Th. Aq. Catena aurea 3810

MATTHAEUS 8,10-13


3810 (Mt 8,10-13)

Chrysostomus in Matth. sicut quod leprosus dixerat de christi potestate, si vis, potes me mundare, christi voce confirmatur, dicentis volo, mundare, ita et hic centurionem de christi potestate testantem non solum non accusavit, sed etiam commendavit. Sed et amplius aliquid fecit: intensionem enim laudis evangelista significans, dicit audiens autem iesus miratus est.

Origenes. attende quantum sit aut quale quod Deus unigenitus miratur. aurum, divitiae, regna, principatus in conspectu eius sunt tamquam umbra vel flos decidens: nihil ergo horum in conspectu Dei mirabile est, quasi magnum vel pretiosum, sed tantum fides: hanc miratur honorificans, hanc acceptabilem sibi aestimat.

Augustinus super genesim contra manichaeos. Quis autem in illo fecerat illam fidem, nisi ipse qui admirabatur? quod si et alius eam fecisset, ut quid miraretur qui praescius erat? quod ergo miratur dominus, nobis mirandum esse significat, quibus adhuc opus est sic moveri: omnes enim tales motus eius non perturbati animi signa sunt, sed docentis magisterium.

Chrysostomus in Matth. unde plebe omni praesente admiratus esse dicitur, et aliis exemplum dedit, ut eum mirentur; sequitur enim et sequentibus se dixit: amen dico vobis: non inveni tantam fidem in israel.

Augustinus contra faustum. Fidem laudat illius; non autem desertionem militiae imperavit.

Hieronymus. Hoc autem de praesentibus loquitur, non de omnibus retro patriarchis et prophetis.

Chrysostomus super Matth. credidit enim andreas, sed ioanne dicente: ecce agnus Dei; credidit petrus, sed evangelizante sibi andrea; credidit philippus, sed legendo scripturas; et nathanael prius signum divinitatis accepit, et sic fidei confessionem obtulit. Origenes. Iairus israelis princeps pro filia sua petens, non dixit dic verbo, sed: veni velociter. nicodemus de fidei sacramento audiens ait: quomodo potest hoc fieri? maria et martha dicunt: domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus, quasi dubitantes quod ubique posset adesse Dei potentia.

Chrysostomus super Matth. Aut si volumus fideliorem putare istum quam apostolos, ita testimonium christi intelligendum est quod unumquodque bonum hominis secundum quantitatem personae illius laudatur: rusticum enim dicere aliquid sapienter, magnum est; quod de philosopho non est mirum: sic de centurione dictum est in nullo tantam fidem inveni in israel.

Chrysostomus in Matth. Non enim erit aequale iudaeum credere et gentilem.

Hieronymus. Vel forte in centurione fides gentium praeponitur israeli; unde subdit dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient.

Augustinus de verb. Dom. Non omnes ait, sed multi; tamen ipsi ab oriente et occidente: istis duabus partibus totus orbis designatur. haymo. Vel ab oriente veniunt qui statim illuminati transeunt; ab occidente hi qui persecutionem usque ad mortem toleraverunt pro fide; vel ab oriente quis venit, cum ab infantia Deo servire incipit; ab occidente, dum in ipsa decrepita aetate ad Deum convertitur.

Origenes. sed quomodo alibi dicit, quod pauci sunt electi? per diversas enim generationes pauci electi sunt, simul vero congregati in tempore visitationis multi invenientur. Sequitur et recumbent, non carnaliter iacentes, sed spiritualiter requiescentes; non temporaliter potantes, sed aeternaliter epulantes cum abraham, isaac et iacob in regno caelorum, ubi lux, exultatio, gloria, et longaevitas vitae aeternae.

Hieronymus. Quia autem Deus abraham caeli conditor, pater christi est, idcirco in regno caelorum est et abraham, cum quo accubiturae sunt nationes quae crediderunt in Christum filium creatoris.

Augustinus de verb. Dom. sicut autem videmus christianos vocatos ad caeleste convivium, ubi est panis iustitiae, potus sapientiae, ita videmus et iudaeos reprobatos; unde sequitur filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: iudaei scilicet, qui legem acceperunt, qui celebrant figuras omnium futurorum, qui tamen praesentia non agnoverunt.

Hieronymus. vel filios regni dicit iudaeos, quia in eis Deus ante regnavit.

Chrysostomus in Matth. Vel filios regni eos dicit quibus regnum erat praeparatum; quod et magis eos mordebat.

Augustinus contra faustum. Si ergo non commendavit moyses populo israel Deum, nisi Deum abraham, isaac et iacob, eumque ipsum Christus commendat; non est conatus illum populum avertere a Deo suo; sed ideo minatus est eos ituros in tenebras exteriores, quod aversos videret eos a Deo suo, in cuius regno gentes vocatas ex toto orbe terrarum recubituras dicit cum abraham, isaac et iacob: non ob aliud quam quod fidem tenuissent Dei abraham, isaac et iacob: quibus non quasi in morte correctis, vel post passionem suam iustificatis testimonium dominus perhibeat.

Hieronymus. Tenebrae autem exteriores dicuntur, quoniam qui a domino expellitur foras, relinquit lumen. haymo. Quid autem ibi passuri sint, manifestat cum subdit ibi erit fletus et stridor dentium. Per metaphoram enim membrorum poenas describit tormentorum: solent enim oculi fumo tacti lacrymas producere, dentes vero a nimio frigore stridere. ostenditur ergo quod reprobi in inferno et calorem intolerabilem et frigus sustinebunt, secundum illud iob: transient ab aquis nivium ad calorem nimium.

