Augustinus- DE TRINITATE 327
Proemium Meliores sunt qui scientiae terrestrium caelestiumque rerum praeponunt nosse semetipsos. Dei essentia nihil mutabile habet.
401
Scientiam terrestrium caelestiumque rerum 1 magni aestimare solet genus humanum. In quo profecto meliores sunt qui huic scientiae praeponunt nosse semetipsos 2, laudabiliorque est animus cui nota est vel infirmitas sua quam qui ea non respecta vias siderum scrutatur etiam cogniturus aut qui iam cognitas tenet ignorans ipse qua ingrediatur 3 ad salutem ac firmitatem suam. Qui vero iam evigilavit in Deum, Spiritus Sancti calore excitatus atque in eius amore coram se viluit, ad eumque intrare volens nec valens eoque sibi lucente attendit in se invenitque se suamque aegritudinem illius munditiae contemperari non posse cognovit, flere dulce habet et eum deprecari ut etiam atque etiam misereatur donec exuat totam miseriam, et precari cum fiducia iam gratuito pignore salutis accepto per eius unicum Salvatorem hominis et illuminatorem; hunc ita egentem ac dolentem scientia non inflat quia caritas aedificat 4. Praeposuit enim scientiam scientiae; praeposuit scire infirmitatem suam magis quam scire mundi moenia 5, fundamenta terrarum et fastigia caelorum, et hanc apponendo scientiam apposuit dolorem 6, dolorem peregrinationis suae ex desiderio patriae suae et conditoris eius beati Dei sui 7. In hoc genere hominum, in familia Christi tui, Domine Deus meus, si inter pauperes tuos gemo, da mihi de pane tuo respondere hominibus qui non esuriunt et sitiunt iustitiam 8 sed satiati sunt et abundant. Satiavit autem illos phantasma eorum non veritas tua quam repellendo resiliunt et in suam vanitatem cadunt. Ego certe sentio quam multa figmenta pariat cor humanum. Et quid est cor meum nisi cor humanum? Sed hoc oro Deum cordis mei ut nihil ex eis figmentis pro solido vero eructuem in has litteras, sed inde veniat in eas quidquid per me venire potuerit unde mihi, quamvis proiecto a facie oculorum 9 suorum et de longinquo redire conanti per viam quam stravit humanitate divinitatis Unigeniti sui, aura veritatis eius aspergitur. Quam in tantum licet mutabilis haurio in quantum in ea nihil mutabile video, nec locis et temporibus sicut corpora, nec solis temporibus et quasi locis sicut spirituum nostrorum cogitationes, nec solis temporibus et nulla vel imagine locorum sicut quaedam nostrarum mentium ratiocinationes. Omnino enim Dei essentia qua est nihil habet mutabile nec in aeternitate nec in veritate nec in voluntate,quia aeterna ibi est veritas, aeterna caritas; et vera ibi est caritas, vera aeternitas; et cara ibi est aeternitas, cara veritas 10.
Persuadendum nobis erat quantum et quales nos dilexerit Deus.
402
Sed quoniam exsulavimus ab incommutabili gaudio, nec tamen inde praecisi atque abrupti sumus ut non etiam in istis mutabilibus et temporalibus aeternitatem, veritatem, beatitatem quaereremus (nec mori enim nec falli nec perturbari volumus), missa sunt nobis divinitus visa congrua peregrinationi nostrae quibus admoneremur non hic esse quod quaerimus sed illuc ab ista esse redeundum unde nisi penderemus hic ea non quaereremus 11. Ac primum nobis persuadendum fuit quantum nos diligeret Deus ne desperatione non auderemus erigi in eum 12. Quales autem dilexerit ostendi oportebat ne tamquam de meritis nostris superbientes magis ab eo resiliremus et in nostra fortitudine magis deficeremus, ac per hoc egit nobiscum ut per eius fortitudinem potius proficeremus atque ita in infirmitate humilitatis perficeretur virtus caritatis. Hoc significat in Psalmo ubi ait: Pluviam voluntariam segregans, Deus, haereditati tuae, et infirmata est; tu vero perfecisti eam 13. Pluviam quippe voluntariam non nisi gratiam vult intellegi, non meritis redditam sed gratis datam unde et gratia nominatur; dedit enim eam non quia digni eramus sed quia voluit. Hoc cognoscentes non fidentes in nobis erimus, et hoc est infirmari. Ipse vero perficit nos qui etiam Paulo apostolo dixit: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur 14. Persuadendum ergo erat homini quantum nos dilexerit Deus et quales dilexerit: quantum ne desperaremus, quales ne superbiremus. Hunc locum Apostolus pernecessarium sic explicat: Commendat autem, inquit, suam caritatem Deus in nobis quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius 15. Item alio loco: Quid ergo dicemus, inquit, ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donavit 16? Quod autem factum nobis annuntiatur, hoc futurum ostendebatur et antiquis iustis, ut per eamdem fidem etiam ipsi humiliati infirmarentur et infirmati perficerentur.
Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, lux rationalium mentium.
403
Quia igitur unum est Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, quod est incommutabilis veritas ubi principaliter atque incommutabiliter sunt omnia simul, non solum quae nunc sunt in hac universa creatura, verum etiam quae fuerunt et quae futura sunt. Ibi autem nec fuerunt nec futura sunt sed tantummodo sunt; et omnia vita sunt et omnia unum sunt et magis unum est et una est vita. Sic enim omnia per ipsum facta sunt ut quidquid factum est in his, in illo vita sit; et facta non sit quia in principio non factum est Verbum, sed erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt 17; nec per ipsum omnia facta essent nisi ipsum esset ante omnia factumque non esset. In his autem quae per ipsum facta sunt etiam corpus quod vita non est per ipsum non fieret nisi in illo antequam fieret vita esset. Quod enim factum est in illo iam vita erat, et non qualiscumque vita; nam et anima vita est corporis, sed et haec facta est quia mutabilis est, et per quid facta est nisi per Dei Verbum incommutabile? Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod ergo factum est iam in illo vita erat, et non qualiscumque vita, sed vita erat lux hominum; lux utique rationalium mentium per quas homines a pecoribus differunt et ideo sunt homines 18. Non ergo lux corporea, quae lux est carnium sive de caelo fulgeat, sive terrenis ignibus accendatur, nec humanarum tantum carnium sed etiam belluinarum 19 et usque ad minutissimos quosque vermiculos. Omnia enim haec vident istam lucem; at illa vita lux hominum erat ,nec longe posita ab unoquoque nostrum; in illa enim vivimus et movemur et sumus 20.
Per Verbum incarnatum reddimur habiles percipiendae Veritati.
404
Sed lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt 21. Tenebrae autem sunt stultae mentes hominum prava cupiditate atque infidelitate caecatae. Has ut curaret atque sanaret Verbum, per quod facta sunt omnia, caro factum est et habitavit in nobis 22. Illuminatio quippe nostra participatio Verbi est, illius scilicet vitae quae lux est hominum 23. Huic autem participationi prorsus inhabiles et minus idonei eramus propter immunditiam peccatorum; mundandi ergo eramus. Porro iniquorum et superborum una mundatio est sanguis iusti 24 et humilitas Dei, ut ad contemplandum Deum quod natura non sumus per eum mundaremur factum quod natura sumus et quod peccato non sumus. Deus enim natura non sumus; homines natura sumus; iusti peccato non sumus. Deus itaque factus homo iustus intercessit Deo pro homine peccatore. Non enim congruit peccator iusto, sed congruit homini homo. Adiungens ergo nobis similitudinem humanitatis suae abstulit dissimilitudinem iniquitatis nostrae, et factus particeps mortalitatis nostrae, fecit participes divinitatis suae 25. Merito quippe mors peccatoris veniens ex damnationis necessitate soluta est per mortem iusti venientem ex misericordiae voluntate dum simplum eius congruit duplo nostro 26. Haec enim congruentia, sive convenientia vel concinentia vel consonantia commodius dicitur quod est unum ad duo, in omni compaginatione vel si melius dicitur coaptatione creaturae valet plurimum. Hanc enim coaptationem, sicut mihi nunc occurrit, dicere volui, quam graeci vocant. Neque nunc locus est ut ostendam quantum valeat consonantia simpli ad duplum quae maxima in nobis reperitur et sic nobis insita naturaliter (a quo utique nisi ab eo qui nos creavit?) ut nec imperiti possint eam non sentire, sive ipsi cantantes, sive alios audientes. Per hanc quippe voces acutiores gravioresque concordant ita ut quisquis ab ea dissonuerit non scientiam, cuius expertes sunt plurimi, sed ipsum sensum auditus nostri vehementer offendat. Sed hoc ut demonstretur longo sermone opus est; ipsis autem auribus exhiberi potest ab eo qui novit in regulari monochordo.
