Augustini Qu. Heptateuch. 5057


LIBER SEXTUS


QUAESTIONES IN IESUM NAVE

Quomodo Moyses in gratia praebetur defunctus.

6001
(
Dt 1,5) Dominus dicit ad Iesum Nave: Et sicut eram cum Moyse, ita ero et tecum. Non solum autem hoc testimonio, sed etiam in Deuteronomio multis documentis probatur Moyses ita defunctus, ut Dei famulus et Deo placens: quamvis in eo illa vindicta completa sit, ne terram promissionis intraret 1. Ex quo datur intellegi, Dominum etiam bonis servis suis in aliquo succensentem, et temporaliter vindicare, et tamen in eorum habere numero, quae sunt in domo eius vasa in honorem utilia Domino 2, quibus daturus est promissa sanctorum.

De transitu Iordanis.

6002
(
Jos 1,11 Jos 2,3-7) Quaestio est, quomodo posteaquam locutus est Dominus ad Iesum Nave, exhortans et confirmans eum, seque promittens cum illo futurum, mandaverit idem Iesus populo per scribas, ut praepararent cibaria, quod post tres dies Iordanem fuerant transituri, cum inveniantur post multo plures dies transisse Iordanem. Cum enim haec populo mandasset, misit exploratores in Iericho, quoniam Iordane transiecto ipsa proxima civitas occurrebat: illi autem diverterunt ad Raab mulierem fornicariam, et ab illa occultati, atque a rege quaesiti et minime inventi, eadem dimittente illos per fenestram, et monente ut triduo laterent in montanis 3, quatuor dies videntur esse consumpti; inde posteaquam nuntiaverunt quae circa illos gesta fuerint, promovit Iesus cum populo universo de loco ubi erat diluculo; qui cum venisset ad Iordanem, divertit et mansit: tunc rursus populus admonetur ut post triduum se praeparet transire Iordanem, arca Domini praecedente 4. Hinc ergo intellegitur humanam fuisse dispositionem, quam fecit populo nuntiari, ut cibaria praepararent, tamquam post tres dies memoratum fluvium transituri. Potuit enim hoc sicut homo sperare fieri posse, si exploratores celeriter revertissent. Quibus tardantibus intellegitur, quamvis Scriptura tacuerit, ex divina dispositione caetera impleta, ut iam inciperet apud populum glorificari Iesus, et ostendi quod cum illo Dominus esset, sicut fuerat cum Moyse. Nam et hoc illi dicitur fluvium transituro, sicut scriptum est: Et dixit Dominus ad Iesum: In die isto incipiam exaltare te coram omnibus filiis Israel, ut sciant quoniam sicut eram cum Moyse, sic ero et tecum. Nec incredibile debet videri, etiam illos cum quibus Deus loquebatur, aliquid ex humana dispositione agere voluisse, in qua sibi Deum tamen fiderent esse rectorem, eorumque ex illius a quo regebantur providentia, consilia fuisse mutata. Nam et Moyses ipse utique tamquam homo putaverat esse faciendum, ut causas populi sic audiret, quem- admodum et sibi et illis, onus intolerabile subeundo, prodesse non posset: eiusque dispositio divinitus, et hoc ipsum socero eius suggerente et monente, atque hanc admonitionem Deo approbante, mutata est 5.

Quare de longe iubeantur arcam praecedere et quomodo columna nubis non amplius praecessit.

6003
(
Jos 3,3-4 Jos 15) Scribae populo dicunt: Cum videritis arcam testimonii Domini Dei nostri, et sacerdotes nostros et Levitas tollentes eam, proficiscimini de locis vestris; et ite post eam: sed longum intervallum sit inter vos et illam, quantum duo millia cubitorum stabitis, ne propinquetis ei, ut sciatis viam quam ibitis in eam. Non enim abiistis viam ab hesterna et nudiustertiana die. Longe iussum est arcam praecedere, ut posset a populo videri. Tam grande quippe agmen, si post eam proximum pergeret, non eam videret praeire, nec nosset qua sequeretur. Ex hoc autem facto intellegendum est, quod columna illa nubis, quae solebat movendis castris signum dare, et iter ostendere 6, iam recesserat, nec eis apparebat: hinc factum est ut etiam triduum illud ex humana dispositione praediceretur. Nunc ergo duce Iesu arcam Domini sequuntur nube subtracta tamquam velamine ablato. Iordanis autem plenus erat per totam crepidinem suam, sicut in diebus messis tritici. Hoc incredibile videtur regionibus nostris: ibi autem, sicut perhibent qui noverunt, in initio veris est messis tritici; tunc autem ille fluvius repletur amplius quam per hiemem.

Quomodo lapides dicantur memoriale in aeternum.

6004
(
Jos 4,7) Et erunt vobis lapides isti memoriale filiis Israel usque in aeternum. Quomodo in aeternum, cum coelum et terra transeant 7? An quoniam aeternum aliquid significant hi lapides, cum ipsi aeterni esse non possint? Quamvis possit quod in graeco est, , dici latine, et usque in seculum, quod non est consequens ut intellegatur aeternum.

Arca testamenti vel arca testimonii.

6005
(
Jos 4,15-16) Et dixit Dominus ad Iesum, dicens: Manda sacerdotibus portantibus arcam testamenti testimonii. Solet dici arca testamenti, vel arca testimonii 8: nunc dicta est arca testamenti testimonii, ut non solum arca, sed etiam ipsum testamentum appellaretur testamentum testimonii. Hinc enim dicit Apostolus: Nunc autem sine Lege iustitia Dei manifestata est, testimonium habens per Legem et Prophetas 9. In cuiusdam enim rei alterius venturae testimonium datum fuerat illud, quod dicitur Testamentum Vetus.

Quomodo filii Israel iubentur circumcidi iterum.

