Augustinus- DE TRINITATE 1426
Lectorem exercere vult Augustinus in rebus quae factae sunt, ut Trinitatem, si potest, ratione intelligat.
1501
Volentes in rebus quae factae sunt ad cognoscendum eum a quo factae sunt, exercere lectorem, iam pervenimus ad eius imaginem, quod est homo, in eo quo ceteris animalibus antecellit, id est ratione vel intellegentia, et quidquid aliud de anima rationali vel intellectuali dici potest, quod pertineat ad eam rem quae mens vocatur vel animus 1. Quo nomine nonnulli auctores linguae latinae, id quod excellit in homine, et non est in pecore, ab anima quae inest et pecori, suo quodam loquendi more distinguunt 2. Supra hanc ergo naturam, si quaerimus aliquid, et verum quaerimus, Deus est, natura scilicet non creata, sed creatrix. Quae utrum sit Trinitas, non solum credentibus, divinae Scripturae auctoritate; verum etiam intellegentibus, aliqua, si possumus, ratione iam demonstrare debemus. Cur autem "Si possumus" dixerim, res ipsa cum quaeri disputando coeperit, melius indicabit.
Deus incomprehensibilis semper quaerendus: quaeritur enim ut inveniatur dulcius, et invenitur ut quaeratur avidius.
1502
Deus quippe ipse quem quaerimus adiuvabit, ut spero, ne sit infructuosus labor noster, et intellegamus quemadmodum dictum sit in Psalmo sacro: Laetetur cor quaerentium Dominum: quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem eius semper 3. Videtur enim, quod semper quaeritur, numquam inveniri: et quomodo iam laetabitur, et non potius contristabitur cor quaerentium, si non potuerint invenire quod quaerunt? Non enim ait: Laetetur cor invenientium; sed, quaerentium Dominum 4. Et tamen Dominum Deum inveniri posse dum quaeritur, testatur Isaias propheta, dum dicit: Quaerite Dominum, et mox ut inveneritis, invocate eum: et cum appropinquaverit vobis, derelinquat impius vias suas, et vir iniquus cogitationes suas 5. Si ergo quaesitus inveniri potest, cur dictum est: Quaerite faciem eius semper 6? An et inventus forte quaerendus est? Sic enim sunt incomprehensibilia requirenda, ne se existimet nihil invenisse, qui quam sit incomprehensibile quod quaerebat, potuerit invenire. Cur ergo sic quaerit, si incomprehensible comprehendit esse quod quaerit, nisi quia cessandum non est, quamdiu in ipsa incomprehensibilium rerum inquisitione proficitur, et melior meliorque fit quaerens tam magnum bonum, quod et inveniendum quaeritur, et quaerendum invenitur? Nam et quaeritur ut inveniatur dulcius, et invenitur ut quaeratur avidius. Secundum hoc accipi potest, quod dictum est in libro Ecclesiastico dicere sapientiam: Qui me manducant, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient 7. Manducant enim et bibunt, quia inveniunt; et quia esuriunt ac sitiunt, adhuc quaerunt. Fides quaerit, intellectus invenit: propter quod ait propheta: Nisi credideritis, non intellegetis 8. Et rursus intellectus eum quem invenit adhuc quaerit: Deus enim respexit super filios hominum, sicut in Psalmo sacro canitur, ut videret si est intellegens, aut requirens Deum 9. Ad hoc ergo debet homo esse intellegens, ut requirat Deum.
Non inaniter in creatura Trinitatis quaeruntur indicia.
1503
Satis itaque remorati fuerimus in iis quae Deus fecit 10, ut per ea cognosceretur ipse qui fecit: Invisibilia enim eius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur 11. Unde arguuntur in libro Sapientiae, qui de iis quae videntur bona, non potuerunt scire eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt artificem; sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut violentiam aquarum, aut luminaria caeli, rectores orbis terrarum deos putaverunt: quorum quidem si specie delectati haec deos putaverunt, sciant quanto Dominator eorum melior est. Speciei enim generator ea creavit. Aut si virtutem et operationem eorum mirati sunt, intellegant ab his quanto qui haec constituit fortior est. A magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterat horum Creator videri 12. Haec de libro Sapientiae propterea posui, ne me fidelium quispiam frustra et inaniter existimet in creatura prius per quasdam sui generis trinitates quodam modo gradatim, donec ad mentem hominis pervenirem, quaesisse indicia summae illius Trinitatis, quam quaerimus cum Deum quaerimus 13.
