Ep. in Sinis Ecclesiae 8
8 In Ecclesia, Populo Dei, solum ad sacros ministros, post congruam institutionem formationemque rite ordinatos, pertinet exercitium muneris « docendi, sanctificandi et regendi ». Christifideles laici possunt, cum missione canonica accepta ab Episcopo, explicare utile ministerium ad fidem tradendam.
Superioribus annis varias ob causas vos, Fratres in Episcopatu, invenistis difficultates, quia personae quaedam non « ordinatae », et aliquando etiam non baptizatae, inspiciunt et decernunt de ecclesialibus magni momenti quaestionibus, immo de Episcoporum nominatione, nomine variarum Civitatis institutionum. Unde conspeximus quandam imminutionem et Petrini et episcopalis ministerii, virtute cuiusdam imaginis Ecclesiae, secundum quam Summus Pontifex, Episcopi et sacerdotes in periculum veniunt ne efficiantur reapse homines officio et potestate carentes. Secus enim, ut supra dictum est, ministeria et Petrinum et episcopale elementa sunt essentialia et integra doctrinae catholicae de sacramentali Ecclesiae structura. Haec Ecclesiae natura donum est Domini Iesu, quoniam « Ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores ad instructionem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi » (Ep 4,11-13).
Communio et unitas — liceat Nobis iterum dicere (cfr n. 5) — elementa sunt essentialia et integra catholicae Ecclesiae: quamobrem propositum cuiusdam Ecclesiae « independentis » in ambitu religioso a Sancta Sede, componi nequit cum doctrina catholica.
Conscii sumus de gravibus difficultatibus, quae vobis in supra dicta condicione oppetendae sunt ut vos fideles maneatis Christo, eius Ecclesiae et Successori Petri. Vobis in mentem revocantes — sicut asserit sanctus Paulus (cfr Rm 8,35-39) — nullam difficultatem nos separare posse a caritate Christi, fiduciam nutrimus vos quae fieri possunt perfecturos esse, fidentes in gratia Domini, ad servandam unitatem et communionem ecclesialem, quamvis magnis tribulationibus obnoxii.
Plurimi sodales Episcopatus Sinensis, qui his superioribus decenniis Ecclesiam rexerunt, suis communitatibus et Ecclesiae universali lucidum testimonium obtulerunt et offerunt. Iterum profluit e corde hymnus laudis et gratiarum actionis Pastori supremo gregis (cfr 1P 5,4): oblivisci enim non licet multos ex illis persecutionem pertulisse atque impeditos esse a suo ministerio exercendo, et quosdam vero sui proprii sanguinis effusione Ecclesiam fecundavisse. Recentiora tempora et subsequens provocatio novae evangelizationis collustrant ministerii episcopalis munus. Sicut affirmavit Ioannes Paulus II ad Pastores ex omni parte orbis terrarum Romae congregatos ad Magnum Iubilaeum celebrandum, « Pastor est primus sponsor et animator communitatis ecclesialis sive in exigentia communionis sive in proiectione missionaria. Coram relativismo et subiectivismo qui inquinant pleramque culturam huius temporis, Episcopi vocantur ad tuendam et promovendam unitatem doctrinalem suorum fidelium. Solliciti de omni condicione in qua deperditur fides vel ignoratur, ipsi incumbunt magnopere evangelizationi, ad hunc finem ut praeparent sacerdotes, religiosos et laicos, ac studeant ut necessaria subsidia omnibus praesto sint ».[37]
Eadem data occasione Veneratus Noster Decessor haec proferebat: « Episcopus, successor Apostolorum, est vir cui Christus totum est. Cum Paulo ipse cotidie repetere potest: “Mihi vivere Christus est...” (Ph 1,21). Hoc ipse testificari debet omni suo habitu. Concilium Oecumenicum Vaticanum II docet: “Ad suum autem apostolicum munus intendant Episcopi ut Christi testes coram omnibus hominibus» (Decretum Christus Dominus CD 11) ».[38]