6006
(
Jos 5,2-7) Dixit Dominus ad Iesum: Fac tibi ipsi cultros de petra acutos, vel, sicut habet graecus, de petra acuta, et sedens circumcide filios Israel iterum. In hoc praecepto quaeritur cur dixerit, iterum. Non enim unus homo bis circumcidendus erat: sed quia unus populus erat in quibusdam circumcisus, in quibusdam non circumcisus, ideo dictum est iterum, ut circumcisus iterum circumcideretur, non homo, sed populus. Nam et sequentia id ostendunt. Dicit enim Scriptura: Et fecit Iesus cultros petrinos sibi ipsi acutos, et circumcidit filios Israel in loco qui vocatur Collis praeputiorum. Hoc autem modo circumpurgavit Iesus filios Israel, qui aliquando fuerant in via, et qui aliquando incircumcisi erant eorum qui exierant ex Aegypto; omnes istos circumcidit Iesus. Quadraginta enim et duobus annis conversatus est Israel in deserto Mabdaritide, et ideo incircumcisi erant illorum plurimi pugnatorum qui exierunt de terra Aegypti qui inobedientes fuerant mandatis Dei, in quibus et definierat Dominus eis, ne viderent illi terram quam iuraverat Dominus patribus eorum dare illis, terram fluentem lac et mel. Pro his autem substituit filios eorum, quos circumcidit Iesus, eo quod fuissent in itinere incircumcisi. Manifestum est ergo non omnes fuisse, sed quosdam. Quidam enim de Aegypto exeuntium filii in illo populo incircumcisi erant, quos potuit circumcidere Iesus; illorum scilicet filios qui genuerunt in deserto, et contempserunt eos circumcidere, quod inobedientes erant legi Dei. Nulla itaque causa est cur ii qui putant rebaptizandos eos qui habent christiani Baptismi sacramentum, hoc testimonio Legis adiuvari se putent: quia nullus bis numero unus homo est circumcisus; sed populus qui iam fuerat in quibusdam circumcisus, in quibusdam vero adhuc incircumcisus erat. Et si aliquo modo id fieri posset, ut bis circumcidi hominem Deus iuberet; numquid possunt dicere ideo fuisse praeceptum, quia illi ab Aegyptiis fuerant circumcisi, aut ab aliquibus haereticis ab Israelitarum societate segregatis? Cum vero satis etiam appareat quare sit a Deo dictum, nullum hic possunt homines erroris sui patrocinium reperire.

De visione angeli qui apparuit Iosue in agro Iericho.

6007
(
Jos 5,13-15) Quando Iesus vidit virum contra se stantem evaginato gladio, et eo respondente dicit quod esset princeps militiae virtutis Domini; et prostratus in terram dixit: Quid praecipis tuo famulo? quaeri potest utrum angelo se prostraverit, eumque dixerit dominum; an potius intellegens a quo missus fuerit, ipsum Dominum dixerit, eique se prostraverit. Erat autem, sicut legitur, Iesus in Iericho, non utique in ipsa civitate, cuius muri nondum ceciderant, quod mox futurum erat, ut in eam possent intrare; sed in agro ad eam pertinente: nam interpretatio quae est ex hebraeo, sic habet.

De furto Achar.

6008
(
Jos 7,1) In eo quod factum est ut Achar de tribu Iuda furaretur de anathemate civitatis Iericho contra praeceptum Domini; et propter eius peccatum tria millia quae missa fuerant in Gai, dederunt terga hostibus, et occisi sunt ex eis triginta sex viri; et populo graviter territo, Iesus cum senioribus se prostravit ad Dominum, eique responsum est ideo factum esse, quod peccaverit populus; minatus est etiam Deus non se cum eis futurum, nisi abstulerint anathema de se ipsis; et quod ostensus est qui fecerat, nec solus occisus, sed cum omnibus suis: quaeri solet quomodo iuste pro alterius peccatis in alios vindicetur; maxime quia in Lege Dominus dixit, nec patres pro filiorum, nec filios pro patrum peccatis esse puniendos 10? An illud iudicantibus hominibus est praeceptum, ne quemquam pro altero puniant; Dei autem iudicia non sunt eiusmodi, qui alto et invisibili consilio suo novit quatenus extendat etiam temporalem hominum poenam salubremque terrorem? Non enim aliquid dirum, quantum attinet ad universi mundi administrationem, contingit mortalibus, cum moriuntur quandoque morituri: et tamen apud eos qui talia metuunt, disciplina sancitur, ut non se solum quisque curet in populo, sed invicem sibi adhibeant diligentiam, et tamquam unius corporis et unius hominis alia pro aliis sint membra sollicita 11. Nec tamen credendum est, etiam poenis quae post mortem irrogantur, alium pro alio posse damnari; sed in his tantum rebus hanc irrogari poenam, quae finem fuerant habiturae, etiamsi non eo modo finirentur. Simul etiam ostenditur quantum connexa sit in populi societate ipsa universitas, ut non in seipsis singuli, sed et tamquam partes in toto existimentur. Per unius igitur peccatum mortemque paucorum admonitus est populus universus, tamquam in corpore universo quaerere quod admissum est. Simul etiam significatum est quantum mali fieret, si universa illa congregatio peccasset; quando ne unus quidem ita potuit iudicari, ut ab eo possent caeteri esse securi. At vero, si Achar ab aliquo inventus atque comprehensus, et illius criminis reus ad iudicium Iesu fuisset adductus, nequaquam putandum est hominem iudicem vel pro illo vel cum illo quemquam alium, qui societate facti eius minime teneretur, fuisse puniturum. Neque enim ei mandatum Legis licebat excedere, quod datum est hominibus, ne iudicio suo, quod in hominem homini iussum sive permissum est, alterum pro alterius peccato arbitretur esse plectendum. Longe autem secretiore iustitia iudicat Deus, qui potens est etiam post mortem, quod homo non potest, vel liberare vel perdere 12. Visibiles igitur afflictiones hominum sive mortes, quoniam his quibus ingeruntur, et obesse et prodesse possunt, novit Dominus in occulto providentiae suae quemadmodum iuste quibusque dispenset, etiam cum aliorum peccata in aliis videtur ulcisci. Poenas vero invisibiles, quae nonnisi nocent, et prodesse non possunt, ita nullus Deo iudice pro alienis peccatis luit, sicut homine iudice luere nullus nisi pro sua culpa istas visibiles debet. Hoc enim praecepit homini iudici Deus, in his quae ad humanum iudicium pertinent vindicanda, quod in suo iudicio facit ipse, quo potestas non aspirat humana.

Quare Iesus lapidare fecit Achar quem Dominus cremari iusserat.

6009
(
Jos 7,15 Jos 25) Merito quaeritur, cum Dominus propter illum qui de anathemate furtum fecerat, praeceperit eum qui fuisset ostensus, igni cremari, cur eum ostensum Iesus lapidari potius a populo fecerit. An ita eum mori oportuit, quemadmodum Iesus, qui propius Dominum sequebatur, Domini verba iubentis intellegere potuit? Sic enim alius quisquam non facile potuit. Unde magis quaerendum est cur lapidationem ignem appellaverit Dominus, quam credendum Iesum aliud fecisse quam iusserat Dominus. Nam neque ad intellegendum verba Domini quisquam potuit esse sapientior, neque ad faciendum quisquam obedientior. Proinde ignis nomine poenam potuisse significari, Scriptura testis est in Deuteronomio, ubi dicitur ad filios Israel: Et eduxit vos de fornace ferrea ex Aegypto 13: ubi utique duram tribulationem intellegi voluit.