Quae in superioribus libris ad cognitionem disputatione perducta sunt, breviter congeruntur.
1504
Sed quoniam disserendi et ratiocinandi necessitas per quattuordecim libros multa nos dicere compulit, quae cuncta simul aspicere non valemus, ut ad id quod apprehendere volumus, ea celeri cogitatione referamus; faciam quantum Domino adiuvante potuero, ut quidquid in singulis voluminibus ad cognitionem disputatione perduxi, remota disputatione breviter congeram, et tamquam sub uno mentis aspectu, non quemadmodum res quaeque persuasit, sed ipsa quae persuasa sunt ponam: ne tam longe sint a praecedentibus consequentia, ut oblivionem praecedentium faciat inspectio consequentium; aut certe si fecerit, cito possit quod exciderit relegendo recolligi.
1505
In primo libro secundum Scripturas sacras unitas et aequalitas summae illius Trinitatis ostenditur 14. In secundo et tertio et quarto, eadem: sed de Filii missione et Spiritus Sancti diligenter quaestio pertractata tres libros fecit; demonstratumque est non ideo minorem mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est, cum Trinitas quae per omnia aequalis est, pariter quoque in sua natura immutabilis et invisibilis et ubique praesens inseparabiliter operetur 15. In quinto, propter eos quibus ideo videtur non eamdem Patris et Filii esse substantiam, quia omne quod de Deo dicitur, secundum substantiam dici putant, et propterea gignere et gigni, vel genitum esse et ingenitum, quoniam diversa sunt, contendunt substantias esse diversas 16, demonstratur non omne quod de Deo dicitur secundum substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus, et si quid aliud ad se dicitur; sed dici etiam relative, id est non ad se, sed ad aliquid 17 quod ipse non est; sicut Pater ad Filium dicitur, vel Dominus ad creaturam sibi servientem 18; ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur, sicuti est: Domine, refugium factus es nobis 19, nihil ei accidere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura vel essentia sua immutabilem permanere 20. In sexto, quomodo dictus sit Christus ore apostolico, Dei virtus et Dei sapientia 21, sic disputatur, ut differatur eadem quaestio diligentius retractanda: utrum a quo est genitus Christus, non sit ipse sapientia, sed tantum sapientiae suae pater, an sapientia sapientiam genuerit 22. Sed quodlibet horum esset, etiam in hoc libro apparuit Trinitatis aequalitas, et non Deus triplex, sed Trinitas: nec quasi aliquid duplum esse Patrem et Filium ad simplum Spiritum Sanctum; ubi nec tria plus aliquid sunt quam unum horum 23. Disputatum est etiam quomodo possit intellegi quod ait Hilarius episcopus: Aeternitas in Patre, species in Imagine, usus in Munere 24. In septimo, quaestio quae dilata fuerat, explicatur, ita ut Deus qui genuit Filium, non solum sit Pater virtutis et sapientiae suae, sed etiam ipse virtus atque sapientia; sic et Spiritus Sanctus: nec tamen simul tres sint virtutes aut tres sapientiae, sed una virtus et una sapientia, sicut unus Deus et una essentia 25. Deinde quaesitum est, quomodo dicantur una essentia, tres personae, vel a quibusdam Graecis una essentia, tres substantiae 26: et inventum est elocutionis necessitate dici, ut aliquo uno nomine enuntiarentur, cum quaeritur quid tres sint, quos tres esse veraciter confitemur, Patrem scilicet, et Filium, et Spiritum Sanctum 27. In octavo, ratione etiam reddita intellegentibus clarum est, in substantia veritatis non solum Patrem Filio non esse maiorem, sed nec ambos simul aliquid maius esse quam solum Spiritum Sanctum, aut quoslibet duos in eadem Trinitate maius esse aliquid quam unum, aut omnes simul tres maius aliquid esse quam singulos 28. Deinde per veritatem quae intellecta conspicitur, et per bonum summum a quo est omne bonum, et per iustitiam propter quam diligitur animus iustus ab animo etiam nondum iusto, ut natura non solum incorporalis, verum etiam incommutabilis quod est Deus, quantum fieri potest, intellegeretur