Quod ad ministerium episcopale attinet, utimur opportunitate ut recordemur quae nuper diximus: « Episcopi primam habent responsalitatem de aedificanda Ecclesia utpote familia Dei ac loco mutui auxilii et promptitudinis. Ad hanc explendam missionem una cum episcopali consecratione tria accepistis peculiaria munera: docendi, sanctificandi et regendi, quae simul sumpta unum constituunt munus pascendi. Praecipue finis muneris regendi est incrementum in communione ecclesiali, id est aedificatio communitatis quae concors sit in auditione doctrinae Apostolorum, in fractione panis, in orationibus et in unione fraterna. Arte coniunctum cum muneribus docendi et sanctificandi, munus est regendi quod constituit pro Episcopo authenticum actum amoris erga Deum et erga proximum qui in pastorali exprimitur caritate ».[39]
Ut fieri solet in ceteris partibus orbis, etiam in Sinis Ecclesia regitur ab Episcopis qui, per episcopalem ordinationem iis ab aliis Episcopis valide ordinatis collatam, una cum munere sanctificandi susceperunt etiam munera docendi et regendi populum sibi concreditum in singulis Ecclesiis particularibus, cum potestate quae a Deo confertur per gratiam sacramenti Ordinis. Munera docendi et regendi « tamen natura sua nonnisi in hierarchica communione cum [Episcoporum] Collegii Capite et membris exerceri possunt ».[40] Etenim — asserit ipsum Concilium Vaticanum II — « Membrum Corporis episcopalis aliquis constituitur vi sacramentalis consecrationis et hierarchica communione cum Collegii Capite atque membris ».[41]
In praesens omnes Episcopi Ecclesiae catholicae in Sinis filii sunt Populi Sinensis. Etsi inter plurimas gravesque difficultates, Ecclesia catholica in Sinis, per singularem Spiritus Sancti gratiam, numquam orbata est ministerio legitimorum Pastorum qui integram servaverunt apostolicam successionem. Domino gratias reddere debemus pro hac constanti et afflicta praesentia Episcoporum, qui episcopalem ordinationem iuxta catholicam traditionem acceperunt, in communione videlicet cum Episcopo Romano, Successore Petri, et per manus Episcoporum valide ac legitime ordinatorum, observato ritu Ecclesiae catholicae.
Quidam ex illis, nolentes subici iniustae inspectioni ac recensioni, in vitam Ecclesiae iniuncto, atque cupientes plenam servare fidelitatem erga Petri Successorem et catholicam doctrinam, obligatos se animadverterunt ad occultam consecrationem recipiendam. Clandestina vita non est ordinaria pars vitae Ecclesiae, et historia docet Pastores et fideles ad eam recurrere solummodo ob acre desiderium suam fidem integram servandi, non vero patiendi interventus institutionum Civitatis in rebus quae ad intimam attinent partem vitae Ecclesiae. Quapropter Sancta Sedes exoptat ut hi legitimi Pastores veluti tales agnosci possint a regiminis Auctoritatibus, ad civiles etiam effectus — cum opus est — atque omnes fideles libere possint suam declarare fidem in sociali contextu in quo vitam degunt.
Alii Pastores, e contra, peculiaribus rerum adiunctis compulsi, concesserunt ut consecrationem episcopalem sine mandato pontificio susciperent, sed postea precati sunt ut admitterentur in communionem cum Successore Petri et cum aliis Fratribus in Episcopatu. Summus Pontifex, perpensa animi sinceritate et intricata condicione, attenta quoque sententia proximorum Episcoporum, vigore sui muneris Pastoris universalis Ecclesiae, concessit eis plenum et legitimum exercitium episcopalis iurisdictionis. Hoc Summi Pontificis inceptum ortum est ex notitia singularium condicionum eorum ordinationis et ex Eius sedula pastorali sollicitudine restitutionem plenae communionis fovendi. Pro dolor, saepius sacerdotes et fideles certiores congrue facti non sunt de effecta legitima condicione proprii Episcopi, quod ansam dedit non paucis gravibusque conscientiae quaestionibus. Immo, quidam Episcopi indicia de re non ostenderunt, ut legitima eorum condicio facta clare probaretur. Qua de causa necessarium est ut, pro spiritali bono communitatum dioecesanarum quarum interest, talis legitima condicio facta brevi tempore publici iuris fieri possit, utque hi Praesules magis magisque haud ambigua plenae communionis cum Petri Successore signa praebeant.
