1 der Chronik (NV) 21
21 1 Consurrexit autem Satan contra Israel et incitavit David, ut numeraret Israel. 2 Dixitque David ad Ioab et ad principes populi: " Ite et numerate Israel a Bersabee usque Dan et afferte mihi numerum, ut sciam ". 3 Responditque Ioab: " Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt. Nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? Quare hoc quaerit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israeli? ". 4 Sed sermo regis magis praevaluit; egressusque est Ioab et circuivit universum Israel et reversus est Ierusalem. 5 Deditque David numerum census, et inventus est omnis Israel numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium; de Iuda autem quadringenta septuaginta milia bellatorum; 6 nam Levi et Beniamin non numeravit in medio eorum, eo quod invitus exequeretur regis imperium.
7 Displicuit autem Deo, quod iussum erat, et percussit Israel. 8 Dixitque David ad Deum: " Peccavi nimis, ut hoc facerem; obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia valde insipienter egi ".
9 Et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens: 10 " Vade et loquere ad David et dic: Haec dicit Dominus: Trium tibi optionem do: unum, quod volueris, elige, et faciam tibi ". 11 Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: " Haec dicit Dominus: Elige, quod volueris: 12 aut tribus annis famem aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et pestilentiam versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israel. Nunc igitur vide quid respondeam ei, qui misit me ". 13 Et dixit David ad Gad: " Ex omni parte me angustiae premunt, sed melius mihi est, ut incidam in manus Domini, quia multae sunt miserationes eius, quam in manus hominum ".
14 Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel, et ceciderunt de Israel septuaginta milia virorum. 15 Misit quoque Deus angelum in Ierusalem, ut percuteret eam. Cumque percuteretur, vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo, qui percutiebat: " Sufficit, iam cesset manus tua ". Porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusaei. 16 Levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Ierusalem; et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis proni in terram. 17 Dixitque David ad Deum: " Nonne ego sum, qui iussi, ut numeraretur populus? Ego qui peccavi, ego qui malum feci; iste grex quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me et in domum patris mei; populus autem tuus non percutiatur ".
18 Angelus autem Domini praecepit Gad dicere David, ut ascenderet exstrueretque altare Domino in area Ornan Iebusaei. 19 Ascendit ergo David iuxta sermonem Gad, quem locutus fuerat ex nomine Domini. 20 Porro Ornan, cum conversus vidisset angelum, quattuorque filii eius cum eo absconderunt se; nam eo tempore terebat in area triticum. 21 Igitur, cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram. 22 Dixitque ei David: " Da mihi locum areae tuae, ut aedificem in ea altare Domino, ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo ". 23 Dixit autem Ornan ad David: " Tolle, et faciat dominus meus rex, quodcumque ei placet; sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium; omnia libens praebebo ". 24 Dixitque ei rex David: " Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet; neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita ". 25 Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sescentos 26 et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica et invocavit Dominum. Et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti,
27 praecepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum in vaginam.
28 In illo ergo tempore David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusaei immolavit ibi victimas. 29 Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon; 30 et non praevaluit David ire, ut ibi obsecraret Deum; nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini.
22 1 Dixitque David: " Haec est domus Domini Dei, et hoc est altare holocausti pro Israel ".
2 Et praecepit, ut congregarentur omnes advenae de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei. 3 Ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras atque iuncturas praeparavit David et aeris pondus innumerabile. 4 Ligna quoque cedrina non poterant aestimari, quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David. 5 Et dixit David: " Salomon filius meus puer parvulus est et tener; domus autem, quae aedificanda est Domino, talis esse debet, ut in cunctis regionibus nominetur et glorificetur. Praeparabo ergo ei necessaria ". Et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit impensas.
6 Vocavitque Salomonem filium suum et praecepit ei, ut aedificaret domum Domino, Deo Israel;
7 dixitque David ad Salomonem: " Fili mi, voluntatis meae fuit, ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei, 8 sed factus est ad me sermo Domini dicens: "Multum sanguinem effudisti et magna bella bellasti. Non poteris aedificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me. 9 Filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus; faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam Salomon vocabitur, et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus eius. 10 Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero ei in patrem; firmaboque solium regni eius super Israel in aeternum".