Simplum Iesu Christi duplo nostro concinit ad salutem.
405
Verum quod instat in praesentia quantum donat Deus edisserendum est, quemadmodum simplum Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi duplo nostro congruat et quodam modo concinat ad salutem. Nos certe, quod nemo Christianus ambigit, et anima et corpore mortui sumus, anima propter peccatum, corpore propter poenam peccati, ac per hoc et corpore propter peccatum 27. Utrique autem rei nostrae, id est et animae et corpori, medicina et resurrectione opus erat ut in melius renovaretur quod erat in deterius commutatum. Mors autem animae impietas est et mors corporis corruptibilitas per quam fit et animae a corpore abscessus. Sicut enim anima Deo deserente sic corpus anima deserente moritur, unde illa fit insipiens, hoc exanime. Resuscitatur ergo anima per poenitentiam, et in corpore adhuc mortali renovatio vitae inchoatur a fide qua creditur in eum qui iustificat impium 28, bonisque moribus augetur et roboratur de die in diem 29 cum magis magisque renovatur interior homo 30. Corpus vero tamquam homo exterior quanto est haec vita diuturnior, magis magisque corrumpitur, vel aetate, vel morbo vel variis afflictationibus, donec veniat ad ultimam quae ab omnibus mors vocatur. Eius autem resurrectio differtur in finem cum et ipsa iustificatio nostra perficietur ineffabiliter 31. Tunc enim similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est 32. Nunc vero quamdiu corpus quod corrumpitur aggravat animam 33, et: vita humana super terram tota temptatio est, non iustificatur in conspectu eius omnis vivens 34 in comparatione iustitiae qua aequabimur Angelis et gloriae quae revelabitur in nobis 35. De morte autem animae a morte corporis distinguenda quid plura documenta commemorem, cum Dominus in una evangelica sententia utramque mortem cuivis facile discernendam posuerit ubi ait: Sine mortuos sepelire mortuos suos 36? Sepeliendum quippe corpus mortuum erat; sepultores autem eius per infidelitatem impietatis in anima mortuos intellegi voluit quales excitantur cum dicitur: Surge qui dormis et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus 37. Detestatur autem quamdam mortem Apostolus dicens de vidua: Quae autem in deliciis agit vivens mortua est 38. Anima igitur iam pia quae fuit impia propter iustitiam fidei 39 dicitur ex morte revixisse atque vivere. Corpus autem non tantum moriturum propter animae abscessum qui futurus est, sed propter tantam infirmitatem carnis et sanguinis, quodam loco in Scripturis etiam mortuum dicitur loquente Apostolo: Corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter iustitiam 40. Haec vita ex fide facta est quoniam iustus ex fide vivit 41. Sed quid sequitur? Si autem Spiritus eius qui suscitavit Iesum ex mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis 42.
Duplae morti nostrae Salvator noster impendit simplam suam.
406
Huic ergo duplae morti nostrae Salvator impendit simplam suam, et ad faciendam utramque resuscitationem nostram in sacramento et exemplo praeposuit et proposuit unam suam. Neque enim fuit peccator aut impius ut ei tamquam spiritu mortuo in interiore homine renovari opus esset 43, et tamquam resipiscendo ad vitam iustitiae revocari, sed indutus carne mortali et sola moriens, sola resurgens, ea sola nobis ad utrumque concinuit cum in ea fieret interioris hominis sacramentum, exterioris exemplum. Interioris enim hominis nostri sacramento data est illa vox pertinens ad mortem animae nostrae significandam non solum in Psalmo verum etiam in cruce: Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti 44? Cui voci congruit Apostolus dicens: Scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato 45. Crucifixio quippe interioris hominis poenitentiae dolores intelleguntur et continentiae quidam salubris cruciatus, per quam mortem mors impietatis perimitur in qua nos non relinquit Deus. Et ideo per talem crucem evacuatur corpus peccati, ut iam non exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato 46. Quia et interior homo, si utique renovatur de die in diem 47, profecto vetus est antequam renovetur. Intus namque agitur quod idem Apostolus dicit: Exuite vos veterem hominem et induite novum 48. Quod ita consequenter exponit: Quapropter deponentes mendacium loquimini veritatem 49. Ubi autem deponitur mendacium nisi intus ut inhabitet in monte sancto Dei, qui loquitur veritatem in corde suo 50? Resurrectio vero corporis Domini ad sacramentum interioris resurrectionis nostrae pertinere ostenditur ubi postquam resurrexit ait mulieri: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum 51. Cui mysterio congruit Apostolus dicens: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite 52. Hoc est enim Christum non tangere nisi cum ascenderit ad Patrem, non de Christo carnaliter sapere 53. Iam vero ad exemplum mortis exterioris hominis 54 nostri Dominicae carnis mors pertinet, quia per talem passionem maxime hortatus est servos suos ut non timeant eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere 55. Propter quod dicit Apostolus: Ut suppleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea 56. Et ad exemplum resurrectionis exterioris hominis nostri pertinere invenitur resurrectio corporis Domini quia discipulis ait: Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere 57. Et unus ex discipulis eius etiam cicatrices eius contrectans exclamavit dicens: Dominus meus et Deus meus 58! Et cum illius carnis tota integritas appareret, demonstratum est in ea quod suos exhortans dixerat: Capillus capitis vestri non peribit 59. Unde enim primo: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum 60, et unde antequam ascendat ad Patrem a discipulis tangitur, nisi quia illic insinuabatur interioris hominis sacramentum, hic praebebatur exterioris exemplum? An forte quisquam ita est absurdus atque aversus a vero ut audeat dicere a viris eum tactum antequam ascenderet, a mulieribus autem cum ascendisset 61? Propter hoc exemplum futurae nostrae resurrectionis in corpore quod praecessit in Domino dicit Apostolus: Initium Christus, deinde qui sunt Christi 62. De corporis enim resurrectione illo loco agebatur propter quam etiam dicit: Transfiguravit corpus humilitatis nostrae, conforme corpori gloriae suae 63. Una ergo mors nostri salvatoris duabus mortibus nostris saluti fuit. Et una eius resurrectio duas nobis resurrectiones praestitit cum corpus eius in utraque re, id est et in morte et in resurrectione, et in sacramento interioris hominis nostri et exemplo exterioris medicinali quadam convenientia ministratum est.
Ratio simpli ad duplum ex perfectione senarii numeri.
407
Haec autem ratio simpli ad duplum oritur quidem a ternario numero; unum quippe ad duo tria sunt. Sed hoc totum quod dixi ad senarium pervenit; unum enim et duo et tria sex fiunt. Qui numerus propterea perfectus dicitur quia partibus suis completur; habet enim eas tres: sextam, tertiam, dimidiam; nec ulla pars alia quae dici possit quota sit invenitur in eo. Sexta ergo eius unum est, tertia duo, dimidia tria. Unum autem et duo et tria consummant eundem senarium. Cuius perfectionem nobis sancta Scriptura commendat, in eo maxime quod Deus sex diebus perfecit opera sua, 64, et sexto die factus est homo ad imaginem Dei 65. Et sexta aetate generis humani Filius Dei venit 66, et factus est Filius hominis ut nos reformaret ad imaginem Dei 67. Ea quippe nunc aetas agitur sive milleni anni singulis distribuantur aetatibus, sive in divinis Litteris memorabiles atque insignes quasi articulos temporum vestigemus ut prima aetas inveniatur ab Adam usque ad Noe, inde secunda usque ad Abraham, et deinceps sicut Matthaeus evangelista distinxit: ab Abraham usque ad David, a David usque ad transmigrationem in Babyloniam 68, atque inde usque ad Virginis partum. Quae tres aetates coniunctae illis duabus quinque faciunt. Proinde sextam inchoavit nativitas Domini, quae nunc agitur usque ad occultum temporis finem. Hunc senarium numerum quamdam temporis gerere figuram etiam in illa ratione tripartitae distributionis agnoscimus, qua unum tempus computamus ante Legem, alterum sub Lege, tertium sub gratia 69. In quo tempore sacramentum renovationis accipimus ut in fine temporis etiam resurrectione carnis omni ex parte renovati ab universa non solum animi verum etiam corporis infirmitate sanemur 70. Unde intellegitur illa mulier in typo Ecclesiae a Domino sanata et erecta quam curvaverat infirmitas alligante satana 71. De talibus enim occultis hostibus plangit illa vox Psalmi: Curvaverunt animam meam 72. Haec autem mulier decem et octo annos habebat in infirmitate, quod est ter seni 73. Menses autem annorum decem et octo inveniuntur in numero solidi quadrati senarii, quod est sexies seni et hoc sexies. Iuxta quippe est in eodem Evangelii loco arbor quoque illa ficulnea cuius miseram sterilitatem etiam tertius annus arguebat. Sed ita pro illa intercessum est ut dimitteretur illo anno, ut si fructum ferret, bene; sin aliter, excideretur 74. Nam et tres anni ad eamdem tripartitam distributionem pertinent, et menses trium annorum quadratum senarium faciunt, quod est sexies seni.
