Aug - in Ioannis 47

47

TRACTATUS 47: Ego sum pastor bonus (Io 10,14-21).

(Jn 10,14-21)

Oves Christi estis, sanguine Christi comparati estis. Agnoscitis pretium vestrum, quod non a me datur, sed per me praedicatur. Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis. Non ipse unus hoc fecit; et tamen si illi qui fecerunt membra eius sunt, idem ipse unus hoc fecit. Ipse enim potuit facere sine illis; ipsi sine illo non potuerunt.

1. Qui sermonem Dei nostri non solum libenter, sed etiam diligenter auditis, promissionis nostrae procul dubio meministis. Ipsa quippe lectio evangelica et hodie lecta est, quae lecta fuerat proximo dominico die: propterea quoniam in quibusdam necessitatibus immorati, non potuimus omnia discutere quae vestris sensibus debebamus. Proinde quae iam dicta atque tractata sunt, hodie non quaerimus; ne adhuc eadem repetendo, ad illa quae nondum dicta sunt pervenire minime permittamur. Nostis iam in nomine Domini qui sit bonus pastor, et quemadmodum pastores boni membra sint eius, et ideo pastor sit unus: nostis qui sit mercenarius ferendus; quis lupus, et iures, et latrones cavendi; quae sint oves, quod sit ostium quo et oves ingrediuntur et pastor; quomodo sit intellegendus ostiarius: nostis etiam quoniam quisquis non per ostium intraverit, fur est et latro, nec venit nisi ut furetur, et occidat, et perdat. Haec omnia dicta, sufficienter, quantum existimo, pertractata sum. Hodie debemus dicere, quantum adiuvat Dominus (quoniam ipse Iesus Christus salvator noster et pastorem se esse dixit, et ostium, et pastorem bonum dixit intrare per ostium), quomodo ipse per seipsum intret. Si enim nemo pastor bonus est, nisi qui per ostium intrat, et ipse est praecipue pastor bonus, et ipse est ostium; intellegere non possum, nisi et ipsum per seipsum ad oves suas intrare, et vocem suam illis dare ut sequantur eum, easque intrantes et exeuntes pascua invenire, quod est vita aeterna.

Agnoscite pretium vestrum.

2. Cito ergo dico. Ego quaerens intrare ad vos, id est ad cor vestrum, Christum praedico: si aliud praedicem, per aliam partem conabor ascendere. Christus itaque mihi ianua est ad vos; per Christum intro, non ad parietes vestros, sed ad corda vestra. Per Christum intro, Christum in me libenter audistis. Quare Christum in me libenter audistis? Quia oves Christi estis, sanguine Christi comparati estis. Agnoscitis pretium vestrum: quod non a me datur, sed per me praedicatur. Ille quippe emit, qui pretiosum sanguinem fudit: pretiosus sanguis est illius sine peccato. Fecit tamen ipse etiam suorum sanguinem pretiosum, pro quibus dedit sanguinis pretium: nam si suorum sanguinem non faceret pretiosum, non diceretur: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 1. Itaque etiam quod ait: Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus 2, non ipse unus hoc fecit: et tamen si illi qui fecerunt membra eius sunt, idem ipse unus hoc fecit. Ipse enim potuit facere sine illis; ipsi sine illo unde potuerunt, cum ipse dixerit: Sine me nihil potestis facere 3

? Hinc autem ostendimus quod et alii fecerint, quia ipse apostolus Ioannes, qui hoc quod audistis Evangelium praedicavit, in Epistola sua dixit: Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere 4. Debemus, dixit; debitores nos fecit qui primus exhibuit. Ideo quodam loco scriptum est: Si sederis coenare ad mensam potentis, sapienter intellege quae apponuntur tibi: et

mitte manum tuam, sciens quia talia te oportet praeparare 5. Mensa potentis quae sit, nostis; ibi est corpus et sanguis Christi: qui accedit ad talem mensam, praeparet talia. Et quid est, praeparet talia? Quomodo ipse pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus, ad

aedificandam plebem et asserendam fidem, animas pro fratribus ponere. Ideo Petro quem facere volebat pastorem bonum, non in ipso Petro, sed in corpore suo ait: Petre, amas me? pasce oves meas 6. Hoc semel, hoc iterum, hoc tertio usque ad eius tristitiam. Et cum tantum interrogasset Dominus, quantum interrogandum esse iudicavit, ut ter confiteretur qui ter negaverat, et ei suas oves pascendas tertio commendasset; ait illi: Cum iunior esses, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alter te cinget, et ducet quo tu non vis. Et exposuit Evangelista quid Dominus dixerit: Hoc autem inquit, dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum 7. Ad hoc ergo pertinet: Pasce oves meas: ut ponas animam tuam pro ovibus meis.

Christus Christum praedicat.