Non desunt tandem quidam Episcopi — numero valde exiguo — qui sine mandato pontificio sint ordinati et non petiverint, vel nondum obtinuerint, necessariam legitimam confirmationem. Secundum catholicae Ecclesiae doctrinam illegitimi ii habentur, sed valide ordinati, dummodo certitudo adsit eos ordinationem ab Episcopis valide ordinatis accepisse atque catholicum ritum episcopalis ordinationis servatum esse. Quocirca ii, licet in communione non sint cum Summo Pontifice, valide tamen suum exercent in sacramentorum administratione ministerium, etsi illegitimo modo. Quam quidem magna spiritalis abundantia in Ecclesiam Sinensem redundaret si, necessariis exstantibus condicionibus, etiam hi Pastores ad communionem pervenirent cum Successore Petri atque omnibus catholicis Episcopis! Non solum eorum legitimum erit episcopale ministerium, sed etiam eorum communio cum sacerdotibus ditior fiet fidelibusque qui Ecclesiam considerant in Sinis sicut partem catholicae Ecclesiae, cum Episcopo Romano coniunctam omnibusque ceteris Ecclesiis particularibus in universo.
Singulas apud Nationes omnes legitimi Episcopi unam constituunt Episcopalem Conferentiam, secundum proprium statutum rectam, quod, ad normam iuris canonici, a Sede Apostolica probari debet. Eiusmodi Conferentia Episcopalis fraternam significat communionem omnium Episcoporum unius Nationis atque doctrinales pastoralesque tractat quaestiones, quae maioris sunt ponderis pro tota catholica communitate hac in Civitate, nihil autem impediens exercitationem potestatis ordinariae et immediatae cuiusque Episcopi propria in dioecesi. Praeterea, unaquaeque Episcopalis Conferentia aptas utilesque servat necessitudines cum civilibus Auctoritatibus loci, etiam ad consociatam fovendam operam inter Ecclesiam et Civitatem, sed par est Conferentiam Episcopalem nulli subici posse civili Auctoritati in fidei quaestionibus vitaeque secundum fidem (fidem et mores, sacramentalem vitam), quae solummodo ad Ecclesiam pertinent.
Sub luce principiorum supra explanatorum, Collegium Episcoporum Catholicorum Sinarum,[42] quod nunc est, non potest veluti Conferentia Episcopalis ab Apostolica Sede recognosci: ad istud Collegium Episcopi « clandestini » non pertinent, illi videlicet qui a Regimine non sunt agniti quique in communione sunt cum Summo Pontifice; Praesules amplectitur, qui hucusque illegitimi sunt, et Statutis regitur, quae elementa continent a catholica doctrina aliena.
[37] Homilia in Iubilaeo Episcoporum (8 Octobris 2000), 5: AAS 93 (2001), 28. Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de pastorali episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, CD 6.
[38] Ioannes Paulus II, Homilia in Iubilaeo Episcoporum (8 Octobris 2000), 4: AAS 93 (2001), 27.
[39] Benedictus XVI, Audientia ad Episcopos nuper ordinatos (21 Septembris 2006): AAS 98 (2006), 696.
[40] Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, LG 21. Cfr etiam C.I.C., can. CIC 375 § 2.
[41] Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, LG 22. Cfr etiam « Nota explicativa praevia », 2.
[42] China Catholic Bishops' College (CCBC).
9 Sicut notum omnibus vobis est, una ex maximae prudentiae quaestionibus in necessitudinibus inter Sanctam Sedem et Auctoritates vestrae Nationis ad nominationem attinet Episcoporum. Hinc intellegi potest gubernii Auctoritates attente selectionem considerare illorum qui maioris ponderis missionem explebunt ductorum et pastorum apud catholicas communitates locales, consideratis socialibus rerum implicationibus quas — in Sinis sicut in ceteris orbis partibus — eiusmodi munus etiam in provincia civili sustinet. Illinc, Sancta Sedes peculiari sollicitudine nominationem curat Episcoporum, quia haec cor ipsum tangit vitae Ecclesiae, quatenus Episcoporum nominatio ex parte Summi Pontificis pignus est unitatis Ecclesiae et hierarchicae communionis. Quam ob rem Codex Iuris Canonici (cfr canon CIC 1382) graves statuit sanctiones tum pro Episcopo qui libere confert episcopalem ordinationem sine apostolico mandato tum pro illo qui eam recipit: eiusmodi ordinatio dolens significat erga ecclesialem communionem vulnus gravemque canonicae disciplinae violationem.