In anni cursu senarius numerus plurimum valet.
408
Annus etiam unus si duodecim menses integri considerentur quos triceni dies complent (talem quippe mensem veteres observaverunt quem circuitus lunaris ostendit), senario numero pollet. Quod enim valent sex in primo ordine numerorum qui constat ex unis ut perveniatur ad decem, hoc valent sexaginta in secundo ordine qui constat ex denis ut perveniatur ad centum. Sexagenarius ergo numerus dierum sexta pars anni est. Proinde per senarium primi versus multiplicatur tamquam senarius secundi versus et fiunt sexies sexageni, trecenti et sexaginta dies, qui sunt integri duodecim menses. Sed quoniam sicut mensem circuitus lunae ostendit hominibus sic annus circuitu solis animadversus est, restant autem quinque dies et quadrans diei ut sol impleat cursum suum annumque concludat; quattuor enim quadrantes faciunt unum diem quem necesse est intercalari excurso quadriennio quod bissextum vocant, ne temporum ordo turbetur. Etiam ipsos quinque dies et quadrantem si consideremus, senarius numerus in eis plurimum valet; primo quia sicut fieri solet ut a parte totum computetur, non sunt iam dies quinque sed potius sex ut quadrans ille accipiatur pro die; deinde quia in ipsis quinque diebus sexta pars mensis est, ipse autem quadrans sex horas habet; totus enim dies, id est cum sua nocte, viginti quattuor horae sunt quarum pars quarta qui est quadrans diei sex horae inveniuntur. Ita in anni cursu senarius numerus plurimum valet.
Senarius numerus in aedificatione Corporis Christi.
409
Nec immerito in aedificatione Dominici corporis, in cuius figura templum a Iudaeis destructum triduo se resuscitaturum esse dicebat, numerus ipse senarius pro anno positus intellegitur. Dixerunt enim: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum 75. Et quadragies sexies seni, fiunt ducenti septuaginta sex. Qui numerus dierum complet novem menses et sex dies qui tamquam decem menses parientibus feminis imputantur, non quia omnes ad sextum diem post nonum mensem perveniunt, sed quia ipsa perfectio corporis Domini tot diebus ad partum perducta comperitur sicut a maioribus traditum suscipiens Ecclesiae custodit auctoritas. Octavo enim kalendas aprilis conceptus creditur quo et passus; ita monumento novo, quo sepultus est ubi nullus erat positus mortuorum 76, nec ante nec postea congruit uterus Virginis quo conceptus est ubi nullus seminatus est mortalium 77. Natus autem traditur octavo kalendas ianuarias; ab illo ergo die usque ad istum computati ducenti septuaginta et sex reperiuntur dies, qui senarium numerum quadragies sexies habet. Quo numero annorum templum aedificatum est 78, quia eo numero senariorum corpus Domini perfectum est quod mortis passione destructum triduo resuscitavit. Dicebat enim hoc de templo corporis sui 79, sicut evidentissimo et robustissimo Evangelii testimonio declaratur, quo ait: Sicut fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus 80.
Triduum resurrectionis, in quo etiam apparet ratio simpli ad duplum.
410
Ipsum autem triduum non totum et plenum fuisse Scriptura testis est; sed primus dies a parte extrema totus annumeratus est; dies vero tertius a parte prima et ipse totus; medius autem inter eos, id est secundus dies, absolute totus viginti quattuor horis suis, duodecim nocturnis et duodecim diurnis. Crucifixus est enim primo Iudaeorum vocibus hora tertia, cum esset dies sexta sabbati 81, deinde in ipsa cruce suspensus hora sexta, et spiritum tradidit hora nona 82; sepultus est autem cum iam sero factum esset 83, sicut sese habent verba Evangelii, quod intellegitur in fine diei. Undelibet ergo incipias etiam si alia ratio reddi potest quomodo non sit contra Evangelium Ioannis ut hora tertia ligno suspensus 84 intellegatur, totum diem primum non comprehendis. Ergo a parte extrema totus computabitur sicut tertius a parte prima. Nox enim usque ad diluculum quo Domini resurrectio declarata est ad tertium pertinet diem quia Deus qui dixit de tenebris lumen clarescere 85, ut per gratiam Novi Testamenti et participationem resurrectionis Christi audiremus: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 86, insinuat nobis quodam modo quod a nocte dies sumat initium. Sicut enim primi dies propter futurum hominis lapsum a luce in noctem 87, ita isti propter hominis reparationem a tenebris ad lucem computantur. Ab hora ergo mortis usque ad diluculum resurrectionis horae sunt quadraginta, ut et ipsa nona connumeretur. Cui numero congruit etiam vita eius super terram post resurrectionem in quadraginta diebus. Et est iste numerus in Scripturis frequentissimus ad insinuandum mysterium perfectionis in quadripertito mundo; habent enim quandam perfectionem decem, et ea quater multiplicata faciunt quadraginta. A vespera autem sepulturae usque ad diluculum resurrectionis triginta sex horae sunt, qui est quadratus senarius. Refertur autem ad illam rationem simpli ad duplum ubi est coaptationis maxima consonantia. Duodecim enim ad viginti quattuor simplo ad duplum conveniunt et fiunt triginta sex, nox tota cum die toto et nocte tota, neque hoc sine illo sacramento quod supra memoravi. Non absurde quippe spiritum diei comparamus, corpus autem nocti. Dominicum enim corpus in morte ac resurrectione, et spiritus nostri figuram, et corporis gerebat exemplum. Etiam sic ergo apparet illa ratio simpli ad duplum in horis triginta sex cum duodecim ad viginti quattuor conferuntur. Et horum quidem numerorum causas cur in Scripturis sanctis positi sint potest alius alias indagare vel quibus istae quas ego reddidi praeponendae sint vel aeque probabiles vel istis etiam probabiliores; frustra tamen eos esse in Scripturis positos et nullas esse causas mysticas cur illic isti numeri commemorentur, nemo tam stultus ineptusque contenderit. Ego autem quas reddidi vel ex Ecclesiae auctoritate a maioribus tradita vel ex divinarum Scripturarum testimonio vel ex ratione numerorum similitudinumque collegi. Contra rationem nemo sobrius, contra Scripturas nemo christianus, contra Ecclesiam nemo pacificus senserit.
Evanueramus in multa per unum Mediatorem colligimur in Unum.
411
Hoc sacramentum, hoc sacrificium, hic sacerdos, hic Deus antequam missus veniret factus ex femina, omnia quae sacrate atque mystice patribus nostris per angelica miracula apparuerunt sive quae per ipsos facta sunt similitudines huius fuerunt ut omnis creatura factis quodam modo loqueretur unum futurum in quo esset salus universorum a morte reparandorum. Quia enim ab uno Deo summo et vero per impietatis iniquitatem resilientes et dissonantes defluxeramus, et evanueramus in multa discissi per multa et inhaerentes in multis, oportebat nutu et imperio Dei miserantis ut ipsa multa venturum conclamarent unum, et a multis conclamatus veniret unus, et multa contestarentur venisse unum, et a multis exonerati veniremus ad unum, et multis peccatis in anima mortui et propter peccatum in carne morituri amaremus sine peccato mortuum in carne pro nobis unum, et in resuscitatum credentes et cum illo per fidem spiritu resurgentes iustificaremur in uno iusto 88 facti unum, nec in ipsa carne nos resurrecturos 89 desperaremus cum multa membra intueremur praecessisse nos caput unum in quo nunc per fidem mundati et tunc per speciem redintegrati et per Mediatorem Deo reconciliati haereamus Uni 90, fruamur Uno, permaneamus Unum.
Ut in nobis unum sint.
412
Sic ipse Filius Dei, Verbum Dei et idem ipse Mediator Dei et hominum Filius hominis, aequalis Patris 91 per divinitatis unitatem et particeps noster per humanitatis susceptionem, Patrem interpellans pro nobis per id quod homo erat, nec tamen tacens quod Deus cum Patre unum erat et inter cetera ita loquitur: Non pro his autem rogo, inquit, tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me ut omnes unum, sint sicut tu Pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, ut mundus credat quia tu me misisti. Et ego claritatem quam dedisti mihi dedi illis, ut sint unum sicut et nos unum sumus 92.
Unum etiam per eamdem dilectionis societatem.