11 Nunc ergo, fili mi, sit Dominus tecum; et prosperare et aedifica domum Domino Deo tuo, sicut locutus est de te. 12 Tantum det tibi Dominus prudentiam et sensum, ut regere possis Israel et custodire legem Domini Dei tui; 13 tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et iudicia, quae praecepit Dominus Moysi super Israel. Confortare et viriliter age; ne timeas neque paveas. 14 Ecce ego in labore meo praeparavi impensas domus Domini: auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum, aeris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine. Ligna et lapides praeparavi; tu autem ad ea adicies. 15 Habes quoque plurimos artifices latomos et caementarios artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos 16 in auro et argento et aere et ferro, cuius non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum ".
17 Praecepit quoque David cunctis principibus Israel, ut adiuvarent Salomonem filium suum: " 18 Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit habitatores terrae in manu vestra, et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius. 19 Praebete igitur corda vestra et animas vestras, ut quaeratis Dominum Deum vestrum; et consurgite et aedificate sanctuarium Domini Dei, ut introducatur arca foederis Domini et vasa Deo consecrata in domum, quae aedificatur nomini Domini ".
23 1 Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israel 2 et congregavit omnes principes Israel et sacerdotes atque Levitas. 3 Numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra, et inventa sunt triginta octo milia virorum. 4 " Ex his, inquit, praesint ministerio domus Domini viginti quattuor milia, praepositi autem et iudices sex milia; 5 porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis, quae feci ad canendum ". 6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gerson videlicet et Caath et Merari.
7 Filii Gerson: Ladan et Semei. 8 Filii Ladan: princeps Iahiel et Zetham et Ioel, tres. 9 Filii Semei: Salomith et Hoziel et Aran, tres; isti principes familiarum Ladan. 10 Porro filii Semei: Iahath et Ziza et Iehus et Beria; isti filii Semei, quattuor. 11 Erat autem Iahath prior, Ziza secundus; porro Iehus et Beria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia unaque domo computati sunt.
12 Filii Caath: Amram et Isaar, Hebron et Oziel, quattuor. 13 Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron, ut sanctificaret sanctissima, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret Domino et serviret ei ac benediceret in nomine eius in perpetuum. 14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi. 15 Filii Moysi: Gersam et Eliezer. 16 Filii Gersam: Subael primus. 17 Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus, et non erant Eliezer filii alii; porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis. 18 Filii Isaar: Salomoth primus. 19 Filii Hebron: Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus. 20 Filii Oziel: Micha primus, Iesia secundus.
21 Filii Merari: Moholi et Musi. Filii Moholi: Eleazar et Cis; 22 mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum. 23 Filii Musi: Moholi et Eder et Ierimoth, tres.
24 Hi filii Levi in familiis suis, principes familiarum per vices et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra. 25 Dixit enim David: " Requiem dedit Dominus, Deus Israel, populo suo et habitat in Ierusalem usque in aeternum; 26 nec erit officii Levitarum, ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum. 27 Iuxta praecepta igitur David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra, 28 et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini pro atriis et exedris et in purificationem omnis rei sacrae et in ministerium templi Dei, 29 pro panibus propositionis et farina oblationis et laganis azymorum et pro sartagine et ad torrendum et super omne pondus atque mensuram. 30 Et stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam, 31 tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et calendis et sollemnitatibus reliquis, iuxta numerum et caeremonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino. 32 Et custodiant observationes tabernaculi conventus et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini ".
24 1 Porro filiis Aaron hae partiones erant. Filii Aaron: Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar. 2 Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis; sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar.
3 Et divisit eos David cum Sadoc de filiis Eleazari et cum Achimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium. 4 Inventique sunt multo plures filii Eleazar secundum capita virorum quam filii Ithamar; divisit igitur eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim, et filiis Ithamar per familias et domos suas octo. 5 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus; erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar. 6 Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Achimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum: unam familiam pro Eleazar et unam pro Ithamar.
7 Exivit autem sors prima Ioiarib, secunda Iedaiae, 8 tertia Harim, quarta Seorim, 9 quinta Melchia, sexta Miamin, 10 septima Accos, octava Abia, 11 nona Iesua, decima Sechenia, 12 undecima Eliasib, duodecima Iacim, 13 tertia decima Hoppha, quarta decima Isbaab, 14 quinta decima Belga, sexta decima Emmer, 15 septima decima Hezir, octava decima Aphses, 16 nona decima Phethahia, vicesima Hezechiel, 17 vicesima prima Iachin, vicesima secunda Gamul, 18 vicesima tertia Dalaiau, vicesima quarta Maaziau.