Summus Pontifex, cum apostolicum concedit ad alicuius Episcopi ordinationem mandatum, supremam exercet spiritalem potestatem: potestatem scilicet et interventum, quae intra fines stricte religiosos permanent. Non agitur idcirco de politica potestate, quae immerito in interna alicuius Civitatis invadit negotia et eius laedit libertatem.
Pastorum nominatio pro quadam definita religiosa communitate intellegitur, etiam in documentis internationalibus, veluti elementum constitutivum pleni exercitii iuris ad religiosam libertatem.[43] Vult Sancta Sedes plenam libertatem habere Episcopos nominandi; [44] quam ob rem, peculiare considerantes recens Ecclesiae in Sinis iter, optamus ut conventio quaedam inveniatur cum Gubernio, quae nonnullas solvat quaestiones, attingentes tum candidatorum ad episcopatum selectionem tum nominationis
Episcoporum publicam divulgationem perinde et agnitionem — ad civiles effectus obtinendos prout necessarios — novi Episcopi ex parte civilium Auctoritatum.
Cum tandem agitur de candidatis ad episcopatum seligendis, etiamsi vestras novimus de hac re difficultates, memorare cupimus necesse esse ut ii sacerdotes sint digni, venerati et a fidelibus amati, nec non exemplo sint vitae in fide, ipsique aliquam habeant in pastorali ministerio peritiam et ideo aptiores sint ad graves aggrediendas responsalitates Pastoris Ecclesiae.[45] Quotiescumque in quadam dioecesi reperiri non possunt apti candidati, ut episcopali sedi provideatur, consociata opera cum Episcopis dioecesium proximarum iuvare ad inveniendos potest idoneos candidatos.
[43] In prospectu universali videantur, verbi gratia, dispositiones art. 18, paragraphi 1,International Covenant on Civil and Political Rights diei 16 Decembris anni 1966 («Everyone shall have the right to freedom of thought, conscience and religion. This right shall include freedom to have or to adopt a religion or belief of his choice, and freedom, either individually or in community with others and in public or private, to manifest his religion or belief in worship, observance, practice and teaching ») et interpretatio, lege tenens Civitates Sodales, quam dedit Comitatus Iurium Hominum apud Nationes Unitas in «General Comment, No. 22 » (n. 4) diei 30 Iulii anni 1993 (« the practice and teaching of religion or belief includes acts integral to the conduct by religious groups of their basic affairs, such as the freedom to choose their religious leaders, priests and teachers, the freedom to establish seminaries or religious schools and the freedom to prepare and distribute religious texts or publications »).
In prospectu deinde regionali videantur, verbi gratia, sequentia officia in Coetu Vindobonensi a Legatis Civitatum probata Congressionem participantium de Securitate et Cooperatione in Europa (CSCE): « In order to ensure the freedom of the individual to profess and practise religion or belief, the participating States will, inter alia, (...) respect the right of these religious communities to (...) organize themselves according to their own hierarchical and institutional structure, (...) select, appoint and replace their personnel in accordance with their respective requirements and standards as well as with any freely accepted arrangement between them and their State, (...) » (Documentum Conclusivum anni 1989, Principium n. 16 sectionis « Questions Relating to Security in Europe: Principles »).
Cfr etiam Conc. Oecum. Vat. II, Decl. de libertate religiosa Dignitatis humanae, DH 4.
[44] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, CD 20.
[45] Videantur normae C.I.C. (cfr CIC 378), quae ad hoc spectant argumentum.
10 Recentibus temporibus difficultates exstiterunt, cum singulis inceptis Pastorum coniunctae, sacerdotum et christifidelium laicorum, qui, studiosa incitati pastorali operositate, non semper aliorum munera observaverunt vel responsalitates.