3. Iam illud quod ait: Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem, quis nescit? Ipse enim agnoscit Patrem per se, nos per illum. Quia ipse per se agnoscit, novimus: quia et nos per illum, etiam hoc novimus; quia et hoc per illum novimus. Ipse enim dixit: Deum nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris; ipse enarravit 8. Ergo et nos per ipsum, quibus enarravit. Item alibi ait: Nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quisquam novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare 9. Sicut ergo ipse per se novit Patrem, nos autem per illum novimus Patrem; sic intrat in ovile per semetipsum, et nos per ipsum. Ostium dicebamus per Christum nos habere ad vos; quare? Quia Christum praedicamus. Nos Christum praedicamus; et ideo per ostium intramus. Christus autem Christum praedicat, quia seipsum praedicat; et ideo pastor per seipsum intrat. Lumen cum alia monstrat quae videntur in lumine, numquid aliquo alio indiget ut monstretur? Lumen ergo et alia demonstrat et seipsum. Quaecumque intellegimus, intellectu intellegimus; et ipsum intellectum unde, nisi intellectu, intellegimus? Numquid sic oculo carnis et alia vides et ipsum? Quamvis enim videant homines oculis suis, non tamen vident oculos suos. Oculus carnis alia videt, se non potest: intellectus autem et alia intellegit, et seipsum. Quomodo intellectus videt se, sic et Christus praedicat se. Si praedicat se, et praedicando intrat ad te, per se intrat ad te. Et ad Patrem ipse est ostium; quia non est qua veniatur ad Patrem, nisi per ipsum. Unus enim Deus et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus 10. Verbo multa dicuntur: haec ipsa quae dixi, utique verbo dixi. Si velim dicere et ipsum verbum, unde dico, nisi verbo? Ac per hoc per verbum et alia dicuntur, quae non sunt quod verbum; et ipsum verbum dici non potest, nisi per verbum. Adiuvante Domino exemplis abundavimus. Tenete ergo quomodo Dominus Iesus Christus et ostium sit, et pastor: ostium pandendo se, pastor intrando per se. Et quidem, fratres, quod pastor est, dedit et membris suis: nam et Petrus pastor, et Paulus pastor, et caeteri Apostoli pastores, et boni episcopi pastores. Ostium vero nemo nostrum se dicit; hoc sibi ipse proprium tenuit, qua intrent oves. Denique Paulus apostolus boni pastoris implebat officium, quando Christum praedicabat, quia per ostium intrabat. At ubi oves indisciplinatae coeperunt facere schismata, et alia ostia sibi ponere, non qua intrarent ut congregarentur, sed qua errarent ut dividerentur, dicentes, alii: Ego sum Pauli; alii: Ego sum Cephae; alii: Ego Apollo; alii: Ego Christi: expavescens ad eos qui dixerunt: Ego sum Pauli, tamquam clamans ad oves: Miserae, qua itis? non sum ostium: Numquid Paulus, inquit, pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? 11 Qui vero dicebant: Ego sum Christi, invenerant ostium.

Unum ovile et unus pastor.

4. De uno autem ovili et uno pastore, iam quidem assidue soletis audire: multum enim commendavimus unum ovile, praedicantes unitatem, ut per Christum omnes oves

ingrederentur, et Donatum nulla sequeretur. Verumtamen unde hoc proprie dixerit Dominus, satis apparet. Loquebatur enim apud Iudaeos, missus autem fuerat ad ipsos Iudaeos, non propter quosdam immani odio pertinaces et perseverantes in tenebris, sed propter quosdam in ipsa gente quas dicit oves suas: de quibus ait: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel 12. Noverat etiam eos in turba furentium, et praevidebat in pace credentium. Quid est ergo: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel; nisi quia praesentiam suam corporalem non exhibuit nisi populo Israel? Ad Gentes non perrexit ipse, sed misit: ad populum vero Israel et misit, et venit ipse; ut qui contemnebant, maius iudicium sumerent, quia et praesentia est illis exhibita. Ipse Dominus ibi fuit, ibi matrem elegit; ibi concipi, ibi nasci, ibi sanguinem fundere voluit; ibi sunt vestigia eius, modo adorantur, ubi novissime stetit, unde ascendit in coelum: ad Gentes autem misit.

5. Sed forte aliquis arbitratur, quoniam non ipse ad nos venit, sed misit ad nos, non nos audisse vocem ipsius, sed vocem eorum quos misit. Absit; pellatur ista cogitatio de cordibus vestris: et in his quos misit ipse erat. Ipsum Paulum audi quem misit; ad Gentes enim praecipue Paulum misit apostolum: et ait ipse Paulus terrens non de se, sed de illo: An vultis accipere experimentum eius qui in me loquitur Christi? 13

Audite et ipsum Dominum. Et alias oves habeo, id est, in Gentibus: quae non sunt de hoc ovili, id est de populo Israel: oportet me et illas adducere. Ergo et per suos non alter adducit. Adhuc audi: Vocem meam audient. Ecce et per suos ipse loquitur, et per eos quos mittit vox eius auditur. Ut sit unum ovile et unus pastor 14. Duobus istis gregibus tamquam duobus parietibus, factus est lapis angularis 15. Ergo et ostium est, et lapis angularis: omnia per similitudinem, nihil horum proprie.

Proprietas et similitudo.

6. Iam enim dixi, et commendavi vehementer, et qui capiunt sapiunt, imo qui sapiunt capiunt; et qui nondum intellectu sapiunt, fide teneant quod intellegere nondum possunt. Per similitudinem Christus multa est quae per proprietatem non est. Per similitudinem et Petra est Christus, et ostium est Christus, et lapis angularis est Christus, et pastor est Christus, et agnus est Christus, et leo est Christus. Quam multa per similitudines, et alia, quae commemorare longum est! Si autem proprietates discutias rerum quas videre consuesti; nec petra est, quia durus et sine sensu non est; nec ostium est, quia faber eum non fecit; nec lapis angularis est, quia non est ab structore compositus; nec pastor est, quia custos ovium quadrupedum non est; nec leo est, quia fera non est; nec agnus est, quia pecus non est. Omnia ergo ista per similitudinem. Quid ergo proprie? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 16. Quid de homine qui apparuit? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 17.