19 Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut praecepit Dominus, Deus Israel.
20 Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant: de filiis Amram Subael et de filiis Subael Iehedeia. 21 De filiis quoque Rohobiae princeps Iesias. 22 De Isaaritis vero Salomoth; de filiis Salomoth Iahath. 23 De Hebronitis: Ieriau, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus. 24 Filius Oziel Micha; de filiis Micha Samir; 25 frater Micha Iesia; de filiis Iesiae Zacharias. 26 Filii Merari: Moholi et Musi. Filii eius: Iaziau et Bani. 27 Filius Merari: de Iaziau filio suo Soam et Zacchur et Hebri. 28 Porro de Moholi filius Eleazar, qui non habebat liberos. 29 Filius vero Cis Ierameel;
30 filii Musi: Moholi, Eder et Ierimoth. Isti filii Levi secundum familias suas. 31 Ipsi quoque miserunt sortes sicut fratres sui, filii Aaron coram David rege et Sadoc et Achimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores; omnes sors aequaliter dividebat.
25 1 Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun, qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis, secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes.
2 De filiis Asaph: Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii Asaph erant sub manu Asaph prophetantis sub manu regis. 3 De Idithun; filii Idithun: Godolias, Sori, Iesaias et Hasabias et Matthathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat ad confitendum et laudandum Dominum. 4 De Heman quoque; filii Heman: Bocciau, Matthaniau, Oziel, Subael et Ierimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa, Mellothi, Othir, Mahazioth; 5 omnes isti filii Heman videntis regis iuxta sermones Dei, quod exaltaret cornu eius; deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres.
6 Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis, in ministeria domus Dei sub manu regis: Asaph et Idithun et Heman. 7 Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis eruditis in cantando Domino, cuncti magistri, ducenti octoginta octo.
8 Miseruntque sortes pro ministerio ex aequo, tam maior quam minor, magister pariter et discipulus. 9 Egressaque est sors prima Ioseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliae, ipsi et fratribus eius et filiis eius, duodecim. 10 Tertia Zacchur, filiis et fratribus eius, duodecim. 11 Quarta Isari, filiis et fratribus eius, duodecim. 12 Quinta Nathaniau, filiis et fratribus eius, duodecim. 13 Sexta Bocciau, filiis et fratribus eius, duodecim. 14 Septima Isreela, filiis et fratribus eius, duodecim. 15 Octava Iesaiae, filiis et fratribus eius, duodecim. 16 Nona Matthaniau, filiis et fratribus eius, duodecim. 17 Decima Semei, filiis et fratribus eius, duodecim. 18 Undecima Azareel, filiis et fratribus eius, duodecim. 19 Duodecima Hasabiae, filiis et fratribus eius, duodecim. 20 Tertia decima Subael, filiis et fratribus eius, duodecim. 21 Quarta decima Matthathiae, filiis et fratribus eius, duodecim. 22 Quinta decima Ierimoth, filiis et fratribus eius, duodecim. 23 Sexta decima Hananiae, filiis et fratribus eius, duodecim. 24 Septima decima Iesbacasae, filiis et fratribus eius, duodecim. 25 Octava decima Hanani, filiis et fratribus eius, duodecim. 26 Nona decima Mellothi, filiis et fratribus eius, duodecim. 27 Vicesima Eliatha, filiis et fratribus eius, duodecim. 28 Vicesima prima Othir, filiis et fratribus eius, duodecim. 29 Vicesima secunda Geddelthi, filiis et fratribus eius, duodecim. 30 Vicesima tertia Mahazioth, filiis et fratribus eius, duodecim. 31 Vicesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus eius, duodecim.
26 1 Divisiones autem ianitorum. De Coritis: Meselemia filius Core de filiis Abiasaph. 2 Filii Meselemiae: Zacharias primogenitus, Iedihel secundus, Zabadias tertius, Iathanael quartus, 3 Elam quintus, Iohanan sextus, Elioenai septimus. 4 Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Iozabad secundus, Ioah tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus, 5 Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus, quia benedixit illi Deus. 6 Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum, erant enim viri fortissimi; 7 filii ergo Semeiae: Othni et Raphael et Obed, Elzabad, fratres eius viri fortissimi, Eliu quoque et Samachias; 8 omnes hi de filiis Obededom, ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom. 9 Porro Meselemiae filii et fratres eorum robustissimi decem et octo. 10 De Hosa autem, de filiis Merari, erant filii: Semri princeps - non enim fuerat primogenitus, et idcirco posuerat eum pater eius in principem - 11 Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus; omnes hi filii et fratres Hosa tredecim.