Hieronymus. si autem fletus oculorum est, et stridor dentium ossa demonstrat, vera est corporum et eorumdem membrorum quae ceciderant resurrectio.

Rabanus. Vel stridor dentium prodit indignantis affectum, eo quod sero unumquemque poeniteat, sero sibi irascatur, quod tam pertinaci improbitate deliquit.

Remigius. Vel aliter. Tenebras exteriores appellat exteras nationes: quantum enim ad historiam attinet, praedicit dominus his verbis interitum iudaeorum, quoniam propter infidelitatem ducendi erant captivi, et dispergendi per diversa regna terrarum: fletus enim ab igne solet fieri, stridor dentium a frigore. Illis ergo adscribitur fletus qui in calidioribus locis habitant, sicut in india et aethiopia; stridor vero dentium illis adscribitur qui in frigidioribus locis commorantur, sicut est hircania et scythia.

Chrysostomus in Matth. Ne quis autem existimet blanditiarum esse haec verba quae dicta erant, credere facit signo; unde sequitur et dixit iesus centurioni: vade, et sicut credidisti fiat tibi.

Rabanus. quasi dicat: secundum mensuram fidei fiat tibi et ista gratia. Potest autem meritum domini etiam famulis suffragari, non solum merito fidei, sed etiam studio disciplinae; unde sequitur et sanatus est.

Chrysostomus in Matth. ubi velocitatem admirare: neque enim solum curare, sed inopinate et in momento temporis hoc facere, virtutem christi ostendebat.

Augustinus de verb. Dom. sicut enim dominus domum centurionis corpore non intravit, sed absens corpore, praesens maiestate, puerum sanavit, sic et in solo iudaico populo corpore fuit; apud alias autem gentes, nec de virgine natus est, nec passus est, nec humana pertulit, nec divina mirabilia fecit; et tamen impletum est quod dictum erat: populus quem non cognovi, servivit mihi; in auditu auris obedivit mihi. Iudaea enim gens cognovit, et crucifixit; orbis terrarum audivit, et credidit.


MATTHAEUS 8,14-15


3814 (Mt 8,14-15)

Rabanus. Postquam ostendit Matthaeus per leprosum totum genus humanum sanatum, et in servo centurionis gentilis populi sanationem, consequenter per socrum petri designat curationem synagogae, cum dicit et cum venisset iesus in domum petri. Prius autem narrat de servo, quia maius miraculum fuit, et maior gratia in gentili converso; vel quia in fine saeculi synagoga est plenarie convertenda, cum plenitudo gentium subintraverit. Domus autem petri in bethsaida erat.

Chrysostomus in Matth. Sed cur intravit in domum petri? mihi videtur cibum assumpturus; unde sequitur et surrexit, et ministrabat eis. Apud discipulos enim divertebat honorans eos, et avidiores ex hoc faciens. Attende autem petri ad Christum reverentiam: habens enim socrum domi febricitantem, non traxit eum in domum, sed expectavit doctrinam compleri, et alios curari. Ab exordio enim erudiebatur quae aliorum erant sibi ipsi praeponere. Quocirca neque ipse eum inducit, sed Christus sponte adivit, postquam dixit centurio: non sum dignus ut intres sub tectum meum, monstrans quantum largiebatur discipulo. Non est autem dedignatus sub vilia tuguria piscatorum intrare, erudiens per omnia humanum conculcare tumorem. Et quandoque solum verbis curat, quandoque autem etiam manum extendit: unde et hic dicitur et tetigit manum eius, et dimisit eam febris. non enim volebat semper cum superabundantia miracula facere: oportebat enim interim latere. Tangens autem corpus, non febrem extinxit solum, sed et puram tribuit sanitatem. Quia enim aegritudo curabilis erat, modo curationis suam virtutem ostendebat, faciendo quod ars medicinalis non operatur, ut scilicet simul perfectam restituat sanitatem; unde evangelista hoc innuens dicit, quod surrexit, et ministrabat eis.

Hieronymus. Natura enim hominum istiusmodi est ut post febrem magis lassescant corpora; et incipiente sanitate, aegrotationis mala sentiant. verum sanitas quae confertur a domino, tota simul redit; nec sufficit esse sanatum, sed ut epitasis fortitudinis indicetur, additum est surrexit, et ministrabat eis.

Chrysostomus in Matth. In hoc ergo quod dicitur, quod surrexit, et ministrabat eis, et christi virtutis signum est, et affectus quem mulier erga Christum ostendebat. Beda. Mystice autem domus petri, lex vel circumcisio est: socrus est synagoga, quae quodammodo est mater ecclesiae petro commissae. Haec febricitat, quia invidiae aestibus laborabat, persequens ecclesiam: cuius manum dominus tangit, quando carnalia eius opera in spiritualem usum convertit.

Remigius. Vel per socrum petri potest intelligi lex, quae secundum apostolum infirmabatur per carnem, idest carnalem intelligentiam. Sed cum dominus per mysterium incarnationis visibilis in synagoga apparuit, et opere legem implevit, et spiritualiter intelligendam docuit, mox ipsa sociata gratiae evangelii, tantum robur accepit, ut quae fuerat ministra mortis et poenae, postmodum fieret vitae et gloriae.

Rabanus. Vel unaquaeque anima, quae carnis concupiscentiis militat, quasi febribus aestuat; sed manu misericordiae divinae tacta convalescit, et per continentiae frena carnis lasciviam constringit, et membris quibus servierat immunditiae, servit iustitiae.

Hilarius in Matth. vel in socru petri vitiosa infidelitatis aestimatur affectio, cui adiacet libertas voluntatis, quae nos sibi quadam coniugii societate coniungit. Ergo ingressu domini in petri domum, idest in corpus, curatur infidelitas peccatorum calore aestuans, et salvata officii famulatu ministrat.