7. Audi et caetera. Propterea me Pater diligit, inquit; quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam 18. Quid ait? Propterea me Pater diligit: quia morior ut resurgam. Cum magno enim pondere dictum est, ego: Quia ego pono, inquit, pono animam meam, ego pono. Quid est, ego pono? Ego illam pono: non glorientur Iudaei; saevire potuerunt, potestatem habere non potuerunt: saeviant quantum possunt; si ego noluero animam meam ponere, quid saeviendo facturi sunt? Una responsione prostrati sunt: quando eis dictum est: Quem quaeritis? dixerunt: Iesum; et ait eis: Ego sum: redierunt retro, et ceciderunt 19. Qui ceciderunt ad unam vocem Christi morituri, quid facient sub voce iudicaturi? Ego, ego, inquam, pono animam meam, ut iterum sumam eam. Non glorientur Iudaei, quasi

praevaluerint; ipse posuit animam suam. Ego dormivi, dicit. Nostis Psalmum: Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me 20. Modo Psalmus ipse lectus est, modo audivimus: Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me. Quid est: Ego dormivi? Quia volui, dormivi. Quid est, dormivi? Mortuus sum. Nonne dormivit, qui quando voluit, de sepulcro tamquam de lecto surrexit? Sed amat dare gloriam Patri, ut nos aedificet gloriam dare Creatori. Nam quod addidit, exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me; putatis hic quasi virtutem eius defecisse, ut per potestatem suam mori potuerit, per potestatem suam resurgere non potuerit? Sic enim videntur sonare verba non intentius intellecta: Ego dormivi; id est, quia volui, dormivi. Et exsurrexi: quare? Quia Dominus suscipiet me. Quid enim, tu a teipso resurgere non valeres? Si non valeres, non diceres: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam 21. Audi alio loco in Evangelio, quia non solum Pater suscitavit Filium, sed etiam Filius seipsum. Solvite, inquit, templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Et Evangelista: Hoc autem, inquit, dicebat de templo corporis sui 22. Hoc enim suscitabatur quod moriebatur. Nam Verbum non est mortuum, anima illa non est mortua. Si nec tua moritur, Domini moreretur?

8. Unde scio, inquis, si mea non moritur? A te non occidatur, et non moritur. Quomodo, inquis, ego possum occidere animam meam? Ut alia peccata interim taceam: Os quod mentitur, occidit animam 23. Quomodo, inquis, securus sum, quia non moritur? Ipsum Dominum audi dantem servo securitatem: Nolite timere eos qui occidunt corpus, et postea non habent quid faciant. Sed plane quid ait? Eum timete qui habet potestatem et corpus et animam occidere in gehenna 24. Ecce quia moritur, ecce quia non moritur. Quid est mori ipsius? quid est mori carni tuae? Mori carni tuae, est amittere vitam suam: mori animae tuae, est amittere vitam suam. Vita carnis tuae, anima tua: vita animae tuae, Deus tuus. Quomodo moritur caro amissa anima, quae vita est eius; sic moritur anima amisso Deo, qui vita est eius. Certe ergo immortalis est anima. Plane immortalis, quia vivit et mortua. Quod enim de vidua deliciosa dixit Apostolus, etiam de anima, si Deum suum amiserit, dici potest: Vivens mortua est 25.

Contra apollinaristas.

9. Quomodo ergo ponit animam suam Dominus? Fratres, quaeramus hoc paulo attentius. Non nos arctat hora quae solet die dominico : vacat nobis, hoc lucrentur qui ad verbum Dei etiam die hodierna conveniunt. Pono, inquit, animam meam. Quis ponit? quam ponit? Quid est Christus? Verbum et homo. Nec sic homo ut sola caro: sed quia homo, constat ex carne et anima, totus autem homo in Christo. Non enim partem deteriorem suscepisset, et partem meliorem deseruisset: pars quippe hominis melior est anima quam corpus. Quia ergo totus homo in Christo, quid est Christus? Verbum, inquam, et homo. Quid est Verbum et homo? Verbum, anima et caro. Tenete hoc, quia non defuerunt haeretici et in ista sententia, pulsi quidem iam olim a veritate catholica: sed tamen ut fures et latrones non intrantes per ostium, insidiari ovili non desinunt. Apollinaristae haeretici dicti sunt, qui ausi sunt dogmatizare quod Christus non sit nisi Verbum et caro: animam humanam non eum assumpsisse contendunt. Nam et aliqui eorum fuisse in Christo animam, negare non potuerunt. Videte absurditatem et insaniam non ferendam. Animam irrationalem cum habere voluerunt, rationalem negaverunt: dederunt ei animam pecoris, subtraxerunt hominis. Sed illi abstulerunt Christo rationem, non tenendo rationem. Absit hoc a nobis, in fide catholica nutritis atque fundatis. Ex hac ergo occasione admonuerim Caritatem vestram, ut quomodo superioribus lectionibus satis vos instruximus adversus Sabellianos et Arianos; Sabellianos qui dicunt: Ipse est Pater qui Filius; Arianos qui dicunt: Aliud est Pater, aliud est Filius, quasi non

sint eiusdem substantiae Pater et Filius: instruximus etiam, quantum meministis, et meminisse debetis, contra haereticos Photinianos, qui solum hominem Christum sine Deo esse dixerunt; contra Manichaeos, qui solum sine homine Deum: ex hac occasione de anima instruamus vos et contra Apollinaristas, qui dicunt Dominum nostrum Iesum Christum non habuisse animam humanam, id est animam rationalem, animam intellegentem, animam, inquam, in qua distamus a pecore, quod homines sumus.

