec tamen Moyses, qui visibiliter sacerdotes sanctificabat, ubi fuerit ipse ipsis sacrificiis vel oleo sanctificatus, ostenditur: invisibiliter vero sanctificatum negare quis audeat, cuius tanta gratia praeeminebat? Hoc et de Ioanne Baptista dici potest: prius enim baptizator, quam baptizatus apparuit 141. Unde eum sanctificatum nequaquam negare possumus: id tamen in eo factum visibiliter non invenimus antequam ad ministerium baptizandi veniret. Hoc et de latrone illo, cui secum crucifixo Dominus ait: Hodie mecum eris in paradiso 142. Neque enim sine sanctificatione invisibili tanta felicitate donatus est. Proinde colligitur invisibilem sanctificationem quibusdam affuisse atque profuisse sine visibilibus Sacramentis, quae pro temporum diversitate mutata sunt, ut alia tunc fuerint, et alia modo sint: visibilem vero sanctificationem, quae fieret per visibilia Sacramenta, sine ista invisibili posse adesse, non posse prodesse. Nec tamen ideo Sacramentum visibile contemnendum est: nam contemptor eius invisibiliter sanctificari nullo modo potest. Hinc est quod Cornelius et qui cum eo erant, cum iam invisibiliter infuso Sancto Spiritu sanctificati apparerent, baptizati sunt tamen 143: nec superflua iudicata est visibilis sanctificatio, quam invisibilis iam praecesserat.

Iubetur sacerdotem mundum esse oportere, quicumque ad sancta accedere voluerit.

3085
(
Lv 22,1-3) Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Dic Aaron et filiis eius, et attendant a sanctis filiorum Israel, et non profanabunt nomen sanctum meum, quanta ipsi sanctificant mihi. Ego Dominus. Et dices illis: In progenies vestras omnis homo quicumque accesserit ab omni semine vestro ad sancta, quaecumque sanctificaverint filii Israel Domino, et erit immunditia eius in illo, exterminabitur anima illa a me. Ego Dominus Deus vester. Ablata est omnis dubitatio, neminem sacerdotum vel summorum vel secundorum debuisse accedere ad sancta, si immunditia eius in ipso esset. Erat ergo consequens continentia sacerdotis, ne propter filiorum procreationem aliquibus diebus non imponeretur continuationis incensum, quod a solis summis sacerdotibus bis in die solebat imponi, mane et vespera 144: quandoquidem post coitum coniugalem etiam loto corpore immundus erat usque ad vesperam 145, a quo id necesse erat imponi. Quod autem ait, quae sanctificant filii Israel, intellegendum est, offerendo sacerdotibus offerendum per eos Domino. Et notandum sanctificationis genus, quod fit voto et devotione offerentis. Sed utrum sicut isto modo sanctificantur ea quae offeruntur ab hominibus, ita et ipsi homines eodem modo seipsos sanctificare dicantur, cum in aliqua re seipsos vovent, observandum est in Scripturis.

Quid inmunditiam animae.

3086
(
Lv 22,4) Et qui tetigerit omnem immunditiam animae: id est, aliquid morticinum, cuius secundum Legem tactus inquinat.

Maledicere Deum aut nominare nomen Domini differenter prohibetur.

3087
(
Lv 24,15-16) Homo, homo si maledixerit Deum suum, peccatum accipiet: nominans autem nomen Domini, morte moriatur: quasi aliud sit maledicere Deum suum, aliud nominare nomen Domini; atque illud sit peccatum, hoc autem tantum nefas, ut etiam morte sit dignum. Quamvis hoc loco ita intellegendum sit, quod dictum est, nomen Domini, ut cum maledicto fiat, id est maledicendo nominet. Quid ergo distat inter illud peccatum et hoc tanti sceleris crimen? An forte hoc ipsum repetendo monstravit non leve illud esse peccatum, sed tantum scelus quod morte puniendum sit? sed quia per distinctionem hoc intulit, non dicens, nominans enim, sed, nominans autem; subobscurum factum est. Et ideo si hoc recte intellegitur, notandum est etiam locutionis genus.

Quomodo anima hominis percuti dicatur.