12 Hae divisiones ianitorum: secundum capita virorum habebant ministeria sicut et fratres eorum ad ministrandum in domo Domini. 13 Missae sunt ergo sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum.
14 Cecidit igitur sors orientalis Selemiae; porro Zachariae filio eius consiliario prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis; 15 Obededom vero australis, et filiis eius horreum; 16 Sephim et Hosa occidentalis iuxta portam Sallecheth apud viam ascensionis. Custodia iuxta custodiam: 17 ad orientem per diem sex et ad aquilonem quattuor per diem, atque ad meridiem similiter in die quattuor et pro horreo bini et bini, 18 pro Parbar quoque ad occidentem quattuor in via, duo pro Parbar.
19 Hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari.
20 Porro Levitae fratres eorum super thesauros domus Dei ac thesauros rerum consecratarum. 21 De filiis Ladan Gersonitae principes familiarum Ladan Gersonitae erant Iahielitae. 22 Filii Iahiel et Zetham et Ioel fratrum eius erant super thesauros domus Domini. 23 De Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozielitis: 24 Subael filius Gersam filii Moysi praepositus thesauris. 25 Fratres quoque eius Eliezer, cuius filius Rohobia et huius filius Iesaias; et huius filius Ioram, huius quoque filius Zechri et huius filius Selemith. 26 Ipse Selemith et fratres eius super omnes thesauros rerum consecratarum, quas sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus 27 de bellis et manubiis proeliorum, quas consecraverant ad sustentandum templum Domini. 28 Et universa, quae consecraverant Samuel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae, omnia donaria sacra erant sub manu Selemith et fratrum eius.
29 De Isaaritis vero erant Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israel praefecti et iudices. 30 Porro de Hebronitis Hasabias et fratres eius viri strenui mille septingenti erant magistratus Israel trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis; 31 Hebronitarum autem princeps fuit Ieria secundum cognationes et familias eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortes in Iazer Galaad 32 fratresque eius viri strenui duo milia septingenti principes familiarum; praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis.
27 1 Filii autem Israel secundum numerum suum, principes familiarum, tribuni et centuriones et praefecti, qui ministrabant regi iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno, unaquaeque turma viginti quattuor milia.
2 Primae turmae in primo mense Iesbaam praeerat filius Zabdiel, et sub eo viginti quattuor milia; 3 erat de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu mense primo.
4 Secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites, et sub eo viginti quattuor milia.
5 Dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius Ioiadae sacerdotis, et in divisione sua viginti quattuor milia; 6 ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta; praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius.
7 Quartus, mense quarto, Asael frater Ioab et Zabadias filius eius post eum, et in turma eius viginti quattuor milia.
8 Quintus, mense quinto, princeps Samaoth Zaraita, et in turma eius viginti quattuor milia.
9 Sextus, mense sexto, Hira filius Acces Thecuites, et in turma eius viginti quattuor milia.
10 Septimus, mense septimo, Helles Phalonites de filiis Ephraim, et in turma eius viginti quattuor milia.
11 Octavus, mense octavo, Sobbochai Husathites de stirpe Zara, et in turma eius viginti quattuor milia.
12 Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de filiis Beniamin, et in turma eius viginti quattuor milia.
13 Decimus, mense decimo, Maharai Netophathites de stirpe Zara, et in turma eius viginti quattuor milia.
14 Undecimus, mense undecimo, Banaias Pharathonites de filiis Ephraim, et in turma eius viginti quattuor milia.
15 Duodecimus, mense duodecimo, Holdai Netophathites de stirpe Othoniel, et in turma eius viginti quattuor milia.
16 Porro tribubus praeerant Israel: Rubenitis dux Eliezer filius Zechri; Simeonitis Saphatia filius Maacha; 17 Levitis Hasabias filius Camuel; Aaronitis Sadoc; 18 Iudae Eliu de fratribus David; Issachar Amri filius Michael; 19 Zabulon Iesmaias filius Abdiae; Nephthali Ierimoth filius Azriel; 20 filiis Ephraim Osee filius Ozaziu; dimidio tribus Manasse Ioel filius Phadaiae; 21 et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius Zachariae; Beniamin autem Iasiel filius Abner; 22 Dan vero Azareel filius Ieroham: hi principes tribuum Israel.
