Augustinus- DE TRINITATE 432

LIBER QUINTUS

Quid a Deo, quid a lectoribus Augustinus exposcat.

501
Hinc iam exordiens ea dicere, quae dici ut cogitantur vel ab homine aliquo, vel certe a nobis non omni modo possunt; quamvis et ipsa nostra cogitatio, cum de Deo Trinitate cogitamus, longe se illi de quo cogitat, imparem sentiat, neque ut est eum capiat sed, ut scriptum est, etiam a tantis quantus Paulus Apostolus hic erat, per speculum in aenigmate 1 videatur, primum ab ipso Domino Deo nostro, de quo semper cogitare debemus, et de quo digne cogitare non possumus, cui laudando reddenda est omni tempore benedictio 2, et cui enuntiando nulla competit dictio, et adiutorium ad intellegenda atque explicanda quae intendo, et veniam precor sicubi offendo. Memor enim sum, non solum voluntatis, verum etiam infirmitatis meae. Ab his etiam qui ista lecturi sunt, ut ignoscant peto, ubi me magis voluisse quam potuisse dicere adverterint, quod vel ipsi melius intellegunt, vel propter mei eloquii difficultatem non intellegunt; sicut ego eis ignosco ubi propter suam tarditatem intellegere non possunt.

Deus aliquid longe melius meliore nostro.

502
Facilius autem nobis invicem ignoscimus, si noverimus, aut certe credendo firmum tenuerimus ea quae de natura incommutabili et invisibili summeque vivente ac sibi sufficiente dicuntur, non ex consuetudine visibilium atque mutabilium et mortalium vel egenarum rerum esse metienda. Sed cum in his etiam quae nostris corporalibus adiacent sensibus, vel quod nos ipsi in interiore homine sumus, scientia comprehendendis laboremus, nec sufficiamus; non tamen impudenter in illa quae supra sunt divina et ineffabilia pietas fidelis ardescit, non quam suarum virium inflat arrogantia ,sed quam gratia ipsius Creatoris et Salvatoris inflammat. Nam quo intellectu homo Deum capit qui ipsum intellectum suum quo eum vult capere nondum capit? Si autem hunc iam capit, attendat diligenter nihil eo esse in sua natura melius, et videat utrum ibi videat ulla lineamenta formarum, nitores colorum, spatiosam granditatem, partium distantiam, molis distensionem, aliquas per locorum intervalla motiones ,vel quid eiusmodi. Nihil certe istorum invenimus in eo, quo in natura nostra nihil melius invenimus, id est, in nostro intellectu, quo sapientiam capimus quantae capaces sumus. Quod ergo non invenimus in meliore nostro, non debemus in illo quaerere, quod longe melius est meliore nostro; ut sic intellegamus Deum, si possumus, quantum possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum 3, sine tempore sempiternum, sine ulla sui mutatione mutabilia facientem, nihilque patientem. Quisquis Deum ita cogitat, etsi nondum potest omni modo invenire quid sit; pie tamen cavet, quantum potest, aliquid de illo sentire quod non sit 4.

Deus est ipsum esse.

503
Est tamen sine dubitatione substantia, vel, si melius hoc appellatur, essentia, quam Graeci vocant. Sicut enim ab eo quod est sapere dicta est sapientia, et ab eo quod est scire dicta est scientia, ita ab eo quod est esse dicta est essentia 5. Et quis magis est ,quam ille qui dixit famulo suo Moysi: Ego sum qui sum 6, et: Dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos 7? Sed aliae quae dicuntur essentiae, sive substantiae capiunt accidentias quibus in eis fiat vel magna vel quantacumque mutatio; Deo autem aliquid eiusmodi accidere non potest. Et ideo sola est incommutabilis substantia vel essentia, quae Deus est, cui profecto ipsum esse, unde essentia nominata est, maxime ac verissime competit. Quod enim mutatur, non servat ipsum esse; et quod mutari potest, etiamsi non mutetur, potest quod fuerat non esse; ac per hoc illud solum quod non tantum non mutatur, verum etiam mutari omnino non potest, sine scrupulo occurrit quod verissime dicatur esse.

Arianorum argumentum.