Augustinus de cons. Evang. Hoc autem quando factum sit, idest post quid vel ante quid, non expressit Matthaeus: non enim post quod narratur, post hoc etiam factum necesse est intelligatur: nimirum tamen iste hic recoluisse intelligitur quod prius omiserat. Nam id Marcus hic narrat antequam illud de mundato leproso commemoret, quod post sermonem in monte habitum, de quo ipse tacuit, videtur interposuisse. Itaque et Lucas hoc post factum narrat, de socru petri, post quod et Marcus: ante sermonem etiam quem prolixum interposuit, qui potest idem videri quem dicit habitum in monte Matthaeus. Quid autem interest, quis quo loco ponat, sive quod ex ordine inerit, sive quod omissum recolit, sive quod postea factum ante praeoccupat, dum tamen non adversetur eadem alia narranti, nec sibi nec alteri? quia enim nullius in potestate est res opportune cognitas quo quisquam ordine recordetur, satis probabile est quod unusquisque evangelistarum eo se ordine credidit debuisse narrare, quo voluisset Deus ea quae narrabat, eius recordationi suggerere. Quapropter ubi ordo temporum non apparet, nihil nostra interesse debet quem narrandi ordinem quilibet eorum tenuerit.


MATTHAEUS 8,16-17


3816 (Mt 8,16-17)

Chrysostomus in Matth. quia multitudo credentium erat iam aucta, neque tempore impellente a Christo abscedere patiebantur, vespere ei infirmos adducunt; unde dicitur vespere autem facto obtulerunt ei daemonia habentes.

Augustinus de cons. Evang. Per hoc autem quod dicit vespere autem facto, ad eiusdem diei tempus hoc pertinere satis indicatur, quamvis necesse non sit, ubi dicitur vespere facto, eiusdem diei vesperum accipere.

Remigius. Christus autem Dei filius auctor humanae salutis, fons et origo totius pietatis, caelestem medicinam tribuebat; unde sequitur et eiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit. Daemones enim et morbos solo verbo repellebat, ut his signis et virtutibus ostenderet se ad salutem generis humani venisse.

Chrysostomus in Matth. Intende autem quantam multitudinem curatam transcurrunt evangelistae; non unumquemque curatum enarrantes, sed uno verbo pelagus ineffabile miraculorum inducentes. ne autem magnitudo miraculi incredulitatem immittat, si tantam plebem et varias aegritudines uno temporis momento curavit, inducit prophetam attestantem his quae fiebant; unde sequitur ut adimpleretur quod dictum est per isaiam prophetam dicentem: ipse infirmitates nostras accepit.

Rabanus. Non ut sibi haberet, sed ut nobis auferret; et aegrotationes nostras portavit, ut quod pro imbecillitate virium ferre non poteramus, ille pro nobis portaret.

Remigius. Quia humanae naturae infirmitatem ad hoc suscepit ut nos infirmos faceret fortes atque robustos.

Hilarius in Matth. Et passione corporis sui, secundum prophetarum dicta, infirmitates humanae imbecillitatis absorbuit.

Chrysostomus in Matth. hoc autem de peccatis magis a propheta dictum esse videtur. Qualiter igitur evangelista de aegritudinibus hoc exponit? sed sciendum, quod vel historiae hic testimonium adaptavit, vel ostendit quoniam plures aegritudines ex peccatis sunt animarum: nam et ipsa mors a peccatis habet radicem.

Hieronymus. attendendum autem, quod omnes non mane, non meridie, sed ad vesperam curantur, quando sol occubiturus est, et quando granum tritici in terram moritur, ut multos afferat fructus.

Rabanus. solis enim occubitus passionem et mortem designat illius qui dixit: quamdiu sum in mundo, lux sum mundi; qui temporaliter vivens in carne, paucos iudaeorum docuit; calcato autem regno mortis, omnibus per orbem gentilibus fidei dona promisit.


MATTHAEUS 8,18-22


3818 (Mt 8,18-22)

Chrysostomus in Matth. quia Christus non solum corpora curabat, sed animam emendabat, et veram sapientiam monstrare voluit, non solum aegritudines solvendo, sed etiam nihil ad ostentationem faciendo; et ideo dicitur videns autem iesus turbas multas circum se, iussit discipulos ire trans fretum. Faciebat autem hoc et simul moderata nos cupere docens, et invidiam iudaicam mitigans, et docens nos nihil ad ostentationem facere.

Remigius. Vel hoc facit quasi homo volens turbarum importunitatem declinare. erant autem ei affixi admirantes eum, et videre ipsum volentes. Quis enim discederet a talia miracula operante? quis non in faciem eius simplicem vellet videre, et os talia loquens? si enim moyses glorificatam faciem habebat, et stephanus sicut angeli, intellige communem dominatorem qualem decens est tunc apparuisse; unde propheta dicit: speciosus forma prae filiis hominum.

Hilarius in Matth. discipulorum autem nomen non duodecim tantum apostolis convenire aestimandum est: nam praeter apostolos plures fuisse discipulos legimus.

Augustinus de cons. Evang. Manifestum est autem alium esse diem quo iussit ire trans fretum, non eum qui sequitur illum in quo socrus petri sanata est, quo die Marcus Lucasque eum in desertum exisse affirmant.

Chrysostomus in Matth. Vide autem qualiter turbas non simpliciter abicit, ut non offendat. Non enim dixit: recedite, sed ultro discipulos iussit abire, spem dans turbae eundi etiam illuc.

Remigius. Sed quid inter iussionem Dei et transfretationem gestum sit, evangelista studuit manifestare, cum ait et accedens unus scriba ait illi: magister, sequar te quocumque ieris.

