Aug de consensu evang. 218
218 42. Illud etiam requirendum est, quomodo Ioannes evangelista, antequam Ioannes Baptista missus esset in carcerem, dicit Iesum isse in Galilaeam 197 (postea quam enim commemoravit, quod in Cana Galilaeae fecit de aqua vinum et descendit Capharnaum cum matre et discipulis et ibi manserunt non multis diebus, dicit eum deinde ascendisse Hierosolymam propter Pascha, post haec venisse in Iudaeam terram et discipulos eius, et illic demoratum cum eis et baptizantem 198, ubi secutus ait: Erat autem et Ioannes baptizans in Aenon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur: nondum enim missus erat in carcerem Ioannes 199), Matthaeus autem dicat: Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam 200. Similiter et Marcus: Posteaquam autem traditus est, inquit, Ioannes venit Iesus in Galilaeam 201. Lucas etiam nihil quidem dicit de tradito Ioanne, sed tamen et ipse post baptismum et tentationem Christi dicit eum isse in Galilaeam, sicut illi duo. Nam ita contexit narrationem suam:
Et consummata omni tentatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus. Et egressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo 202. Unde intellegitur hos tres evangelistas non Ioanni evangelistae contraria narrasse, sed praetermisisse primum Domini adventum in Galilaeam posteaquam baptizatus est, quando illic aquam convertit in vinum; tunc enim nondum erat traditus Ioannes, eum vero adventum eius in Galilaeam connexuisse narrationibus suis, qui post Ioannem traditum factus est. De quo eius reditu in Galilaeam etiam ipse Ioannes evangelista sic loquitur: Ut ergo cognovit Iesus, quia audierunt pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes (quamquam Iesus non baptizaret, sed discipuli eius), reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam 203. Tunc ergo intellegimus iam fuissetraditum Ioannem, Iudaeos vero audisse, quod plures discipulos faceret et baptizaret, quam fecerat et baptizaverat Ioannes.
219 43. Iam nunc de illo sermone prolixo, quem secundum Matthaeum in monte habuit Dominus 204, videamus, utrum ei ceteri evangelistae nihil adversari videantur. Marcus quippe non eum commemoravit omnino nec aliquid eius simile dixit nisi quasdam sententias non contextim, sed sparsim, quas Dominus locis aliis repetivit. Reliquit tamen locum in textu narrationis suae, ubi intellegamus hunc dictum esse sermonem, sed ab eo praetermissum: Et erat, inquit, praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et demonia eiciens 205. In hac praedicatione, quam dicit eum habuisse in omni Galilaea, intellegitur etiam sermo iste habitus in monte, cuius commemorationem facit Matthaeus. Namque idem Marcus ita sequitur: Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genuflexo dixit: " Si vis, potes me mundare " 206, et cetera. De hoc leproso mundato talia connectit, ut ipse intellegatur, quem Matthaeus commemorat tunc esse mundatum, quando post illum sermonem Dominus de monte descendit. Sic enim ait Matthaeus: Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae. Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: " Domine, si vis, potes me mundare " 207, et cetera.
44. Huius leprosi etiam Lucas meminit non sane hoc ordine 208, sed ut solent praetermissa recordari vel posterius facta praeoccupare, sicut divinitus suggerebantur quae ante cognita postea recordando conscriberent. Verumtamen idem Lucas sermonem etiam ipse Domini prolixum narravit, ubi etiam sic exorsus est, ut in isto Matthaeus. Hic enim dixit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum 209, et ille: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei 210. Deinde multa quae sequuntur etiam in Lucae narratione similia sunt. Et ad extremum sermonis ipsa conclusio prorsus eadem reperitur, de homine prudente, qui aedificat super petram, et de stulto, qui aedificat super harenam, nisi quod ibi flumen tantum dicit illisum domui, non etiam pluviam et ventos, sicut Matthaeus 211. Posset ergo facillime credi eumdem etiam ipse Domini interposuisse sermonem, aliquas autem praetermisisse sententias, quas Matthaeus posuit, item aliasposuisse, quas iste non dixit, quasdam etiam non isdem verbis, custodita tamen veritatis integritate similiter explicasse.