504
Quamobrem ut iam etiam de his quae nec dicuntur ut cogitantur nec cogitantur ut sunt, respondere incipiamus fidei nostrae adversariis; inter multa quae Ariani adversus catholicam fidem solent disputare, hoc sibi maxime callidissimum machinamentum proponere videntur, cum dicunt: "Quidquid de Deo dicitur vel intellegitur, non secundum accidens, sed secundum substantiam dicitur. Quapropter ingenitum esse Patri secundum substantiam est, et genitum esse Filio secundum substantiam est. Diversum est autem ingenitum esse et genitum esse; diversa est ergo substantia Patris et Filii" 8. Quibus respondemus: "Si quidquid de Deo dicitur, secundum substantiam dicitur; ergo quod dictum est: Ego et Pater unum sumus 9, secundum substantiam dictum est". Una est igitur substantia Patris et Filii. Aut si hoc non secundum substantiam dictum est, dicitur ergo aliquid de Deo non secundum substantiam; et ideo iam non cogimur secundum substantiam intellegere ingenitum et genitum. Item dictum est de Filio: Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 10. Quaerimus secundum quid aequalis. Si enim non secundum substantiam dicitur aequalis, admittunt ut dicatur aliquid de Deo, non secundum substantiam; admittant ergo non secundum substantiam dici ingenitum et genitum. Quod si propterea non admittunt, quia omnia de Deo secundum substantiam dici volunt, secundum substantiam Filius aequalis est Patri.

Accidens arguit semper aliquam rei mutationem.

505
Accidens autem dici, non solet nisi quod aliqua mutatione eius rei cui accidit amitti potest. Nam etsi quaedam dicuntur accidentia inseparabilia, quae appellantur graece , sicuti est plumae corvi color niger; amittit eum tamen, non quidem quamdiu pluma est, sed quia non semper est pluma. Quapropter ipsa materies mutabilis est, et ex eo quod desinit esse illud animal vel illa pluma, totumque illud corpus in terram mutatur et vertitur 11, amittit utique etiam illum colorem. Quamvis et accidens quod separabile dicitur, non separatione, sed mutatione amittatur; sicuti est capillis hominum nigritudo, quoniam dum capilli sunt possunt albescere; separabile accidens dicitur, sed diligenter intuentibus satis apparet, non separatione quasi emigrare aliquid a capite dum canescit, ut nigritudo inde candore succedente discedat et aliquo eat, sed illam qualitatem coloris ibi verti atque mutari. Nihil itaque accidens in Deo, quia nihil mutabile aut amissibile. Quod si et illud dici accidens placet, quod licet non amittatur, minuitur tamen vel augetur, sicuti est animae vita (nam et quamdiu anima est, tamdiu vivit, et quia semper anima est, semper vivit, sed quia magis vivit cum sapit, minusque dum desipit, fit etiam hic aliqua mutatio, non ut desit vita, sicuti deest insipienti sapientia, sed ut minus sit), nec tale aliquid in Deo fit, quia omnino incommutabilis manet.

In Deo nihil secundum accidens dicitur, sed secundum substantiam aut secundum relativum, quod non est accidens, quia non est mutabile.

506
Quamobrem nihil in eo secundum accidens dicitur, quia nihil ei accidit; nec tamen omne quod dicitur, secundum substantiam dicitur. In rebus enim creatis atque mutabilibus quod non secundum substantiam dicitur, restat ut secundum accidens dicatur. Omnia enim accidunt eis, quae vel amitti possunt vel minui, et magnitudines et qualitates; et quod dicitur ad aliquid sicut amicitiae, propinquitates, servitutes, similitudines, aequalitates, et si qua huiusmodi; et situs et habitus, et loca et tempora, et opera atque passiones 12. In Deo autem nihil quidem secundum accidens dicitur, quia nihil in eo mutabile est; nec tamen omne quod dicitur, secundum substantiam dicitur. Dicitur enim ad aliquid 13 sicut Pater ad Filium, et Filius ad Patrem, quod non est accidens: quia et ille semper Pater, et ille semper Filius; et non ita semper quasi ex quo natus est Filius, aut ex eo quod numquam desinat esse Filius, Pater esse non desinat Pater, sed ex eo quod semper natus est Filius, nec coepit umquam esse Filius. Quod si aliquando esse coepisset, aut aliquando esse desineret Filius, secundum accidens diceretur. Si vero quod dicitur Pater, ad se ipsum diceretur, non ad Filium; et quod dicitur Filius, ad se ipsum diceretur, non ad Patrem; secundum substantiam diceretur et ille Pater et ille Filius. Sed quia et Pater non dicitur Pater nisi ex eo quod est ei Filius, et Filius non dicitur nisi ex eo quod habet Patrem, non secundum substantiam haec dicuntur; quia non quisque eorum ad se ipsum, sed ad invicem atque ad alterutrum ista dicuntur; neque secundum accidens, quia et quod dicitur Pater, et quod dicitur Filius, aeternum atque incommutabile est eis. Quamobrem quamvis diversum sit Patrem esse et Filium esse, non est tamen diversa substantia, quia hoc non secundum substantiam dicuntur, sed secundum relativum; quod tamen relativum non est accidens quia non est mutabile.

Arianorum argomentum de "Ingenito".

