2 Samuel (VUL) 19
19 1 nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium suum 2 et versa est victoria in die illa in luctum omni populo audivit enim populus in die illa dici dolet rex super filio suo 3 et declinabat populus in die illa ingredi civitatem quomodo declinare solet populus versus et fugiens de proelio 4 porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna fili mi Absalom Absalom fili mi fili mi 5 ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum qui salvam fecerunt animam tuam et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum 6 diligis odientes te et odio habes diligentes te et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis et vere cognovi modo quia si Absalom viveret et nos omnes occubuissemus tunc placeret tibi 7 nunc igitur surge et procede et adloquens satisfac servis tuis iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac et peius erit hoc tibi quam omnia mala quae venerunt super te ab adulescentia tua usque in praesens 8 surrexit ergo rex et sedit in porta et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta venitque universa multitudo coram rege Israhel autem fugit in tabernacula sua
9 omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israhel dicens rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ipse salvavit nos de manu Philisthinorum et nunc fugit de terra propter Absalom
10 Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in bello usquequo siletis et non reducitis regem 11 rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes dicens loquimini ad maiores natu Iuda dicentes cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam sermo autem omnis Israhel pervenerat ad regem in domo eius 12 fratres mei vos os meum et caro mea vos quare novissimi reducitis regem 13 et Amasae dicite nonne os meum es et caro mea haec faciat mihi Deus et haec addat si non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Ioab 14 et inclinavit cor omnium virorum Iuda quasi viri unius miseruntque ad regem dicentes revertere tu et omnes servi tui 15 et reversus est rex et venit usque ad Iordanem et Iuda venit in Galgala ut occurreret regi et transduceret eum Iordanem
16 festinavit autem Semei filius Gera filii Iemini de Baurim et descendit cum viris Iuda in occursum regis David
17 cum mille viris de Beniamin et Siba puer de domo Saul et quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo et inrumpentes Iordanem ante regem 18 transierunt vada ut transducerent domum regis et facerent iuxta iussionem eius Semei autem filius Gera prostratus coram rege cum iam transisset Iordanem 19 dixit ad eum ne reputes mihi domine mi iniquitatem neque memineris iniuriam servi tui in die qua egressus es domine mi rex de Hierusalem neque ponas rex in corde tuo 20 agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie primus veni de omni domo Ioseph descendique in occursum domini mei regis 21 respondens vero Abisai filius Sarviae dixit numquid pro his verbis non occidetur Semei quia maledixit christo Domini 22 et ait David quid mihi et vobis filii Sarviae cur efficimini mihi hodie in Satan ergone hodie interficietur vir in Israhel an ignoro hodie me factum regem super Israhel 23 et ait rex Semei non morieris iuravitque ei
24 Mifiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis inlotis pedibus et intonsa barba vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex usque ad diem reversionis eius in pace
25 cumque Hierusalem occurrisset regi dixit ei rex quare non venisti mecum Mifiboseth 26 qui respondens ait domine mi rex servus meus contempsit me dixi ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum et ascendens abirem cum rege claudus enim sum servus tuus 27 insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem tu autem domine mi rex sicut angelus Dei fac quod placitum est tibi 28 neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae tuae quid igitur habeo iustae querellae aut quid possum ultra vociferari ad regem 29 ait ergo ei rex quid ultra loqueris fixum est quod locutus sum tu et Siba dividite possessiones 30 responditque Mifiboseth regi etiam cuncta accipiat postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam
31 Berzellai quoque Galaadites descendens de Rogelim transduxit regem Iordanem paratus etiam ultra fluvium prosequi eum
32 erat autem Berzellai Galaadites senex valde id est octogenarius et ipse praebuit alimenta regi cum moraretur in Castris fuit quippe vir dives nimis 33 dixit itaque rex ad Berzellai veni mecum ut requiescas secure mecum in Hierusalem 34 et ait Berzellai ad regem quot sunt dies annorum vitae meae ut ascendam cum rege Hierusalem 35 octogenarius sum hodie numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum aut delectare potest servum tuum cibus et potus vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum quare servus tuus fit oneri domino meo regi 36 paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum nec indigeo hac vicissitudine 37 sed obsecro ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea iuxta sepulchrum patris mei et matris meae est autem servus tuus Chamaam ipse vadat tecum domine mi rex et fac ei quod tibi bonum videtur 38 dixitque rex mecum transeat Chamaam et ego faciam ei quicquid tibi placuerit et omne quod petieris a me inpetrabis 39 cumque transisset universus populus et rex Iordanem osculatus est rex Berzellai et benedixit ei et ille reversus est in locum suum
40 transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo omnis autem populus Iuda transduxerat regem et media tantum pars adfuerat de populo Israhel