45. Posset hoc, ut dixi, facillime credi, nisi moveret, quod Matthaeus in monte dicit hunc habitum esse sermonem a Domino sedente 212, Lucas autem in loco campestri a Domino stante 213. Haec itaque diversitas facit videri alium fuisse illum, alium istum. Quid enim prohiberet Christum alibi quaedam repetere quae antea iam dixerat aut iterum quaedam facere quae ante iam fecerat? Non sane istos duos sermones, quorum unum Matthaeus, alterum Lucas inseruit, longa temporis distantia separari hinc probabilitercreditur, quod et ante et postea quaedam similia vel eadem ambo narrarunt, ut non absurde sentiatur eorum narrationes haec interponentium in eisdem locis et diebus esse versatas. Nam Matthaeus hoc ita dicit: Et secutae sunt eum turbae multae a Galilaea, et Decapoli, et Hierosolymis, et Iudea et de trans Iordanem. Videns autem turbas ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius. Et aperiens os suum docebat eos dicens: " Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum " 214, et cetera. Hic potest videri multas turbas vitare voluisse et ob hoc ascendisse in montem tamquam secedendo a turbis, ut solis suis discipulis loqueretur. Cui rei videtur attestarietiam Lucas ita narrans: Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei. Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis, quos et Apostolos nominavit, Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius, Iacobum et Ioannem, Philippum et Bartholomaeum, Matthaeum et Thomam, Iacobum Alphaei et Simonem, qui vocatur Zelotes, Iudam Iacobi et Iudam Scariotem, qui fuit proditor. Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Ierusalem et maritima Tyri et Sidonis, qui venerant, ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis curabantur. Et omnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes. Et ipse elevatis oculis in discipulos dicebat: " Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei " 215 et cetera. Hic potest intellegi, cum in monte duodecim discipulos elegit ex pluribus, quos Apostolos nominavit, quod Matthaeus praetermisit, tunc illum habuisse sermonem, quemMatthaeus interposuit et Lucas tacuit. Hoc est in monte, ac deinde, cum descendisset, in loco campestri habuisse alterum similem, de quo Matthaeus tacet et Lucas non tacet, et utrumque sermonem eodem modo esse conclusum 216.
46. Quod autem Matthaeus isto sermone terminato sequitur et dicit: Et factum est, cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrinam eius 217, potest videri discipulorum turbas dixisse, ex quibus illos duodecim elegerat 218. Quod vero mox ait: Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae, et ecce leprosus veniens adorabat eum 219, potest intellegi post utrumque sermonem factum fuisse, non solum quem Matthaeus, verum etiam quem Lucas interponit. Neque enim apparet post descensionem de monte quantum temporis fuerit interpositum, sed hoc solum voluit significare Matthaeus, post illam descensionem multas turbas fuisse cum Domino, quando leprosum mundavit, non quantum temporis interfuerit, praesertim cum eumdem leprosum Lucas iam in civitate posito Domino dicat esse mundatum 220, quod Matthaeus dicere non curavit.
47. Quamquam etiam illud possit occurrere, in aliqua excelsiore parte montis primo cum solis discipulis Dominum fuisse quandoex eis illos duodecim elegit, deinde cum eis descendisse non de monte, sed de ipsa montis celsitudine in campestrem locum, id est in aliquam aequalitatem, quae in latere montis erat et multas turbas capere poterat; atque ibi stetisse, donec ad eum turbae congregarentur, ac postea cum sedisset, accessisse propinquius discipulos eius atque ita illis ceterisque turbis praesentibus unum habuisse sermonem, quem Matthaeus Lucasque narrarunt, diverso narrandi modo, sed eadem veritate rerum et sententiarum, quas ambo dixerunt. Iam enim praemonuimus, quod et nullo praemonente unicuique sponte videndum fuit, si quis praetermittat aliquid quod alius dicat, non esse contrarium, nec si alius alio modo aliquid dicat, dum eadem rerum sententiarumque veritas explicetur, ut quod Matthaeus ait: Cum autem descendisset de monte 221, simul etiam de illo campestri loco, qui in latere montis esse potuit, intellegatur. Deinde Matthaeus de leproso mundato narrat, quod etiam Marcus et Lucas similiter 222.