507
Si autem huic sic putant resistendum esse sermoni, quod Pater quidem ad Filium dicitur, et Filius ad Patrem, ingenitus tamen et genitus ad se ipsos dicuntur non ad alterutrum; non enim hoc est dicere ingenitum quod est Patrem dicere; quia et si Filium non genuisset nihil prohiberet dicere eum ingenitum, et si gignat quisque filium non ex eo ipse est ingenitus, quia geniti homines ex aliis hominibus, gignunt et ipsi alios; inquiunt ergo: "Pater ad Filium dicitur, et Filius ad Patrem; ingenitus autem ad se ipsum et genitus ad se ipsum dicitur. Et ideo si quidquid ad se ipsum dicitur secundum substantiam dicitur; diversum est autem ingenitum esse et genitum esse; diversa igitur substantia est". Hoc si dicunt non intellegunt de ingenito quidem aliquid se dicere quod diligentius pertractandum sit, quia nec ideo quisque pater quia ingenitus nec ingenitus ideo quia Pater, et propterea non ad aliquid sed ad se dici putatur ingenitus; genitum vero mira caecitate non advertunt dici non posse, nisi ad aliquid. Ideo quippe filius quia genitus, et quia filius utique genitus. Sicut autem filius ad patrem, sic genitus ad genitorem refertur, et sicut pater ad filium ita genitor ad genitum. Ideoque alia notio est qua intellegitur genitor, alia qua ingenitus. Nam quamvis de Patre Deo utrumque dicatur, illud tamen ad genitum, id est ad Filium dicitur, quod nec illi negant; hoc autem quod ingenitus dicitur ad se ipsum dici perhibent. Dicunt ergo: "Si aliquid ad se ipsum dicitur Pater, quod ad se ipsum dici non potest Filius, et quidquid ad se ipsum dicitur, secundum substantiam dicitur, et ad se ipsum dicitur ingenitus, quod dici non potest Filius, ergo secundum substantiam dicitur ingenitus, quod Filius quia dici non potest, non est eiusdem substantiae" 14. Cui versutiae respondetur ita ut ipsi cogantur dicere secundum quid sit aequalis Filius Patri, utrum secundum id quod ad se dicitur an secundum id quod ad Patrem dicitur. Non enim secundum id quod ad Patrem dicitur, quoniam ad patrem filius dicitur; ille autem non filius sed pater est. Quia non sic ad se dicuntur pater et filius quomodo amici aut vicini. Relative quippe amicus dicitur ad amicum, et si aequaliter se diligunt, eadem in utroque amicitia est; et relative vicinus dicitur ad vicinum, et quia aequaliter sibi vicini sunt (quantum enim iste illi, tantum et ille huic vicinatur), eadem in utroque vicinitas. Quia vero Filius non ad Filium relative dicitur sed ad Patrem, non secundum hoc quod ad Patrem dicitur aequalis est Filius Patri. Restat ut secundum id aequalis sit quod ad se dicitur. Quidquid autem ad se dicitur, secundum substantiam dicitur. Restat ergo ut secundum substantiam sit aequalis. Eadem est igitur utriusque substantia. Cum vero ingenitus dicitur Pater, non quid sit, sed quid non sit dicitur 15. Cum autem relativum negatur, non secundum substantiam negatur quia ipsum relativum non secundum substantiam dicitur.

Negativa particula id tantum negatur, quod sine illa aiebatur.