10. Quomodo ergo hic dixit Dominus: Potestatem habeo ponendi animam meam? Quis ponit animam, et iterum sumit eam? Christus ex eo quod Verbum est, ponit animam, et sumit eam iterum? An ex eo quod anima humana est, ipsa se ponit, et iterum ipsa se sumit? An ex eo quod caro est, caro animam ponit, et iterum sumit? Tria proposui, omnia pertractemus, et hoc eligamus quod conveniat regulae veritatis. Si enim dixerimus, quia Verbum Dei posuit animam suam, et iterum sumpsit eam; metuendum est ne subintret prava cogitatio, et dicatur nobis: Ergo aliquando anima illa separata est a Verbo, et aliquando Verbum illud, ex quo suscepit animam illam, fuit sine anima. Video enim fuisse sine anima humana Verbum, sed cum in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ex quo enim Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis 26, et susceptus est a Verbo homo, id est totus homo, anima et caro; quid fecit passio, quid fecit mors, nisi corpus ab anima separavit? Animam vero a Verbo non separavit. Si enim mortuus est Dominus, imo quia mortuus est Dominus; mortuus est enim pro nobis in cruce; sine dubio caro ipsius exspiravit animam: ad tempus exiguum anima deseruit carnem, sed redeunte anima resurrecturam. A Verbo autem animam separatam esse non dico. Latronis animae dixit: Hodie mecum eris in paradiso 27.

Fidelem latronis animam non deserebat, et deserebat suam? Absit: sed illius ut Dominus custodivit, suam vero inseparabiliter habuit. Si autem dixerimus quia ipsa se anima posuit, et iterum ipsa se sumpsit, absurdissimus sensus est: non enim quae a Verbo non erat separata, a seipsa poterat separari.

Totum ibi intellege, et Verbum, et animam, et carnem.

11. Dicamus ergo et quod verum est, et quod facile intellegi potest. Ecce homo quilibet non constans ex Verbo et anima et carne, sed ex anima et carne: de isto homine interrogemus quomodo ponat animam suam quicumque homo. An forte nullus homo poni, animam suam? Potes mihi dicere: Nullus homo habet potestatem ponere animam suam, et iterum sumere eam. Ponere animam suam nisi posset homo, non diceret Ioannes apostolus: Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere 28. Ergo et nobis licet (si et nos impleamur virtute ipsius, quia sine illo nihil facere possumus) ponere pro fratribus animas nostras. Quando martyr quilibet sanctus posuit pro fratribus animam suam, quis posuit, et quam posuit? Hoc si intellexerimus, ibi videbimus quemadmodum a Christo dictum sit: Potestatem habeo ponendi animam meam. O homo, paratus es pro Christo mori? Paratus, inquit. Dicam hoc aliis verbis. Paratus es pro Christo animam tuam ponere? Et ad ista verba sic mihi respondet: Paratus sum; quomodo mihi responderat cum dicerem: Paratus es mori. Hoc ergo est ponere animam, quod est mori. Sed pro quo ibi est certamen? Omnes enim homines quando moriuntur, ponunt animam; sed non omnes pro Christo ponunt. Et nemo habet potestatem sumere quod posuerit: Christus autem et pro nobis posuit, et quando voluit, posuit; et quando voluit, sumpsit. Ponere ergo animam, mori est. Sic et apostolus Petrus Domino dixit: Animam meam pro te ponam 29: id est, pro te moriar. Carni hoc tribue: caro ponit animam suam, et caro iterum sumit eam; non tamen sua potestate caro, sed potestate inhabitantis carnem: caro ergo ponit animam suam exspirando. Vide ipsum Dominum in cruce; Sitio dixit: illi qui aderant tinxerunt spongiam in aceto, alligaverunt arundini, et apposuerunt ori eius; quod cum accepisset, ait: Perfectum est: quid est: Perfectum est? Impleta sunt omnia quae ante mortem futura de me fuerant prophetata. Et

quia potestatem habebat quando vellet ponendi animam suam; posteaquam dixit: Perfectum est, quid ait Evangelista? Et inclinato capite tradidit Spiritum 30. Hoc est ponere animam. Modo hic attendat Caritas vestra. Inclinato capite tradidit spiritum. Quis tradidit? quem tradidit? Spiritum tradidit, caro illum tradidit. Quid est, caro illum tradidit? Caro illum emisit, caro illum exspiravit. Ideo enim dicitur exspirare, extra spiritum fieri. Quomodo est exsulare, extra solum fieri; exorbitare, extra orbitam fieri: sic exspirare, extra spiritum fieri; qui spiritus anima est. Cum ergo exit anima a carne, et remanet caro sine anima, tunc homo ponere animam dicitur. Quando Christus animam posuit? Quando Verbum voluit. Principatus enim in Verbo erat; ibi potestas erat quando poneret caro animam, et quando sumeret.