9. 2. Duae autem mihi causae occurrunt (non ut ambae sint, sed ut altera ex eis), cur non ille cum suis omnibus evidenti igne crematus sit. Si enim peccatum eius Dominus tale esse iudicavit, quod supplicio illo expiatum non puniret in aeternum, propter ipsam expiationem et purgationem congruentur illa poena ignis nomen accepit. Neque ad hunc intellectum quisquam tendere admoneretur, si eum proprie visibilis ignis exureret; sed in eo quisque remaneret, quod aperte videbat impletum, nec aliquid ultra quaereret nunc vero cum propter Dei verba et factum Iesu, a quo praevaricari illa verba non possent, rectissime dicitur etiam lapidationem ignem fuisse; eleganter agnoscitur illa poena hominem, ne in posterum peccato illo interiret, fuisse purgatum. Quod significant etiam vasa in Levitico, quae iubentur igne purgari 14. Si autem tale fuit illud peccatum, propter quod eum etiam post istam vitam gehenna susciperet; ideo Iesus eum voluit lapidari, ut quod a Domino dictum est, igni cremabitur, illud admoneret intellegi, quod Dominus faceret, non quod ab ipsis esset faciendum. Si enim dixisset Dominus: Igni eum cremabitis et omnia eius; huic sensui locus nullus esset: cum vero ita positum est, ut magis videatur Deus quod ei futurum esset praedixisse, quam quod ei ab hominibus deberet fieri praecepisse; melius non potuit facere Iesus, qui divina verba sicut tantus propheta intellexit, qui etiam hoc ipsum prophetice fecit, quam ut illum lapidibus potius quam flammis interimeret, ne in illis ignibus verba Domini viderentur impleta, quae ob aliud dicta volebat intellegi.

9. 3. Nec movere debet quod non ipsum tantum, sed etiam omnia quae sunt eius, Deus cremanda igni praedixerit. Sic enim ait: Igni cremabitur, et omnia quaecumque sunt ei. Omnia enim quaecumque sunt ei, opera eius possunt intellegi, quae cum illo dixit esse concremanda: non sicut dicit Apostolus de quibusdam operibus igne consumptis, ipse autem salvus erit 15: si huius peccatum ita intellegendum est, ut etiam aeterno igne puniatur. Filios ergo eius et filias cum pecoribus et omnibus quae habebat, populus quidem cum eum puniret, simul lapidibus obruit: non tamen hoc iudicio humano, sed prophetico spiritu fecit Iesus; sive ita intellegens, omnia quae sunt ei, ut nec filios censeret exceptos, lapidationis etiam poenam pro igne ingerens; sive opera eius quae post mortem Deus in illo fuerat crematurus, non solum per caetera quae illi erant, verum etiam per filios eius significans.

9. 4. Nec ideo sane credendum est eos pro peccato patris, a quo innocentes erant, etiam post mortem supplicio inferni ignis incensos. Mors quippe ista quae omnes manet, quamvis de primo peccato veniat 16, tamen quia ita nati sumus, ut necessario moriendum sit, accelerata quibusdam est utilis. Unde legitur de quodam: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius 17. Quo ergo iudicio Dei, vel misericordia, fuerit irrogata sive filiis huius, sive illis triginta sex viris 18, cum omnes ab eius peccato alieni fuerint, latet apud eum apud quem non est iniquitas 19. Verum illud in promptu est, quod et populum terribiliter oportebat quaerere quod admissum est; et tanto vehementius timuerunt caeteri factum eius imitari, quanto magis humana exhorret infirmitas, et in tam magnum tamque iustum populi odium dari, et eis quos ad spem propagandi generis se relicturum putabat, peccato suo secum consumptis suis posteris emori.

Quomodo Deus praecipiat insidias fieri.

6010
(
Jos 8,2) Quod Deus iubet loquens ad Iesum, ut constituat sibi retrorsus insidias, id est insidiantes bellatores ad insidiandum hostibus, hinc admonemur non iniuste fieri ab his qui iustum bellum gerunt: ut nihil homo iustus praecipue cogitare debeat in his rebus, nisi ut iustum bellum suscipiat, cui bellare fas est; non enim omnibus fas est. Cum autem iustum bellum susceperit, utrum aperta pugna, utrum insidiis vincat, nihil ad iustitiam interest. Iusta autem bella ea definiri solent, quae ulciscuntur iniurias, si qua gens vel civitas, quae bello petenda est, vel vindicare neglexerit quod a suis improbe factum est, vel reddere quod per iniurias ablatum est. Sed etiam hoc genus belli sine dubitatione iustum est, quod Deus imperat, apud quem non est iniquitas 20 et novit quid cuique fieri debeat. In quo bello ductor exercitus vel ipse populus, non tam auctor belli, quam minister iudicandus est.

Utrum omnis voluntas fallendi mendacium dicetur.

6011
(
Jos 8,4-8) Iesus mittens ad Gai debellandum triginta millia bellatorum, ait illis: Vos insidiabimini post civitatem, et non longe eritis a civitate, et eritis omnes parati: et ego et omnis populus qui mecum est, accedemus ad civitatem. Et erit, cum exierint qui commorantur in Gai, in obviam nobis, sicut antea, et fugiemus a facie illorum. Et cum exierint post nos, adducemus illos de civitate, et dicent: Fugiunt isti a facie nostra, sicut antea. Vos autem exsurgetis ex insidiis et ibitis in civitatem. Secundum verbum istud facietis. Ecce praecipio vobis. Quaerendum est utrum omnis voluntas fallendi pro mendacio deputanda sit; et si ita est, utrum possit iustum esse mendacium, quo ille fallitur, qui dignus est falli: et si ne hoc quidem mendacium iustum reperitur, restat ut secundum aliquam significationem hoc, quod de insidiis factum est, ad veritatem referatur.

An Gabaonitae saccos super humeros suos an super asinos suos accipiebant.

6012
(
Jos 9,3-4 Jos 13) Quod Gabaonitae venerunt ad Iesum cum vetustis panibus et saccis, ut putarentur, sicut finxerant, de terra venisse longinqua, quo eis parceretur (constitutum enim erat a Domino, ne alicui terras illas inhabitanti parcerent, quo ingrediebantur): nonnulli codices et graeci et latini habent: Et accipientes saccos veteres super humeros suos; alii vero qui veraciores videntur, non habent: super humeros, sed: super asinos suos. Similitudo enim verbi in graeca lingua mendositatem facilem fecit, et ideo latina quoque exemplaria variata sunt: quippe et non multum ab invicem dissonant, quorum prius humerorum nomen est, posterius asinorum. Ideo est autem de asinis credibilius, quoniam se a sua gente longinqua missos esse dixerunt: unde apparet eos fuisse legatos, et ideo magis in asinis quam in humeris necessaria portare potuisse; quia nec multi esse poterant; et non solum saccos, sed etiam utres eos portasse Scriptura commemorat.

Quomodo eisdem servatum dicitur iuramentum.