3088
(
Lv 24,17) Et homo qui percusserit omnem animam hominis, et mortuus fuerit, morte moriatur. Non ait: Quicumque percusserit hominem, et mortuus fuerit, sed, animam hominis; cum potius corpus hominis a percussore feriatur, sicut et Dominus dicit: Nolite timere eos qui corpus occidunt 146. Eo more ergo quo solet Scriptura, appellat animam vitam ipsam corporis, quae fit per animam, et hinc voluit ostendere homicidam, quod hominis animam percutiat, id est percutiendo vita hominem privet. Cur ergo addidit: Et mortuus fuerit, si iam hoc ipso ostendit homicidium, quod animam hominis percusserit, id est vita homo a percutiente privatus sit? An exponere voluit quomodo accipiendum sit, quod dixerat, hominis animam percussam, et sic ait: et mortuus fuerit, tamquam diceret, id est mortuus fuerit? hoc est enim, animam hominis fuisse percussam.

Quomodo intellegendum est: Cum introieritis in terram quam do vobis et requieverit, etc.

3089
(
Lv 25,2-7) Cum introieritis in terram quam ego do vobis, et requieverit terra quam ego do vobis, sabbata Domini. Sex annis seminabis agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, et congregabis fructum eius: anno autem septimo sabbata, requies erit terrae, sabbata Domino. Quomodo intellegendum est: Cum introieritis in terram quam do vobis, et requieverit terra; sex annis seminabis agrum tuum, et cetera? Quasi tunc fieri praeceptum sit, quando terra requieverit; cum propterea terra requiescat, quoniam hoc fit. Requiem enim terrae septimo utique anno vult intellegi, quo iussit nihil in ea quemquam operari per agriculturam. Sed nimirum longum hyperbaton facit obscuritatem huic sensui. Videtur ergo hic esse ordo verborum: Cum introieritis in terram quam ego do vobis, et requieverit terra quam ego do vobis, sabbata Domini: quae ab se surgunt agrum tuum non metes, et uvam sanctificationis tuae non vindemiabis: annus requiescendi erit terrae. Et erunt sabbata terrae esca tibi, et puero tuo, et puellae tuae, et mercenario tuo, et inquilino qui applicitus est ad te, et pecoribus tuis, et bestiis quae sunt in terra tua omne quod nascetur ex eo in escam. Interposuit autem exponendo quomodo terra requiescat, et ait: Sex annis seminabis agrum tuum, et sex annis putabis vitem tuam, et congregabis fructum eius: anno autem septimo sabbata, requies erit terrae, sabbata Domini. Agrum tuum non seminabis, et vineam tuam non putabis. Et per hoc quod ait, non putabis, omnem culturam eo anno prohibitam debemus accipere. Neque enim si putanda non est, aranda est, aut adminiculis suspendenda, vel quodlibet aliud, quod ad culturam eius pertineat, adhibendum: sed quomodo solet a parte totum intellegi, ita per putationem omnis cultura significata est. Et per agrum atque vineam, cum et illum seminari, et hanc putari prohibuit, omne agri genus intellegendum est. Neque enim in oliveto, vel quolibet alterius generis agro aliquid operandum est, de quibus tacuit. Quod vero ait: Et erunt sabbata terrae esca tibi, et puero tuo, et puellae tuae, etc., satis aperuit nec dominum agri prohibitum vesci eis, quae non adhibita cultura illo anno sponte nascantur, sed fructus redigere prohibitum. Sic ergo permissus est aliquid inde in escam sumere, quomodo transiens, ut hoc solum caperet quod statim vescendo consumeret, non quod in usus reponeret.

Quomodo illud: Et terra non venundabitur in profanationem.

3090
(
Lv 25,23) Et terra non venumdabitur in profanationem: alii codices habent, in confirmationem; quam mendosi tatem in alterutris prius in graeco accidisse arbitror, propter verbi similem sonum: enim profanatio dicitur; autem, confirmatio. Sed ille sensus apertus est: Et terra non venumdabitur in profanationem: id est, ne quis auderet terram, quam accepit a Deo, vendere profanis, qui ea utantur ad impietatem cultumque deorum alienorum atque falsorum. Illud autem subobscurum est: Non venumdabitur terra in confirmationem: quod puto non intellegendum, nisi ne ita venditio confirmetur, ut eam non recipiat venditor tempore remissionis, sicut praeceptum est. Quod vero sequitur, utrique sensui potest congruere, sive legatur: Et terra non venumdabitur in profanationem; sive, in confirmationem. Secutus quippe adiunxit: Mea enim est terra, propter quod proselyti et incolae vos estis ante me.

Quomodo illud: Mercedem dabitis terrae.