Hieronymus. Iste scriba, qui tantum litteram noverat occidentem, si dixisset: domine, sequar te quocumque ieris, non fuisset repulsus a domino; sed quia magistrum unum de pluribus aestimat, et litterator erat (quod significantius graece dicitur grammateus)., et non spiritalis auditor, ideo non habet locum in quo possit iesus reclinare caput suum. Ostenditur autem nobis, et ob hoc scribam repudiatum, quod signorum videns magnitudinem sequi voluerit salvatorem, ut lucra ex operum miraculis quaereret; hoc idem desiderans quod et simon magus a petro emere voluerat.

Chrysostomus in Matth. Vide etiam quantus est tumor: ita enim advenit et locutus est sicut dedignans cum turba annumerari, sed ostendens quoniam super multos est ipse.

Hilarius in Matth. vel aliter. Iste scriba qui est unus ex doctoribus legis, an sit secuturus interrogat, quasi lege non contineretur hunc esse quem utiliter sequatur. Igitur infidelitatis affectum sub diffidentia interrogationis expressit: quia fidei assumptio non interroganda est, sed sequenda.

Chrysostomus in Matth. Respondet autem ei Christus, non ad interrogationem verborum, sed ad consilium obvians mentis; unde sequitur et dicit ei iesus: vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet; ac si dicat: .

Hieronymus. quid me propter divitias et saeculi lucra cupis sequi, cum tantae sim paupertatis, ut nec hospitiolum quidem habeam, et tecto utar non meo? .

Chrysostomus in Matth. Hoc autem non erat avertentis, sed arguentis quidem malum consilium, concedentis autem si vellet cum paupertatis expectatione sequi Christum. et ut discas eius malitiam, audiens hoc et correctus non dixit: paratus sum sequi.

Augustinus de verb. Dom. vel aliter. Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet, scilicet in fide tua. vulpes enim habent foveas, in corde tuo, quia dolosus es; volatilia caeli habent nidos, in corde tuo, quia elatus es. Dolosus et elatus non me sequeris: quomodo enim dolosus sequitur simplicitatem? Gregorius moralium. Vel aliter. Vulpes valde fraudulenta sunt animalia, quae in fossis vel specubus absconduntur; cumque apparuerint, nunquam rectis itineribus sed tortuosis anfractibus currunt; volucres vero alto volatu se sublevant. Nomine ergo vulpium dolosa atque fraudulenta, nomine autem volucrum haec eadem superba daemonia designantur; ac si dicat: fraudulenta et elata daemonia in corde tuo inveniunt habitationem suam; humilitas autem mea requiem in superba mente non invenit.

Augustinus de quaest. Evang. intelligitur enim miraculis motus, propter inanem iactantiam eum sequi voluisse, quam significant aves; finxisse autem discipuli obsequium, quae fictio vulpium nomine significata est.

Rabanus. haeretici autem in sua versutia confidentes significantur per vulpes, et maligni spiritus per volucres caeli, qui in corde iudaici populi foveas et nidos, idest domicilia habebant. sequitur alius autem de discipulis illius ait illi: domine, permitte me ire primum, et sepelire patrem meum.

Hieronymus. quid simile est inter scribam et discipulum? ille magistrum vocat, hic dominum confitetur.

Hilarius in Matth. Iste pietatis occasione ad sepeliendum patrem ire desiderat, ille secuturum se quolibet ierit, promittit, non magistrum quaerens, sed ex magistro lucrum. Ille etiam discipulus non interrogat an sequatur; iam enim sequi se oportere credidit; sed permitti sibi orat sepelire patrem.

Augustinus de verb. Dom. Dominus autem quando parat homines evangelio, nullam excusationem vult interponi carnalis huius temporalisque pietatis; et ideo sequitur iesus autem dixit ei: sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.

Chrysostomus in Matth. Hoc autem dixit non iubens contemnere amorem qui est ad parentes, sed monstrans quoniam nihil caelestibus negotiis nobis magis necessarium esse oportet; quoniam cum toto studio his iungi debemus, et neque parum tardare, etiam si valde invitabilia et incitantia fuerint quae attrahunt. Quid enim magis necessarium erat quam sepelire patrem? quid etiam facilius? neque enim tempus multum consumendum erat. Per hoc etiam eum dominus a multis malis eripuit: puta luctibus et moeroribus, et ab his quae hic expectantur. Post sepulturam enim necesse iam erat et testamenta scrutari, et haereditatis divisionem, et alia huiusmodi: et ita fluctuationes ex fluctuationibus ei succedentes, longe eum a veritatis abducere portu potuerunt. Si autem adhuc tumultuaris, excogita quoniam multi infirmos non permittunt scire, nec ad momentum sequi; etiamsi pater aut mater aut filius sit qui defunctus est; nec ex hoc incusantur crudelitatis; sed contrarium crudelitatis esse. Et multo maius malum est abducere hominem a spiritualibus sermonibus, et maxime cum fuerint qui hoc compleant: erant enim qui completuri erant huius funeris sepulturam; unde dicit dimitte mortuos sepelire mortuos suos.

Augustinus de verb. Dom. quasi dicat: pater tuus mortuus est. Sunt autem alii mortui, qui sepeliant mortuos suos, quia infideles sunt.

Chrysostomus in Matth. In quo monstrat quoniam hic mortuus non erat eius: etenim qui defunctus erat, sicut aestimo, de numero infidelium erat. Si autem admiraris iuvenem, quoniam pro negotio ita necessario interrogavit iesum, et non spontanee abiit, multo magis admirare quoniam et prohibitus permansit: quod non erat ingratitudinis, cum non propter desidiam fecerit, sed ut non intercideret negotium magis necessarium.