23 Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius, quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israel quasi stellas caeli. 24 Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec complevit, quia super hoc ira irruerat in Israel, et idcirco numerus non est relatus in librum annalium regis David.
25 Super thesauros autem regis fuit Azmaveth filius Adiel; his autem thesauris, qui erant in regione, in urbibus et in vicis et in turribus praesidebat Ionathan filius Oziae. 26 Operi autem rustico et agricolis, qui exercebant terram, praeerat Ezri filius Chelub. 27 Vinearumque cultoribus Semei Ramathites; cellis autem vinariis in vineis Zabdi Sephamatites. 28 Nam super oliveta et ficeta, quae erant in Sephela, Baalhanan Gederites; super apothecas autem olei Ioas. 29 Porro armentis, quae pascebantur in Saron, praepositus fuit Setrai Saronites, et super boves in vallibus Saphat filius Adli. 30 Super camelos vero Ubil Ismaelites, et super asinas Iehedeia Meronathites; 31 super oves quoque Iaziz Agarenus: omnes hi principes substantiae regis David.
32 Ionathan autem patruus David consiliarius, vir prudens et litteratus, ipse et Iahiel filius Hachamonitis erant cum filiis regis. 33 Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis; 34 post Achitophel fuit Ioiada filius Banaiae et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Ioab.
28 1 Convocavit igitur David om nes principes Israel, duces tribuum et praepositos turmarum, qui ministrabant regi, tribunos quoque et centuriones et, qui praeerant substantiae et gregibus regis filiorumque suorum, cum eunuchis et fortibus et robustissimis quibusque in exercitu Ierusalem. 2 Cumque surrexisset rex et stetisset, ait: " Audite me, fratres mei et populus meus. Cogitavi ut aedificarem domum, in qua requiesceret arca foederis Domini et scabellum pedum Dei nostri, et ad aedificandum omnia praeparavi; 3 Deus autem dixit mihi: "Non aedificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis". 4 Sed elegit Dominus, Deus Israel, me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israel in sempiternum; Iudam enim elegit principem, porro in domo Iudae domum patris mei, et in filiis patris mei placuit ei, ut me eligeret regem super cunctum Israel. 5 Sed et de filiis meis - filios enim multos dedit mihi Dominus - elegit Salomonem filium meum, ut sederet in throno regni Domini super Israel. 6 Dixitque mihi: "Salomon filius tuus aedificabit domum meam et atria mea; ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem. 7 Et firmabo regnum eius usque in aeternum, si perseveraverit facere praecepta mea et iudicia, sicut et hodie". 8 Nunc igitur coram universo Israel coetu Domini, audiente Deo nostro, custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei vestri, ut possideatis terram bonam et relinquatis eam in hereditatem filiis vestris post vos usque in sempiternum. 9 Tu autem, Salomon, fili mi, scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario; omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit. Si quaesieris eum, invenies; si autem dereliqueris illum, proiciet te in aeternum. 10 Nunc ergo vide quia elegit te Dominus, ut aedificares domum sanctuarii; confortare et perfice ".
11 Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi et cellariorum et cenaculorum et cubiculorum interiorum et domus propitiatorii 12 necnon et omnium, quae per Spiritum cum eo erant, de atriis domus Domini et de omnibus exedris per circuitum, de thesauris domus Dei et de thesauris rerum consecratarum 13 et de divisionibus sacerdotalibus et leviticis, de omni opere ministerii domus Domini et de universis vasis ministerii templi Domini, 14 de auro in pondere per singula vasa ministerii, de omnibus vasis argenteis in pondere per omnia vasa pro operum diversitate; 15 sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum, similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensurae, pondus argenti indicavit. 16 Aurum quoque in mensas propositionis pro diversitate mensarum, similiter et argentum in alias mensas argenteas; 17 ad fuscinulas quoque et phialas et crateras ex auro purissimo et scyphos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in scyphum et scyphum; similiter et in scyphos argenteos diversum argenti pondus constituit, 18 altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum, et aurum pro structura quadrigae cherubim extendentium alas et velantium arcam foederis Domini. 19 " Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intellegerem universa opera exemplaris ". 20 Dixit quoque David Salomoni filio suo: " Viriliter age et confortare et fac, ne timeas et ne paveas; Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini. 21 Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum: parati erunt in omne ministerium domus Dei; et assistet tibi in omni opere quisquis in sapientia ad omne ministerium promptus fuerit, principes quoque et universus populus in negotiis tuis ".