Non dixit: "Ego et ipsi unum", quamvis per id quod Ecclesiae caput est et corpus eius 93 Ecclesia posset dicere: "Ego et ipsi" non unum sed "unus", quia caput et corpus unus est Christus 94. Sed divinitatem suam consubstantialem Patri ostendens (propter quod et alio loco dicit: Ego et Pater unum sumus 95), in suo genere, hoc est in eiusdem naturae consubstantiali parilitate, vult esse suos unum, sed in ipso quia in se ipsis non possent dissociati ab invicem per diversas voluntates et cupiditates et immunditiam peccatorum; unde mundantur per Mediatorem ut sint in illo unum; non tantum per eamdem naturam qua omnes ex hominibus mortalibus aequales Angelis fiunt 96, sed etiam per eamdem in eamdem beatitudinem conspirantem concordissimam voluntatem in unum spiritum quodam modo caritatis igne conflatam. Ad hoc enim valet quod ait: Ut sint unum sicut et nos unum sumus, ut quemadmodum Pater et Filius, non tantum aequalitate substantiae, sed etiam voluntate unum sunt, ita et hi inter quos et Deum Mediator est Filius, non tantum per id quod eiusdem naturae sunt, sed etiam per eamdem dilectionis societatem unum sint. Deinde idipsum quod Mediator est per quem reconciliamur Deo sic indicat: Ego, inquit, in eis et tu in me ut sint consummati in unum 97.
Diabolus hominem subditum tenebat.
413
Haec est vera pax et cum Creatore nostro nobis firma connexio, purgatis et reconciliatis per Mediatorem vitae, sicut maculati et alienati ab eo recesseramus per mediatorem mortis. Sicut enim diabolus superbus hominem superbientem perduxit ad mortem, ita Christus humilis hominem obedientem reduxit ad vitam; quia sicut ille elatus cecidit et deiecit consentientem, sic iste humiliatus surrexit, et erexit credentem 98. Quia enim non pervenerat diabolus quo ipse perduxerat (mortem quippe spiritus in impietate gestabat sed mortem carnis non subierat quia nec indumentum susceperat), magnus homini videbatur princeps in legionibus daemonum, per quos fallaciarum regnum exercet. Sic hominem per elationis typhum, potentiae quam iustitiae cupidiorem, aut per falsam philosophiam magis inflans, aut per sacra sacrilega irretiens, in quibus etiam magicae fallaciae curiosiores superbioresque animas deceptas illusasque praecipitans, subditum tenet; pollicens etiam purgationem animae per eas quas appellant, transfigurando se in angelum lucis 99 per multiformem machinationem in signis et prodigiis mendacii 100.
Miracula daemonum spernenda.
414
Facile est enim spiritibus nequissimis per aeria corpora facere multa, quae mirentur animae terrenis corporibus aggravatae, etiam melioris affectus 101. Si enim corpora ipsa terrena nonnullis artibus et exercitationibus modificata, in spectaculis theatricis tanta miracula hominibus exhibent, ut hi qui numquam talia viderunt narrata vix credant, quid magnum est diabolo et angelis eius de corporeis elementis per aeria corpora facere quae caro miretur; aut etiam occultis inspirationibus ad illudendos humanos sensus phantasmata imaginum machinari, quibus vigilantes dormientesve decipiat, vel furentes exagitet? Sed sicut fieri potest ut homo vita ac moribus melior spectet nequissimos homines, vel in fune ambulantes, vel multimodis motibus corporum multa incredibilia facientes, nec ullo modo talia facere concupiscat nec eos propterea sibi praeponendos existimet, sic anima fidelis et pia non solum si videat, verum etiam si propter fragilitatem carnis exhorreat miracula daemonum; non ideo tamen aut non se posse talia dolebit aut ob hoc illos meliores esse iudicabit, cum sit praesertim in societate sanctorum qui per virtutem Dei cui cuncta subiecta sunt, et minime fallacia, et multo maiora fecerunt, sive homines, sive Angeli boni 102.
Diabolus mediator mortis.
415
Nequaquam igitur per sacrilegas similitudines et impias curiositates et magicas consecrationes animae purgantur et reconciliantur Deo; quia falsus mediator non traicit ad superiora, sed potius obsidens intercludit viam per affectus quos tanto maligniores quanto superbiores suae societatis inspirat; qui non possunt ad evolandum pinnas nutrire virtutum, sed potius ad demergendum pondera exaggerare vitiorum tanto gravius animae ruiturae, quanto sibi videtur evecta sublimius. Proinde sicut Magi fecerunt divinitus moniti, quos ad humilitatem Domini adorandam stella perduxit, ita et nos non qua venimus, sed per aliam viam in patriam 103 redire debemus, quam rex humilis docuit et quam rex superbus humili regi adversarius obsidere non possit. Et nobis enim ut adoremus humilem Christum, caeli enarraverunt gloriam Dei cum in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum 104. Via nobis fuit ad mortem per peccatum in Adam: Per unum quippe hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit in quo omnes peccaverunt 105. Huius viae mediator diabolus fuit, persuasor peccati et praecipitator in mortem 106; nam et ipse ad operandam duplam mortem nostram simplam attulit suam. Per impietatem namque mortuus in spiritu, carne utique mortuus non est; nobis autem et impietatem persuasit et propter hanc ut in mortem carnis venire mereremur effecit. Unum ergo appetivimus iniqua suasione; alterum nos secutum est iusta damnatione. Propterea quippe scriptum est: Deus mortem non fecit 107, quia causa mortis ipse non fuit; sed tamen per eius retributionem iustissima mors irrogata est peccatori; sicut supplicium iudex irrogat reo, causa tamen supplicii non est iustitia iudicis sed meritum criminis. Quo ergo nos mediator mortis transmisit et ipse non venit, id est ad mortem carnis, ibi nobis Dominus Deus noster medicinam emendationis inseruit quam ille non meruit occulta et nimis arcana ordinatione divinae altaeque iustitiae. Ut ergo sicut per unum hominem mors, ita per unum hominem fieret resurrectio mortuorum 108, quia magis vitabant homines quod evitare non poterant mortem carnis quam mortem spiritus, id est magis poenam quam meritum poenae (nam non peccare aut non curatur aut parum curatur; non mori autem quamvis non obtineatur vehementer satagitur); vitae Mediator ostendens quam non sit mors timenda quae per humanam conditionem iam evadi non potest, sed potius impietas quae per fidem caveri potest, occurrit nobis ad finem quo venimus sed non qua venimus. Nos enim ad mortem per peccatum venimus, ille per iustitiam; et ideo cum sit mors nostra poena peccati, mors illius facta est hostia pro peccato 109.
Christus mortuus est quia voluit.
416
Quapropter cum spiritus corpori praeponatur, morsque sit spiritus a Deo deseri, mors autem corporis ab spiritu deseri eaque sit poena in morte corporis ut quia spiritus volens deseruit Deum, deserat corpus invitus ut cum spiritus Deum deseruerit quia voluit, deserat corpus etiamsi noluerit; nec deserat cum voluerit, nisi aliquam sibi vim, qua ipsum corpus perimatur intulerit, demonstravit spiritus Mediatoris quam nulla poena peccati usque ad mortem carnis accesserit quia non eam deseruit invitus sed quia voluit, quando voluit, quomodo voluit. Quippe Dei Verbo ad unitatem commixtus hinc ait: Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me, et iterum sumo eam 110. Et hoc maxime mirati sunt sicut Evangelium loquitur qui praesentes erant cum post illam vocem in qua figuram peccati nostri edidit, continuo tradidit spiritum 111. Longa enim morte cruciabantur ligno suspensi. Unde latronibus ut iam morerentur et de ligno ante sabbatum deponerentur crura confracta sunt. Ille autem quia mortuus inventus est miraculo fuit 112. Hoc etiam Pilatum legimus fuisse miratum, cum ab illo sepeliendum corpus Domini peteretur 113.
Verus vitae Mediator mediatorem mortis a spiritibus in se credentium foras misit.