508
Hoc exemplis planum faciendum est. Ac primum videndum est hoc significari cum dicitur genitus, quod significatur cum dicitur filius. Ideo enim filius quia genitus, et quia filius utique genitus. Quod ergo dicitur ingenitus, hoc ostenditur quod non sit filius. Sed genitus et ingenitus commode dicuntur; filius autem latine dicitur, sed "infilius" ut dicatur non admittit loquendi consuetudo. Nihil tamen intellectui demitur si dicatur non Filius, quemadmodum etiam si dicatur non genitus pro eo quod dicitur ingenitus nihil aliud dicitur. Sic enim et vicinus et amicus relative dicuntur, nec tamen potest "invicinus" dici, quomodo dicitur inimicus. Quamobrem non est in rebus considerandum quid vel sinat vel non sinat dici usus sermonis nostri, sed quis rerum ipsarum intellectus eluceat. Non ergo iam dicamus ingenitum quamvis dici latine possit, sed pro eo dicamus non genitum quod tantum valet. Num ergo aliud dicimus quam non filium? Negativa porro ista particula non id efficit ut quod sine illa relative dicitur eadem praeposita substantialiter dicatur, sed id tantum negatur quod sine illa aiebatur, sicut in ceteris praedicamentis. Velut cum dicimus: "Homo est", substantiam designamus. Qui ergo dicit: "Non homo est", non aliud genus praedicamenti enuntiat, sed tantum illud negat. Sicut ergo secundum substantiam aio: "Homo est", sic secundum substantiam nego cum dico: "Non homo est". Et cum quaeritur, quantus sit et aio: "Quadripedalis est", id est quattuor pedum, secundum qualitatem aio, qui dicit: "Non quadripedalis est", secundum quantitatem negat. "Candidus est", secundum qualitatem aio; "Non candidus est", secundum qualitatem nego. "Propinquus est", secundum relativum aio; "Non propinquus est", secundum relativum nego. Secundum situm aio cum dico: "Iacet", secundum situm nego cum dico: "Non iacet". Secundum habitum aio cum dico: "Armatus est"; secundum habitum nego cum dico: "Non armatus est", tantumdem autem valet si dicam: "Inermis est". Secundum tempus aio cum dico: "Hesternus est"; secundum tempus nego cum dico: "Non hesternus est". Et cum dico: "Romae est", secundum locum aio; et secundum locum nego cum dico: "Non Romae est". Secundum id quod est facere aio cum dico: "Caedit"; si autem dicam: "Non caedit", secundum id quod est facere nego, ut ostendam non hoc facere. Et cum dico: "Vapulat", secundum praedicamentum aio quod pati vocatur; et secundum id nego cum dico: "Non vapulat". Et omnino nullum praedicamenti genus est secundum quod aliquid aiere volumus, nisi ut secundum idipsum praedicamentum negare convincamur si praeponere negativam particulam voluerimus 16. Quae cum ita sint 17, si substantialiter aierem dicendo "Filius'" substantialiter negarem dicendo "Non filius'" Quia vero relative aio cum dico: "Filius est", ad Patrem enim refero; relative nego si dico: "Non filius est", ad parentem enim eamdem negationem refero, volens ostendere quod ei parens non sit. At si quantum valet quod dicitur "filius", tantundem valet quod dicitur "genitus", sicut praelocuti sumus, tantundem ergo valet quod dicitur "non genitus" quantum valet quod dicitur "non filius". Relative autem negamus dicendo "non filius"; relative igitur negamus dicendo "non genitus". Ingenitus porro quid est, nisi non genitus? Non ergo receditur a relativo praedicamento cum ingenitus dicitur. Sicut enim genitus non ad se ipsum dicitur, sed quod ex genitore sit; ita cum dicitur ingenitus non ad se ipsum dicitur sed quod ex genitore non sit ostenditur. In eodem tamen praedicamento quod relativum vocatur utraque significatio vertitur. Quod autem relative pronuntiatur non indicat substantiam. Ita quamvis diversum sit genitus et ingenitus, non indicat diversam substantiam, quia sicut filius ad patrem et non filius ad non patrem refertur, ita genitus ad genitorem, et non genitus ad non genitorem referatur necesse est.

Aliqua dicuntur in Deo secundum substantiam, aliqua secundum relationem, aliqua translate.

509
Quapropter illud praecipue teneamus, quidquid ad se dicitur praestantissima illa et divina sublimitas substantialiter dici; quod autem ad aliquid 18 non substantialiter, sed relative; tantamque vim esse eiusdem substantiae in Patre et Filio et Spiritu Sancto, ut quidquid de singulis ad se ipsos dicitur, non pluraliter in summa, sed singulariter accipiatur. Quemadmodum enim Deus est Pater, et Filius Deus est, et Spiritus Sanctus Deus est, quod secundum substantiam dici nemo dubitat, non tamen tres deos sed unum Deum dicimus eam ipsam praestantissimam Trinitatem. Ita magnus Pater, magnus Filius, magnus et Spiritus Sanctus; nec tamen tres magni sed unus magnus. Non enim de Patre solo sicut illi perverse sentiunt, sed de Patre et Filio et Spiritu Sancto scriptum est: Tu es solus Deus, magnus 19. Et bonus Pater, bonus Filius, bonus et Spiritus Sanctus; nec tres boni, sed unus bonus, de quo dictum est: Nemo bonus, nisi unus Deus 20. Etenim Dominus Iesus ne ab illo qui dixerat: Magister bone 21, tamquam hominem compellans secundum hominem tantummodo intellegeretur, ideo non ait: "Nemo bonus nisi solus Pater", sed: Nemo bonus nisi unus Deus. In Patris enim nomine ipse per se Pater pronuntiatur, in Dei vero et ipse et Filius et Spiritus Sanctus, quia Trinitas unus Deus. Situs vero et habitus et loca et tempora non proprie sed translate ac per similitudines dicuntur in Deo. Nam et sedere super cherubim 22 dicitur, quod ad situm dicitur; et: Abyssus tamquam vestimentum amictus ipsius 23, quod ad habitum; et: Anni tui non deficient 24, quod ad tempus; et: Si ascendero in caelum, tu ibi es 25, quod ad locum. Quod autem ad faciendum attinet fortassis de solo Deo verissime dicatur; solus enim Deus facit et ipse non fit, neque patitur quantum ad eius substantiam pertinet qua Deus est. Itaque omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus Sanctus, nec tamen tres omnipotentes sed unus Omnipotens; ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; ipsi gloria 26. Quidquid ergo ad se ipsum dicitur Deus, et de singulis Personis ter dicitur, Patre et Filio et Spiritu Sancto, et simul de ipsa Trinitate, non pluraliter, sed singulariter dicitur. Quoniam quippe non aliud est Deo esse et aliud magnum esse, sed hoc idem illi est esse quod magnum esse, propterea sicut non dicimus tres essentias, sic non dicimus tres magnitudines, sed unam essentiam et unam magnitudinem. Essentiam dico quae graece dicitur, quam usitatius, substantiam, vocamus.