admonui: et per caritatem, quae in Scripturis sanctis Deus dicta est 29, per quam coepit utcumque etiam Trinitas intellegentibus apparere, sicut sunt amans, et quod amatur, et amor 30. In nono, ad imaginem Dei, quod est homo secundum mentem, pervenit disputatio: et in ea quaedam trinitas invenitur, id est, mens, et notitia qua se novit, et amor quo se notitiamque suam diligit; et haec tria aequalia inter se, et unius ostenduntur esse essentiae 31. In decimo hoc idem diligentius subtiliusque tractatum est, atque ad id perductum, ut inveniretur in mente evidentior trinitas eius, in memoria scilicet et intellegentia et voluntate 32. Sed quoniam et hoc compertum est, quod mens numquam esse ita potuerit, ut non sui meminisset, non se intellegeret, et diligeret, quamvis non semper se cogitaret, cum autem cogitaret, non se a corporalibus rebus eadem cogitatione discerneret; dilata est de Trinitate, cuius haec imago est, disputatio, ut in ipsis etiam corporalibus visis inveniretur trinitas, et distinctius in ea lectoris exerceretur intentio 33. In undecimo ergo electus est sensus oculorum, in quo id quod inventum esset, etiam in ceteris quattuor sensibus corporis et non dictum posset agnosci: atque ita exterioris hominis trinitas, primo in iis quae cernuntur extrinsecus, ex corpore scilicet quod videtur, et forma quae inde in acie cernentis imprimitur, et utrumque copulantis intentione voluntatis, apparuit 34. Sed haec tria non inter se aequalia, nec unius esse substantiae claruerunt. Deinde in ipso animo, ab iis quae extrinsecus sensa sunt velut introducta inventa est altera trinitas, ubi apparerent eadem tria unius esse substantiae, imaginatio corporis quae in memoria est, et inde informatio cum ad eam convertitur acies cogitantis, et utrumque coniungens intentio voluntatis. Sed ideo ista trinitas ad exteriorem hominem reperta est pertinere, quia de corporibus illata est quae sentiuntur extrinsecus. In duodecimo discernenda visa est sapientia ab scientia 35, et in ea quae proprie scientia nuncupatur, quia inferior est, prius quaedam sui generis trinitas inquirenda: quae licet ad interiorem hominem iam pertineat, nondum tamen imago Dei vel appellanda sit vel putanda 36. Et hoc agitur in tertio decimo libro per commendationem fidei christianae 37. In quarto decimo autem de sapientia hominis vera, id est, Dei munere in eius ipsius Dei participatione donata, quae ab scientia distincta est, disputatur 38: et eo pervenit disputatio, ut trinitas appareat in imagine Dei, quod est homo secundum mentem, quae renovatur in agnitione Dei secundum imaginem eius qui creavit hominem 39 ad imaginem suam 40, et sic percipit sapientiam ubi contemplatio est aeternorum.
Universa rerum natura habere se praestantissimum Creatorem proclamat.
1506
Iam ergo in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et incommutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata, quae nonnisi aeterna est, vita 41 promittitur, Trinitatem quae Deus est inquiramus. Neque enim divinorum Librorum tantummodo auctoritas esse Deum praedicat, sed omnis quae nos circumstat, ad quam nos etiam pertinemus, universa ipsa rerum natura proclamat, habere se praestantissimum Conditorem 42, qui nobis mentem rationemque naturalem dedit, qua viventia non viventibus, sensu praedita non sentientibus, intellegentia non intellegentibus, immortalia mortalibus, impotentibus potentia, iniustis iusta, speciosa deformibus, bona malis, incorruptibilia corruptibilibus, immutabilia mutabilibus, invisibilia visibilibus, incorporalia corporalibus, beata miseris praeferenda videamus. Ac per hoc quoniam rebus creatis Creatorem sine dubitatione praeponimus, oportet ut eum et summe vivere, et cuncta sentire atque intellegere; et mori, corrumpi, mutarique non posse; nec corpus esse, sed spiritum omnium potentissimum, iustissimum, speciosissimum, optimum, beatissimum fateamur.
Plurimae perfectiones ad aliquam paucitatem rediguntur.