417
Ille itaque deceptor qui fuit homini mediator ad mortem, falsoque se opponit ad vitam nomine purgationis per sacra et sacrificia sacrilega, quibus superbi seducuntur quia nec participationem mortis nostrae habere potuit, nec resurrectionem suae, simplam quidem suam mortem ad duplam nostram potuit afferre; simplam vero resurrectionem in qua et sacramentum esset renovationis nostrae et eius quae in fine futura est evigilationis exemplum non utique potuit. Ille proinde qui spiritu vivus carnem suam mortuam resuscitavit, verus vitae Mediator illum spiritum mortuum et mortis mediatorem a spiritibus in se credentium foras misit, ut non regnaret intrinsecus sed forinsecus oppugnaret nec tamen expugnaret. Cui se ipse quoque temptandum praebuit ut ad superandas etiam temptationes eius mediator esset non solum per adiutorium, verum etiam per exemplum. At ille primitus ubi per omnes aditus ad interiora moliens irrepere expulsus est, post baptismum in heremo completa omni temptatione illecebrosa, quia vivum spiritum, mortuus spiritu non invasit, quoquo modo avidus mortis humanae convertit se ad faciendam mortem quam potuit et permissus est in illud quod ex nobis mortale vivus Mediator acceperat. Et ubi potuit aliquid facere ibi ex omni parte devictus est, et unde accepit exterius potestatem Dominicae carnis occidendae, inde interior qua nos tenebat potestas eius occisa est 114. Factum est enim ut vincula peccatorum multorum in multis mortibus per unius unam mortem quam peccatum nullum praecesserat solverentur 115. Quam propterea Dominus pro nobis indebitam reddidit ut nobis debita non noceret. Neque enim cuiusquam iure potestatis exutus est carne, sed ipse se exuit. Nam qui posset non mori si nollet, procul dubio quia voluit mortuus est, et ideo principatus et potestates exemplavit fiducialiter triumphans eas in semetipso 116. Morte sua quippe uno verissimo sacrificio pro nobis oblato quidquid culparum erat unde nos principatus et potestates ad luenda supplicia iure detinebant purgavit, abolevit, exstinxit, et sua resurrectione in novam vitam nos praedestinatos vocavit, vocatos iustificavit, iustificatos glorificavit 117. Ita diabolus hominem quem per consensionem seductum tamquam iure integro possidebat, et ipse nulla corruptione carnis et sanguinis septus, per istam corporis mortalis fragilitatem, nimis egeno et infirmo, tanto superbior quanto velut ditior et fortior, quasi pannoso et aerumnoso dominabatur, in ipsa morte carnis amisit. Quo enim cadentem non secutus impulit peccatorem, illuc descendentem persecutus compulit Redemptorem. Sic in mortis consortio Filius Dei nobis fieri dignatus est amicus, quo non perveniendo meliorem se nobis atque maiorem putabat inimicus. Dicit enim Redemptor noster: Maiorem dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis 118. Quocirca etiam ipso Domino se credebat diabolus superiorem, in quantum illi Dominus in passionibus cessit; quia et de ipso intellectum est quod in Psalmo legitur: Minuisti eum paulo minus ab Angelis 119, ut ab iniquo velut aequo iure adversus nos agente, ipse occisus innocens eum iure aequissimo superaret, atque ita captivitatem propter peccatum factam captivaret, nosque liberaret a captivitate propter peccatum iusta, suo iusto sanguine iniuste fuso mortis chirographum delens 120 et iustificandos redimens peccatores.
Excelsissima sapientia Dei utitur diabolo ad salutem fidelium suorum.
418
Hic etiam diabolus adhuc suos illudit quibus se per sua sacra velut purgandis, et potius implicandis atque mergendis, falsus mediator, opponit quod superbis facillime persuadet irridere atque contemnere mortem Christi a qua ipse quanto est alienior, tanto ab eis creditur sanctior atque divinior. Qui tamen apud eum paucissimi remanserunt, agnoscentibus gentibus et pia humilitate bibentibus pretium suum, eiusque fiducia deserentibus hostem suum, et concurrentibus ad Redemptorem suum. Nescit enim diabolus quomodo illo et insidiante et furente utatur ad salutem fidelium suorum excelsissima sapientia Dei, a fine superiore, quod est initium spiritalis creaturae, usque ad finem inferiorem, quod est mors corporis, pertendens fortiter et disponens omnia suaviter. Attingit enim ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eam incurrit 121. A morte autem carnis alieno diabolo, unde nimium superbus incedit, mors alterius generis praeparatur in aeterno igne tartari, quo non solum cum terrenis, sed etiam cum aereis corporibus excruciari spiritus possint. Superbi autem homines quibus Christus, quia mortuus est, viluit, ubi nos tam magno emit 122, et istam mortem reddunt cum hominibus conditioni aerumnosae naturae, quae trahitur a primo peccato, et in illam cum illo praecipitabuntur. Quem propterea Christo praeposuerunt, quia eos in istam deiecit, quo per distantem naturam ipse non cecidit et quo propter eos per ingentem misericordiam ille descendit, et tamen se daemonibus esse meliores non dubitant credere, eosque maledictis omnibus insectari detestarique non cessant, quos certe alienos ab huius mortis passione noverunt, propter quam Christum contemnunt. Nec sic volunt considerare quam fieri potuerit ut in se manens nec per se ipsum ex ulla parte mutabile Verbum Dei per inferioris tamen naturae susceptionem aliquid inferius pati posset, quod immundus daemon quia terrenum corpus non habet, pati non possit. Sic cum sint ipsi daemonibus meliores, tamen quia carnem portant mori sic possunt quemadmodum mori daemones quia non eam portant non utique possunt. Et cum de mortibus sacrificiorum suorum multum praesumant quae se fallacibus superbisque spiritibus immolare non sentiunt, aut si etiam sentiunt, aliquid sibi prodesse arbitrantur perfidorum et invidorum amicitiam quorum intentionis nullum negotium est nisi impeditio reditus nostri.
Unus Mediator per sacrificium pacis reconciliat nos Deo.
419
Non intellegunt ne ipsos quidem superbissimos spiritus honoribus sacrificiorum gaudere potuisse, nisi uni vero Deo pro quo coli volunt, verum sacrificium deberetur. Neque id posse rite offerri nisi per sacerdotem sanctum et iustum; nec nisi ab eis accipiatur quod offertur, pro quibus offertur, atque id sine vitio sit ut pro vitiosis mundandis possit offerri. Hoc certe omnes cupiunt, qui pro se offerri sacrificium Deo volunt. Quis ergo tam iustus et sanctus sacerdos quam unicus Dei Filius, qui non opus haberet per sacrificium sua purgare peccata, nec originalia nec ex humana vita quae adduntur? Et quid tam congruenter ab hominibus sumeretur quod pro eis offerretur, quam humana caro? Et quid tam aptum huic immolationi, quam caro mortalis? Et quid tam mundum pro mundandis vitiis mortalium, quam sine ulla contagione carnalis concupiscentiae caro nata in utero et ex utero virginali? Et quid tam grate offerri et suscipi posset quam caro sacrificii nostri corpus effectum sacerdotis nostri? Ut quoniam quattuor considerantur in omni sacrificio: cui offeratur, a quo offeratur, quid offeratur, pro quibus offeratur; idem ipse unus verusque Mediator, per sacrificium pacis reconcilians nos Deo 123, unum cum illo maneret cui offerebat, unum in se faceret pro quibus offerebat, unus ipse esset qui offerebat et quod offerebat.
Illos qui putant ad contemplandum Deum virtute propria posse purgari, ipsa superbia maxime maculat.
420
Sunt autem quidam qui se putant ad contemplandum Deum et inhaerendum Deo virtute propria posse purgari, quos ipsa superbia maxime maculat. Nullum enim vitium est cui magis divina lege resistitur et in quod maius accipiat dominandi ius ille superbissimus spiritus ad ima mediator, ad summa interclusor, nisi occulte insidians alia via devitetur, aut per populum deficientem, quod interpretatur Amalech aperte saeviens, et ad terram promissionis repugnando transitum negans, per crucem Domini quae Moysi manibus extentis est praefigurata superetur 124. Hinc enim sibi purgationem isti virtute propria pollicentur, quia nonnulli eorum potuerunt aciem mentis ultra omnem creaturam transmittere, et lucem incommutabilis veritatis quantulacumque ex parte contingere, quod christianos multos ex fide interim sola viventes, nondum potuisse derident 125. Sed quid prodest superbienti et ob hoc erubescenti lignum conscendere, de longinquo prospicere patriam transmarinam 126? Aut quid obest humili de tanto intervallo non eam videre, in illo ligno ad eam venienti, quo dedignatur ille portari?
Philosophi quae ad historiam pertinent in aeternis rationibus videre non potuerunt.