Una essentia, tres Personae.

510
Dicunt quidem et illi , sed nescio quid volunt interesse inter et ita ut plerique nostri qui haec graeco tractant eloquio dicere consuerint , , quod est latine: unam essentiam, tres substantias.


Sed quia nostra loquendi consuetudo iam obtinuit ut hoc intellegatur cum dicimus essentiam quod intellegitur cum dicimus substantiam, non audemus dicere unam essentiam, tres substantias, sed unam essentiam, vel substantiam, tres autem personas; multi Latini ista tractantes et digni auctoritate dixerunt, cum alium modum aptiorem non invenirent quo enuntiarent verbis quod sine verbis intellegebant. Revera enim quod Pater non sit Filius, et Filius non sit Pater, et Spiritus Sanctus ille qui etiam donum Dei 27 vocatur, nec Pater sit nec Filius, tres utique sunt. Ideoque pluraliter dictum est: Ego et Pater unum sumus 28. Non enim dixit: "Unum est", quod Sabelliani dicunt 29, sed unum sumus. Tamen cum quaeritur quid Tres, magna prorsus inopia humanum laborat eloquium. Dictum est tamen "tres personae", non ut illud diceretur, sed ne taceretur.

In Deo non tres magnitudines, neque tres magni.

511
Sicut ergo non dicimus tres essentias, ita non dicimus tres magnitudines neque tres magnos. In rebus enim quae participatione magnitudinis magnae sunt quibus aliud est esse, aliud magnas esse sicut magna domus et magnus mons et magnus animus, in his ergo rebus aliud est magnitudo, aliud quod ab ea magnitudine magnum est, et prorsus non hoc est magnitudo quod est magna domus. Sed illa est vera magnitudo qua non solum magna est domus quae magna est et qua magnus est mons quisquis magnus est, sed etiam qua magnum est quidquid aliud magnum dicitur, ut aliud sit ipsa magnitudo, aliud ea quae ab illa magna dicuntur. Quae magnitudo utique primitus magna est multoque excellentius quam ea quae participatione eius magna sunt. Deus autem quia non ea magnitudine magnus est quae non est quod ipse, ut quasi particeps eius sit Deus cum magnus est (alioquin illa erit maior magnitudo quam Deus; Deo autem non est aliquid maius), ea igitur magnitudine magnus est qua ipse est eadem magnitudo. Et ideo sicut non dicimus tres essentias, sic nec tres magnitudines; hoc est enim Deo esse quod est magnum esse. Eadem causa nec magnos tres dicimus, sed unum magnum, quia non participatione magnitudinis Deus magnus est, sed se ipso magno magnus est quia ipse sua est magnitudo. Hoc et de bonitate et de aeternitate et de omnipotentia Dei dictum sit omnibusque omnino praedicamentis, quae de Deo possunt pronuntiari, quod ad se ipsum dicitur non translate ac per similitudinem sed proprie, si tamen de illo proprie aliquid ore hominis dici potest.

Quid in Trinitate relative dicatur. Relatio non apparet cum dicitur "Spiritus Sanctus" apparet autem cum dicitur "Donum".