Hac de re Concilium Oecumenicum Vaticanum II nobis hoc memorat: etiamsi una ex parte singuli Episcopi « qua membra Collegii episcopalis et legitimi Apostolorum successores singuli ea sollicitudine pro universa Ecclesia ex Christi institutione et praecepto tenentur », altera ex parte ii « regimen suum pastorale super portionem Populi Dei sibi commissam, non super alias Ecclesias neque super Ecclesiam universalem exercent ».[46]
Praeterea, quibusdam consideratis difficultatibus variis in dioecesanis communitatibus recentibus annis emergentibus, aequum Nobis videtur normam memorare canonicam ad quam necesse est ut unusquisque clericus incardinari alicui dioecesi aut Instituto vitae consecratae debeat atque proprium ministerium in communione cum Episcopo Dioecesano exercere. Tantummodo ob iustas causas clericus quidam alia in dioecesi ministerium exercere potest, sed praevio semper utriusque Episcopi Dioecesani consensu, illius videlicet Ecclesiae particularis cui incardinatus est et illius Ecclesiae particularis cui destinatur.[47]
Haud paucis denique in rerum adiunctis, vos de Eucharistiae concelebratione ipsi aggressi estis quaestionem. Ad hanc rem quod attinet, iteramus ipsam secum ferre, uti condiciones, eiusdem fidei professionem atque cum Summo Pontifice hierarchicam communionem Ecclesiaque universali. Licet igitur concelebrare cum Episcopis et sacerdotibus qui cum Summo Pontifice communionem habent, etiamsi ab Auctoritatibus civilibus agniti sunt atque necessitudinem cum institutionibus, quas Civitas exstare voluit et quae ab Ecclesiae structura alienae sunt, tenent, dummodo — sicut supra dictum est (cfr n. 7, cap. ver. 8[o]) — haec agnitio et coniunctio secum repudiationem ipsam principiorum fidei communionisque ecclesiasticae, quae non sunt praetermittenda, non importent.
Etiam christifideles laici, qui vero pro Christo et Ecclesia amore incitantur, haesitare non debent de Eucharistia participanda, ab Episcopis celebrata sacerdotibusque qui plene cum Successore Petri communicant, quique ab Auctoritatibus civilibus sunt agniti. Idem de ceteris omnibus sacramentis est dicendum.
Sub luce principiorum doctrinae catholicae usque solvendae sunt quaestiones quae oriuntur cum his Episcopis, qui sine mandato Pontificio sunt consecrati, servato autem ritu catholico episcopalis ordinationis. Eorum ordinatio — sicut supra diximus (cfr n. 8, cap. ver. 12[o]) — illegitima est, sed valida, sicut validae sacerdotales sunt ordinationes ab iis collatae. Valida sunt etiam sacramenta a praedictis Episcopis sacerdotibusque administrata. Fideles igitur, hoc tenentes, debent, quantum fieri potest, pro celebratione eucharistica aliisque sacramentis, Episcopos et sacerdotes adire qui in communione sunt cum Summo Pontifice: quod tamen si absque eorum gravi incommoditate fieri non potest, spiritali bono id postulante, etiam eos adire possunt qui non sunt in communione cum Summo Pontifice.
Opportunum tandem ducimus ut vestram convertatis mentem ad ea quae leges canonicae edicunt de Dioecesanis Episcopis iuvandis ad proprium pastorale implendum munus. Unusquisque Dioecesanus Episcopus invitatur ad necessaria adhibenda instrumenta communionis et consociatae operae intra dioecesanam communitatem catholicam: quam constituunt dioecesana curia, consilium presbyterale, consilium consultorum, consilium pastorale dioecesanum atque consilium dioecesanum de rebus oeconomicis. Haec instituta communionem secum inferunt, condivisionem fovent responsalitatum communium atque magno sunt adiumento Pastoribus, qui ita fraterna sacerdotum, personarum consecratarum et fidelium laicorum consociata opera uti possunt.
Idem pro variis valet consiliis, quae Ius Canonicum pro paroeciis praescribit: consilium nempe pastorale paroeciale et consilium paroeciale de rebus oeconomicis.
Tam pro dioecesibus quam pro paroeciis, peculiaris servanda est sollicitudo de bonis temporalibus Ecclesiae, mobilibus et immobilibus, quae in tabulis civilibus inscribenda sunt nomine dioecesis vel paroeciae, numquam vero nomine singularum personarum (Episcopi videlicet, parochi vel fidelium coetus). Interea plenam suam servat validitatem traditionalis pastoralis et missionalis ratio, quod sub principio hoc summatim significatur: « nihil sine Episcopo ».
Ex supra ponderatis quaestionibus plane eruitur veram earum solutionem in communione promovenda penitus inniti, quae vim haurit et impulsum, veluti ex fonte, ex Christo, imagine amoris Patris. Caritas, quae semper super omnia est (cfr 1Co 13,1-12), vis erit et iudicium in pastorali opere ad communitatem ecclesialem aedificandam, quae Christum Resuscitatum homini huius aetatis praesentem reddat.