421
Hi etiam resurrectionem carnis nos credere reprehendunt, sibique potius etiam de his rebus credi volunt, quasi vero quia praecelsam incommutabilemque substantiam per illa quae facta sunt intellegere potuerunt, propterea de conversione rerum mutabilium, aut de contexto saeculorum ordine consulendi sunt. Numquid enim quia verissime disputant, et documentis certissimis persuadent, aeternis rationibus omnia temporalia fieri, propterea potuerunt in ipsis rationibus perspicere, vel ex ipsis colligere quot sint animalium genera, quae semina singulorum in exordiis, qui modus in incrementis, qui numeri per conceptus, per ortus, per aetates, per occasus, qui motus in appetendis quae secundum naturam sunt, fugiendisque contrariis? Nonne ista omnia, non per illam incommutabilem sapientiam, sed per locorum ac temporum historiam quaesierunt et ab aliis experta atque conscripta crediderunt? Quo minus mirandum est nullo modo eos potuisse prolixiorum saeculorum seriem vestigare, et quamdam metam huius excursus, quo tamquam fluvio genus decurrit humanum, atque inde conversionem, ad suum cuique debitum terminum. Ista enim nec historici scribere potuerunt longe futura et a nullo experta atque narrata. Nec isti philosophi ceteris meliores in illis summis aeternisque rationibus intellectu talia contemplati sunt; alioquin non eiusdem generis praeterita quae potuerunt historici inquirerent, sed potius et futura praenoscerent; quod qui potuerunt ,ab eis vates, a nostris prophetae appellati sunt.
Futurorum praescientia.
422
Quamquam et Prophetarum nomen non omnino alienum est a litteris eorum. Sed plurimum interest utrum experimento praeteritorum futura coniciantur, sicut medici multa praevidendo etiam litteris mandaverunt quae ipsi experta notaverant, sicut deniquae agricolae vel etiam nautae multa praenuntiant (talia enim si ex longis intervallis temporum fiant divinationes putantur); an vero iam ventura praecesserint, et longe visa venientia nuntientur pro acuto sensu videntium, quod cum faciunt aereae potestates divinare creduntur, tamquam si quisquam de montis vertice aliquem longe videat venientem, et proxime in campo habitantibus ante nuntiet; an ab Angelis sanctis, quibus ea Deus per Verbum Sapientiamque suam indicat, ubi et futura et praeterita stant, vel quibusdam praenuntientur hominibus, vel ab eis audita rursus ad alios homines transmittantur; an ipsorum hominum quorumdam mentes in tantum evehantur Spiritu Sancto ut non per Angelos, sed per se ipsas futurorum instantes causas in ipsa summa rerum arce conspiciant. Audiunt enim ista et aeriae potestates, sive Angelis ea nuntiantibus, sive hominibus; et tantum audiunt quantum opus esse ille iudicat cui subiecta sunt omnia. Multa etiam praedicuntur instinctu quodam et impulso spiritu nescientium, sicut Caiphas, nescivit quid dixit, sed cum esset pontifex prophetavit 127.
De successionibus saeculorum et de resurrectione mortuorum philosophi non sunt consulendi.
423
Ergo de successionibus saeculorum et de resurrectione mortuorum philosophos nec illos consulere debemus, qui Creatoris aeternitatem in quo vivimus, movemur et sumus 128, quantum potuerunt intellexerunt; quia per ea quae facta sunt cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed dicentes se esse sapientes stulti facti sunt 129. Et cum idonei non essent in aeternitatem spiritalis incommutabilisque naturae aciem mentis tam constanter infigere ut in ipsa sapientia Creatoris atque Rectoris universitatis viderent volumina saeculorum, quae ibi iam essent et semper essent, hic autem futura essent ut non essent, atque ut ibi viderent conversiones in melius, non solum animorum, sed etiam corporum humanorum usque ad sui modi perfectionem; cum ergo ad haec ibi videnda nullo modo essent idonei, ne ad illud quidem digni habiti sunt, ut eis ista per sanctos Angelos nuntiarentur sive forinsecus per sensus corporis sive interioribus revelationibus in spiritu expressis; sicut patribus nostris vera pietate praeditis haec demonstrata sunt qui ea praedicentes et vel de praesentibus signis, vel de proximis rebus ita ut praedixerant, factis fidem facientes, auctoritatem cui de longe futuris usque in saeculi finem crederetur, habere meruerunt. Potestates autem aereae superbae atque fallaces etiam si quaedam de societate et civitate sanctorum et de vero Mediatore a sanctis Prophetis, vel Angelis audita per suos vates dixisse reperiuntur id egerunt, ut per haec aliena vera etiam fideles Dei si possent ad sua falsa traducerent 130. Deus autem per nescientes id egit, ut veritas undique resonaret, fidelibus in adiutorium, impiis in testimonium.
Filius Dei venit et ipse in se excepit fidem nostram qua nos perduceret ad veritatem suam.
424
Quia igitur ad aeterna capessenda idonei non eramus, sordesque peccatorum nos praegravabant temporalium rerum amore contractae, et de propagine mortalitatis tamquam naturaliter inolitae, purgandi eramus. Purgari autem ut contemperaremur aeternis, non nisi per temporalia possemus qualibus iam contemperati tenebamur. Sanitas enim a morbo plurimum distat, sed media curatio nisi morbo congruat non perducit ad sanitatem. Inutilia temporalia decipiunt aegrotos; utilia temporalia suscipiunt sanandos, et traiciunt ad aeterna sanatos. Mens autem rationalis sicut purgata contemplationem debet rebus aeternis, sic purganda temporalibus fidem. Dixit quidam et illorum, qui quondam apud graecos sapientes habiti sunt: Quantum ad id quod ortum est aeternitas valet, tantum ad fidem veritas 131. Et profecto est vera sententia. Quod enim nos temporale dicimus, hoc ille quod ortum est appellavit. Ex quo genere etiam nos sumus, non tantum secundum corpus, sed etiam secundum animi mutabilitatem. Non enim proprie vocatur aeternum, quod aliqua ex parte mutatur. In quantum igitur mutabiles sumus, in tantum ab aeternitate distamus. Promittitur autem nobis vita aeterna per veritatem, a cuius perspicuitate rursus tantum distat fides nostra, quantum ab aeternitate mortalitas. Nunc ergo adhibemus fidem rebus temporaliter gestis propter nos, et per ipsam mundamur; ut cum ad speciem venerimus, quemadmodum succedit fidei veritas, ita mortalitati succedat aeternitas. Quapropter quoniam fides nostra fiet veritas, cum ad id quod nobis credentibus promittitur venerimus; promittitur autem nobis vita aeterna, et dixit Veritas, (non quae fiet sicut futura est fides nostra, sed quae semper est Veritas, quia ibi est aeternitas); dixit ergo Veritas: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum 132, cum fides nostra videndo fiet veritas, tunc mortalitatem nostram commutatam tenebit aeternitas 133. Quod donec fiat, et ut fiat, quia rebus ortis accommodamus fidem credulitatis, sicut in aeternis speramus veritatem contemplationis, ne fides mortalis vitae dissonaret a veritate aeternae vitae, ipsa Veritas Patri coaeterna de terra orta est 134, cum Filius Dei sic venit ut fieret filius hominis, et ipse in se exciperet fidem nostram, qua nos perduceret ad Veritatem suam, qui sic suscepit mortalitatem nostram, ut non amitteret aeternitatem suam. Quantum enim ad id quod ortum est aeternitas valet, tantum ad fidem veritas 135. Ita ergo nos purgari oportebat, ut ille nobis fieret ortus qui maneret aeternus, ne alter nobis esset in fide, alter in veritate. Nec ab eo quod orti sumus ad aeterna transire possemus, nisi aeterno per ortum nostrum nobis sociato ad aeternitatem ipsius traiceremur. Nunc itaque illuc quodam modo secuta est fides nostra, quo ascendit in quem credidimus, ortus, mortuus, resuscitatus, assumptus. Horum quattuor, duo priora noveramus in nobis; scimus enim homines et oriri et mori. Duo autem reliqua, id est resuscitari et assumi, iuste in nobis futura speramus, quia in illo facta credidimus. Itaque in illo quia et id quod ortum erat transiit ad aeternitatem, transiturum est et nostrum cum fides pervenerit ad veritatem. Iam enim credentibus ut in verbo fidei manerent, et inde ad veritatem, ac per hoc ad aeternitatem perducti a morte liberarentur ita loquitur: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis 136. Et quasi quaererent: "Quo fructu?", secutus ait: Et cognoscetis veritatem 137. Rursus quasi dicerent: "Quid prodest mortalibus veritas?". Et veritas, inquit, liberabit vos 138. Unde nisi a morte, a corruptione, a mutabilitate? Veritas quippe immortalis, incorrupta, incommutabilis permanet. Vera autem immortalitas, vera incorruptibilitas, vera incommutabilitas, ipsa est aeternitas 139.
Missionis Filii testimonia.