220 48. Post haec Matthaeus sequitur et dicit: Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad illum centurio, rogans eum et dicens: " Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur " 223, et cetera usque ad eum locum, ubi ait: Et sanatus est puer ex horailla 224. Hoc de puero centurionis etiam Lucas commemorat, non sicut iste post leprosum mundatum, quem ille postea recordatus commemoravit, sed post finem illius prolixioris sermonis, quod ita coniungit:
Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. Centurionis autem
cuiusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus 225, et cetera usque in eum
locum, quo sanatus est 226. Hic intellegendum est, cum implesset quidem omnia verba sua in aures
plebis, intrasse Christum Capharnaum, hoc est, quia non, antequam haec verba terminasset,
intravit, sed non esse expressum, post quantum temporis intervallum, cum istos sermones
terminasset, intraverit Capharnaum. Ipso quippe intervallo leprosus ille mundatus est, quem loco
suo Matthaeus interponit, iste autem postea recordatur.
49. Iam ergo videamus, utrum sibi de hoc servo centurionis Matthaeus Lucasque consentiant. Matthaeus enim dicit: Accessit ad eum centurio rogans eum et dicens: " Puer meus iacet in domo paralyticus "227. Cui videtur repugnare quod ait Lucas: Et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut veniret et salvaret servum eius. At illi cum venissent ad Iesum, Iesum, rogabant eum sollicite dicentes ei: " Quia dignus est, ut hoc illi praestes; diligit
enimgentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis ". Iesus autem ibat cum illis. Et cum iam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos dicens: " Domine, noli vexari; non enim dignus sum ut sub tectum meum intres, propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo et sanabitur puer meus " 228. Si enim hoc ita gestum est, quomodo erit verum quod Matthaeus narrat: Accessit ad eum quidam centurio, cum ipse non accesserit, sed amicos miserit, nisi diligenter advertentes intellegamus Matthaeum non omni modo deseruisse usitatum morem loquendi? Non solum enim dicere solemus accessisse aliquid, etiam antequam perveniat illuc quo dicitur accessisse - unde etiam dicimus: " Parum accessit ", vel: " Multum accessit ", eo quo appetit pervenire -, verum etiam ipsam perventionem, cuius adipiscendi causa acceditur, dicimus plerumque factam etsi eum ad quem pervenit non videat ille qui pervenit, cum per amicum pervenit ad aliquem, cuius ei favor est necessarius. Quod ita tenuit consuetudo, ut iam etiam vulgo perventores appellentur qui potentium quorumlibet tamquam inaccessibiles animos per convenientium personarum interpositionem ambitionisarte pertingunt. Si ergo ipsa perventio usitate dicitur per alios fieri, quanto magis accessus per alios fieri potest, qui plerumque infra perventionem remanet, quando potuerit quisque plurimum quidem accedere, sed tamen non potuerit pervenire! Non ergo absurde Matthaeus etiam quod vulgo possit intellegi per alios facto accessu centurionis ad Dominum compendio dicere voluit: Accessit ad eum centurio.
50. Verumtamen non neglegenter intuenda est etiam sancti evangelistae altitudo mysticae locutionis, secundum quam scriptum est in Psalmo: Accedite ad eum et illuminamini 229. Proinde quia fidem centurionis, qua vere acceditur ad Iesum, ipse ita laudavit, ut diceret: Non inveni tantam fidem in Israel 230, ipsum potius accessisse ad Christum dicere voluit prudens evangelista quam illos per quos verba sua miserat. Porro autem Lucas ideo totum quemadmodum gestum esse aperuit, ut ex hoc intellegere cogeremur, quemadmodum eum accessisse dixerit alius qui mentiri non potuit. Sic enim et illa mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, quamvis fimbriam vestimenti eius tenuerit, magis tamen tetigit Dominum quam illae turbae, a quibus premebatur 231. Ut enim haec quo magis credidit, eo magis tetigit Dominum, ita et centurio, quo magis credidit, eo magis accessit ad Dominum. Iam cetera in hoc capitulo quae alter dicit et alter praetermittit superfluo pertractantur, cum ex illa regula primitus commendata nihil inveniantur habere contrarium.