[46] Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, LG 23.
[47] Cfr C.I.C., cann. CIC 265-272.
11 Multae administrationis immutationes evenerunt, civili in ambitu, his elapsis quinquaginta annis. Quod etiam varias implicavit ecclesiasticas circumscriptiones, quae amotae vel congregatae vel mutatae sunt suo in prospectu territoriali, consideratis circumscriptionibus administrativis civilibus. Quod ad rem attinet, confirmare cupimus Sanctam Sedem promptam esse ad totam ponderandam de circumscriptionibus deque ecclesiasticis provinciis quaestionem, quodam aperto frugiferoque cum Episcopatu Sinensi instituto dialogo et — prout opportunum utileque erit — cum Auctoritatibus gubernii.
12 Probe notum est Nobis dioecesanas et paroeciales communitates, lato in territorio Sinensi disseminatas, peculiarem vitae christianae alacritatem, testificationis fidei et pastoralium inceptorum ostendere. Nobis quidem solacio est reperiri Episcopos, sacerdotes, personas consecratas et fideles laicos, qui, praeter difficultates praeteriti praesentisque temporis firmam servant, conscientiam se viva esse Ecclesiae universalis membra, in communione fidei vitaeque cum omnibus catholicis communitatibus per mundum universum sparsis. Ii noverunt suo in corde quid significet catholicos esse. Ipso ex hoc catholico corde nascatur oportet etiam munus ad reddendum manifestum et operosum, tum intra singulas communitates tum in necessitudinibus inter varias communitates, illum communionis spiritum, comprehensionis et veniae qui — sicut supra dictum est (cfr nn. 5, cap. ver. 4[o] et 6[o]) — sigillum visibile est germanae vitae christianae. Pro certo habemus Christi Spiritum, quemadmodum communitates ad fidem vivam servandam persecutionum tempore sustentavit, hodie quoque omnes catholicos iuvare ut in unitate crescant.
Prout iam diximus (cfr n. 2, cap. ver. 1[o] et n. 4, cap. ver. 1[o]), vestrae Nationis communitatum catholicarum participibus — Episcopis potissimum, presbyteris perinde ac consecratis personis — facultas pro dolor nondum datur vivendi ac plene visibiliterque etiam quosdam aspectus manifestandi, quibus significetur eos ad Ecclesiam pertinere et cum Summo Pontifice hierarchicam communionem habere, quandoquidem plerumque impediuntur quominus cum Sancta Sede ceterisque variarum Nationum catholicis institutionibus communicent. Verum quidem est Ecclesiam novissimis temporibus quam annis praeteritis maiore frui libertate. Negari tamen non licet graves perstare limitationes, quae fidei cardines attingunt et quadamtenus pastoralem operam cohibent. Hac de re vota iterum facimus (cfr n. 4, cap. ver. 2[o]- 4[o]) ut per observantem patentemque inter Sanctam Sedem et Sinenses Episcopos hinc et regiminis Potestates illinc dialogum dictae difficultates superentur atque sic ad fecundam consensionem perveniatur, quae communitati catholicae socialique convictui emolumento erit.
13 Cogitationem porro peculiarem atque invitationem presbyteris — illis praesertim qui postremis annis sacro ordine sunt aucti — convertere volumus, qui tanto studio pastoralis ministerii iter susceperunt. Praesens ecclesialis itemque socialis politicaque condicio Nobis videtur urgentiorem secum ferre necessitatem lucem vimque ex sacerdotalis spiritalitatis fonte hauriendi, quae sunt Dei dilectio, Christi sequela absque condicione, Evangelii nuntiandi studium, Ecclesiae fidelitas nec non liberale proximi servitium.[48] Quod ad hanc rem attinet quidni non memorentur, ut animus cunctis addatur, fulgidae Episcoporum sacerdotumque personae, qui recentioribus difficilibusque annis indeficiente in Ecclesiam amore, etiam per vitae donum pro ea Christoque testimonium reddiderunt?