425
Ecce ad quod missus est Filius Dei; immo vero ecce quod est missum esse Filium Dei? Quaecumque propter faciendam fidem, qua mundaremur ad contemplandam veritatem, in rebus ortis ab aeternitate prolatis et ad aeternitatem relatis temporaliter gesta sunt, aut testimonia missionis huius fuerunt, aut ipsa missio Filii Dei. Sed testimonia quaedam venturum praenuntiaverunt; quaedam venisse testata sunt. Factum quippe creaturam per quem facta est omnis creatura, omnem creaturam testem habere oportebat. Nisi enim multis missis praedicaretur unus, non multis dimissis teneretur unus. Et nisi talia essent testimonia quae parvis magna viderentur, non crederetur, ut magnos faceret magnus, qui ad parvos missus est parvus. Incomparabiliter enim maiora Filii Dei facta sunt caelum et terra et omnia quae in eis sunt 140, quia omnia per ipsum facta sunt 141, quam signa atque portenta quae in eius testimonium proruperunt. Sed tamen homines, ut haec magna per eum facta parvi crederent, illa parva tamquam magna tremuerunt.
Christus manifestus ut minor Patre, incognitus ut aequalis Patri.
426
Cum ergo venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege 142, usque adeo parvum, ut factum; eo itaque missum, quo factum. Si ergo maior mittit minorem, fatemur et nos factum minorem, et in tantum minorem in quantum factum, et in tantum factum in quantum missum. Misit enim Filium suum factum ex muliere, per quem tamen quia facta sunt omnia, non solum priusquam factus mitteretur, sed priusquam essent omnia, eumdem mittenti confitemur aequalem quem dicimus missum minorem. Quomodo ergo ante istam plenitudinem temporis, qua eum mitti oportebat, priusquam missus esset videri a Patribus potuit, cum eis angelica quaedam visa demonstrarentur 143, quando nec iam missus sicut aequalis est Patri videbatur? Unde enim dicit Philippo, a quo utique sicut a ceteris ,et ab ipsis a quibus crucifixus est in carne videbatur: Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me? Philippe, qui me vidit vidit et Patrem 144, nisi quia videbatur et non videbatur? Videbatur sicut missus factus erat; non videbatur sicut per eum omnia facta erant. Aut unde etiam illud dicit: Qui habet mandata mea et servat ea ipse est qui me diligit, et qui me diligit diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum 145, cum esset manifestus ante oculos hominum, nisi quia carnem quod Verbum in plenitudine temporis factum erat suscipiendae nostrae fidei porrigebat; ipsum autem Verbum per quod omnia facta erant purgatae per fidem menti contemplandum in aeternitate servabat?
Filius consubstantialis Patri et tamen missus.
427
Si autem secundum hoc missus a Patre Filius dicitur, quia ille Pater est, ille Filius, nullo modo impedit ut credamus aequalem Patri esse Filium et consubstantialem et coaeternum, et tamen a Patre missum Filium. Non quia ille maior est et ille minor; sed quia ille Pater est, ille Filius; ille genitor, ille genitus; ille a quo est qui mittitur, ille qui est ab eo qui mittit. Filius enim a Patre est, non Pater a Filio. Secundum hoc iam potest intellegi non tantum ideo dici missus Filius quia Verbum caro factum est 146, sed ideo missus ut Verbum caro fieret, et per praesentiam corporalem illa quae scripta sunt operaretur; id est ut non tantum homo missus intellegatur, quod Verbum factum est, sed et Verbum missum ut homo fieret, quia non secundum imparem potestatem vel substantiam, vel aliquid quod in eo Patri non sit aequale missus est, sed secundum id quod Filius a Patre est, non Pater a Filio. Verbum enim Patris est Filius, quod et Sapientia eius dicitur. Quid ergo mirum si mittitur, non quia inaequalis est Patri, sed quia est manatio quaedam claritatis omnipotentis Dei sinceris 147? Ibi autem quod manat et de quo manat, unius eiusdemque substantiae est. Neque enim sicut aqua de foramine terrae aut lapidis manat sed sicut lux de luce. Nam quod dictum est: Candor est enim lucis aeternae 148, quid aliud dictum est quam Lux est lucis aeternae? Candor quippe lucis quid, nisi lux est? Et ideo coaeterna luci de qua lux est. Maluit autem dicere Candor lucis, quam Lux lucis, ne obscurior putaretur ista quae manat quam illa de qua manat. Cum enim auditur candor eius esse ista, facilius est ut per hanc lucere illa quam haec minus lucere credatur. Sed quia cavendum non erat, ne minor lux illa putaretur quae istam genuit (hoc enim nullus umquam haereticus ausus est dicere nec credendum est aliquem ausurum), illi cogitationi occurrit Scriptura, qua posset videri obscurior lux ista quae manat, quam illa de qua manat, quam suspicionem tulit cum ai: Candor est illius, id est lucis aeternae; atque ita ostendit aequalem. Si enim haec minor est, obscuritas illius est, non candor illius. Si autem maior est, non ex ea manat; non enim vinceret de qua genita est. Quia ergo ex illa manat non est maior quam illa; quia vero non obscuritas illius, sed candor illius est, non est minor; aequalis est ergo. Neque hoc movere debet quia dicta est manatio quaedam claritatis omnipotentis Dei sinceris, tamquam ipsa non sit omnipotens sed Omnipotentis manatio. Mox enim de illa dicitur: Et cum sit una, omnia potest 149. Quis est autem omnipotens, nisi qui omnia potest? Ab illo itaque mittitur a quo emanat. Sic enim et petitur ab illo qui amabat eam et desiderabat: Emitte, inquit, illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede magnitudinis tuae, ut mecum sit et mecum laboret 150; id est: "Doceat me laborare, ne laborem". Labores enim eius virtutes sunt. Sed aliter mittitur ut sit cum homine; aliter missa est ut ipsa sit homo. In animas enim sanctas se transfert atque amicos Dei et Prophetas constituit 151, sicut etiam implet sanctos Angelos et omnia talibus ministeriis congrua per eos operatur. Cum autem venit plenitudo temporis 152, missa est non ut impleret Angelos, nec ut esset Angelus nisi in quantum consilium Patris annuntiabat quod et ipsius erat, nec ut esset cum hominibus aut in hominibus, hoc enim et antea in Patribus et Prophetis; sed ut ipsum Verbum caro fieret, id est homo fieret, in quo futuro revelato sacramento, etiam eorum sapientium atque sanctorum salus esset, qui priusquam ipse de Virgine nasceretur, de mulieribus nati sunt, et in quo facto atque praedicato salus sit omnium credentium, sperantium, diligentium. Hoc est enim magnum pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria 153.
Filius missus ut in carne natus et ut in mente perceptus.
428
Ab illo ergo mittitur Dei Verbum cuius est Verbum; ab illo mittitur de quo natum est. Mittit qui genuit; mittitur quod genitum est. Et tunc unicuique mittitur cum a quoquam cognoscitur atque percipitur quantum cognosci et percipi potest pro captu vel proficientis in Deum, vel perfectae in Deo animae rationalis. Non ergo eo ipso quo de Patre natus est missus dicitur Filius, sed vel eo quod apparuit huic mundo Verbum caro factum 154, unde dicit: A Patre exii et veni in hunc mundum 155, vel eo quod ex tempore cuiusquam mente percipitur sicut dictum est: Mitte illam ut mecum sit et mecum laboret 156. Quod ergo natum est ab aeterno in aeternum est: Candor est enim lucis aeternae 157. Quod autem mittitur ex tempore a quoquam cognoscitur. Sed cum in carne manifestatus est Filius Dei, in hunc mundum missus est in plenitudine temporis, factus ex femina. Quia enim in sapientia Dei non poterat mundus cognoscere per sapientiam Deum, quoniam lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt 158; placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes 159, ut Verbum caro fieret et habitaret in nobis. Cum autem ex tempore cuiusque profectus mente percipitur, mitti quidem dicitur, sed non in hunc mundum 160; neque enim sensibiliter apparet, id est corporeis sensibus praesto est. Quia et nos secundum quod mente aliquid aeternum quantum possumus capimus, non in hoc mundo sumus, et omnium iustorum spiritus etiam adhuc in hac carne viventium in quantum divina sapiunt non sunt in hoc mundo. Sed Pater cum ex tempore a quoquam cognoscitur, non dicitur missus; non enim habet de quo sit aut ex quo procedat. Sapientia quippe dicit: Ego ex ore Altissimi prodivi 161, et de Spiritu Sancto: A Patre procedit 162; Pater vero, a nullo.
Spiritui Sancto mitti est cognosci qua a Patre procedit.