1507
Sed haec omnia quae dixi, et quaecumque alia simili more locutionis humanae digne de Deo dici videntur, et universae Trinitati qui est unus Deus, et personis singulis in eadem Trinitate conveniunt. Quis enim vel unum Deum, quod est ipsa Trinitas, vel Patrem, vel Filium, vel Spiritum Sanctum; audeat dicere 43, aut non viventem, aut nihil sentientem vel intellegentem, aut in ea natura qua inter se praedicantur aequales 44, quemquam esse eorum mortalem sive corruptibilem, sive mutabilem, sive corporeum; aut quisquam ibi neget aliquem potentissimum, iustissimum, speciosissimum, optimum, beatissimum 45? Si ergo haec atque huiusmodi omnia, et ipsa Trinitas, et in ea singuli dici possunt; ubi aut quomodo Trinitas apparebit? Redigamus itaque prius haec plurima ad aliquam paucitatem. Quae vita enim dicitur in Deo, ipsa est essentia eius atque natura. Non itaque Deus vivit nisi vita quod ipse sibi est. Haec autem vita non talis est qualis inest arbori, ubi nullus est intellectus, nullus est sensus. Nec talis qualis inest pecori: habet enim vita pecoris sensum quinquepartitum, sed intellectum habet nullum: at illa vita quae Deus est, sentit atque intellegit omnia; et sentit mente, non corpore, quia spiritus est Deus 46. Non autem sicut animalia quae habent corpora, per corpus sentit Deus; non enim ex anima constat et corpore 47: ac per hoc simplex illa natura sicut intellegit sentit, sicut sentit intellegit; idemque sensus qui intellectus est illi. Nec ita ut aliquando esse desistat aut coeperit: immortalis est enim. Nec frustra de illo dictum est quod solus habeat immortalitatem 48: nam immortalitas eius vere immortalitas est, in cuius natura nulla est commutatio. Ipsa est etiam vera aeternitas qua est immutabilis Deus, sine initio, sine fine; consequenter et incorruptibilis. Una ergo eademque res dicitur, sive dicatur aeternus Deus, sive immortalis, sive incorruptibilis, sive immutabilis: itemque cum dicitur, vivens, et intellegens, quod est utique sapiens, hoc idem dicitur. Non enim percepit sapientiam qua esset sapiens, sed ipse sapientia est. Et haec vita, eademque virtus sive potentia, eademque species, qua potens, atque speciosus dicitur. Quid enim potentius et speciosius sapientia, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 49? Bonitas etiam atque iustitia, numquid inter se in natura Dei, sicut in eius operibus distant, tamquam duae diversae sint qualitates Dei; una, bonitas; alia, iustitia? Non utique: sed quae iustitia, ipsa bonitas; et quae bonitas, ipsa beatitudo. Incorporalis autem vel incorporeus ideo dicitur Deus, ut spiritus credatur vel intellegatur esse 50, non corpus.
Quidquid secundum qualitates de Deo dici videtur, secundum essentiam intellegendum.
1508
Proinde si dicamus: "Aeternus, immortalis, incorruptibilis, immutabilis, vivus, sapiens, potens, speciosus, iustus, bonus, beatus, spiritus"; horum omnium novissimum quod posui quasi tantummodo videtur significare substantiam, cetera vero huius substantiae qualitates: sed non ita est in illa ineffabili simplicique natura. Quidquid enim secundum qualitates illic dici videtur, secundum substantiam vel essentiam est intellegendum. Absit enim ut spiritus secundum substantiam dicatur Deus, et bonus secundum qualitatem: sed utrumque secundum substantiam. Sic omnia cetera quae commemoravimus, unde in superioribus libris multa iam diximus. De quattuor igitur primis quae modo a nobis enumerata atque digesta sunt, id est, aeternus, immortalis, incorruptibilis, immutabilis, unum aliquid eligamus; quia unum quattuor ista significant, sicut iam disserui; ne per multa distendatur intentio, et illud potius quod positum est prius, id est, aeternus. Hoc faciamus et de quattuor secundis, quae sunt, vivus, sapiens, potens, speciosus. Et quoniam vita qualiscumque inest et pecori, cui sapientia non inest; duo vero ista, sapientia scilicet atque potentia, ita sunt inter se in homine comparata, ut sancta Scriptura diceret: Melior est sapiens quam fortis 51; speciosa porro etiam corpora dici solent: unum ex his quattuor quod eligimus, sapiens eligatur: quamvis haec quattuor in Deo non aequalia dicenda sint; nomina enim quattuor, res autem una est. De tertiis vero ultimis quattuor, quamvis in Deo idem sit iustum esse quod bonum, quod beatum, idemque spiritum esse quod iustum et bonum et beatum esse: tamen quia in hominibus potest esse spiritus non beatus, potest et iustus et bonus nondum beatus; qui vero beatus est, profecto et iustus et bonus et spiritus est: hoc potius eligamus quod nec in hominibus esse sine illis tribus potest, quod est beatus.