6013
(
Jos 9,19 Jos 9) Quaeri potest quomodo iurationem servandam esse crediderint Hebraei Gabaonitis, quibus ita iuraverant, tamquam de longinqua terra venientibus, sicut illi mentiti fuerant. Sciebant enim se debellandos, si cognitum esset Hebraeis in ea terra eos habitare, quam promissam fuerant interfectis habitantibus retenturi. Mentientibus ergo quod de longinqua terra ad eos venissent, iuraverunt eis Israelitae. Posteaquam vero cognoverunt ibi eos habitare, ubi omnes quos invenerant secundum Dei praeceptum debellare oportebat, noluerunt tamen frangere iurationem: et licet eos mentitos esse didicissent, parcere maluerunt iurationis causa; cum possent utique dicere se tamquam illis iurasse, quos eos esse crediderant, id est de lonqinquo venientes; cum vero aliud cognoverunt, praeceptum circa eos Domini implendum erat, ut sicuti caeteri expugnarentur. Deus autem hoc approbavit, nec parcentibus succensuit: quamvis eum non interrogassent 21 quinam illi essent, et ideo eos illi fallere valuissent. Unde non importune utique credendi sunt, etsi fallere homines pro sua salute voluerunt, non tamen fallaciter Deum timuisse in populo eius: propterea nec succensuit Dominus iurantibus aut parcentibus, ut postea Gabaonitas ipsos tamquam populi sui homines de domo Saul vindicaverit, sicut Regnorum ostendit historia 22. Et quoniam iuratio sic servata est, quamvis in hominibus qui mentiti sunt, ut ad clementiam sententia flecteretur, non displicuit Deo. Nam si e contrario iurassent aliquos se interfecturos, quos Gabaonitas in terra promissionis esse putavissent, et postea didicissent eos esse ab illa terra extraneos, et de longinquo ad se venisse, nullo modo arbitrandum est, quod eos essent debellaturi causa iurationis implendae: cum propter ipsam parcendi clementiam sanctus David, etiam post verba quibus se Nabal interfecturum esse iuraverat, utique sciens quem fuerat interfecturus, parcere maluit, nec in re duriore implere iuramentum 23; magis Deo placere existimans, si quod ira perturbatus ad nocendum iuraverat, non fecisset, quam si perfecisset.

Quomodo Dominus inconsultus consulit.

6014
(
Jos 10,7-8) Cum obsessi Gabaonitae a regibus Amorrhaeorum misissent ad Iesum, ut sibi subveniretur, ita Scriptura sequitur, et dicit: Et ascendit Iesus a Galgala, ipse et omnis populus bellator cum illo, omnis potens in fortitudine. Et dixit Dominus ad Iesum: Noli timere illos; in manus enim tuas tradidi eos: non subsistet ex illis quisquam coram vobis. Ubi neque consultus est Dominus utrum eundum ad eos esset; sed ultro suis recte subvenire volentibus, futuram victoriam praenuntiavit. Sic ergo posset, quamvis non consultus, de ipsis Gabaonitis 24 admonere, qui essent, cum se longinquos esse mentirentur, nisi ei placuisset illa iuratio, quae subiectis parcere cogeret. Crediderant enim Deo, quem audierant 25 suo populo promisisse quod illas gentes subverteret, eorumque terram obtineret; et hanc eorum fidem non eos prodendo remuneravit quodam modo.

De quinque regibus Iebuseorum sive Amorrhaeorum.

6015
(
Jos 10,5-6) Quaeritur quemadmodum rex civitatis Ierusalem Adonibezech et caeteri quatuor cum quibus obsedit Gabaonitas, secundum Septuaginta interpretes, primo reges Iebusaeorum cum ad eos obsidendos convenerunt, postea vero reges Amorrhaeorum dicantur ab ipsis Gabaonitis, quando nuntios miserunt ad Iesum, ut eos de obsidione liberaret. Sicut autem inspicere potuimus in ea interpretatione quae ex hebraeo est, utrobique Amorrhaeorum dicuntur: cum constet Iebusaeorum fuisse regem civitatis Ierusalem, quia ipsa est dicta Iebus tamquam illius gentis metropolis 26; et septem gentes saepissime Scriptura commemoret, quas promisit Deus exterminaturum se esse a facie populi sui, ex quibus una perhibetur Amorrhaeorum. Nisi forte hoc nomen universale fuerat omnium, aut potius maioris partis: ut non una, sed plures in his septem hoc nomine tenerentur; quamvis esset etiam una de septem, quae Amorrhaeorum proprie vocaretur sicut est pars quaedam quae proprie dicitur Libya, quamvis hoc nomen universae Africae competat; et pars quaedam quae proprie dicitur Asia, quamvis Asiam vel dimidium terrarum orbem quidam, vel alii tertiam partem orbis posuerint. Nam, quod constat, et Chananaei tamquam una gens in illis septem commemorantur, et tamen universa illa terra originaliter terra Chanaan vocatur.

Praeceptum Domini, etiam si crudele videatur, sine crudelitate perficitur.

6016
(
Jos 11,14-15) Non dimisit in ea Iesus quidquam spirans, sicut praecepit Dominus Moysi puero suo, et Moyses similiter praecepit Iesu, et sic fecit Iesus: non est transgressus nihil ab omnibus quibus constituit Dominus Moysi. Propter hoc nullo modo putanda est ista crudelitas, quod nullum vivum in civitatibus sibi traditis dimittebat Iesus, quia Deus hoc iusserat. Qui autem existimant hinc Deum ipsum fuisse crudelem, et propter hoc Veteris Testamenti verum Deum fuisse auctorem nolunt credere, tam perverse de operibus Dei quam de peccatis hominum iudicant, nescientes quid quisque pati dignus sit, et magnum putantes malum cum casura deiiciuntur, mortalesque moriuntur.

Quae civitates capere potuerint Hebraei.

6017
(
Jos 11,19) Et non erat civitas quae non erat tradita filiis Israel. Quaeritur quomodo hoc verum sit, cum nec temporibus postea Iudicum, nec temporibus Regum omnes omnino illarum septem gentium civitates capere potuerint Hebraei. Sed aut sic intellegendum est, quod ad nullam civitatem bellando accessit Iesus quam non ceperit: aut certe nulla non capta est, sed carum quae in regionibus supra commemoratis fuerunt. Enumeratae sunt enim regiones, in quibus fuerunt civitates de quibus facta est ista conclusio: Et omnes cepit in bello.

Confortatum dicitur cor inimicorum ut obviam irent ad bellum ad Israel.