Hilarius in Matth. item quia accepimus in dominicae orationis exordio ita primum precandum: pater noster, qui es in caelis, et in discipulo credentis populi persona est, admonetur quod pater sibi vivus in caelis est; deinde inter fidelem filium patremque infidelem ius paterni nominis non relinqui. Admonuit etiam non admisceri memoriis sanctorum mortuos infideles, et etiam eos esse mortuos qui extra Deum vivunt: ut idcirco mortui sepeliantur a mortuis: quia per Dei fidem vivos vivo oporteat adhaerere. Si autem mortuum sepelit mortuus, non debemus curam habere mortuorum, sed viventium; ne dum solliciti sumus de mortuis, nos quoque mortui appellemur.

Gregorius moralium. Mortui etiam mortuum sepeliunt, cum peccatores peccatoribus favent. Qui enim peccantem laudibus prosequuntur, extinctum sub verborum suorum aggere abscondunt.

Rabanus. notandum est etiam in hac sententia, quia aliquando minora bona praetermittenda sunt pro utilitate maiorum.

Augustinus de cons. Evang. Quod autem Matthaeus dicit, tunc istud gestum esse quando iussit ut irent trans fretum, Lucas vero ambulantibus illis in via, non est contrarium; quia viam utique ambulabant, ut venirent ad fretum.


MATTHAEUS 8,23-27


3823 (Mt 8,23-27)

Origenes. cum multa magna et miranda ostendisset Christus in terra, transit ad mare, ut ibidem excellentia opera demonstraret, quatenus terrae marisque dominum se esse cunctis ostenderet; unde dicitur et ascendente eo in naviculam, secuti sunt discipuli eius: non imbecilles, sed firmi et stabiles in fide. Hi ergo secuti sunt eum, non tantum gressus eius sequentes, sed magis sanctitatem comitantes.

Chrysostomus in Matth. Accepit autem discipulos secum et in navi, ut ad utraque eos erigeret: et ad hoc quod in periculis non stupescerent, et ad hoc quod in honoribus moderata de se autumarent. ut enim non magna de se saperent, propter hoc quod aliis dimissis eos retinuerat, permittit eos fluctuari. Ubi enim miraculorum ostensio erat, plebem permittit adesse; ubi autem tentationum et timorum arreptio, athletas orbis terrarum, quos exercitaturus erat, hos solos assumit.

Origenes. Ingressus ergo naviculam fecit turbari mare; unde sequitur et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus. haec tempestas non ex se orta est, sed potestati paruit imperantis, qui educit ventos de thesauris suis. Facta est autem tempestas magna ut magnum opus ostenderetur: quia quanto magis fluctus naviculae irruebant, tanto magis discipulos timor conturbabat, ut plus desiderarent se liberari per mirabilia salvatoris.

Chrysostomus in Matth. Quia enim viderant alios christi beneficia accepisse; non autem similiter aliquis aestimat quae in alienis corporibus fiunt et quae in seipso; oportuit per familiarem sensum eos potiri beneficiis christi. Et ideo voluit hanc fieri tempestatem, ut per liberationem manifestiorem accipiant beneficii sensum. Erat autem haec turbatio typus futurarum tentationum, de quibus paulus dicit: nolo vos ignorare, fratres, quoniam gravati sumus supra virtutem. Ut ergo daret tempus formidini, sequitur ipse vero dormiebat. Si enim vigilante eo facta fuisset tempestas, vel non rogassent, vel neque posse ipsum tale aliquid facere crederent.

Origenes. Est autem res mirabilis et stupenda: is qui numquam dormit neque dormitat, dormire dicitur. dormiebat quidem corpore, sed vigilabat deitate; demonstrans quia verum humanum portabat corpus, quod corruptibile induerat. corpore itaque dormiebat, ut apostolos faceret vigilare, et ne omnes nos unquam animo dormiamus. Tanto autem metu discipuli fuerant conterriti, et pene animo alienati, ut irruerent in eum; et non modeste ac leviter suggererent, sed turbulenter suscitarent eum; unde sequitur et accesserunt ad eum discipuli eius, et suscitaverunt eum dicentes: domine, salva nos, perimus.

Hieronymus. Huius signi typum in iona legimus, quando ceteris periclitantibus ipse securus est, et dormit et suscitatur. Origenes. O veraces discipuli, salvatorem vobiscum habetis, et periculum timetis? vita vobiscum est, et de morte solliciti estis? sed respondeant: parvuli sumus, et adhuc infirmi, ideoque timemus; unde sequitur et dicit eis iesus: quid timidi estis, modicae fidei? quasi diceret: si potentem me super terram cognovistis, quare non creditis quia et in mari potens sim? et si mors irrueret, nonne debuistis eam constantissime sustinere? qui modicum credit, arguetur; qui nihil credit, contemnetur.

Chrysostomus in Matth. si autem aliquis dixerit, quoniam non fuit modicae fidei, accedentes excitare iesum; hoc signum fuit quod non decentem de ipso opinionem habebant. Noverant enim quod excitatus poterat mare increpare; nondum autem quod dormiens. Propter hoc etiam neque praesentibus turbis hoc signum fecit, ut non accusentur modicae fidei; sed discipulos solum accipiens corrigit; et prius solvit turbationem aquarum; unde sequitur tunc surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.

Hieronymus. Ex hoc autem loco intelligimus quod omnes creaturae sentiant creatorem: quibus enim imperatur, sentiunt imperantem: non errore haereticorum, qui omnia putant animantia sensibilia esse; sed maiestate conditoris, quae apud nos insensibilia sunt, illi sensibilia sunt.