12. Si ergo caro animam posuit, quomodo Christus animam posuit? Non enim caro Christus? Ita plane, et caro Christus, et anima Christus, et Verbum Christus: nec tamen tria haec tres Christi, sed unus Christus. Hominem interroga, et, de teipso fac gradum ad ea quae supra te sunt, et si nondum intellegenda, saltem credenda. Quomodo est enim unus homo anima et corpus; sic unus Christus Verbum et homo. Videte quid dixerim, et intellegite. Anima et corpus duae res sunt, sed unus homo: Verbum et homo duae res sunt, sed unus Christus. Ergo de homine quaere. Ubi est Paulus apostolus modo? Si quis respondeat: In requie cum Christo; verum dicit. Item si quis respondeat: Romae in sepulcro; et ipse verum dicit. Illud mihi de anima, hoc de eius carne respondet. Nec tamen ideo duos dicimus apostolos Paulos; unum qui requiescit in Christo, alium qui positus est in sepulcro: quamvis apostolum Paulum dicamus vivere in Christo, eumdemque apostolum Paulum dicamus mortuum iacere in sepulcro. Moritur aliquis, dicimus: Bonus homo, fidelis homo, in pace est cum Domino: et continuo: Eamus ad exsequias ipsius, et sepeliamus illum. Eum sepulturus es quem iam dixeras in pace esse cum Deo: cum aliud sit anima quae immortaliter viget, aliud corpus quod corruptibiliter iacet. Sed ex quo consortium carnis et animae hominis nomen accepit, iam et singulum atque separatum, utrumlibet eorum nomen hominis tenuit.

Ponit animam caro, sed ex potestate Verbi.

13. Nemo ergo titubet, quando audit Dominum dixisse: Pono animam meam, et iterum sumo eam 31. Ponit eam caro, sed ex potestate Verbi: sumit eam caro, sed ex potestate Verbi. Et ipse Dominus Christus dictus est sola caro. Quomodo, inquit, probas? Audeo dicere, et sola caro Christi dictus est Christus. Credimus certe non in solum Deum Patrem, sed et in Iesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum: modo totum dixi, in Iesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum. Totum ibi intellege, et Verbum, et animam, et carnem. Sed utique confiteris etiam illud quod habet eadem fides, in eum Christum te credere qui crucifixus est et sepultus. Ergo etiam sepultum Christum esse non negas: et tamen sola caro sepulta est. Si enim erat ibi anima, non erat mortuus: si autem vera mors erat, ut eius vera sit resurrectio, sine anima fuerat in sepulcro; et tamen sepultus est Christus. Ergo Christus erat etiam sine anima caro, quia non est sepulta nisi caro. Disce hoc etiam in apostolicis verbis. Hoc sentite, inquit, in vobis, quod et in Christo Iesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Quis, nisi Christus Iesus, quantum attinet ad id quod est Verbum, Deus apud Deum? Vide autem quod sequitur: Sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens; in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo. Et hoc quis, nisi idem ipse Christus Iesus? Sed hic iam omnia sunt, et Verbum in forma Dei, quae accepit formam servi; et anima et caro in forma servi, quae accepta est a forma Dei. Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem 32. Iam in morte sola caro est a Iudaeis occisa. Si enim discipulis dixit: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere 33; numquid in ipso potuerunt plus quam corpus occidere? Et tamen carne occisa Christus occisus est. Ita cum caro animam posuit, Christus animam posuit; et

cum caro, ut resurgeret, animam sumpsit, Christus animam sumpsit. Nec tamen potestate carnis hoc factum est; sed eius qui et animam et carnem, ubi haec adimplerentur, assumpsit.

14. Hoc, inquit, mandatum accepi a Patre meo. Verbum non verbo accepit mandatum, sed in Verbo unigenito Patris est omne mandatum. Cum autem dicitur Filius a Patre accipere quod substantialiter habet, quomodo dictum est: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso 34, cum Filius ipse sit vita; non potestas minuitur, sed generatio eius ostenditur. Quoniam Pater non quasi ei filio qui imperfectus est natus, aliquid addidit; sed ei quem perfectum genuit, omnia gignendo dedit. Ita illi dedit suam aequalitatem, quem non genuit inaequalem. Sed haec loquente Domino, quoniam lux lucebat in tenebris, et tenebrae eam non comprehendebant 35: Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos. Dicebant autem multi ex ipsis: Daemonium habet, et insanit; quid eum auditis? Istae fuerunt densissimae tenebrae. Alii dicebant: Haec verba non sunt daemonium habentis; numquid daemonium potest caecorum oculos aperire? 36

Iam istorum oculi coeperant aperiri.

48

TRACTATUS 48: Ego et Pater unum sumus (Io 10,22-42).

(Jn 10,22-42)

Ego dixi: Dii estis. Si sermo Dei factus est ad homines ut dicerentur dii, ipsum Verbum Dei quod est apud Deum, quomodo non est Deus? Si per sermonem Dei fiunt homines dii, si participando fiunt dii, unde participant non est Deus?