3091
(
Lv 25,24) Et per omnem terram possessionis vestrae mercedem dabitis terrae: alii autem codices habent, redemptionem dabitis terrae. Sensus ergo hic est: Non venumdabitur terra in profanationem, id est, illis qui ea utantur in iniuriam Creatoris; aut in confirmationem, id est, ut eam emptor perpetuo possideat, nec certo secundum Dei praeceptum intervallo annorum restituat venditori. Mea est enim, inquit, terra: unde secundum meum praeceptum ea uti debetis. Atque ut ostenderet suam esse, non ipsorum, quid ipsi in ea essent, consequenter adiunxit, dicens: Propter quod proselyti et incolae vos estis ante me: hoc est: Quamvis proselyti, id est advenae sint vobis, qui ex alienigenis adiunguntur genti vestrae; et incolae, id est non in terra propria manentes: tamen etiam vos omnes ante me advenae estis et incolae. Hoc Deus dicit, sive Israelitis, quod aliarum gentium terram, quas expulit, eis dederit: sive omni homini, quoniam ante Deum qui semper manet, et sicut scriptum est, coelum et terram implet 147, utique praesentia sua, omnis homo advena est nascendo, et incola vivendo; quoniam compellitur migrare moriendo.

Quomodo quod addit: tamquam inquilini redemptionem.

3092
(
Lv 25,24) Deinde adiungit et dicit. Per omnem terram possessionis vestrae mercedem dabitis terrae, tamquam inquilini, vel redemptionem. Illud, nisi fallor, vult intellegi quod inde reddebant quodam modo, per cessationes septimorum quorumque annorum, et quinquagesimi anni 148, quem vocat remissionis; ut ipsa vacatio terrae velut merces habitationis aut redemptio esset ab illo cuius est, hoc est ab eius creatore Deo.

Quae sit anima Dei.

3093
(
Lv 26,11) Et ponam tabernaculum meum in vobis, et non abominabitur anima mea vos. Animam suam Deus voluntatem suam dicit. Non enim est animal habens corpus et animam; neque substantia eius eiusmodi est, cuiusmodi creatura eius, quae anima dicitur, quam fecit, sicut per Isaiam ipse testatur, dicens: Et omnem flatum ego feci 149: quod eum de anima hominis dicere consequentia manifestant. Sicut ergo cum dicit oculos suos, et labia sua, et caetera vocabula membrorum corporalium, non utique accipimus eum forma corporis esse definitum; sed illa omnia membrorum nomina non intellegimus, nisi effectus operationum atque virtutum: ita et cum dicit: Anima mea, voluntatem eius debemus accipere. Perfecta quippe simplex illa natura quae Deus dicitur, non constat ex corpore et spiritu; nec ipso spiritu mutabilis est, sicut anima: sed et spiritus est Deus, et semper idem ipse, apud quem non est commutatio 150. Hinc autem acceperunt Apollinaristae occasionem, qui dicunt animam non habuisse mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum 151, sed tantum Verbum et carnem fuisse, cum diceret: Tristis est anima mea usque ad mortem 152: sed ipso eius actu, qui nobis per evangelicam declaratur historiam, sic apparent humanae animae officia, ut hinc dubitare dementis sit.

Dicitur quod transgressores legis gladius consumet si erunt in terra inimicorum suorum.

3094
(
Lv 26,33 Lv 36) Quid est, quod inobedientiae poenas cum minaretur Deus, dixit inter caetera: Et consumet vos perambulans gladius; deinde ait: Et erit terra vestra deserta, et civitates vestrae erunt desertae: tunc bene sentiet terra sabbata sua, omnes dies desolationis suae; et vos eritis in terra inimicorum vestrorum? Quomodo ergo consumet eos gladius, si erunt in terra inimicorum suorum? An in ipsa terra consumet, quoniam strage mortium facta non erunt ibi? An consumet vos, sic ait, ac si diceret, interficiet vos, ut ad istam consumptionem illi pertineant, qui gladio cadent, non omnes: quandoquidem paulo post dicit: Et eis qui residui sunt ex vobis, superducam formidinem in cor eorum? An secundum hyperbolen dictum est, consumet vos: secundum quem loquendi modum et abundantia eorum dicta est sicut arena maris 153? Secundum istum modum etiam dicitur, quod deinde sequitur: Et persequetur eos sonus folii volantis: id est, quia nimius in eis timor erit, ut et levissima quaeque formident.









Augustini Qu. Heptateuch. 2177