221 51. Sequitur Matthaeus et dicit: Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem. Et tetigit manum eius, et dimisit eam febris, et surrexit et ministrabat eis 232. Hoc quando factum sit, id est post quid vel ante quid, non expressit Matthaeus. Non enim post quod narratur, post hoc etiam factum necesse est intellegatur. Nimirum tamen iste hoc recoluisse intellegitur quod prius omiserat. Nam id Marcus narrat 233, antequam illud de leproso mundato commemoret,quod post sermonem in monte habitum, de quo ipse tacuit, videtur interposuisse. Itaque et Lucas post hoc factum narrat de socru Petri 234, post quod et Marcus, ante sermonem etiam ipse, quem prolixum interposuit, qui potest idem videri quem dicit habitum in monte Matthaeus. Quid autem interest, quis quo loco ponat sive quod ex ordine inserit sive quod omissum recolit sive quod postea factum ante praeoccupat, dum tamen non adversetur eadem vel alia narranti nec sibi nec alteri? Quia enim nullius in potestate est, quamvis optime fideliterque res cognitas quo quisque ordine recordetur (quid enim prius posteriusve homini veniat in mentem, non est ut volumus,sed ut datur), satis probabile est quod unusquisque evangelistarum eo se ordine credidit debuisse narrare, quo voluisset Deus ea ipsa quae narrabat eius recordationi suggerere in eis duntaxat rebus, quarum ordo, sive ille sive ille sit, nihil minuit auctoritati veritatique Evangelicae.
52. Cur autem Spiritus Sanctus dividens propria unicuique prout vult 235 et ideo mentes quoque sanctorum propter Libros in tanto auctoritatis culmine collocandos, in recolendo quae scriberent sine dubio gubernans et regens alium sic, alium vero sic narrationem suam ordinare permiserit, quisquis pia diligentia quaesiverit, divinitus adiutus poterit invenire. Hoc tamen non est huius operis munus, quod nunc suscepimus, tantum ut demonstremus evangelistas neque sibi neque inter se repugnare, quolibet ordine vel easdem res vel alias factorum dictorumque Christi unusquisque eorum potuerit volueritve narrare. Quapropter ubi ordo temporum non apparet, nihil nostra interesse debet, quem narrandi ordinem quilibet eorum tenuerit, ubi autem apparet, si quid moverit, quod sibi aut alteri repugnare videatur, utique considerandum et enodandum est.
222 53. Sequitur ergo Matthaeus dicens: Vespere autem facto obtulerunt ei multos demonia habentes et eiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit, ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: " Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit " 236. Hoc ad eiusdem diei tempus pertinere satis indicat, cum coniungit: Vespere autem facto. Sic et Marcus, cum de ipsa socru Petri sanata dixisset: Et ministrabat eis, hoc idem subiecit: Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et demonia habentes, et erat omnis civitas congregata ad ianuam. Et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et demonia multa eiciebat et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. Et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum 237. Videtur hic ordinem tenuisse Marcus, ut post illud quod dictum est: Vespere autem facto, deinde diceret: Et diluculo valde surgens. Quamvis nec illud necesse sit, ubi dicitur: Vespere autem facto, eiusdem diei vesperum accipere, nec ubi dicitur: Diluculo, eiusdem noctis diluculum, tamen utcumque videri potest hic rerum gestarum ordo servatus propter digestum ordinem temporum. Lucas quoque, cum de socru Petri narrasset, non ait ipse: Vespere autemfacto, sed tamen quod idem significaret adiunxit dicens: Cum sol autem occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum: at ille singulis manum imponens curabat eos. Exiebant etiam demonia a multis clamantia et dicentia: " Quia tu es Filius Dei ". Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. Facta autem die egressus ibat in desertum locum 238. Et hic videmus eumdem prorsus ordinem temporum custoditum, quem comperimus apud Marcum. Matthaeus autem, qui videtur non ordine, quo gestum est, sed quo praetermissum recolit, hoc de socru Petri commemorasse, posteaquam narravit, quid ipso die facto etiam vespere gestum sit, iam non subiungit diluculum, sed ita narrat: Videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum 239. Iam hoc aliud est, non illud quod Marcus et Lucas contexunt, qui post vesperum diluculum ponunt. Quod ergo hic dictum est: Videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum, aliud eum recordatum interposuisse debemus accipere, quod die quodam, cum vidisset Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum.