6018
(
Jos 11,20) Quia per Dominum factum est confortari cor eorum, ut obviam irent ad bellum ad Israel, ut exterminarentur; ita ut non daretur eis misericordia, sed ut exterminarentur, sicut dixit Dominus ad Moysen. Ita dictum est hoc per Dominum factum confortari cor eorum, hoc est obdurari cor eorum, sicut de Pharaone 27; quod divino altoque iudicio iuste fieri minime dubitandum est, cum deserit Deus et possidet inimicus: quod sic accipiendum est quemadmodum et ibi. Sed hic aliud movet, quomodo dictum sit ad hoc eis confortatum cor, ut exsurgerent in bellum adversus Israel, et ob hoc eis non praeberent misericordiam: quasi praebenda esset, si non bellarent; cum Deus praeceperit nulli eorum esse parcendum; et ob hoc Gabaonitis pepercerint, quia se de longinqua terra venisse fingentes eorum iurationem tenuerant 28. Sed quoniam quibusdam ultro praebuerunt Israelitae misericordiam, quamvis contra Dei mandatum; ad hoc dictum esse intellegendum est, istos ita bellasse, ut non eis parceretur, nec ab eis ipsis Israelitae neglecto Dei mandato ad misericordiam flecterentur. Quod quidem duce Iesu, qui omnia diligenter divina praecepta servabat, non est credendum fieri potuisse: verumtamen nec ipse istos tam cito delevisset, nisi conspirantissime contrairent; atque ita fieri posset ut eis ab illo minime debellatis, qui Dei praecepta implere curabat, remansissent ad illud tempus, quando eis possent parcere post mortem Iesu, qui non tanta cura Dei mandata faciebant. Nam et adhuc eodem vivente quibusdam illi pepercerunt, tantummodo eos ditioni suae subiugantes: quosdam vero nec vincere potuerunt. Verum haec non illo duce facta sunt; sed cum iam senex vacaret a bello, tantummodo eis terras dividens; ut ipsi iam illo non bellante, divisas sibi terras partim iam hoste vacuas tenerent, partim pugnando caperent. Et quod vincere aliquos minime potuerunt, providentiae divinae fuisse, opportune Scripturarum certis apparebit locis.

Quae de ascensu Pharaonis ab Aegypto narrentur.

6019
(
Jos 16,10) Et non perdidit Ephraem Chananaeum qui habitabat in Gazer: et habitabat Chananaeus in Ephraem usque in diem istum, donec ascendit Pharao rex Aegypti, et cepit civitatem, et incendit eam in igni; et Chananaeos, et Pherezaeos, et qui habitabant in Gazer transpunxit; et dedit eam Pharao in dotem filiae suae. Quod de Pharaone rege dictum est, miror si prophetice dictum intellegere debemus; cum haec historia illis temporibus conscripta credatur, quibus erant gesta illa recentia. Quid autem magnum eligi potuit quod prophetice diceretur, cum praeterita narrentur, taceanturque futura maiora, et maxime necessaria? Proinde potius existimandum est Septuaginta interpretes, qui auctoritate prophetica ex ipsa mirabili consensione interpretati esse perhibentur, haec addidisse; non tamquam futura praenuntiantes, sed quia illo tempore ipsi erant, quo facta esse meminerant, et in libris Regnorum legerant 29. Etenim regum temporibus factum est. Quod ideo credibilius nobis visum est, quoniam inspeximus interpretationem quae est ex hebraeo, et hoc ibi non invenimus: sicut nec illud quod dictum est de Iericho, quod Hoza qui eam reparasset, incurrerit maledictum quod dixerat Iesus. Sic enim scriptum est: Et adiuravit Iesus in illa die: Maledictus homo qui resuscitabit et aedificabit civitatem illam: in primogenito suo fundabit eam, et in novissimo suo imponet portas eius 30: huc usque invenitur in interpretatione ex hebraeo. Illud autem quod sequitur: Et ita fecit Hoza qui ex Bethel; in Abiron primogenito fundavit eam, et in resalvato novissimo imposuit portas eius 31: hoc illic non legitur. Unde apparet a Septuaginta interpositum, qui factum esse noverant.

Quomodo Amorrhaei tributarii contra preceptum Domini Ephraem facti sint.

6020
(
Jos 19,47) Et Amorrhaeus permansit ut habitaret in Elom et in Salumin, et gravata est manus Ephraem super eos, et facti sunt illis tributarii. Hoc iam contra Domini praeceptum fiebat, et adhuc vivebat Iesus, sed dux eorum in illis praeliis iam prae senectute non erat. Propter hoc dictum est, a Domino factum ut confortaretur cor illorum, qui simul conspiraverunt ire in bellum contra Iesum 32, ne ista illis misericordia praeberetur, etiam contra Dei praeceptum 33, si remansissent non expugnati, et senescente sive defuncto Iesu relinquerentur expugnandi a filiis Israel, qui eis contra praeceptum Domini possent parcere, quod ille non faceret.

Israel non eradicavit gentes quae terram promissionis tenebant.

6021
(
Jos 21,41-43) Merito quaeritur, cum Israel non solum usque ad diem mortis Iesu, verum etiam postea, non eradicaverit gentes quae terram promissionis tenebant, quamvis ex parte illis debellatis in eadem promissa haereditate consisterent, quomodo intellegendum sit quod dictum est: Et dedit Dominus Israeli omnem terram quam iuraverat dare patribus eorum, et haereditaverunt eam, et habitaverunt in ea. Et requiem dedit illis Dominus in circuitu, sicut iuraverat patribus eorum: non restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum; omnes inimicos eorum tradidit Dominus eis in manus eorum. Non decidit ex omnibus verbis bonis quae locutus est Dominus filiis Israel; omnia advenerunt.

21. 2. Diligenter ergo universa consideranda sunt. Et primum videndum quot gentium terra promissa sit Israelitis. Septem quidem gentes assidue videntur commemorari, sicut in Exodo legitur: Et dixit Dominus ad Moysen: Vade, et ascende hinc tu et populus tuus, quos eduxisti de terra Aegypti, in terram quam iuravi Abraham et Isaac et Iacob, dicens: Semini vestro dabo eam: et simul mittam ante faciem tuam angelum meum, et eiiciet Amorrhaeum, et Cetthaeum, et Pherezaeum, et Gergesaeum, et Evaeum, et Iebusaeum, et Chananaeum 34. Harum ergo septem gentium terram videtur Deus Patribus promisisse. Scriptum est etiam in Deuteronomio multo expressius: Si autem accesseris ad civitatem expugnare eam, et evocaveris eos cum pace, siquidem pacifica responderint tibi, et aperuerint tibi, omnis populus qui inventi fuerint in civitate erunt tibi tributarii et obedientes: si autem non obedierint tibi, et fecerint ad te bellum, et circumsedebis eam; et tradet eam Dominus Deus tuus in manus tuas, et interficies omne masculinum eius in nece gladii, praeter mulieres; et supellectilem, et omnia pecora, et omnia quaecumque fuerint in civitate, et omnia utensilia praedaberis tibi; et edes omnem praedationem inimicorum tuorum, quos Dominus Deus tuus dat tibi. Sic facies omnibus civitatibus quae longe sunt a te valde, quae non sunt a civitatibus gentium istarum. Ecce autem ex civitatibus istis, quas Dominus Deus tuus dat tibi haereditare terram eorum, non vivificabis omnem vivum, sed anathemate anathematizabis eos; Cetthaeum, et Amorrhaeum, et Chananaeum, et Pherezaeum, et Evaeum, et Iebusaeum, et Gergesaeum, quemadmodum mandavit tibi Dominus Deus tuus 35. Et hic istarum septem gentium terram promissam in haereditatem, quam debellatis usque ad internecionem eisdem gentibus Israelitae possiderent, manifestum est. Caeteras enim quae longinquius extra istas gentes invenirentur, voluit fieri tributarias eorum, si non resisterent: si autem resisterent, etiam ipsas interfici, et in perditionem dari, exceptis pecoribus et quae in praedam possent venire. Item alio loco in Deuteronomio ita legitur: Et erit, cum induxerit te Dominus Deus tuus in terram in quam intras ibi haereditare eam, et abstulerit gentes magnas et multas a conspectu tuo, Cetthaeum, et Gergesaeum, et Amorrhaeum, et Pherezaeum, et Chananaeum, et Evaeum, et Iebusaeum, septem gentes magnas et multas et fortiores vobis; et tradet eos Dominus Deus tuus in manus tuas, et percuties eos, exterminio exterminabis eos. Non dispones ad eos testamentum, neque miserearis eorum, neque matrimoniis iungamini cum eis: filiam tuam non dabis filio eius, et filiam eius non sumes filio tuo 36, et cetera.