1. Quod iam commendavi Dilectioni vestrae, stabiliter meminisse debetis, sanctum Ioannem evangelistam nolle nos semper lacte nutriri, sed solido cibo vesci. Quisquis autem ad sumendum solidum cibum verbi Dei adhuc minus idoneus est, lacte fidei nutriatur, et verbum quod intellegere non potest, credere non cunctetur. Fides enim meritum est, intellectus praemium. In ipso labore intentionis desudat acies mentis nostrae, ut ponat sordiculas nebulae humanae, et serenetur ad Verbum Dei. Non ergo recusetur labor, si adest amor: nostis enim quoniam qui amat non laborat. Omnis enim labor non amantibus gravis est. Si tantos labores cum avaris portat cupiditas, nobiscum non portat caritas?

2. Evangelium intendite: Facta sunt autem Encaenia in Ierosolymis 1. Encaenia festivitas erat dedicationis templi. Graece enim dicitur novum quandocumque novum aliquid fuerit dedicatum, Encaenia vocantur. Iam et usus habet hoc verbum: si quis nova tunica induatur, encaeniare dicitur. Illum enim diem quo templum dedicatum est, Iudaei solemniter celebrabant: ipse dies festus agebatur, cum ea quae lecta sunt, locutus est Dominus.

Qui credit, accedit: qui negat, recedit.

3. Hiems erat. Et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis. Circumdederunt ergo eum Iudaei, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam 2.

Non veritatem desiderabant, sed calumniam praeparabant. Hiems erat, et frigidi erant: ad illum enim divinum ignem accedere pigri erant. Sed accedere est credere: qui credit, accedit; qui negat, recedit. Non movetur anima pedibus, sed affectibus. Friguerant a diligendi caritate, et ardebant nocendi cupiditate. Longe aberant, et ibi erant: non accedebant credendo, et premebant persequendo. Quaerebant audire a Domino: Ego sum Christus: et fortasse de Christo secundum hominem sapiebant. Praedicaverunt Prophetae Christum: sed divinitatem Christi et in Prophetis et in ipso Evangelio nec haeretici intellegunt; quanto minus Iudaei, quamdiu velamen est super cor eorum 3? Denique quodam loco sciens Dominus Iesus eos de Christo secundum hominem sapere, non secundum Deum, secundum id quod homo erat, non secundum id quod Deus etiam assumpto homine permanebat, ait illis: Quid vobis videtur de Christo? cuius filius est? 4 Responderunt secundum opinationem suam: David. Sic enim legerant, et hoc solum tenebant: quia divinitatem eius legebant, sed non intellegebant. Dominus autem ut eos suspenderet ad quaerendam eius divinitatem, cuius contemnebant infirmitatem, respondit eis: Quomodo ergo David in spiritu dicit eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo David in spiritu dicit eum Dominum, quomodo filius eius est? 5

Non negavit, sed interrogavit. Ne quis hoc cum audierit, putet quod Dominus Iesus negaverit se filium esse David. Filium David Dominus Christus si se negaret, caecos sic eum invocantes non illuminaret. Transibat enim aliquando, et duo caeci sedentes iuxta viam clamaverunt: Miserere nostri, fili David 6. Qua voce audita, misertus est; stetit, sanavit, lumen dedit; quia

nomen agnovit. Dicit et apostolus Paulus: Qui factus est ei ex semine David secundum carnem 7: et ad Timotheum: Memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum Evangelium meum 8. Quia de semine David originem Maria virgo ducebat, inde Dominus de semine David.

4. Hoc pro magno Iudaei a Christo quaerebant, ut si diceret: Ego sum Christus, secundum quod illi solum sapiebant de semine David, calumniarentur quod sibi arrogaret regiam potestatem. Plus est quod eis respondit: illi de filio David volebant calumniari, ille Filium Dei se esse respondit. Et quomodo? Audite: Respondit eis Iesus: Loquor vobis, et non creditis; opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me: sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis 9. Iam supra 10 didicistis quae sint oves: estote oves. Oves credendo sunt, oves pastorem sequendo sunt, oves redemptorem non contemnendo sunt, oves per ostium intrando sunt, oves exeundo et pascua inveniendo sunt, oves vita aeterna perfruendo sunt. Quomodo ergo istis dixit: Non estis ex ovibus meis? Quia videbat eos ad sempiternum interitum praedestinatos, non ad vitam aeternam sui sanguinis pretio comparatos.

Ibi nulla herba arescit, totum viret, totum viget.

5. Oves meae vocem meam audiunt, et cognosco eas, et sequuntur me: et ego vitam aeternam do eis 11. Ecce sunt pascua. Si recolitis, superius dixerat: Et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet 12. Ingressi sumus credendo, egredimur moriendo. Sed quomodo per ostium fidei ingressi sumus, sic fideles de corpore exeamus: sic enim per ipsum ostium egredimur, ut pascua invenire possimus. Bona pascua, vita aeterna dicitur: ibi nulla herba arescit, totum viret, totum viget. Solet quaedam herba dici semper viva : ibi solum vivere invenitur. Vitam aeternam, inquit, dabo eis, ovibus meis. Vos calumnias propterea quaeritis, quia de vita praesenti cogitatis.

Qui sapit capiat: qui non capit credat, nutriatur, et capiet.