223 54. Deinde quod subiungit: Et accedens unus scriba ait illi: "Magister sequar te, quocumque ieris ", usque ad illud ubi ait: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos 240, hoc similiter narrat et Lucas. Sed ille post pluranec ipse sane expresso ordine temporum, sed recordantis modo: utrum quod prius omisit, an quod posterius etiam factum quam sunt ea quae sequuntur praeoccupavit, incertum est. Ita enim dicit: Factum est autem ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: " Sequar te, quocumque ieris " 241. Et respondit ei prorsus eadem quae Matthaeus commemorat. Quod autem Matthaeus dicit tunc istud gestum esse, quando iussit ut irent trans fretum 242, Lucas vero ambulantibus illis in via 243, non est contrarium, quia in via utique ambulabant, ut venirent ad fretum. Et de illo qui petit primo sepelire patrem suum Matthaeus et Lucas omnino consentiunt 244. Quod enim Matthaeus primo eiusdem verba posuit hoc propter patrem suum petentis et deinde Domini dicentis: Sequere me, Lucas autem primo Domini dicentis: Sequere me et deinde illius hoc petentis, ad sententiam nihil interest. Commemoravit Lucas et alium dixisse: Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt 245, de quo tacet Matthaeus. Inde iam Lucas in aliud perrexit, non in illud quod ordine temporis sequebatur. Post haec autem, inquit, designavit Dominus et alios septuaginta duos 246. Post haec quidem manifeste, sed quanto temporis intervallo post haec fecerit illud Dominus, non apparet. In ipso tamenintervallo fit quod deinceps Matthaeus subiungit. Nam idem Matthaeus ordinem temporum adhuc tenet ita narrans:
224 55. Et ascendente eo in naviculam secuti sunt eum discipuli eius. Et ecce motus magnus factus est in mari, usque ad illud ubi ait: Et venit in civitatem suam 247. Ista duo facta continuatim quae narrat Matthaeus de tranquillato mari, posteaquam ventis imperavit Iesus a somno excitatus, et de illis qui habebant saevum demonium ruptisque vinculis agebantur in desertum similiter narrant Marcus et Lucas 248. Verbis aliis dictae sunt ab alio atque alio quaedam sententiae, non tamen aliae, velut illud quod eum dicit dixisse Matthaeus: Quid timidi estis, modicae fidei? Marcus ita dicit: Quid timidi estis? Necdum habetis fidem? 249 id est illam perfectam velut granum sinapis. Hoc ergo et ille ait: Modicae fidei. Lucas autem: Ubi est fides vestra?250 Et totum quidem dici potuit: Quid timidi estis? Ubi est fides vestra? Modicae fidei. Unde aliud hic, aliud ille commemorat. Et illud quod excitantes eum dixerunt, Matthaeus sic: Domine, salva nos, perimus; Marcus: Magister, non ad te pertinet, quia perimus? Lucas: Praeceptor, perimus 251: una eademque sententia est excitantium Dominum volentiumque salvari, nec opus est quaerere quid horum potius Christo dictum sit. Sive enim aliquid horum trium dixerint, sive alia verba quae nullus evangelistarum commemoravit tantumdem tamen valentia ad eamdem sententiae veritatem, quid ad rem interest? Quamquamet hoc fieri potuit, ut pluribus eum simul excitantibus omnia haec, aliud ab alio, dicerentur. Item quod sedata tempestate dixerunt secundum Matthaeum: Qualis est hic, quia venti et mare oboediunt ei? 252 Secundum Marcum: Quis putas est iste, quia ventus et mare oboediunt ei? 253 Secundum Lucam: Quis putas hic est, quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei? 254 Quis non videat unam esse sententiam? Tantumdem enim prorsus valet: Quis putas est? Et: Qualis est hic? Et ubi non est dictum imperat, utique consequenter intellegitur, quia imperanti oboeditur.