41 itaque omnes viri Israhel concurrentes ad regem dixerunt ei quare te furati sunt fratres nostri viri Iuda et transduxerunt regem et domum eius Iordanem omnesque viros David cum eo 42 et respondit omnis vir Iuda ad viros Israhel quia propior mihi est rex cur irasceris super hac re numquid comedimus aliquid ex rege aut munera nobis data sunt 43 et respondit vir Israhel ad viros Iuda et ait decem partibus maior ego sum apud regem magisque ad me pertinet David quam ad te cur mihi fecisti iniuriam et non mihi nuntiatum est priori ut reducerem regem meum durius autem responderunt viri Iuda viris Israhel
20 1 accidit quoque ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri vir iemineus et cecinit bucina et ait non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai vir in tabernacula tua Israhel 2 et separatus est omnis Israhel a David secutusque est Seba filium Bochri viri autem Iuda adheserunt regi suo a Iordane usque Hierusalem 3 cumque venisset rex in domum suam Hierusalem tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum et tradidit eas in custodiam alimenta eis praebens et non est ingressus ad eas sed erant clausae usque ad diem mortis suae in viduitate viventes
4 dixit autem rex Amasae convoca mihi omnes viros Iuda in diem tertium et tu adesto praesens 5 abiit ergo Amasa ut convocaret Iudam et moratus est extra placitum quod ei constituerat 6 ait autem David ad Abisai nunc magis adflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom tolle igitur servos domini tui et persequere eum ne forte inveniat civitates munitas et effugiat nos 7 egressi sunt ergo cum eo viri Ioab Cherethi quoque et Felethi et omnes robusti exierunt de Hierusalem ad persequendum Seba filium Bochri 8 cumque illi essent iuxta lapidem grandem qui est in Gabaon Amasa veniens occurrit eis porro Ioab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in vagina qui fabrefactus levi motu egredi poterat et percutere 9 dixit itaque Ioab ad Amasa salve mi frater et tenuit manu dextra mentum Amasae quasi osculans eum 10 porro Amasa non observavit gladium quem habebat Ioab qui percussit eum in latere et effudit intestina eius in terram nec secundum vulnus adposuit Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Seba filium Bochri 11 interea quidam viri cum stetissent iuxta cadaver Amasae de sociis Ioab dixerunt ecce qui esse voluit pro Ioab comes David pro Ioab 12 Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum et amovit Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento ne subsisterent transeuntes propter eum 13 amoto igitur illo de via transiebat omnis vir sequens Ioab ad persequendum Seba filium Bochri
14 porro ille transierat per omnes tribus Israhel in Abelam et in Bethmacha omnesque electi congregati fuerant ad eum 15 venerunt itaque et obpugnabant eum in Abela et in Bethmacha et circumdederunt munitionibus civitatem et obsessa est urbs omnis autem turba quae erat cum Ioab moliebatur destruere muros 16 et exclamavit mulier sapiens de civitate audite audite dicite Ioab adpropinqua huc et loquar tecum 17 qui cum accessisset ad eam ait illi tu es Ioab et ille respondit ego ad quem sic locuta est audi sermones ancillae tuae qui respondit audio 18 rursumque illa sermo inquit dicebatur in veteri proverbio qui interrogant interrogent in Abela et sic perficiebant 19 nonne ego sum quae respondeo veritatem Israhel et tu quaeris subruere civitatem et evertere matrem in Israhel quare praecipitas hereditatem Domini 20 respondensque Ioab ait absit absit hoc a me non praecipito neque demolior 21 non se sic habet res sed homo de monte Ephraim Seba filius Bochri cognomine levavit manum contra regem David tradite illum solum et recedemus a civitate et ait mulier ad Ioab ecce caput eius mittetur ad te per murum 22 ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter qui abscisum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab et ille cecinit tuba et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua Ioab autem reversus est Hierusalem ad regem
23 fuit ergo Ioab super omnem exercitum Israhel Banaias autem filius Ioiadae super Cheretheos et Feletheos 24 Aduram vero super tributa porro Iosaphat filius Ahilud a commentariis 25 Sia autem scriba Sadoc vero et Abiathar sacerdotes 26 Hira autem Hiaiarites erat sacerdos David
21 1 facta est quoque fames in diebus David tribus annis iugiter et consuluit David oraculum Domini dixitque Dominus propter Saul et domum eius et sanguinem quia occidit Gabaonitas 2 vocatis ergo Gabaonitis rex dixit ad eos porro Gabaonitae non sunt de filiis Israhel sed reliquiae Amorreorum filii quippe Israhel iuraverant eis et voluit Saul percutere eos zelo quasi pro filiis Israhel et Iuda 3 dixit ergo David ad Gabaonitas quid faciam vobis et quod erit vestri piaculum ut benedicatis hereditati Domini 4 dixeruntque ei Gabaonitae non est nobis super argento et auro quaestio contra Saul et contra domum eius neque volumus ut interficiatur homo de Israhel ad quos ait quid ergo vultis ut faciam vobis 5 qui dixerunt regi virum qui adtrivit nos et oppressit inique ita delere debemus ut ne unus quidem residuus sit de stirpe eius in cunctis finibus Israhel 6 dentur nobis septem viri de filiis eius et crucifigamus eos Domino in Gabaath Saul quondam electi Domini et ait rex ego dabo 7 pepercitque rex Mifiboseth filio Ionathan filii Saul propter iusiurandum Domini quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul 8 tulit itaque rex duos filios Respha filiae Ahia quos peperit Saul Armoni et Mifiboseth et quinque filios Michol filiae Saul quos genuerat Hadriheli filio Berzellai qui fuit de Molathi 9 et dedit eos in manu Gabaonitarum qui crucifixerunt illos in monte coram Domino et ceciderunt hii septem simul occisi in diebus messis primis incipiente messione hordei