512
Quod autem proprie singula in eadem Trinitate dicuntur nullo modo ad se ipsa, sed ad invicem aut ad creaturam dicuntur, et ideo relative non substantialiter ea dici manifestum est. Sicut enim Trinitas unus Deus dicitur magnus, bonus, aeternus, omnipotens, idemque ipse sua sic dici potest deitas, ipse sua magnitudo, ipse sua bonitas, ipse sua aeternitas, ipse sua omnipotentia; non sic dici potest Trinitas Pater, nisi forte translate ad creaturam propter adoptionem filiorum. Quod enim scriptum est: Audi, Israel: Dominus Deus tuus Dominus unus est 30, non utique excepto Filio aut excepto Spiritu Sancto oportet intellegi, quem unum Dominum Deum nostrum, recte dicimus etiam: Patrem nostrum 31, per gratiam suam nos regenerantem. Trinitas autem Filius nullo modo dici potest 32. Spiritus vero Sanctus, secundum id quod scriptum est: Quoniam Deus Spiritus est 33, potest quidem universaliter dici quia et Pater Spiritus et Filius Spiritus, et Pater sanctus et Filius sanctus. Itaque Pater et Filius et Spiritus Sanctus, quoniam unus Deus et utique Deus sanctus est, et Deus Spiritus est potest appellari Trinitas et Spiritus et Sanctus 34. Sed tamen ille Spiritus Sanctus qui non Trinitas sed in Trinitate intellegitur in eo quod proprie dicitur Spiritus Sanctus, relative dicitur cum et ad Patrem et ad Filium refertur, quia Spiritus Sanctus et Patris et Filii Spiritus est 35. Sed ipsa relatio non apparet in hoc nomine; apparet autem cum dicitur donum Dei 36. Donum enim est Patris et Filii, quia et a Patre procedit, 37 sicut Dominus dicit, et quod Apostolus ait: Qui Spiritum Christi non habet, hic non est eius 38, de ipso utique Spiritu Sancto ait. "Donum" ergo "donatoris" et "donator doni", cum dicimus ,relative utrumque ad invicem dicimus. Ergo Spiritus Sanctus ineffabilis quaedam Patris Filiique communio, et ideo fortasse sic appellatur, quia Patri et Filio potest eadem appellatio convenire. Nam hoc ipse proprie dicitur quod illi communiter quia et Pater spiritus et Filius spiritus, et Pater sanctus, et Filius sanctus. Ut ergo ex nomine quod utrique convenit utriusque communio significetur, vocatur donum amborum Spiritus Sanctus. Et haec Trinitas unus Deus, solus, bonus, magnus, aeternus, omnipotens; ipse sibi unitas, deitas, magnitudo, bonitas, aeternitas, omnipotentia.

In multis relativis non invenitur vocabulum quo sibi vicissim respondeant quae ad se referuntur.

513
Nec movere debet, quoniam diximus relative dici Spiritum Sanctum, (non ipsam Trinitatem sed eum qui est in Trinitate), quia non ei videtur vicissim respondere vocabulum eius ad quem refertur. Non enim, sicut dicimus servum domini et dominum servi, filium patris et patrem filii, quoniam ista relative dicuntur, ita etiam hic possumus dicere. Dicimus enim Spiritum Sanctum Patris 39, sed non vicissim dicimus Patrem Spiritus Sancti, ne filius eius intellegatur Spiritus Sanctus. Item dicimus Spiritum sanctum Filii 40, sed non dicimus Filium Spiritus sancti ne pater eius intellegatur Spiritus Sanctus. In multis enim relativis hoc contingit, ut non inveniatur vocabulum quo sibi vicissim respondeant quae ad se referuntur. Quid enim tam manifeste relative dicitur quam pignus? Ad id quippe refertur cuius pignus est, et semper pignus alicuius rei pignus est. Num ergo cum dicimus pignus Patris et Filii 41, possumus vicissim dicere Patrem pignoris aut Filium pignoris? At vero cum dicimus donum Patris et Filii, non quidem possumus dicere Patrem doni aut Filium doni, sed ut haec vicissim respondeant ,dicimus donum donatoris, et donatorem doni; quia hic potuit inveniri usitatum vocabulum, illic non potuit.

Principium in Trinitate relative dicitur.

514
Dicitur ergo relative Pater idemque relative dicitur principium, et si quid forte aliud; sed Pater ad Filium dicitur, principium vero ad omnia quae ab ipso sunt. Item dicitur relative Filius; relative dicitur et Verbum et Imago, et in omnibus his vocabulis ad Patrem refertur; nihil autem horum Pater dicitur. Et principium dicitur Filius; cum enim diceretur ei: Tu quis es?, respondit: Principium, qui et loquor vobis 42. Sed numquid Patris principium? Creatorem se quippe ostendere voluit, cum se dixit esse principium, sicut et Pater principium est creaturae, eo quod ab ipso sunt omnia. Nam et creator relative dicitur ad creaturam, sicut dominus ad servum. Et ideo cum dicimus et Patrem principium 43, et Filium principium 44, non duo principia creaturae dicimus, quia Pater et Filius simul ad creaturam unum principium est, sicut unus Creator 45, sicut unus Deus. Si autem quidquid in se manet et gignit aliquid vel operatur, principium est ei rei quam gignit vel ei quam operatur; non possumus negare etiam Spiritum Sanctum recte dici principium, quia non eum separamus ab appellatione Creatoris. Et scriptum est de illo quod operetur 46, et utique in se manens operatur; non enim in aliquid eorum quae operatur ipse mutatur et vertitur 47. Et quae operatur vide: Unicuique autem, inquit, datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae; alii sermo scientiae secundum eundem Spiritum; alteri autem fides in eodem Spiritu; alii donatio curationum in uno Spiritu; alii operationes virtutum; alii prophetia; alii diiudicatio spirituum; alteri genera linguarum. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult 48, utique sicut Deus. Quis enim tanta illa potest operari nisi Deus? Idem autem Deus qui operatur omnia in omnibus 49. Nam et singillatim si interrogemur de Spiritu Sancto, verissime respondemus quod Deus sit, et cum Patre et Filio simul unus Deus est 50. Unum ergo principium ad creaturam dicitur Deus, non duo vel tria principia.