6. Et non peribunt in aeternum: subaudis, tamquam eis dixerit: Vos peribitis in aeternum, quia non estis ex ovibus meis. Non rapiet eas quisquam de manu mea 13. Intentius accipite: Pater meus quod dedit mihi, maius est omnibus 14. Quid potest lupus? quid potest fur et latro? Non perdunt nisi ad interitum praedestinatos. De illis autem ovibus, de quibus dicit Apostolus: Novit Dominus qui sunt eius 15; et: Quos praescivit, ipsos et praedestinavit; quos autem praedestinavit, ipsos et vocavit; quos autem vocavit, illos et iustificavit; quos autem iustificavit, ipsos et glorificavit 16: de ovibus istis nec lupus rapit, nec fur tollit, nec latro interficit. Securus est de numero earum, qui pro eis novit quod dedit. Et hoc est quod ait: Non rapiet eas quisquam de manu mea: et item ad Patrem: Pater meus quod dedit mihi, maius est omnibus. Quid dedit Filio Pater maius omnibus? Ut ipse illi esset unigenitus Filius. Quid est ergo, dedit? iam erat cui daret, an gignendo dedit? Nam si erat cui daret ut Filius esset, aliquando erat, et Filius non erat: Absit ut aliquando Dominus Christus fuerit, et Filius non fuerit. De nobis hoc dici potest: aliquando filii hominum eramus, filii Dei non eramus. Nos enim filios Dei gratia fecit, illum natura, quia ita natus est. Et non est ut dicas: Non erat antequam natus erat: nunquam enim non natus erat, qui Patri coaeternus erat. Qui sapit capiat; qui non capit credat, nutriatur, et capiet. Verbum Dei semper cum Patre, et semper Verbum: et quia Verbum, ideo Filius. Semper ergo Filius, et semper aequalis. Non enim

crescendo, sed nascendo aequalis est, qui semper natus est de Patre Filius, de Deo Deus, de aeterno coaeternus. Pater autem non de Filio Deus: Filius de Patre Deus; ideo Pater Filio gignendo dedit ut Deus esset, gignendo dedit ut sibi coaeternus esset, gignendo dedit ut aequalis esset. Hoc est quod maius est omnibus. Quomodo vita Filius, et habens vitam Filius? Quod habet hoc est: tu aliud es, aliud habes. Verbi gratia, habes sapientiam; numquid tu es ipsa sapientia? Denique quia non es tu ipse quod habes, si amiseris quod habes, redis ut non habeas: et aliquando resumis, aliquando amittis. Quomodo oculus noster non in seipso habet inseparabiliter lucem; aperitur et capit, clauditur et amittit. Non sic est Deus Dei Filius, non sic est Verbum Patris; non sic est Verbum quod non sonando transit, sed nascendo manet. Sic habet sapientiam, ut ipse sit sapientia, faciatque sapientes; sic habet vitam, ut sit ipse vita, faciatque viventes. Hoc est quod maius est omnibus. Attendit Ioannes ipse evangelista coelum et terram, volens dicere de Filio Dei; attendit, et transcendit. Cogitavit supra coelum millia exercitus Angelorum, cogitavit et transcendit universam, sicut aquila nubes, sic sua mente creaturam: transcendit magna omnia, pervenit ad illud quod maius est omnibus; et dixit: In principio erat Verbum 17. Sed quia ille cuius est Verbum non est de Verbo, Verbum autem de illo est cuius est Verbum; ideo ait: Quod dedit mihi Pater, id est, ut sim Verbum eius, ut sim unigenitus Filius eius, ut sim splendor lucis eius, maius est omnibus. Ideo: Nemo rapit, inquit, oves meas de manu mea. Nemo potest rapere de manu Patris mei.

7. De manu mea, et de manu Patris mei: quid est hoc: Nemo rapit de manu mea, et: Nemo rapit de manu Patris mei? Utrum una manus est Patris et Filii, an forte ipse Filius manus est Patris sui? Si manum intellegamus potestatem, una est Patris et Filii potestas; quia una est divinitas: si autem manum intellegamus, sicut dictum est per prophetam: Et brachium Domini cui revelatum est 18, manus Patris ipse est Filius. Quod non ita dictum est, tamquam Deus habeat humanam formam, et quasi corporis membra; sed quod per ipsum facta sunt omnia. Nam solent et homines dicere manus suas esse alios homines, per quos faciunt quod volunt. Aliquando et ipsum opus hominis, manus hominis dicitur quod fit per manum: sicut dicitur quisque agnoscere manum suam, cum id quod scripsit agnoscit. Cum ergo multis modis etiam hominis dicatur manus, qui proprie manum habet in sui corporis membris; quanto magis non uno modo intellegendum est cum legitur manus Dei, cui forma corporis nulla est? Ac per hoc melius hoc loco manum Patris et Filii intellegimus potestatem Patris et Filii; ne forte cum hic manum Patris ipsum Filium dictum acceperimus, incipiat carnalis cogitatio etiam ipsius Filii quaerere Filium, quem similiter credat Christi manum. Ergo: Nemo rapit de manu Patris mei; hoc est: Nemo rapit mihi.

8. Sed ne forte adhuc titubes, audi quid sequitur: Ego et Pater unum sumus 19. Huc usque Iudaei tolerare potuerunt: audierunt: Ego et Pater unum sumus, et non pertulerunt; et more suo duri, ad lapides cucurrerunt. Tulerunt lapides, ut lapidarent eum. Dominus quia non patiebatur quod nolebat pati, et non est passus nisi quod voluit pati, adhuc eos lapidare cupientes alloquitur. Sustulerunt lapides Iudaei, ut lapidarent illum. Respondit eis Iesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo, propter quod eorum opus me lapidatis? Et illi responderunt: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum 20. Ad illud hoc responderunt quod dixerat: Ego et Pater unum sumus. Ecce Iudaei intellexerunt quod non intellegunt Ariani. Ideo enim irati sunt, quoniam senserunt non posse dici: Ego et Pater unum sumus, nisi ubi aequalitas est Patris et Filii.