56. Quod vero Matthaeus duos dicit fuisse, qui legionem illam demonum patiebantur, quae in porcos ire permissa est, Marcus autem et Lucas unum commemorant 255: intellegas unum eorum fuisse personae alicuius clarioris et famosioris, quem regio illa maxime dolebat et pro cuius salute plurimum satagebat. Hoc volentes significare duo evangelistae solum commemorandum iudicaverunt, de quo facti huius fama latius praeclariusque fragraverat. Nec quod verba demonum diverse ab evangelistis dicta sunt, habet aliquid scrupuli, cum vel ad unam redigi sententiam vel omnia dicta possint intellegi. Nec quia pluraliterapud Matthaeum, apud illos autem singulariter loquitur, cum et ipsi narrent, quod interrogatus quid vocaretur, legionemse esse respondit, eo quod multa essent demonia. Nec quod Marcus circa montem fuisse gregem porcorum, Lucas autem in monte, quidquam repugnat. Grex enim porcorum tam magnus fuit, ut aliquid eius esset in monte, aliquid circa montem. Erant enim duo milla porcorum, sicut Marcus expressit.
225 57. Hinc ergo sequitur Matthaeus, adhuc temporum ordinem servans, atque ita narrationem contexit: Et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam. Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto 256, et cetera usque ad illud quod ait: Videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus 257. De hoc paralytico dixerunt etiam Marcus et Lucas 258. Quod ergo Matthaeus dicit Dominum dixisse: Confide, fili, dimittuntur tibi peccata tua 259, Lucas autem non dixit: fili, sed homo 260, ad sententiam Domini expressius insinuandam valet, quia homini dimittebantur peccata, qui hoc ipso quod homo erat non posset dicere: " Non peccavi ", simul etiam ut ille qui homini dimittebat intellegeretur Deus. Marcus vero hoc dixit 261, quod et Matthaeus, sed non dixit confide. Potuit quidem et ita dici: " Confide, homo; dimittuntur tibi peccata, fili ", aut: " Confide, fili; dimittuntur tibi peccata, homo ", aut quolibet verborum ordine congruenti.
58. Illud sane potest movere quod de isto paralytico Matthaeus ita narrat: Et ascendens in
naviculam transfretavit et venit in civitatem suam. Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto 262. Marcus autem non hoc in eius civitate factum dicit, quae utique Nazareth vocatur, sed Capharnaum, quod ita narrat: Et iterum intravit in Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset. Et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum. Et venerunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur. Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabatum, in quo paralyticus iacebat. Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, et cetera 263. Lucas autem non commemorat, quo in loco factum sit, sed ita dicit: Et factum est in una dierum et ipse sedebat docens, et erant pharisaei sedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Ierusalem, et virtus erat Domini ad sanandos eos. Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum. Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum et per tegulassubmiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum. Quorum fidem ut vidit, dixit: " Homo, dimittuntur tibi peccata tua " 264, et cetera. Remanet igitur quaestio inter Marcum et Matthaeum, quod Matthaeus ita scribit, tamquam in civitate Domini factum sit, Marcus autem in Capharnaum. Quae difficilius solveretur, si Matthaeus etiam Nazareth nominaret. Nunc vero cum potuerit ipsa Galilaea dici civitas Christi, quia in Galilaea erat Nazareth, sicut universum regnum in tot civitatibus constitutum, dicitur Romana civitas; cumque in tot gentibus constituta sit civitas, de qua scriptum est: Gloriosissima dicta sunt de te, civitas Dei 265, et cum prior ipse populus Dei in tot civitatibus habitans etiam una domus dictus sit, domus Israel 266, quis dubitaverit in civitate sua hoc fecisse Iesum, cum hoc fecerit in civitate Capharnaum, civitate Galilaeae, quo transfretando redierat de regione Gerasenorum, ut veniens in Galilaeam recte diceretur venisse in civitatem suam, in quocumque oppido esset Galilaeae, praesertim quia et ipsa Capharnaum ita excellebat in Galilaea, ut tamquam metropolis haberetur? Quod si prorsus non liceret accipere civitatem Christi vel ipsam Galilaeam, in qua erat Nazareth, vel ipsam Capharnaum, quae sicut caput Galilaeae civitatibus eminebat, diceremus Matthaeum praetermisisse quae gesta sunt,posteaquam venit Iesus in civitatem suam, donec veniret et Capharnaum, et hoc adiunxisse de sanato paralytico, sicut in multis ita faciunt praetermittentes media, tamquam hoc continuo sequatur quod sine ulla praetermissionis suae significatione subiungunt.