21. 3. Proinde his atque aliis Scripturarum locis saepe ostenditur, harum septem gentium terras ita accepisse in haereditatem filios Israel, ut non cum eis qui easdem terras tenebant, sed pro eis illic habitarent. Verumtamen in Genesi non istae tantum septem gentes, sed undecim promittuntur semini Abrahae. Sic enim legitur: In die illa disposuit Dominus Deus testamentum ad Abraham, dicens: Semini tuo dabo terram hanc, a flumine Aegypti usque ad flumen magnum, flumen Euphratem, Cenaeos, et Cenezaeos, et Chelmonaeos, et Cetthaeos, et Pherezaeos, et Raphaim, et Amorrhaeos, et Chananaeos, et Evaeos, et Gergesaeos, et Iebusaeos 37. Quae ita solvitur quaestio, ut intellegamus hanc praecessisse prophetiam, quod in eos fines regnum fuerat porrecturus et dilataturus Salomon, de quo ita scriptum est: Et omne propositum Salomonis, quod destinaverat aedificare in Ierusalem et Libano et in omni terra potestatis suae: omnis populus qui derelictus est a Cetthaeo, et Amorrhaeo, et Pherezaeo, et Evaeo, et Iebusaeo, qui non erant ex Israel, ex filiis eorum qui residui erant cum eis in terra, quos non consummaverant filii Israel, et subiugavit eos Salomon in tributum usque in diem hunc 38. Ecce residua populorum debellandorum atque omnino ex Dei praecepto perdendorum subiugavit Salomon in tributum, quos utique secundum Dei praeceptum perdere debuit: sed tamen subiugati tamquam tributarii possessi sunt. Paulo post autem ita legitur: Et erat dominans in omnibus regibus a flumine usque ad terram Philistiim, et usque ad fines Aegypti 39. Ecce ubi impletum est quod in Genesi Deus ad Abraham loquens, promittensque praedixerat. A flumine quippe hic intellegitur ab Euphrate: magnum enim flumen in illis locis, etiam proprio nomine non addito, potest intellegi. Neque enim de Iordane hoc accipi potest, cum et citra Iordanem et ultra Iordanem iam terras Israelitae obtinuerant et ante regnum Salomonis. Ergo a flumine Euphrate ex partibus orientis, usque ad fines Aegypti, quae pars illis erat ab occidente, regnum Salomonis Scriptura Regnorum dixit fuisse porrectum. Tunc ergo amplius subiugatum est, quam septem illae gentes tenebant; ac per hoc tunc in servitutem redactae sunt, non septem, sed undecim gentes. Quod enim in Regnorum libris scriptum est, usque ad fines Aegypti a flumine, cum Scriptura ab oriente usque ad occidentem quantum porrectum esset regnum, vellet ostendere; hoc idem in Genesi, cum ab occidente usque ad orientem praefiniretur, dictum est, a flumine Aegypti usque ad flumen magnum Euphratem 40. Flumen quippe Aegypti, qui finis est disterminans regnum Israel ab Aegypto, non est Nilus, sed alius est non magnus fluvius, qui fluit per Rhinocoruram civitatem, unde iam ad orientem versus incipit terra promissionis. Sic ergo fuerat constitutum filiis Israel, ut septem gentium terras, exterminatis et perditis illis gentibus, ipsi inhabitarent; aliis autem regnarent subditis atque tributariis usque ad flumen Euphratem. Et quamvis in hoc Deo non obtemperassent, quia et ex illis quas exterminare deberent, obedientes aliquas fecerant; Deus tamen temporibus Salomonis fidem suae promissionis implevit.

21. 4. Nunc itaque in libro Iesu Nave quod considerare suscepimus, quomodo erit verum: Et dedit Deus Israeli omnem terram quam iuraverat dare patribus eorum, et haereditaverunt eam? quomodo adhuc vivente Iesu omnem terram dedit, cum etiam reliquias illarum septem gentium nondum superavissent? Nam quod sequitur, et haereditaverunt eam, verum est; quia ibi erant, ibique consederant. Deinde quod adiungit: Et requiem dedit illis Dominus in circuitu, sicut iuraverat patribus eorum, verum est; quia vivo adhuc Iesu non eis quidem cedebant reliquiae illarum gentium, sed nulla earum eos in terris ubi consederant, bello lacessere audebat. Ideo dictum est et quod deinde adiungitur: Non restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum. Quod vero sequitur: Sed omnes inimicos eorum tradidit Dominus illis in manus eorum; hos intellegi voluit inimicos, qui obviam ire in bellum ausi sunt. Deinde quod dicit: Non decidit ex omnibus verbis bonis quae locutus est Dominus filiis Israel; omnia advenerunt, ita vult intellegi, quia cum iam illi contra praeceptum Domini fecissent, quibusdam parcendo ex illis septem gentibus, et eos obedientes faciendo, adhuc tamen inter eos salvi erant. Ideo cum dixisset, ex omnibus verbis, addidit, bonis; quia nondum evenerant maledicta contemptoribus et transgressoribus constituta. Restat ergo ut quod ait: Dedit Dominus Israeli omnem terram quam iuraverat dare patribus eorum, secundum hoc intellegatur, quia etsi adhuc erant ex illis gentibus reliquiae conterendae et exterminandae, vel ex aliis usque ad flumen Euphratem, aut subiugandae si non resisterent, aut perdendae si resisterent; tamen in usum eorum relictae sunt, in quibus exercerentur, ne carnalibus affectibus et cupiditatibus infirmi, repentinam tantam rerum temporalium prosperitatem modeste ac salubriter sustinere non possent, sed elati citius interirent, quod opportune alio loco demonstrabitur. Omnis ergo illis terra data est; quia et illa pars quae nondum fuerat in possessionem data, iam data fuerat in quamdam exercitationis utilitatem.

De verbis: Non restitit quisquam ante faciem illorum...