9. Dominus autem videte quid responderit tardis. Vidit eos non ferre splendorem veritatis, et eum temperavit in verbis. Nonne scriptum est in Lege vestra, id est, vobis data, quia ego

21

Deus dicit per Prophetam in Psalmo hominibus: Ego dixi: Dii estis 22. Etdixi: Dii estis?

Legem appellavit Dominus generaliter omnes illas Scripturas: quamvis alibi specialiter dicat

Legem, a Prophetis eam distinguens; sicuti est: Lex et Prophetae usque ad Ioannem 23; et:

In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 24. Aliquando autem in tria distribuit easdem Scripturas, ubi ait: Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et psalmis de me 25. Nunc vero Psalmos etiam Legis nomine nuncupavit, ubi scriptum est: Ego dixi: Dii estis. Si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura: quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis: Quia blasphemas; quia dixi: Filius Dei sum? 26

Si sermo Dei factus est ad homines ut dicerentur dii, ipsum Verbum Dei quod est apud Deum, quomodo non est Deus? Si per sermonem Dei fiunt homines dii, si participando fiunt dii, unde participant non est Deus? Si lumina illuminata dii sunt, lumen quod illuminat non est Deus? Si calefacti quodammodo igne salutari dii efficiuntur, unde calefiunt non est Deus? Accedis ad lumen et illuminaris, et inter filios Dei numeraris; si recedis a lumine, obscuraris, et in tenebris computaris: illud tamen lumen nec accedit ad se, quia non recedit a se. Si ergo vos deos facit sermo Dei, quomodo non est Deus Verbum Dei? Pater ergo sanctificavit Filium suum, et misit in mundum. Forte aliquis dicat: Si Pater eum sanctificavit, ergo aliquando non erat sanctus? Sic sanctificavit, quomodo genuit. Ut enim sanctus esset, gignendo ei dedit, quia sanctum eum genuit. Nam si quod sanctificatur, ante non erat sanctum; quomodo dicimus Deo Patri: Sanctificetur nomen tuum 27

?

Agnosce proprium Domini, et munus servi.

10. Si non facio opera Patris mei, nolite mihi credere: si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater, et ego in illo 28. Non sic dicit Filius, in me est Pater, et ego in illo, quomodo possunt homines dicere. Si enim bene cogitemus, in Deo sumus; et si bene vivamus, Deus in nobis est: fideles participantes eius gratiam, illuminati ab ipso, in illo sumus, et ipse in nobis. Sed non sic unigenitus Filius: ille in Patre, et Pater in illo, tamquam aequalis in eo cui est aequalis. Denique nos aliquando possumus dicere: In Deo sumus, et Deus in nobis: Ego et Deus unum sumus, numquid possumus dicere? In Deo es, quia Deus te continet; Deus est in te, quia templum Dei factus es: sed numquid quia in Deo es, et Deus est in te, potes dicere: Qui me videt, Deum videt: quomodo Unigenitus dixit: Qui me vidit, vidit et Patrem 29; et: Ego et Pater unum sumus? Agnosce proprium Domini, et munus servi. Proprium Domini, est aequalitas Patris: munus servi, est participatio Salvatoris.

11. Quaerebant ergo eum apprehendere 30. Utinam apprehenderent, sed credendo et intellegendo, non saeviendo et occidendo. Nam modo, fratres mei, quando talia loquor, infirmus fortia, parvus magna, fragilis solida, et vos tamquam ex eadem massa unde sum et ego, et ego ipse qui vobis loquor, simul omnes apprehendere volumus Christum. Quid est apprehendere? Intellexisti, apprehendisti. Sed non sic Iudaei: tu apprehendisti ut habeas, illi apprehendere volebant ut non haberent. Et quia sic volebant apprehendere, quid eis fecit? Exiit de manibus eorum. Non eum apprehenderunt, quia manus fidei non habuerunt. Verbum caro factum est: sed non erat Verbo magnum, eicere carnem suam de manibus carnis. Mente Verbum apprehendere, hoc est Christum recte apprehendere.

12. Et abiit iterum trans Iordanem, in eum locum ubi Ioannes baptizans primum, et mansit ibi. Et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Ioannes quidem signum fecit nullum 31. Meministis vobis dictum de Ioanne, quia lucerna erat, et diei testimonium perhibebat 32. Quid ergo isti apud se dixerunt: Ioannes signum fecit nullum? Nullum, inquiunt, miraculum

ostendit Ioannes: non daemonia fugavit, non expulit febrem, non caecos illuminavit, non mortuos suscitavit, non tot millia hominum de quinque vel septem panibus pavit, non supra mare ambulavit, non ventis et fluctibus imperavit; nihil horum fecit Ioannes: et totum quidquid dicebat, huic testimonium perhibebat. Per lucernam veniamus ad diem. Ioannes nullum signum fecit. Omnia autem quaecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant 33. Ecce qui apprehenderunt, non quomodo Iudaei. Iudaei volebant apprehendere discedentem, apprehenderunt isti permanentem. Denique quid sequitur? Et multi crediderunt in eum.


Aug - in Ioannis 47