226 59. Hinc ergo sequitur Matthaeus dicens: Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine, et ait illi: " Sequere me ", et surgens secutus est eum 267. Hoc Marcus ita narrat eumdem etiam ipse ordinem tenens post illius paralytici sanitatem: Et egressus est, inquit, ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos. Et cum praeteriret, vidit Levin Alphei sedentem ad telonium et ait illi: " Sequere me ". Et surgens secutus est eum 268. Nihil hic repugnat; ipse est enim Matthaeus qui et Levi. Lucas etiam hoc post eumdem paralyticum sanatum ita subiungit: Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad telonium et ait illi: " Sequere me ". Et relictis omnibus surgens secutus est eum 269. Hinc autem probabilius videtur, quod haec praetermissa recordando Matthaeus commemorat, quia utique ante illum sermonem habitum in monte credendum vocatum esse Matthaeum. In eo quippe monte tunc Lucas commemorat omnes duodecim ex plurimis discipulis electos, quos et Apostolos nominavit
.
227 et quod non ieiunarent discipuli eius, quod videtur alius alios dicere a quibus obiectus sit, et de verbis eorum, responsisque Domini.
60. Sequitur itaque Matthaeus et dicit: Et factum est discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius, et cetera usque ad illud ubi ait: Sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur 271. Hic Matthaeus non expressit, in cuius domo discumbebat Iesus cum publicanis et peccatoribus. Unde posset videri non hoc ex ordine subiunxisse, sed quod alio tempore factum est recordatus interposuisse, nisi Marcus et Lucas, qui hoc omnino similiter narrant 272, manifestarent in domo Levi, hoc est
Matthaei, discubuisse Iesum et dicta illa omnia quae sequuntur. Ita enim Marcus hoc idem dicit eumdem ordinem servans: Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu 273. Cum ergo dicit: In domo illius, exprimit utique illum, de quo superius loquebatur, id est Levi. Sic et Lucas cum dixisset: Ait illi: "Sequere me ", et et relictis omnibus surgens secutus est eum, continuo subiecit: Et fecit ei Levi convivium magnum indomo sua, et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes 274. Manifestum est itaque, in cuius domo ista gerebantur.
61. Iam ipsa verba videamus, vel quae Domino dicta vel quae ab illo responsa omnes isti tres evangelistae posuerunt. Matthaeus: Et videntes, inquit, pharisaei dicebant discipulis eius: "Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? " 275. Totidem pene verbis hoc ait et Marcus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester? Praetermissum est ergo a Matthaeo quod iste addidit: Et bibit. Sed quid ad rem, cum plena sit sententia insinuans pariter convivantes? Lucas autem aliquanto differentius hoc videtur commemorasse. Et murmurabant, inquit, pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius: " " Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? " 277. Non utique magistrum eorum, nolens illic intellegi, sed simul omnibus, et ipsi et discipulis eius, hoc obiectum insinuans, non tamen ei dictum, sed illis, quod et de ipso et de illis acciperetur. Nam utique et ipse Lucas ita dicit Dominum respondisse: " Non veni vocare iustos, sed peccatores in paenitentiam "278. Quod non eis respondisset, nisi quod dixerant: Manducatis et bibitis ad ipsum maxime pertineret. Propterea etiam Matthaeus et Marcus de illo discipulis eius hoc obiectum esse narrarunt, quia et cum de discipulisdicebatur, magistro magis obiciebatur, quem sectando imitabantur. Una ergo sententia est, et tanto melius insinuata, quanto quibusdam verbis manente veritate variata. Item quod Matthaeus refert Dominum respondisse: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Euntes autem discite, quid est: Misericordiam volo et non sacrificium 279.Non enim veni vocare iustos, sed peccatores 280. Marcus quoque et Lucas eisdem paena verbis eamdem sententiam tenuerunt 281, nisi quod ambo non interponunt illud ex propheta testimonium: Misericordiam volo quam sacrificium 282. Lucas autem cum dixisset: Non veni vocare iustos, sed peccatores, addidit in paenitentiam 283, quod ad explanandam sententiam valet, ne quisquam peccatores ob hoc ipsum quod peccatores sunt diligi arbitretur a Christo, cum et illa similitudo de aegrotis bene intimet, quid velit Deus vocando peccatores tamquam medicus aegros, utique ut ab iniquitate tamquam ab aegritudine salvi fiant, quod fit per paenitentiam.