Quomodo in Dei simplicitate Trinitatem esse non solum credere, sed et intellegere possumus?
1509
Num igitur cum dicimus: "Aeternus, sapiens, beatus", haec tria sunt Trinitas, quae appellatur Deus? Redigimus quidem illa duodecim in istam paucitatem trium: sed eo modo forsitan possumus et haec tria in unum aliquod horum. Nam si una eademque res in Dei natura potest esse sapientia et potentia, aut vita et sapientia; cur non una eademque res esse possit in Dei natura aeternitas et sapientia, aut beatitudo et sapientia? Ac per hoc sicut nihil intererat utrum illa duodecim, an ista tria diceremus, quando illa multa in istam redegimus paucitatem; ita nihil interest utrum tria ista dicamus, an illud unum in cuius singularitate duo cetera similiter redigi posse monstravimus. Quis itaque disputandi modus, quaenam tandem vis intellegendi atque potentia, quae vivacitas rationis, quae acies cogitationis ostendet, ut alia iam taceam, hoc unum quod sapientia dicitur Deus, quomodo sit Trinitas? Neque enim sicut nos de illo percipimus sapientiam, ita Deus de aliquo: sed sua est ipse sapientia; quia non est aliud sapientia eius, aliud essentia, cui hoc est esse quod sapientem esse. Dicitur quidem in Scripturis sanctis Christus Dei virtus, et Dei sapientia 52: sed quemadmodum sit intellegendum, ne Patrem Filius videatur facere sapientem, in libro septimo disputatum est 53; et ad hoc ratio pervenit, ut sic sit Filius sapientia de sapientia, quemadmodum lumen de lumine, Deus de Deo. Nec aliud potuimus invenire Spiritum Sanctum, nisi et ipsum esse sapientiam, et simul omnes unam sapientiam, sicut unum Deum, unam essentiam 54. Hanc ergo sapientiam quod est Deus, quomodo intellegimus esse Trinitatem? Non dixi: "Quomodo credimus?" nam hoc inter fideles non debet habere quaestionem: sed si aliquo modo per intellegentiam possumus videre quod credimus, quis iste erit modus?
In homine Trinitatis adumbratio.
1510
Si enim recolamus ubi nostro intellectui coeperit in his libris Trinitas apparere, octavus occurrit. Ibi quippe, ut potuimus, disputando erigere tentavimus mentis intentionem ad intellegendam illam praestantissimam immutabilemque naturam, quod nostra mens non est. Quam tamen sic intuebamur, ut nec longe a nobis esset, et supra nos esset, non loco, sed ipsa sui venerabili mirabilique praestantia, ita ut apud nos esse suo praesenti lumine videretur. In qua tamen nobis adhuc nulla Trinitas apparebat, quia non ad eam quaerendam in fulgore illo firmam mentis aciem tenebamus: tantum quia non erat aliqua moles, ubi credi oporteret magnitudinem duorum vel trium plus esse quam unius, cernebamus utcumque. Sed ubi ventum est ad caritatem, quae in sancta Scriptura Deus dicta est 55, eluxit paululum Trinitas, id est, amans, et quod amatur, et amor 56. Sed quia lux illa ineffabilis nostrum reverberabat obtutum, et ei nondum posse obtemperari nostrae mentis quodam modo convincebatur infirmitas, ad ipsius nostrae mentis, secundum quam factus est homo ad imaginem Dei 57, velut familiariorem considerationem, reficiendae laborantis intentionis causa, inter coeptum dispositumque refleximus: et inde in creatura, quod nos sumus, ut invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, conspicere intellecta possemus 58, immorati sumus a nono usque ad quartum decimum librum. Et ecce iam quantum necesse fuerat, aut forte plus quam necesse fuerat, exercitata in inferioribus intellegentia, ad summam Trinitatem quae