429
Sicut ergo Pater genuit, Filius genitus est; ita Pater misit, Filius missus est. Sed quemadmodum qui genuit, et qui genitus est, ita et qui misit et qui missus est unum sunt, quia Pater et Filius unum sunt. Ita etiam Spiritus Sanctus unum cum eis est quia haec tria unum sunt 163. Sicut enim natum esse est Filio a Patre esse, ita mitti est Filio cognosci quod ab illo sit. Et sicut Spiritui Sancto donum Dei esse est a Patre procedere, ita mitti est cognosci quod ab illo procedat. Nec possumus dicere quod Spiritus Sanctus et a Filio non procedat; neque enim frustra idem Spiritus et Patris et Filii Spiritus dicitur 164. Nec video quid aliud significare voluerit cum sufflans in faciem discipulorum ait: Accipite Spiritum Sanctum 165. Neque enim flatus ille corporeus cum sensu corporaliter tangendi procedens ex corpore substantia Spiritus Sancti fuit, sed demonstratio per congruam significationem non tantum a Patre sed et a Filio procedere Spiritum Sanctum. Quis enim dementissimus dixerit alium fuisse Spiritum quem sufflans dedit et alium quem post ascensionem suam misit 166? Unus enim Spiritus est Spiritus Dei, Spiritus Patris et Filii, Spiritus Sanctus, qui operatur omnia in omnibus 167. Sed quod bis datus est dispensatio certe significationis fuit, de qua suo loco quantum Dominus dederit disseremus. Quod ergo ait Dominus: Quem ego mittam vobis a Patre 168, ostendit Spiritum et Patris et Filii. Quia etiam cum dixisset: Quem mittet Pater, addidit: in nomine meo 169; non tamen dixit: "Quem mittet Pater a me", quemadmodum dixit: Quem ego mittam vobis a Patre, videlicet ostendens quod totius divinitatis, vel si melius dicitur deitatis, principium Pater est. Qui ergo ex Patre procedit et Filio, ad eum refertur a quo natus est Filius. Et quod dicit Evangelista: Spiritus nondum erat datus quia Iesus nondum fuerat clarificatus 170, quomodo intellegitur nisi quia certa illa Spiritus Sancti datio vel missio post clarificationem Christi futura erat, qualis numquam antea fuerat? Neque enim antea nulla erat, sed talis non fuerat. Si enim antea Spiritus Sanctus non dabatur, quo impleti Prophetae locuti sunt? Cum aperte Scriptura dicat et multis locis ostendat Spiritu Sancto eos locutos fuisse, cum et de Ioanne Baptista dictum sit: Spiritu Sancto replebitur iam inde ab utero matris suae 171, et Spiritu Sancto repletus Zacharias 172 invenitur pater eius ut de illo talia diceret, et Spiritu Sancto Maria, ut talia de Domino quem gestabat utero, praedicaret 173, Spiritu Sancto Simeon et Anna ut magnitudinem Christi parvuli agnoscerent 174; quomodo ergo Spiritus nondum erat datus quia Iesus nondum erat clarificatus 175, nisi quia illa datio vel donatio vel missio Spiritus Sancti habitura erat quamdam proprietatem suam in ipso adventu, qualis antea numquam fuit? Nusquam enim legimus linguis quas non noverant homines locutos veniente in se Spiritu Sancto, sicut tunc factum est, cum oporteret eius adventum signis sensibilibus demonstrari ut ostenderetur totum orbem terrarum atque omnes gentes in linguis variis constitutas, credituras in Christum per donum Spiritus Sancti, ut impleretur quod in Psalmo canitur: Non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur voces eorum; in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 176.
430
Verbo itaque Dei ad unitatem personae copulatus, et quodam modo commixtus est homo cum veniente plenitudine temporis missus est in hunc mundum factus ex femina Filius Dei, ut esset et Filius hominis propter filios hominum 177. Hanc personam angelica natura figurare antea potuit, ut praenuntiaret; non expropriare ut ipsa esset.
Trinitas inseparabiliter operatur sed non potest per creaturam inseparabiliter demonstrari.
De sensibili autem demonstratione Spiritus Sancti sive per columbae speciem 178, sive per linguas igneas 179, cum eius substantiam Patri et Filio coaeternam pariterque incommutabilem subdita et serviens creatura 180 temporalibus motibus et formis ostenderet, cum ad eius personae unitatem sicut caro quod Verbum factum est 181non copularetur, non audeo dicere nihil tale factum esse antea. Sed plane fidenter dixerim Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unius eiusdemque substantiae Deum creatorem, Trinitatem omnipotentem inseparabiliter operari 182. Sed ita non posse per longe imparem maximeque corpoream creaturam inseparabiliter demonstrari, sicut per voces nostras quae utique corporaliter sonant non possunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus nisi suis et propriis intervallis temporum certa separatione distinctis, quae sui cuiusque vocabuli syllabae occupant nominari. In sua quippe substantia qua sunt tria unum sunt 183, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, nullo temporali motu super omnem creaturam idipsum sine ullis intervallis temporum vel locorum, et simul unum atque idem ab aeternitate in aeternitatem tamquam ipsa aeternitas quae sine veritate et caritate non est; in meis autem vocibus separati sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus nec simul dici potuerunt, et in litteris visibilibus sua separatim locorum spatia tenuerunt. Et quemadmodum cum memoriam meam et intellectum et voluntatem nomino, singula quidem nomina ad res singulas referuntur, sed tamen ab omnibus tribus singula facta sunt; nullum enim horum trium nominum est quod non et memoria et intellectus et voluntas mea simul operata sint; ita Trinitas simul operata est, et vocem Patris et carnem Filii et columbam Spiritus Sancti cum ad personas singulas haec singula referantur. Qua similitudine utcumque cognoscitur inseparabilem in se ipsa Trinitatem per visibilis creaturae speciem separabiliter demonstrari, et inseparabilem Trinitatis operationem etiam in singulis esse rebus, quae vel ad Patrem, vel ad Filium, vel ad Spiritum Sanctum demonstrandum proprie pertinere dicuntur.
Incarnatio a caeteris missionibus distinguitur.
431
Si ergo a me quaeritur, quomodo factae sint vel voces vel sensibiles formae atque species ante incarnationem Verbi Dei quae hoc futurum praefigurarent, per Angelos ea Deum operatum esse respondeo, quod etiam Scripturarum sanctarum testimoniis, quantum existimo, satis ostendi 184. Si autem quaeritur ipsa incarnatio quomodo facta sit, ipsum Verbum Dei dico carnem factum, id est hominem factum, non tamen in hoc quod factum est conversum atque mutatum 185, ita sane factum ut ibi sit non tantum Verbum Dei et hominis caro, sed etiam rationalis hominis anima, atque hoc totum et Deus dicatur propter Deum, et homo propter hominem. Quod si difficile intellegitur, mens fide purgetur magis magisque abstinendo a peccatis et bene operando et orando cum gemitu desideriorum sanctorum ut per divinum adiutorium proficiendo et intellegat et amet. Si autem quaeritur post incarnationem Verbi quomodo facta sit vel vox Patris vel species corporalis qua Spiritus Sanctus demonstratus est, per creaturam quidem facta ista non dubito. Sed utrum tantummodo corporalem atque sensibilem, an adhibito spiritu etiam rationali vel intellectuali (hoc enim quibusdam placuit appellare, quod Graeci dicunt ), non quidem ad unitatem personae (quis enim hoc dixerit ut quidquid illud est creaturae per quod sonuit vox Patris ita sit Deus Pater, aut quidquid illud est creaturae in quo per columbae speciem 186, vel per igneas linguas 187 Spiritus Sanctus demonstratus est ita sit Spiritus Sanctus, sicut est Dei Filius homo ille qui ex Virgine factus est?), sed tantummodo ad ministerium peragendae significationis sicut oportuisse Deus iudicavit, an aliquid aliud intellegendum sit invenire difficile est, et temere affirmare non expedit. Quomodo tamen ista sine rationali vel intellectuali creatura potuerint fieri non video. Neque adhuc locus est explicare cur ita sentiam quantum vires Dominus dederit. Prius enim sunt discutienda et refellenda haereticorum argumenta quae non ex divinis Libris, sed ex rationibus suis proferunt quibus se vehementer cogere arbitrantur testimonia Scripturarum, quae de Patre et Filio et Spiritu Sancto sunt ita esse intellegenda ut ipsi volunt.
Filius et Spiritus Sanctus non minoris quia missi.
432
Nunc autem non ideo minorem Filium quia missus est a Patre, nec ideo minorem Spiritum Sanctum, quia et Pater eum misit et Filius sufficienter quantum arbitror demonstratum est. Sive enim propter visibilem creaturam sive potius propter principii commendationem, non propter inaequalitatem vel imparilitatem vel dissimilitudinem substantiae in Scripturis haec posita intelleguntur, quia etiam si voluisset Deus Pater per subiectam creaturam visibiliter apparere, absurdissime tamen aut a Filio quem genuit aut ab Spiritu Sancto qui de illo procedit missus diceretur 188. Iste igitur sit huius voluminis modus; deinceps in ceteris, adiuvante Domino, illa haereticorum versutissima argumenta qualia sint, et quemadmodum redarguantur videbimus.
Augustinus- DE TRINITATE 327