Pater et Filius principium Spiritus Sancti.

515
Ad se autem invicem in Trinitate si gignens ad id quod gignit principium est, Pater ad Filium principium est quia genuit eum. Utrum autem et ad Spiritum Sanctum principium sit Pater, quoniam dictum est: De Patre procedit 51, non parva quaestio est. Quia si ita est, non iam principium ei tantum rei erit quam gignit aut facit, sed etiam ei quam dat. Ubi et illud elucescit, ut potest ,quod solet multos movere, cur non sit Filius etiam Spiritus Sanctus, cum et ipse a Patre exeat, sicut in Evangelio legitur 52. Exit enim, non quomodo natus, sed quomodo datus, et ideo non dicitur Filius quia neque natus est sicut Unigenitus, neque factus ut per gratiam in adoptionem nasceretur sicuti nos 53. Quod enim de Patre natum est, ad Patrem solum refertur cum dicitur Filius, et ideo Filius Patris est, non et noster 54. Quod autem datum est et ad eum qui dedit refertur et ad eos quibus dedit; itaque Spiritus Sanctus non tantum Patris et Filii qui dederunt, sed etiam noster dicitur qui accepimus 55, sicut dicitur: Domini salus 56 qui dat salutem, eadem etiam nostra salus 57 est qui accepimus. Spiritus ergo et Dei qui dedit, et noster qui accepimus. Non ille spiritus noster quo sumus, quia ipse spiritus est hominis qui in ipso est 58, sed alio modo iste noster, quo dicimus et: Panem nostrum da nobis 59. Quamquam et illum spiritum qui hominis dicitur, utique accepimus. Quid enim habes, inquit, quod non accepisti 60? Sed aliud est quod accepimus ut essemus, aliud quod accepimus ut sancti essemus. Unde scriptum est et de Ioanne quod in spiritu et virtute Eliae 61 veniret; dictus est Eliae spiritus, sed Spiritus Sanctus quem accepit Elias. Hoc et de Moyse intellegendum est, cum ait ei Dominus: Tollam de spiritu tuo et dabo eis 62, hoc est dabo illis de Spiritu Sancto quem iam tibi dedi. Si ergo et quod datur principium habet eum a quo datur quia non aliunde accepit illud quod ab ipso procedit, fatendum est Patrem et Filium principium esse Spiritus Sancti, non duo principia, sed sicut Pater et Filius unus Deus, et ad creaturam relative unus Creator et unus Dominus, sic relative ad Spiritum Sanctum unum principium; ad creaturam vero Pater et Filius et Spiritus Sanctus unum principium sicut unus Creator et unus Dominus.

An Spiritus Sanctus esset donum et antequam daretur.

516
Interius autem quaeritur, utrum quemadmodum Filius non hoc tantum habet nascendo ut Filius sit ,sed omnino ut sit; sic et Spiritus Sanctus eo quo datur habeat, non tantum ut donum sit, sed omnino ut sit; utrum ergo erat antequam daretur sed nondum erat donum, an eo ipso quo daturus erat eum Deus iam donum erat, et antequam daretur. Sed si non procedit nisi cum datur, nec procederet utique priusquam esset cui daretur. Quomodo iam erat ipsa substantia si non est nisi quia datur, sicut Filius non tantum ut sit Filius, quod relative dicitur, sed omnino ut sit ipsa substantia nascendo habet? An semper procedit Spiritus Sanctus, et non ex tempore, sed ab aeternitate procedit; sed quia sic procedebat, ut esset donabile, iam donum erat et antequam esset cui daretur 63? Aliter enim intellegitur cum dicitur donum, aliter cum dicitur donatum. Nam donum potest esse et antequam detur; donatum autem nisi datum fuerit nullo modo dici potest 64.

Quod de Deo ex tempore dicitur relative dicitur, non accidentaliter, quia in creatura fit mutatio, non in Deo.