62. Item quod dicit Matthaeus: Tunc accesserunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: " Quare nos et pharisaei ieiunamus frequenter? "284. Marcus similiter intulit dicens: Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes, et veniunt et dicunt illi: " Cur discipuli Ioannis et pharisaeorum ieiunant ? " 285. Nisiquod iste putari potest addidisse pharisaeos, quod simul cum discipulis Ioannis hoc dixerint, cum Matthaeus tantum discipulos Ioannis hoc dixisse perhibeat. Sed verba ipsa, quae illos dixisse apud Marcum legitur, magis indicant alios hoc dixisse de aliis, id est convivas qui aderant venisse ad Iesum, quia ieiunabant discipuli Ioannis et pharisaei, et hoc ei de illis dixisse, ut quod ait: Veniunt non de ipsis dixerit, de quibus interposuerat: Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes, sed cum isti essent ieiunantes, veniunt illi quos hoc movit et dicunt illi: Cur discipuli Ioannis et pharisaeorum ieiunant, tui autem non ieiunant? Quod Lucas evidentius expressit ita hoc idem intimans, cum dixisset, quid eis responderit Dominus de vocatione peccatorum tamquam aegrotorum: At illi, inquit, dixerunt ad eum: " Quare discipuli Ioannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum, tui autem edunt et bibunt? " 286. Ergo et hic sicut Marcus alios de aliis hoc dixisse narravit. Unde ergo Matthaeus: Tunc accesserunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: " Quare nos et pharisaei ieiunamus? " 287. Nisi quia et ipsi aderant et omnes certatim, ut quisque poterat, hoc obiecerunt, quorum sententia diverso loquendi modo, sed tamen a veritate non alieno, a tribus evangelistis insinuata est.
63. Item illud de sponsi filiis, quia non ieiunabunt, quamdiu cum eis est sponsus 288, similiter interposuerunt Matthaeus etMarcus, nisi quod Marcus filios nuptiarum appellavit quos ille sponsi, quod ad rem nihil interest. Filios quippe nuptiarum non tantum sponsi, sed etiam sponsae intellegimus. Eadem ergo est aperta sententia, non altera adversa. Lucas autem non ait: " Numquid possunt filii sponsi ieiunare? ", sed ait: Numquid potestis filios sponsi, quamdiu cum illis illis est sponsus, facere ieiunare? 289 In quo et ipse ad aliud quiddam insinuandum eamdem sententiam eleganter aperuit. Sic enim intellegitur eosdem ipsos qui loquebantur fuisse facturos, ut lugentes ieiunarent filii sponsi, quoniam ipsi essent sponsum occisuri. Quodautem dixit Matthaeus lugere, hoc Marcus et Lucas ieiunare, quia et ille postea tunc ieiunabunt ait, non: " Tunc lugebunt ". Verum illo verbo significavit de tali ieiunio Dominum locutum, quod pertinet ad humilitatem tribulationis, ut illud alterum, quod pertinet ad gaudium mentis in spiritalia suspensae atque ob hoc alienatae quodammodo a corporalibus cibis, posterioribus similitudinibus Dominus significasse intellegitur de panno novo et vino novo 290 id ostendens, quod animalibus atque carnalibus circa corpus occupatis et ob hoc veterem adhuc sensum trahentibus hoc genus ieiunii non congruat. Quas similitudines et alii duo similiter explicarunt. Iam enim satis in promptu est nihil essecontrarium, si quid alius dicit quod alius praetermittit seu verbi seu rei, dum vel ab eadem sententia non recedatur vel quae forte alia ponitur aliae non adversetur.
Aug de consensu evang. 218