Sacerdotes carissimi! Vos qui portatis « pondus diei et aestum » (Mt 20,12), qui misistis manum in aratrum neque retro aspicitis (cfr Lc 9,62), loca illa cogitate, ubi fideles anxii sacerdotem exspectant, complures iam annos desideratum, cuius continenter exoptant praesentiam. Probe scimus fratres inter vos adesse qui temporibus condicionibusque difficilibus occurrere debuerunt, quaedam decernentes quae ex ecclesiali parte probari non possunt, quique praeter haec cum Ecclesia plenam communionem redintegrare cupiunt. In illius altae reconciliationis spiritu, ad quam iterum iterumque Ecclesiam in Sinis invitavit veneratus Noster Decessor,[49] convertimus Nos ad Episcopos qui cum Petri Successore communionem habent, ut paterno animo singulos casus perpendant atque huic optato aequum responsum dent, ad Apostolicam Sedem provocantes, si necessitas postulaverit. Atque veluti optatae huius reconciliationis signum, nullum arbitramur esse clariorem actum quam communiter renovandi — occasione data sacerdotalis diei feriae quintae in Cena Domini, quemadmodum in universali Ecclesia usu venit, vel alia opportunitate data aptiore considerata — fidei professionem, ut testimonium plenae communioni adeptae reddatur, sanctus Dei Populus aedificetur, vestrae pastorali curae commissus, atque Sanctissima Trinitas laudetur.
Plane porro sumus conscii in Sinis etiam, sicut in reliqua Ecclesia, congruae cleri permanentis institutionis necessitatem exstare. Quocirca Episcopi, qui sunt communitatum ecclesialium rectores, invitantur ut novensili clero potissimum consulant, qui magis ac magis novis pastoralibus provocationibus involvitur, quae cum necessitatibus nectuntur sic implicatam societatem evangelizandi, quae est hodierna Sinensis societas. Id nobis in memoriam revocabat Ioannes Paulus II: Sacerdotum « formatio permanens est vera exigentia in dono ipso innata et in recepto sacramentali ministerio semperque, omni tempore, necessaria manet. Attamen hodierna aetate multo urgentior esse videtur, non solum propter velociores rerum socialium et culturalium commutationes sive hominum sive populorum, apud quos presbyterale ministerium exercetur, sed etiam propter illam “novam evangelizationem”, quae constituit ingenitum illud Ecclesiae munus, quod dilationem absolute non patitur, hoc secundo ad finem volvente millennio ».[50]
[48] De doctrina meditanda et spiritalitate super sacerdotio atque caelibatus charismate Sermo Noster conferatur Curiae Romanae habitus (22 Decembris 2006): L'Osservatore Romano, 23 Decembris 2006, p. 6.
[49] Cfr Ioannes Paulus II, Nuntius La memoria liturgica Ecclesiae quae est in Sinis destinatus, LXX incidente anniversario die, cum primus Episcoporum Sinensium manipulus ordinatus est, itemque L interveniente anno cum hierarchia ecclesiastica in Sinis est constituta (3 Decembris 1996), 4: AAS 89 (1997), 256.
[50] Adhort. ap. postsynodalis Pastores dabo vobis (25 Martii 1992), PDV 70: AAS 84 (1992), 782.
14 Postremis his quinquaginta annis Sinensi in Ecclesia tam ad sacerdotium quam ad vitam consecratam vocationum uber flos numquam defuit. Hac de re gratiae sunt Domino reddendae, quandoquidem de vitalitatis indicio agitur speique causa. Annorum porro decursu complures indigenae religiosae congregationes exstiterunt: Episcopi ac sacerdotes experiuntur quam sit necessarium religiosarum opus in catechesi tradenda atque in paroeciali multiplici vita; indigentioribus praestata opera, cooperante quoque loci civili potestate, caritatem illam proximique famulatum manifestat, quod roboris Evangeliique Iesu vitalitatis probabilius est testimonium.
Conscii tamen sumus talem florem hodiernis temporibus compluribus implicari difficultatibus. Oritur ideo necessitas ut tum attentius vocationes iudicent ecclesiales praepositi, tum ad sacerdotium religiosamque vitam accedentes altius educentur et instituantur. Incerta licet sint instrumenta quae praesto sunt, pro futuro Ecclesiae in Sinis tempore danda est opera ut hinc peculiarem in modum vocationes curentur illinc solidior institutio, quod ad humanas, spiritales, philosophicas-theologicas nec non pastorales rationes attinet, tribuatur, quae in seminariis religiosisque institutis est efficienda.