Deus est, conspiciendam nos erigere volumus, nec valemus. Num enim sicut certissimas videmus trinitates, sive quae forinsecus de rebus corporalibus fiunt, sive cum ea ipsa quae forinsecus sensa sunt cogitantur; sive cum illa quae oriuntur in animo, nec pertinent ad corporis sensus, sicut fides, sicut virtutes quae sunt artes agendae vitae, manifesta ratione cernuntur et scientia continentur; sive cum mens ipsa qua novimus quidquid nosse nos veraciter dicimus, sibi cognita est, vel se cogitat, sive cum aliquid quod ipsa non est, aeternum atque incommutabile conspicit: num ergo sicut in his omnibus certissimas videmus trinitates, quia in nobis fiunt vel in nobis sunt, cum ista meminimus, aspicimus, volumus, ita videmus etiam Trinitatem Deum, quia et illic intellegendo conspicimus tamquam dicentem, et verbum eius, id est, Patrem et Filium, atque inde procedentem caritatem utrique communem, scilicet Spiritum Sanctum? An trinitates istas ad sensus nostros vel ad animum pertinentes videmus potius quam credimus, Deum vero esse Trinitatem credimus potius quam videmus? Quod si ita est, profecto aut invisibilia eius, per ea quae facta sunt, nulla intellecta conspicimus 59; aut si ulla conspicimus; non in eis conspicimus Trinitatem, et est illic quod conspiciamus, est quod etiam non conspectum credere debeamus. Conspicere autem nos immutabile bonum, quod nos non sumus, liber octavus ostendit 60; et quartus decimus, cum de sapientia quae homini ex Deo est loqueremur, admonuit 61. Cur itaque ibi non agnoscimus Trinitatem? An haec sapientia quae Deus dicitur, non se intellegit, non se diligit? Quis hoc dixerit? Aut quis est qui non videat, ubi nulla scientia est, nullo modo esse sapientiam? Aut vero putandum est, sapientiam quae Deus est, scire alia et nescire se ipsam, vel diligere alia nec diligere se ipsam? Quae si dici sive credi stultum et impium est; ecce ergo Trinitas, sapientia scilicet, et notitia sui, et dilectio sui. Sic enim et in homine invenimus trinitatem, id est, mentem, et notitiam qua se novit, et dilectionem qua se diligit 62.
Sed ista adumbratio est deficiens et inadeguata.
1511
Sed haec tria ita sunt in homine, ut non ipsa sint homo. Homo est enim, sicut veteres definierunt, animal rationale mortale 63. Illa ergo excellunt in homine, non ipsa sunt homo 64. Et una persona, id est singulus quisque homo, habet illa tria in mente vel mentem. Quod si etiam sic definiamus hominem, ut dicamus: "Homo est substantia rationalis constans ex anima et corpore" 65; non est dubium hominem habere animam quae non est corpus, habere corpus quod non est anima. Ac per hoc illa tria non homo sunt, sed hominis sunt, vel in homine sunt. Detracto etiam corpore, si sola anima cogitetur, aliquid eius est mens, tamquam caput eius, vel oculus, vel facies: sed non haec ut corpora cogitanda sunt. Non igitur anima, sed quod excellit in anima mens vocatur 66. Numquid autem possumus dicere Trinitatem sic esse in Deo, ut aliquid Dei sit, nec ipsa sit Deus? Quapropter singulus quisque homo, qui non secundum omnia quae ad naturam pertinent eius, sed secundum solam mentem imago Dei dicitur, una persona est, et imago est Trinitatis in mente. Trinitas vero illa cuius imago est, nihil aliud est tota quam Deus, nihil est aliud tota quam Trinitas. Nec aliquid ad naturam Dei pertinet, quod ad illam non pertineat Trinitatem: et tres personae sunt unius essentiae 67, non sicut singulus quisque homo una persona.