517
Nec moveat quod Spiritus Sanctus, cum sit coaeternus Patri et Filio, dicitur tamen aliquid ex tempore veluti hoc ipsum quod donatum diximus. Nam sempiterne Spiritus donum, temporaliter autem donatum 65. Nam et si dominus non dicitur, nisi cum habere incipit servum, etiam ista appellatio relativa ex tempore est Deo; non enim sempiterna creatura est cuius est ille Dominus. Quomodo ergo obtinebimus nec ipsa relativa esse accidentia, quoniam nihil accidit Deo temporaliter, quia non est mutabilis sicut in exordio huius disputationis tractavimus? Ecce Dominum esse non sempiternum habet ne cogamur etiam creaturam sempiternam dicere, quia ille sempiterne non dominaretur nisi etiam ista sempiterne famularetur. Sicut autem non potest esse servus, qui non habet dominum, sic nec dominus qui non habet servum. Et quisquis exstiterit qui aeternum quidem Deum solum dicat, tempora autem non esse aeterna propter varietatem et mutabilitatem, sed tamen tempora non in tempore esse coepisse (non enim erat tempus antequam inciperent tempora, et ideo non in tempore accidit Deo ut Dominus esset, quia ipsorum temporum Dominus erat, quae utique non in tempore esse coeperunt), quid respondebit de homine qui in tempore factus est, cuius utique Dominus non erat antequam esset cui esset? Certe vel ut Dominus hominis esset ex tempore accidit Deo, et ut omnis auferri videatur controversia, certe ut tuus Dominus esset, aut meus, qui modo esse coepimus, ex tempore accidit Deo. Aut si et hoc propter obscuram quaestionem animae videtur incertum, quid ut esset Dominus populi Israel? Quia etsi iam erat animae natura quam ille populus habebat (quomodo non quaerimus), tamen ille populus nondum erat, et quando esse coepit apparet. Postremo ut Dominus esset huius arboris et huius segetis, ex tempore accidit, quae modo esse coeperunt. Quia etsi materies ipsa iam erat, aliud est tamen dominum esse materiae, aliud esse dominum iam factae naturae. Alio enim tempore est etiam homo dominus ligni, et alio tempore est dominus arcae, quamvis ex ipso ligno fabricatae, quod utique non erat cum ligni dominus iam esset. Quomodo igitur obtinebimus nihil secundum accidens dici Deum, nisi quia ipsius naturae nihil accidit quo mutetur, ut ea sint accidentia relativa, quae cum aliqua mutatione rerum de quibus dicuntur accidunt? Sicut amicus relative dicitur, neque enim esse incipit nisi cum amare coeperit; fit ergo aliqua mutatio voluntatis ut amicus dicatur. Nummus autem cum dicitur pretium, relative dicitur, nec tamen mutatus est cum esse coepit pretium neque cum dicitur pignus et si qua similia. Si ergo nummus potest nulla sui mutatione totiens dici relative, ut neque cum incipit dici neque cum desinit aliquid in eius natura vel forma qua nummus est mutationis fiat; quanto facilius de illa incommutabili Dei substantia debemus accipere, ut ita dicatur relative aliquid ad creaturam ut, quamvis temporaliter incipiat dici, non tamen ipsi substantiae Dei accidisse intellegatur, sed illi creaturae ad quam dicitur? Domine, inquit, refugium factum es nobis 66. Refugium ergo nostrum Deus, relative dicitur ad nos enim refertur; et tunc refugium nostrum fit cum ad eum refugimus. Numquid tunc fit aliquid in eius natura quod antequam ad eum refugeremus non erat? In nobis ergo fit aliqua mutatio; deteriores enim fuimus antequam ad eum refugeremus, et efficimur ad eum refugiendo meliores; in illo autem nulla. Sic et Pater noster esse incipit cum per eius gratiam regeneramur, quoniam dedit nobis potestatem filios Dei fieri 67. Substantia itaque nostra mutatur in melius, cum filii eius efficimur; simul ille Pater noster esse incipit, sed nulla suae commutatione substantiae. Quod ergo temporaliter dici incipit Deus quod antea non dicebatur manifestum est relative dici, non tamen secundum accidens Dei quod ei aliquid acciderit, sed plane secundum accidens eius ad quod dici aliquid Deus incipit relative. Et quod amicus Dei 68, iustus esse incipit ipse mutatur; Deus autem absit ut temporaliter aliquem diligat, quasi nova dilectione quae in ipso ante non erat apud quem nec praeterita transierunt, et futura iam facta sunt. Itaque omnes sanctos suos ante mundi constitutionem dilexit 69, sicut praedestinavit, sed cum convertuntur et inveniunt illum, tunc incipere ab eo diligi dicuntur, ut eo modo dicatur quo potest humano affectu capi quod dicitur. Sic etiam cum iratus malis dicitur et placidus bonis, illi mutantur non ipse; sicut lux infirmis oculis aspera, firmis lenis est, ipsorum scilicet mutatione, non sua.


Augustinus- DE TRINITATE 432