6022
(
Jos 21,42) Quod ait: Non restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum, quaeri potest quomodo verum sit, cum de tribu Dan superius scriptum sit, quod eos hostes eorum non permiserint descendere in vallem, et praevaluerint eis in montibus 41. Sed quod diximus cum duodecim filios Iacob Scriptura in Mesopotamia natos commemorasset, ubi non fuerat natus Beniamin 42; hoc etiam hic intellegendum est, quia pro universo populo undecim tribus deputatae sunt, ea regula quae aliis Scripturarum locis nobis satis innotuit. Causa autem si quaeritur, cur haec tribus in ea sorte quae illi obvenit, non obtinuerit sufficientes terras, et ab eis a quibus tenebantur afflicta sit; in Dei quidem secreto consilio esse credendum est. Verumtamen cum Iacob filios suos benediceret, talia dixit de isto Dan, ut de ipsa tribu existimetur exsurrecturus Antichristus 43. Unde nunc dicere plura non suscepimus, cum etiam sic solvi possit haec quaestio, quia non restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum, cum simul sub unius ducis imperio bellum gererent, antequam singulis tribubus sua defendenda dividerentur loca.

Sacrificium salutarium nostrorum dicitur in plurativo numero.

6023
(
Jos 22,27) Et in sacrificiis salutarium nostrorum. Quia pluraliter dicta sunt sacrificia, pluraliter etiam salutaria. Ubi advertendum est diligentius, quemadmodum dici soleat sacrificium salutaris; quoniam si Christum acceperimus, quoniam ipse dictus est Salutare Dei 44, non occurrit quemadmodum pluraliter possit hoc verbum intellegi. Unus enim Dominus noster Iesus Christus 45: quamvis dicantur christi per eius gratiam, sicut in Psalmo legitur: Nolite tangere christos meos 46. Sed utrum salutares dici possint, vel salutaria, non facile audendum est: solus enim ipse Salvator corporis 47.

Quod dicit Iesus de sua propinquante morte.

6024
(
Jos 23,14) Quod dicit Iesus de sua propinquante morte: Ego autem recurro viam, sicut et omnes qui super terram; in ea interpretatione quae est ex hebraeo invenimus, ingredior viam. Ita ergo accipiendum est quod Septuaginta dixerunt, recurro, sicut dictum est homini: Donec revertaris in terram unde sumptus es 48; ut secundum corpus dictum intellegatur. Secundum animam vero, si voluerimus ita accipere, quemadmodum in Ecclesiaste positum est: Et spiritus revertetur ad Deum qui dedit eum 49; non arbitror de omnibus posse dici, sed de iis qui sic vixerint, ut ad Deum redire mereantur, tamquam ad auctorem a quo creati sunt. Neque enim hoc et de illis recte intellegi potest, de quibus dicitur: Spiritus ambulans et non revertens 50. Iste autem vir sanctus Iesus Nave si non addidisset, sicut et omnes qui super terram, nulla esset quaestio; neque enim aliud de illo crederemus, quam quod eum dignum esse legimus: cum vero additum est, sicut et omnes qui sunt super terram; mirum si hoc, quod latinus interpres recurro posuit, non magis percurro vel excurro dicendum est, si hoc potest dici quod graecus habet . Omnes enim percurrunt, vel excurrunt huius vitae viam, cum ad eius finem pervenerint. Sed quia hoc verbum positum est, ubi parentes Rebeccae dicunt ad servum Abrahae: Ecce Rebecca; accipiens recurre, et sit uxor domini tui 51; ideo et hic ita hoc verbum interpretatum est.

Interpretatio Septuaginta quae est ex hebraeo.

6025
(
Jos 24,3) Quod Septuaginta interpretes habent: Et assumpsi patrem vestrum Abraham de trans flumine, et deduxi eum in omnem terram; interpretatio quae est ex hebraeo habet: et induxi eum in terram Chanaan. Mirum est ergo si Septuaginta pro terra Chanaan, omnem terram ponere voluerunt, nisi intuentes prophetiam, ut magis ex promissione Dei tamquam factum accipiatur, quod certissime futurum in Christo et in Ecclesia praenuntiabatur, quod est verum semen Abrahae; non in filiis carnis, sed in filiis promissionis 52.

Quomodo qui in Hierico erant bellasse dicantur.

6026
(
Jos 24,11) Et bellaverunt adversus vos qui habitabant Iericho. Quaeri potest quomodo id verum sit, cum clausis portis se murorum ambitu tantummodo tuerentur. Sed recte dictum est, quia et claudere adversum hostem portas, ad bellum pertinet. Non enim miserunt legatos qui poscerent pacem. Unde si dictum esset: Pugnaverunt adversum vos, falsum esset. Neque enim bellum continuas pugnas habet, sed aliquando crebras, aliquando raras, aliquando nullas. Bellum est tamen quando est quodam modo armata dissensio.

Quomodo vespae missae dicantur, quod non legitur.

6027
(
Jos 24,12) Quid est, quod inter caetera quae Iesus Nave erga Israelitas Dominum fecisse commemorat, dicit: Misit ante vos vespas, et eiecit illos a facie vestra: quod etiam in libro Sapientiae legitur 53, nec tamen uspiam factum esse in iis quae gesta sunt, invenitur? An forte translato verbo, vespas intellegi voluit acerrimos timoris aculeos, quibus quodam modo volantibus rumoribus pungebantur, ut fugerent, aut aerios occultos spiritus, quod in Psalmo dicit: Per angelos malignos 54? Nisi forte quis dicat, non omnia quae facta sunt, esse conscripta; et hoc quoque visibiliter factum, ut veras vespas velit intellegi.

Dei sanctitati perfecta servitus humanae fragilitati impossibile est.

6028
(
Jos 24,19) Quid est, quod dixit Iesus ad populum: Non poteritis servire Domino, quia Deus sanctus est. An quia illius sanctitati perfecta servitute quodam modo contemperari, humanae fragilitati impossibile est? Quo audito, isti non solum eius eligere servitutem, sed etiam de adiutorio eius et misericordia praesumere debuerunt: quam ille intellexit, qui dicit in Psalmo: Ne intres in iudicium cum servo tuo; quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 55. Isti autem de se potius praesumere delegerunt, quod Deo possent sine ulla offensione servire, ut iam tunc inciperent, quod de illis expressit Apostolus: Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam volentes constituere iustitiae Dei non sunt subiecti 56. Ita eis iam Lex subintrabat, ut abundaret delictum, et postea superabundaret gratia 57 per Dominum Christum, qui finis est Legis, ad iustitiam omni credenti 58.

Quomodo deos alienos auferri iubet.