1512
Itemque in hoc magna distantia est, quod sive mentem dicamus in homine, eiusque notitiam, et dilectionem, sive memoriam, intellegentiam, voluntatem 68, nihil mentis meminimus nisi per memoriam, nec intellegimus nisi per intellegentiam, nec amamus nisi per voluntatem 69. At vero in illa Trinitate quis audeat dicere Patrem, nec se ipsum, nec Filium, nec Spiritum Sanctum intellegere nisi per Filium, vel diligere nisi per Spiritum Sanctum, per se autem meminisse tantummodo vel sui vel Filii vel Spiritus Sancti; eodemque modo Filium nec sui nec Patris meminisse nisi per Patrem, nec diligere nisi per Spiritum Sanctum, per se autem non nisi intellegere et Patrem et se ipsum et Spiritum Sanctum; similiter et Spiritum Sanctum per Patrem meminisse et Patris et Filii et sui, et per Filium intellegere et Patrem et Filium et se ipsum, per se autem non nisi diligere et se et Patrem et Filium: tamquam memoria sit Pater et sua et Filii et Spiritus Sancti, Filius autem intellegentia et sua et Patris et Spiritus Sancti, Spiritus vero Sanctus caritas et sua et Patris et Filii? Quis haec in illa Trinitate opinari vel affirmare praesumat? Si enim solus ibi Filius intellegit, et sibi et Patri et Spiritui Sancto, ad illam reditur absurditatem, ut Pater non sit sapiens de se ipso, sed de Filio; nec sapientia sapientiam genuerit, sed ea sapientia Pater dicatur sapiens esse quam genuit. Ubi enim non est intellegentia, nec sapientia potest esse: ac per hoc si Pater non intellegit ipse sibi, sed Filius intellegit Patri, profecto Filius Patrem sapientem facit. Et si hoc est Deo esse quod sapere, et ea illi essentia est quae sapientia, non Filius a Patre, quod verum est; sed a Filio potius habet Pater essentiam, quod absurdissimum atque falsissimum est. Hanc absurditatem nos in libro septimo discussisse, convicisse, abiecisse certissimum est 70. Est ergo Deus Pater sapiens, ea qua ipse sua est sapientia, et Filius sapientia Patris de sapientia quod est Pater, de quo genitus est Filius. Quocirca consequenter est et intellegens Pater ea qua ipse sua est intellegentia; neque enim esset sapiens qui non esset intellegens: Filius autem intellegentia Patris de intellegentia genitus quod est Pater. Hoc et de memoria non inconvenienter dici potest. Quomodo est enim sapiens qui nihil meminit, vel sui non meminit? Proinde, quia sapientia Pater, sapientia Filius 71, sicut sui meminit Pater, ita et Filius: et sicut sui et Filii meminit Pater, memoria non Filii, sed sua; ita sui et Patris meminit Filius, memoria non Patris, sed sua. Dilectio quoque ubi nulla est, quis ullam dicat esse sapientiam? Ex quo colligitur ita esse Patrem dilectionem suam, ut intellegentiam et memoriam suam. Ecce ergo tria illa, id est, memoria, intellegentia, dilectio sive voluntas in illa summa et immutabili essentia quod est Deus, non Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt, sed Pater solus. Et quia Filius quoque sapientia est genita de sapientia 72, sicut nec Pater ei, nec Spiritus Sanctus ei intellegit, sed ipse sibi; ita nec Pater ei meminit, nec Spiritus Sanctus ei diligit, sed ipse sibi: sua enim est et ipse memoria, sua intellegentia, sua dilectio; sed ita se habere, de Patre illi est, de quo natus est. Spiritus etiam Sanctus quia sapientia est procedens de sapientia 73, non Patrem habet memoriam, et Filium intellegentiam, et se dilectionem; neque enim sapientia esset, si alius ei meminisset, eique alius intellegeret, ac tantummodo sibi ipse diligeret: sed ipse habet haec tria, et ea sic habet, ut haec ipsa ipse sit. Verumtamen ut ita sit, inde illi est unde procedit.