29 1 Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam: " Salomonem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum; opus autem grande est: neque enim homini praeparatur habitatio sed Domino Deo. 2 Ego autem totis viribus meis praeparavi impensas domus Dei mei: aurum ad vasa aurea et argentum in argentea, aes in aenea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea, lapides onychinos et ad inserendum, durum caementum et lapides diversorum colorum omnemque pretiosum lapidem et marmor Parium abundantissime. 3 Et super haec, cum delectarer super domo Dei mei, de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei, exceptis his, quae paravi in aedem sanctam: 4 tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia talentorum argenti probatissimi ad operiendos parietes templi; 5 et ubicumque opus est aurum pro aureis, et ubicumque opus est argentum pro argenteis et pro quolibet opere per manus artificum; et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie et offerat, quod voluerit, Domino ". 6 Sponte obtulerunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israel, tribuni quoque et centuriones et principes operis regis; 7 dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia et solidos decem milia, argenti talenta decem milia et aeris talenta decem et octo milia, ferri quoque centum milia talentorum. 8 Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesaurum domus Domini in manum Iahiel Gersonitis. 9 Laetatusque est populus super prompto animo eorum, quia corde toto offerebant ea Domino; sed et David rex laetatus est gaudio magno.
10 Et benedixit Domino coram universa multitudine et ait: " Benedictus es, Domine, Deus Israel patris nostri, ab aeterno in aeternum. 11 Tua est, Domine, magnificentia et potentia, gloria, splendor atque maiestas. Cuncta enim, quae in caelo sunt et in terra, tua sunt. Tuum, Domine, regnum, et tu elevaris ut caput super omnia. 12 De te sunt divitiae et gloria, tu dominaris omnium. In manu tua virtus et potentia, in manu tua est magnificare et firmare omnia. 13 Nunc igitur, Deus noster, confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclitum. 14 Quis ego, et quis populus meus, ut possimus haec tibi universa offerre? Tua sunt haec omnia; et, quae de manu tua accepimus, dedimus tibi. 15 Peregrini enim sumus coram te et advenae, sicut omnes patres nostri; dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est spes. 16 Domine Deus noster, omnis haec copia, quam paravimus, ut aedificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia. 17 Scio, Deus meus, quod probes corda et simplicitatem diligas; unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio sponte tibi offerre donaria. 18 Domine, Deus Abraham et Isaac et Israel patrum nostrorum, custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum; et semper in venerationem tui mens ista permaneat. 19 Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua et legitima tua et faciat universa et aedificet aedem, cuius impensas paravi ". 20 Praecepit autem David universae ecclesiae: " Benedicite Domino Deo vestro! ". Et benedixit omnis ecclesia Domino, Deo patrum suorum; et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem. 21 Immolaveruntque victimas Domino et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis et sacrificia abundantissime in omnem Israel. 22 Et comederunt et biberunt coram Domino in die illo cum grandi laetitia; et fecerunt regem secundo Salomonem filium David atque unxerunt Domino in principem et Sadoc in pontificem.
23 Seditque Salomon super solium Domini, ut esset rex pro David patre suo, et prosperatus est, et paruit illi omnis Israel. 24 Sed et universi principes et fortes et cuncti filii regis David dederunt manum subicientes se Salomoni regi. 25 Magnificavit ergo Dominus Salomonem in excelsum in conspectu omnis Israel et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israel.
26 Igitur David filius Isai regnavit super universum Israel;
27 et dies, quibus regnavit super Israel, fuerunt quadraginta anni: in Hebron regnavit septem annis et in Ierusalem annis triginta tribus.
28 Et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis et gloria; et regnavit Salomon filius eius pro eo.
29 Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuel videntis et in libro Nathan prophetae atque in volumine Gad videntis,
30 universique regni eius et fortitudinis et temporum, quae transierunt sub eo sive in Israel sive in cunctis regnis terrarum.
1 der Chronik (NV) 21