Origenes. Imperavit ergo ventis et mari; et de magno vento facta est tranquillitas magna: decet enim magnum magna facere; et ideo qui prius magnifice conturbavit profundum maris, nunc iterum tranquillitatem magnam fieri iussit, ut discipuli nimium conturbati magnifice laetarentur.

Chrysostomus in Matth. In hoc etiam ostenditur quia omnis confestim soluta est tempestas, et neque semita turbationis remansit; quod quidem extraneum erat: cum enim naturaliter fluctuatio terminatur, usque ad multum tempus aquae concutiuntur; sed hic simul omnia solvebantur; ut quod de patre dictum est: dixit, et stetit spiritus procellae, hoc Christus opere implevit: solo enim verbo et praecepto mare sedavit et refrenavit. a visu autem et a somno, et ex utendo navigio, qui aderant, eum hominem aestimabant: propter hoc in admirationem ceciderunt; unde sequitur porro homines mirati sunt, dicentes: qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? Glossa, .

Chrysostomus ponit hanc litteram qualis est hic homo? somnus enim, et quod apparebat, hominem demonstrabat; sed mare et tranquillitas Deum ostendebat.

Origenes. sed qui homines mirati sunt? non putes hic apostolos significatos: nusquam enim invenimus praeter honorem cognominari domini discipulos; sed semper aut apostoli aut discipuli nominantur. mirabantur ergo hi homines qui cum eo navigabant, quorum erat navicula.

Hieronymus. si autem quis contentiose voluerit eos qui mirabantur fuisse discipulos, respondebimus, recte homines appellatos, quia necdum noverant potentiam salvatoris. Origenes. Non autem interrogantes dicunt qualis est iste? sed asserentes, quia iste talis est, cui venti et mare obediunt. Qualis ergo est iste? idest, quantus, quam fortis, quam magnus? iubet omni creaturae, et non supergreditur iussionem eius; soli homines resistunt, et ideo in iudicio damnabuntur. mystice autem omnes in sanctae ecclesiae navicula cum domino per hunc undosum supernatamus mundum. Ipse autem dominus pio obdormit somno, patientiam nostram et impiorum poenitentiam expectans.

Hilarius in Matth. Vel dormit, eo quod somno nostro consopiatur in nobis. maxime autem id accidit ut a Deo auxilium in periculi metu speremus: atque utinam vel spes sera confidat se periculum posse evadere, christi intra se vigilantis virtute.

Origenes. Alacriter ergo accedamus ad eum, cum propheta dicentes: exurge, quare obdormis, domine? et ipse imperabit ventis, idest daemonibus, qui concitant fluctus, idest principes huius mundi, ad persecutiones sanctis immittendas, facietque tranquillitatem magnam circa corpus et spiritum, pacem ecclesiae, et serenitatem mundo.

Rabanus. Vel aliter. Mare est aestus saeculi; navicula quam Christus ascendit, intelligitur arbor crucis, cuius auxilio fideles, transactis mundi fluctibus, perveniunt ad caelestem patriam, quasi ad littus securum, in qua Christus una cum suis ascendit; unde post ait: qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Cum ergo Christus in cruce positus fuisset, motus magnus factus est: quia commotae sunt mentes discipulorum de eius passione, et navicula operta est fluctibus: quia tota vis persecutionis circa crucem christi fuit, ubi scilicet morte occubuit; unde dictum est ipse vero dormiebat. Suum dormire, mori est. Excitant autem discipuli dominum, dum turbati morte, maximis votis resurrectionem quaerunt dicentes salva, resurgendo, quia perimus, turbatione tuae mortis. Ipse vero resurgens increpat duritiam cordis eorum, ut alibi legitur. Imperavit autem ventis, quia diaboli superbiam stravit; imperavit mari, quia vesaniam iudaeorum disiecit; et facta est tranquillitas magna, quia sedatae sunt mentes discipulorum visa resurrectione.

Glossa. Vel navicula est ecclesia praesens, in qua Christus cum suis mare saeculi transit, aquas persecutorum compescit. unde miremur, et gratias agamus.


MATTHAEUS 8,28-34


3828 (Mt 8,28-34)

Chrysostomus in Matth. quidam homines Christum hominem esse dicebant: venerunt daemones divinitatem eius divulgantes, ut qui mare procellosum et rursus quietum non audierunt, daemones audirent clamantes; unde dicitur et cum venisset trans fretum in regionem gerasenorum, occurrerunt ei duo homines habentes daemonia.

Rabanus. Gerasa urbs est arabiae trans iordanem, iuncta monti galaad, quam tenuit tribus manasse, non longe a stagno tiberiadis, in quo porci praecipitati sunt.

Augustinus de cons. Evang. Quod autem Matthaeus duos dicit fuisse qui daemonia patiebantur, Marcus autem et Lucas unum commemorant, intelligas unum eorum fuisse personae alicuius clarioris et famosioris, quem regio illa maxime dolebat, et pro cuius salute plurimum satagebat, de quo facti huius fama praeclarius fragravit.