1513
Quis ergo hominum potest istam sapientiam qua novit Deus omnia, ita ut nec ea quae dicuntur praeterita, ibi praetereant, nec ea quae dicuntur futura, quasi desint exspectentur ut veniant, sed et praeterita et futura cum praesentibus sint cuncta praesentia; nec singula cogitentur, et ab aliis ad alia cogitando transeatur, sed in uno conspectu simul praesto sint universa: quis, inquam, hominum comprehendit istam sapientiam, eamdemque prudentiam, eamdemque scientiam; quandoquidem a nobis nec nostra comprehenditur? Ea quippe quae vel sensibus vel intellegentiae nostrae adsunt, possumus utcumque conspicere: ea vero quae absunt, et tamen adfuerunt, per memoriam novimus, quae obliti non sumus. Nec ex futuris praeterita, sed futura ex praeteritis, non tamen firma cognitione conicimus. Nam quasdam cogitationes nostras, quas futuras velut manifestius atque certius proximas quasque prospicimus, memoria faciente id agimus, cum agere valemus quantum valemus, quae videtur non ad ea quae futura sunt, sed ad praeterita pertinere. Quod licet experiri in eis dictis vel canticis, quorum seriem memoriter reddimus. Nisi enim praevideremus cogitatione quod sequitur, non utique diceremus. Et tamen ut praevideamus, non providentia nos instruit, sed memoria. Nam donec finiatur omne quod dicimus, sive canimus, nihil est quod non provisum prospectumque proferatur. Et tamen cum id agimus, non dicimur providenter, sed memoriter canere vel dicere; et qui hoc in multis ita proferendis valent plurimum, non solet eorum providentia, sed memoria praedicari. Fieri ista in animo vel ab animo nostro novimus, et certissimi sumus: quomodo autem fiant, quanto attentius voluerimus advertere, tanto magis noster et sermo succumbit, et ipsa non perdurat intentio, ut ad liquidum aliquid nostra intellegentia, et si non lingua, perveniat. Et putamus nos, utrum Dei providentia eadem sit quae memoria et intellegentia, qui non singula cogitando aspicit, sed una, aeterna et immutabili atque ineffabili visione complectitur cuncta quae novit, tanta mentis infirmitate posse comprehendere? In hac igitur difficultate et angustiis libet exclamare ad Deum vivum: Mirificata est scientia tua ex me; invaluit, et non potero ad illam 74. Ex me quippe intellego quam sit mirabilis et incomprehensibilis scientia tua 75, qua me fecisti; quando nec me ipsum comprehendere valeo quem fecisti: et tamen in meditatione mea exardescit ignis 76, ut quaeram faciem tuam semper 77.
Cognitio Dei "per speculum in aenigmate".
1514
Incorporalem substantiam scio esse sapientiam, et lumen esse in quo videntur quae oculis carnalibus non videntur: et tamen vir tantus tamque spiritalis: Videmus nunc, inquit, per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem 78. Quale sit et quod sit hoc speculum si quaeramus, profecto illud occurrit, quod in speculo nisi imago non cernitur. Hoc ergo facere conati sumus, ut per imaginem hanc quod nos sumus, videremus utcumque a quo facti sumus, tamquam per speculum. Hoc significat etiam illud quod ait idem apostolus: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur de gloria in gloriam, tamquam a Domini Spiritu 79. Speculantes dixit, per speculum videntes, non de specula prospicientes. Quod in graeca lingua non est ambiguum, unde in latinam translatae sunt apostolicae Litterae. Ibi quippe speculum ubi apparent imagines rerum, a specula de cuius altitudine longius aliquid intuemur, etiam sono verbi distat omnino; satisque apparet Apostolum a speculo, non a specula dixisse, gloriam Domini speculantes. Quod vero ait: In eamdem imaginem transformamur 80: utique imaginem Dei vult intellegi, eamdem dicens, istam ipsam scilicet, id est, quam speculamur; quia eadem imago est et gloria Dei, sicut alibi dicit: Vir quidem non debet velare caput suum, cum sit imago et gloria Dei 81: de quibus verbis iam in libro duodecimo disseruimus 82. Transformamur ergo dicit, de forma in formam mutamur, atque transimus de forma obscura in formam lucidam; quia et ipsa obscura, imago Dei est; et si imago, profecto etiam gloria, in qua homines creati sumus, praestantes ceteris animalibus 83. De ipsa quippe natura humana dictum est: Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei 84. Quae natura in rebus creatis excellentissima, cum a suo Creatore ab impietate iustificatur, a deformi forma formosam transformatur in formam. Est quippe et in ipsa impietate, quanto magis damnabile vitium, tanto certius natura laudabilis. Et propter hoc addidit, de gloria in gloriam 85: de gloria creationis in gloriam iustificationis. Quamvis possit hoc et aliis modis intellegi, quod dictum est, de gloria in gloriam: de gloria fidei in gloriam speciei; de gloria qua filii Dei sumus, in gloriam qua similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 86. Quod vero adiunxit, tamquam a Domini Spiritu 87; ostendit gratia Dei nobis conferri tam optabilis transformationis bonum.
Aenigma est obscura allegoria.
Augustinus- DE TRINITATE 1426