6029
(
Jg 24,23) Quid est quod ait idem Iesus loquens ad populum: Et nunc circumauferte deos alienos qui sunt in vobis, et dirigite corda vestra ad Dominum Deum Israel. Non enim credendi sunt adhuc habuisse apud se aliqua gentium simulacra, cum superius eorum obedientiam praedicaverit: aut vero si haberent, post tantas Legis comminationes, illa eos prospera sequerentur; cum sic in eos vindicatum sit, quod unus eorum de anathemate furtum fecerat. Denique Iacob dixit hoc eis qui cum illo exierant de Mesopotamia, ubi sic idola colebantur, ut et Rachel paterna furaretur 59: sed post illam admonitionem Iacob, dederunt quae habebant 60; unde apparuit hoc eis ita dictum esse, quia sciebat eos habere ille qui dixerat. Nunc vero post hanc admonitionem Iesu Nave nullus tale aliquid protulit. Nec tamen putandum est hoc illum inaniter praecepisse; non enim ait: Et nunc auferte deos alienos si qui sunt in vobis; sed omnino tamquam sciens esse, qui sunt, inquit, in vobis. Proinde Propheta sanctus in cordibus eorum esse cernebat cogitationes de Deo alienas a Deo, et ipsas admonebat auferri. Quisquis enim talem cogitat Deum qualis non est Deus, alienum Deum utique et falsum in cogitatione portat. Quis est autem qui sic cogitet Deum quemadmodum ille est? Ac per hoc relinquitur fidelibus, quamdiu peregrinantur a Domino 61, auferre a corde suo irruentia vana phantasmata, quae se cogitantibus ingerunt, velut talis aut talis sit Deus, qualis utique non est: et dirigere cor ad illum fideliter, ut quemadmodum et quantum nobis expedire novit, ipse se insinuet per Spiritum suum, donec assumatur omne mendacium, unde dictum est: Omnis homo mendax 62; et transacta non solum impia falsitate, verum etiam ipso speculo et aenigmate, facie ad faciem cognoscamus, sicut et cogniti sumus: quemadmodum Apostolus dicit: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem: nunc scio ex parte; tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum 63.

De testamento statuto a Iesu Nave et de lapide ab ipso sub therebinto statuto.

6030
(
Jos 24,25-27) Et disposuit Iesus testamentum ad populum in illo die, et dedit illi Legem et iudicium in Silo coram tabernaculo Domini Dei Israel. Et scripsit verba haec in libro Legis Dei; et accipit lapidem magnum, et statuit illum Iesus sub terebintho ante Dominum. Et dixit Iesus ad populum: Ecce lapis iste erit vobis in testimonium, quia hic audivit omnia quae dicta sunt a Domino, quaecumque locutus est ad vos hodie, et hic erit vobis in testimonium in novissimis diebus, cum mentiti fueritis Domino Deo vestro. Haec verba qui non in superficie tantum audiunt, sed aliquanto altius perscrutantur, nequaquam tantum virum tam insipientem putare debent, ut verba Dei quae locutus est populo, inanimum lapidem audisse crediderit: qui etiamsi ab artifice in hominis similitudinem effigiatus esset, inter illos utique deputaretur, de quibus in Psalmo canitur: Aures habent, et non audient 64. Neque enim idola Gentium aurum et argentum sola non audiunt 65, et, si lapidea sint, audiunt. Sed per hunc lapidem profecto illum significavit, qui fuit lapis offensionis non credentibus Iudaeis, et petra scandali; qui cum reprobaretur ab aedificantibus, factus est in caput anguli 66: quem praefiguravit et illa petra quae potum sitienti populo, ligno percussa profudit 67; de qua dicit Apostolus: Bibebant autem de spiritali sequenti petra; petra autem erat Christus 68. Unde et cultellis petrinis populum circumcidit iste ductor egregius 69: qui cultri petrini cum illo etiam sepulti sunt, ut profundum mysterium demonstrarent posteris profuturum. Sic ergo et istum lapidem, quamquam visibiliter statutum, spiritaliter debemus accipere, in testimonium futurum Iudaeis infidelibus, hoc est mentientibus; de quibus dicit Psalmus: Inimici Domini mentiti sunt ei 70. Neque enim frustra, cum iam Dei famulus Moyses, vel potius per eum Deus disposuisset ad populum testamentum 71, quod in arca erat, quae dicta est arca testamenti, et in libris Legis tanta sacramentorum et praeceptorum multiplicitate conscriptis; tamen etiam hic dictum est: Disposuit Iesus ad populum testamentum in illa die. Repetitio quippe testamenti Novum Testamentum significat; quod significat et Deuteronomium, quod interpretatur Secunda lex; quod significant et prioribus confractis tabulae renovatae 72. Multis enim modis significandum quod uno modo implendum fuit. Iam vero quod sub terebintho statutus est lapis, hoc significat, quod virga ad petram, ut aqua proflueret; quia neque hic sine ligno statutus est lapis. Ideo autem subter, quia non fuisset in cruce exaltatus, nisi humilitate subiectus; vel quod illo tempore, quo id faciebat Iesus Nave, adhuc obumbrandum mysterium fuit. Terebinthi etiam lignum medicinalem lacrymam exsudat, quae arbor a Septuaginta interpretibus hoc loco posita est, quamvis secundum alios interpretes quercus legatur.

30. 2. Mirum est sane quod saltem in novissimis suis verbis, quibus populum allocutus est Iesus homo Dei, nihil eos obiurgavit, ex eo quod his gentibus pepercerunt, quas Dominus usque ad internecionem cum anathemate perdendas esse praecepit. Sic enim scriptum est: Et factum est, postquam invaluerunt filii Israel, et fecerunt Chananaeos obaudientes, exterminio autem eos non exterminaverunt 73. Nam primo id eos non potuisse, Scriptura testata est 74: sed nunc posteaquam praevaluerunt, ita ut facerent obaudientes, quod non etiam exterminaverunt, utique contra praeceptum Domini factum est: quod non est cuiquam factum, cum Iesus exercitum duceret. Cur ergo non eos obiurgavit allocutione novissima, quod in hoc Domini praecepta neglexerint? An forte quia prius dixit eos Scriptura non potuisse, utique antequam praevalerent, etiam cum praevaluissent timuisse credendi sunt, ne forte paratis oboedire si parcere noluissent, acrius eos adversum se ex ipsa desperatione pugnare compellerent, et eos superare non possent? Hunc ergo eis humanum timorem Dominus noluit imputare, etsi apparet in eo quaedam subdefectio fidei, quae si fortis in eis esset, ea sequerentur quae ipsum Iesum bellantem secuta sunt. Quia vero non in eis tanta fides fuit, etiam cum adversariis suis praevaluissent, pugnare cum eis usque ad internecionem eorum timore non ausi sunt. Quem timorem, ut dixi, non de malitia, neque de superbia vel contemptu praecepti dominici, sed de animi infirmitate venientem, noluit eis Dominus imputare, cum eis per Iesum novissima loqueretur. Unde et Apostolus: Alexander, inquit, aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi Dominus secundum opera ipsius. De illis autem qui eum periclitantem, non malitia, sed timore deseruerant, ita locutus est: In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt; non illis imputetur 75.









Augustini Qu. Heptateuch. 5057