Chrysostomus in Matth. vel Lucas et Marcus unum eorum saeviorem elegerunt: unde et eius calamitatem exprimunt. Lucas enim dicit, quod ruptis vinculis agebatur in deserto; Marcus autem quia et lapidibus seipsum intercidebat; nec tamen dicunt quoniam unus solus erat, ne Matthaeo contraria dicere viderentur. Per hoc autem quod subditur, de monumentis exeuntes, perniciosum dogma imponere volebant, scilicet quod animae morientium daemones fiant; unde multi aruspicum occidunt pueros, ut animam eorum cooperantem habeant; propter quod et daemoniaci clamant, quoniam anima illius ego sum. Non est autem anima defuncti quae clamat; sed daemon hoc fingit, ut decipiat audientes. Si enim in alterius corpus animam mortui possibile esset intrare, multo magis in corpus suum. sed neque habet rationem, iniqua passam animam cooperari iniqua sibi facienti, vel hominem posse virtutem incorpoream in aliam transmutare substantiam, scilicet animam in substantiam daemonis. Neque enim in corporibus hoc machinari quis potest, ut in hominis corpus transmutet asini corpus: neque enim rationabile est animam a corpore separatam hic iam oberrare. Iustorum enim animae in manu Dei sunt; unde et quae puerorum; neque enim malae sunt. Sed et quae peccatorum sunt, confestim hinc abducuntur: et hoc manifestum est ex lazaro et divite. quia vero nullus eos afferre audebat ad Christum propter saevitiam horum daemoniacorum, Christus ad eos vadit. Quae quidem eorum saevitia designatur, cum subditur saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. Sed quia alios prohibebant pertransire, obstruentem sibi viam invenerunt. Etenim flagellabantur invisibiliter, intolerabilia patientes ex christi praesentia; unde sequitur et ecce clamaverunt dicentes: quid nobis et tibi, iesu fili Dei? .

Hieronymus. Non est autem voluntatis ista confessio, quam praemium sequitur confitentium: sed necessitatis extorsio, quae cogit invitos. Velut si servi fugitivi post multum temporis dominum suum videant, nihil aliud nisi de verberibus deprecantur; sic et daemones cernentes dominum in terris repente versari, ad eos iudicandos se venisse credebant. ridiculum autem putant quidam daemonia scire filium Dei, et diabolum ignorare, eo quod minoris malitiae sint isti quam ille cuius satellites sunt, cum omnis scientia discipulorum ad magistrum referenda sit.

Augustinus de Civ. Dei. Tantum autem innotuit eis Deus, quantum voluit; tantum autem voluit, quantum oportuit. innotuit ergo eis non per id quod vita aeterna est, et lumen quod illuminat pios; sed per quaedam temporalia suae virtutis effecta, et occultissimae praesentiae signa, quae angelicis spiritibus etiam malignis potius quam infirmitati hominum possunt esse perspicua.

Hieronymus. Sed tamen tam daemones quam diabolus suspicari magis filium Dei quam nosse intelligendi sunt.

Augustinus de quaest. Nov. Et vet. Testam. Quod autem daemones clamant quid nobis et tibi, iesu fili Dei? magis ex suspicione quam ex cognitione dixisse credendi sunt. Si enim cognovissent, numquam dominum gloriae crucifigi permisissent.

Remigius. sed quotiescumque eius virtute torquebantur, et signa et miracula facientem videbant, aestimabant eum esse filium Dei: postquam videbant eum esurire, sitire et his similia pati, dubitabant, et credebant hominem purum. Considerandum est, quod etiam iudaei increduli dicentes Christum in beelzebub eiecisse daemonia, et ariani dicentes eum esse creaturam, non solum iudicio Dei, sed etiam daemonum confessione damnari merentur, qui Christum filium Dei dicunt. recte autem dicunt quid nobis et tibi, iesu fili Dei? hoc est, nihil commune est nostrae malitiae et tuae gratiae: quia, secundum apostolum nulla societas est lucis ad tenebras.

Chrysostomus in Matth. Ut autem non videretur adulationis hoc esse, ab experientia clamabant, dicentes venisti ante tempus torquere nos.

Augustinus de Civ. Dei. Sive quia subitum illis fuit quod futurum quidem, sed tardius opinabantur; sive quia perditionem suam hanc ipsam dicebant, quia fiebat ut eorum cognitio sperneretur; et hoc erat ante tempus iudicii, quo aeterna damnatione puniendi sunt.

Hieronymus. Praesentia etiam salvatoris tormenta sunt daemonum.

Chrysostomus in Matth. Non autem poterant dicere se non peccasse, quia eos Christus invenerat mala operantes, et facturam Dei punientes; unde aestimabant propter superabundantiam malorum quae fecerant, quod non expectaretur in eis tempus extremae punitionis, quae erit in die iudicii.

Augustinus de cons. Evang. Quod autem verba daemonum diversimode ab evangelistis sunt dicta, non habet aliquid scrupuli: cum vel in unam redigi sententiam, vel omnia dicta possint intelligi: nec quia pluraliter apud Matthaeum, apud alios autem singulariter loquitur; cum et ipsi narrent, quod interrogatus quid vocaretur, legionem se esse respondit, eo quod multa essent daemonia. sequitur erat autem non longe ab eis grex porcorum multorum pascens. Daemones autem rogabant eum, dicentes: si eicis nos hinc, mitte nos in porcos. Gregorius moralium. scit enim diabolus, quia quodlibet agere ex semetipso non sufficit; quia nec per semetipsum in eo quod est spiritus existit.

Remigius. Sed ideo non petierunt ut in homines mitterentur, quia illum cuius virtute torquebantur, humanam speciem gestare videbant. Nec etiam petierunt ut in pecora mitterentur, quia pecora, Dei praecepto, munda sunt animalia, et tunc in templo Dei offerebantur. Prae aliis autem immundis in porcos mitti petierunt, quia nullum animal est immundius porco: unde et porcus dicitur quasi spurcus, eo quod in spurcitiis delectetur: sic et daemones spurcitiis peccatorum delectantur. non autem petierunt ut in aerem mitterentur propter nimiam cupiditatem nocendi hominibus. sequitur et ait illis: ite.