10 tollens autem Respha filia Ahia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis donec stillaret aqua super eos de caelo et non dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias per noctem 11 et nuntiata sunt David quae fecerat Respha filia Ahia concubina Saul 12 et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii eius a viris Iabesgalaad qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthim cum interfecissent Saul in Gelboe 13 et asportavit inde ossa Saul et ossa Ionathan filii eius et colligentes ossa eorum qui adfixi fuerant 14 sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in terra Beniamin in latere in sepulchro Cis patris eius feceruntque omnia quae praeceperat rex et repropitiatus est Deus terrae post haec
15 factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum Israhel et descendit David et servi eius cum eo et pugnabant contra Philisthim deficiente autem David 16 Iesbidenob qui fuit de genere Arafa cuius ferrum hastae trecentas uncias adpendebat et accinctus erat ense novo nisus est percutere David 17 praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum Philistheum interfecit tunc iuraverunt viri David dicentes non egredieris nobiscum in bellum ne extinguas lucernam Israhel 18 secundum quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos tunc percussit Sobbochai de Usathi Seph de stirpe Arafa 19 tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius bethleemites Goliath Gettheum cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium 20 quartum bellum fuit in Geth in quo vir excelsus qui senos in manibus pedibusque habebat digitos id est viginti et quattuor et erat de origine Arafa 21 blasphemavit Israhel percussit autem eum Ionathan filius Sammaa fratris David 22 hii quattuor nati sunt de Arafa in Geth et ceciderunt in manu David et servorum eius
22 1 locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul
2 et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus
3 Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me
4 laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
5 quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me
6 funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis
7 in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius
8 commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est
9 ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo
10 et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
11 et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti
12 posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum
13 prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis
14 tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam
15 misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos
16 et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius
17 misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis
18 liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant
19 praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum
20 et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
21 retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi
22 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
23 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me
24 et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea
25 et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum
26 cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus
27 cum electo electus eris et cum perverso perverteris
28 et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis
29 quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas
30 in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum
31 Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se
32 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum
33 Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam
34 coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me
35 docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea
36 dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me
37 dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
38 persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos
39 consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis
40 accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me
41 inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos
42 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos
43 delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam
44 salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi
45 filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi
46 filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis
47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae
48 Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me
49 qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me
50 propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo
51 magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum
23 1 haec autem sunt verba novissima quae dixit David filius Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob egregius psalta Israhel 2 spiritus Domini locutus est per me et sermo eius per linguam meam 3 dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel dominator hominum iustus dominator in timore Dei 4 sicut lux aurorae oriente sole mane absque nubibus rutilat et sicut pluviis germinat herba de terra 5 nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet 6 praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi quae non tolluntur manibus 7 et si quis tangere voluerit eas armabitur ferro et ligno lanceato igneque succensae conburentur usque ad nihilum