Chrysostomus in Matth. Non autem hoc fecit iesus quasi a daemonibus persuasus, sed multa hinc dispensans: unum quidem ut instruat magnitudinem nocumenti daemonum, qui illis hominibus insidiabantur; aliud, ut discant omnes quoniam neque adversus porcos audent, nisi ipse concesserit; tertium, ut ostendat quod graviora in illos homines operati essent quam in porcos, nisi essent homines illi inter calamitates divina providentia adiuti: magis enim odio habent homines quam irrationalia. per hoc autem manifestum est, quoniam nullus est qui non potiatur divina providentia. Si autem non omnes similiter neque secundum unum modum, et haec etiam providentiae maxima species est; ad id enim quod unicuique expedit, providentia ostenditur. Cum praedictis autem et aliud ex hoc discimus: quoniam non communiter omni providet solum, sed singulariter unicuique: quod in daemoniacis his aliquis aspiciet manifeste: qui olim suffocati essent, nisi divina procuratione potiti essent. Propterea etiam concessit abire in gregem porcorum, ut qui regiones habitabant illas, discant eius virtutem. Ubi enim nullus eum cognoverat, fulgere faciebat miracula, ut eos in suae divinitatis cognitionem trahat.

Hieronymus. non ergo ut concederet salvator daemonibus quod petebant, dixit ite, sed ut per interfectionem porcorum, hominibus salutis occasio praeberetur. sequitur at illi exeuntes, scilicet ab hominibus, abierunt in porcos; et ecce magno impetu abiit totus grex praeceps in mare, et mortui sunt in aquis. Erubescat manichaeus. Si de eadem substantia et ex eadem origine hominum bestiarumque sunt animae, quomodo ob unius hominis vel duorum salutem, duo millia porcorum suffocantur? .

Chrysostomus in Matth. ideo autem porcos daemones occiderunt, quia ubique homines in moestitiam mittere student, et de perditione laetantur. Damni etiam magnitudo augebat eius quod factum erat famam: a multis enim divulgabatur: scilicet ab his qui curati erant, a porcorum dominis, et a pastoribus; unde sequitur pastores autem fugerunt, et venientes in civitate nuntiaverunt omnia, et de his qui daemonia habuerant; et ecce tota civitas exiit obviam iesus. Sed cum deceret eos adorare et admirari virtutem, mittebant eum a se; unde sequitur et viso eo rogabant eum ut transiret a finibus eorum. Intuere autem et christi mansuetudinem post virtutem: quia enim beneficia adepti abigebant eum, non restitit, sed recessit; et eos qui indignos se nuntiaverunt eius doctrina, dereliquit, dans eis doctores liberatos a daemonibus, et porcorum pastores.

Hieronymus. Vel quod rogant ut transeat fines eorum, non de superbia hoc faciunt, sed de humilitate, qua se indignos domini praesentia iudicabant; sicut et petrus ait. Exi a me, domine, quia vir peccator sum.

Rabanus. Interpretatur autem gerasa colonum eiciens, vel advena propinquans, hoc est gentilitas, quae diabolum a se eiecit: et quae prius longe, modo facta est prope, post resurrectionem visitata a Christo per praedicatores.

Ambrosius super lucam. duo quoque daemoniaci figuram populi gentilis accipiunt: quoniam cum tres filios noe generavit, cham, sem et iaphet, sem tantummodo familia in possessionem accita est Dei, ex duobus autem aliis nationum populi pullularunt.

Hilarius in Matth. unde extra urbem, idest extra legis et prophetarum synagogam, duos homines in monumentis daemones detinebant; duarum scilicet gentium origines, intra defunctorum sedes et mortuorum reliquias obsederant, efficientes praetereuntibus viam vitae praesentis infestam.

Rabanus. Vel non immerito in monumentis illos habitasse significavit: quid enim aliud sunt corpora perfidorum nisi quaedam defunctorum sepulchra, quibus non Dei sermo, sed anima peccantis morte recluditur? dicit autem ita ut nemo posset transire per viam illam, quia ante adventum salvatoris in via gentilitas fuit. Vel per duos, iudaeos et gentes accipe, qui non habitabant in domo; idest, conscientia sua non requiescebant. In monumentis manebant, idest in operibus mortuis delectabantur; nec sinunt per viam fidei, quam viam iudaei impugnabant, aliquem transire.

Hilarius. Occursu autem eorum, concurrentium ad salutem voluntas indicatur. Videntes autem daemones non sibi iam locum in gentibus derelinqui, ut patiatur habitare se in haereticis deprecantur; quibus occupati, in mare, idest in cupiditatem saecularem, daemonum praecipitantur instinctu; et cum reliquarum gentium infidelitate moriuntur. vel porci sunt qui lutulentis delectantur actibus: nam nisi quis porci more vixerit, non in eum diaboli accipiunt potestatem: aut ad probandum tantum, non ad perdendum accipiunt. Quod autem in stagnum praecipitati sunt porci, significat quod, etiam liberato populo gentium a damnatione daemonum, in abditis agunt sacrilegos ritus suos qui Christo credere noluerunt, caeca et profunda curiositate submersi. Quod autem pastores porcorum fugientes ista nuntiant, significat quosdam etiam primates impiorum, qui quamquam christianam legem fugiant, potentiam tamen christi stupendo praedicare non cessant. quod autem magno timore percussi, rogant ut ab eis discedat, significat multitudinem vetusta sua vita delectatam, honorare quidem se nolle christianam legem, dum dicunt quod eam implere non possunt.

Hilarius. Vel urbs illa iudaici populi habuit speciem, quae, christi operibus auditis, domino suo obviam pergit, prohibens ne fines suos urbemque contingeret: neque enim evangelia recepit.



Th. Aq. Catena aurea 3810