8 haec nomina fortium David Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus qui octingentos interfecit impetu uno 9 post hunc Eleazar filius patrui eius Ahoi inter tres fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et congregati sunt illuc in proelium 10 cumque ascendissent viri Israhel ipse stetit et percussit Philistheos donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat reversus est ad caesorum spolia detrahenda 11 et post hunc Semma filius Age de Arari et congregati sunt Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque fugisset populus a facie Philisthim 12 stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philistheos et fecit Dominus salutem magnam 13 necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum 14 et David erat in praesidio porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethleem 15 desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethleem iuxta portam 16 inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat iuxta portam et adtulerunt ad David at ille noluit bibere sed libavit illam Domino 17 dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam noluit ergo bibere haec fecerunt tres robustissimi 18 Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus 19 et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed usque ad tres primos non pervenerat 20 et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis 21 ipse quoque interfecit virum aegyptium virum dignum spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua 22 haec fecit Banaias filius Ioiadae 23 et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat fecitque eum David sibi auricularium a secreto 24 Asahel frater Ioab inter triginta Eleanan filius patrui eius de Bethleem 25 Semma de Arari Helica de Arodi 26 Helas de Felthi Hira filius Aces de Thecua 27 Abiezer de Anathoth Mobonnai de Usathi 28 Selmon Aohites Maharai Netophathites 29 Heled filius Banaa et ipse Netophathites Hithai filius Ribai de Gebeeth filiorum Beniamin 30 Banahi Aufrathonites Heddai de torrente Gaas 31 Abialbon Arbathites Azmaveth de Beromi 32 Eliaba de Salboni filii Iasen Ionathan 33 Semma de Horodi Haiam filius Sarar Arorites 34 Elifeleth filius Aasbai filii Maachathi Heliam filius Ahitofel Gelonites 35 Esrai de Carmelo Farai de Arbi 36 Igaal filius Nathan de Soba Bonni de Gaddi 37 Selech de Ammoni Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae
38 Hira Hiethrites Gareb et ipse Hiethrites 39 Urias Hettheus omnes triginta septem
24 1 et addidit furor Domini irasci contra Israhel commovitque David in eis dicentem vade numera Israhel et Iudam 2 dixitque rex ad Ioab principem exercitus sui perambula omnes tribus Israhel a Dan usque Bersabee et numerate populum ut sciam numerum eius 3 dixitque Ioab regi adaugeat Dominus Deus tuus ad populum quantus nunc est iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi 4 obtinuit autem sermo regis verba Ioab et principum exercitus egressusque est Ioab et principes militum a facie regis ut numerarent populum Israhel 5 cumque pertransissent Iordanem venerunt in Aroer ad dextram urbis quae est in valle Gad 6 et per Iazer transierunt in Galaad et in terram inferiorem Hodsi et venerunt in Dan silvestria circumeuntesque iuxta Sidonem 7 transierunt propter moenia Tyri et omnem terram Hevei et Chananei veneruntque ad meridiem Iuda in Bersabee 8 et lustrata universa terra adfuerunt post novem menses et viginti dies in Hierusalem 9 dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi et inventa sunt de Israhel octingenta milia virorum fortium qui educerent gladium et de Iuda quingenta milia pugnatorum
10 percussit autem cor David eum postquam numeratus est populus et dixit David ad Dominum peccavi valde in hoc facto sed precor Domine ut transferas iniquitatem servi tui quia stulte egi nimis 11 surrexit itaque David mane et sermo Domini factus est ad Gad propheten et videntem David dicens 12 vade et loquere ad David haec dicit Dominus trium tibi datur optio elige unum quod volueris ex his ut faciam tibi 13 cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens aut septem annis veniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus fugies adversarios tuos et illi persequentur aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem 14 dixit autem David ad Gad artor nimis sed melius est ut incidam in manu Domini multae enim misericordiae eius sunt quam in manu hominis 15 inmisitque Dominus pestilentiam in Israhel de mane usque ad tempus constitutum et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum 16 cumque extendisset manum angelus Dei super Hierusalem ut disperderet eam misertus est Dominus super adflictione et ait angelo percutienti populum sufficit nunc contine manum tuam erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusei 17 dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum caedentem populum ego sum qui peccavi ego inique egi isti qui oves sunt quid fecerunt vertatur obsecro manus tua contra me et contra domum patris mei
18 venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei ascende constitue Domino altare in area Areuna Iebusei 19 et ascendit David iuxta sermonem Gad quem praeceperat ei Dominus 20 conspiciensque Areuna animadvertit regem et servos eius transire ad se 21 et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui David ait ut emam a te aream et aedificem altare Domino et cesset interfectio quae grassatur in populo 22 et ait Areuna ad David accipiat et offerat dominus meus rex sicut ei placet habes boves in holocaustum et plaustrum et iuga boum in usum lignorum 23 omnia dedit Areuna rex regi dixitque Areuna ad regem Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum 24 cui respondens rex ait nequaquam ut vis sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta
25 et aedificavit ibi David altare Domino et obtulit holocausta et pacifica et repropitiatus est Dominus terrae et cohibita est plaga ab Israhel
2 Samuel (VUL) 19