Hac de re peculiarem mentionem caelibatus institutio illorum qui sacerdotium affectant meretur. Magni quidem est momenti eos tenere caelibatum et existimare, veluti pretiosum Dei donum itemque signum perquam eschatologicum, qui indivisum Dei eiusque populi amorem testatur quique sacerdotem Iesu Christo conformat, Ecclesiae Capiti Sponsoque. Hoc namque donum praecipuum in modum « exprimit sacerdotis servitium Ecclesiae in et cum Domino praestitum » [51] atque hodierna aetate propheticam vim significat.
Quod ad religiosam vocationem spectat, in hodiernis rerum adiunctis in Sinis oportet liquidiores duae eius usque manifestentur rationes: tum scilicet illius doni testificatio quod secum omnino Christo per castitatis, paupertatis et oboedientiae vota consecrationem fert, tum promptitudo officii Evangelii nuntiandi, in hodiernis historicis socialibusque Nationis condicionibus.
[51] Ibid., 704.
15 Difficilioribus recentis Ecclesiae in Sinis catholicae historiae temporibus fideles laici, tam individui familiaeque quam spiritalium apostolicorumque motuum participes, plenam erga Evangelium fidelitatem ostenderunt, ipsi propter fidelitatem in Christum per se patientes. Vos, laici, hodie etiam vocamini ad Evangelium in propria vita exprimendum atque ad testimonium per liberalem operosumque famulatum in populi utilitatem necnon Nationis progressum item reddendum: atque talem missionem adimplebitis sicut recti cives, operantes veluti seduli cooperatores responsalesque in Dei Verbo apud vestra loca, tam ruralia quam urbana, diffundendo. Vos qui novissimis temporibus strenui fuistis fidei testes, in futurum aevum Ecclesiae estote spes! Id alacriorem usque secum fert participationem vitae omne genus Ecclesiae, in communione cum vestris singulis Pastoribus.
Quandoquidem futura humanitatis sors ex familia pendet, illud arbitramur necessarium urgensque ut provehant laici eiusdem bona eiusdemque tueantur necessitates. Ii, qui in fide mirum Dei consilium de familia plane noverunt alteram habent rationem hoc solidum officiosumque munus sumendi: familia enim « locus est suetus ubi novae generationes personalem socialemque maturitatem attingunt. Familia secum ipsius humanitatis hereditatem importat, quia vita de generatione in generationem per eam transit. Familia in Asiae cultu praecipuum summi momenti obtinet locum atque, quemadmodum confirmarunt synodales Patres, familiaria bona, quae sunt filiale obsequium, senum infirmorumque dilectio et cura, parvulorum amor atque concordia apud omnes cultus religiosasque traditiones illius Continentis pluris aestimantur ».[52]
Quae supra memoravimus bona ad eximium cultum Sinensem spectant, sed apud vestra etiam loca non desunt vires, quae multifarie familiam negative afficiunt. Itaque Ecclesia quae est in Sinis, plane conscia societatis suique ipsius bonum arte cum familiae salute coniungi,[53] liquidius officiosiusque suam proclamandi Dei de matrimonio familiaque consilium missionem percipere debet, dum eidem plenum vigorem praestare studet.[54]
[52] Ioannes Paulus II, Adhort. ap. postsynodalis Ecclesia in Asia (6 Novembris 1999), : AAS 92 (2000), 521. Cfr Benedictus XVI, recurrente V Internationali Familiarum Conventu in Hispania (Valentiae 8 Iulii 2006): « Familia populis bonum est necessarium, fundamentum videlicet societatis necessarium nec non magnus coniugum per totum vitae cursum thesaurus. Bonum est filiis necessarium, qui amoris, plenae liberalisque parentum donationis fructus esse debent. Quod tota familiae veritas proclamatur, quae in matrimonio fundatur ut Ecclesia domestica vitaeque sanctuarium, id magnum est omnium officium. [...] Christus manifestavit quae semper fons vitae omnibus esset suprema, ideoque et familiae: “Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos; maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis” (Jn 15,12-13). Ipsius Dei amor in baptismo in nos est effusus. Quapropter familiae ad illam amoris qualitatem vivendam vocantur, quia Dominus praestat id fieri nobis per humanum, sensibilem, benignum misericordemque amorem posse, sicut Christo evenit »: AAS 98 (2006), 591-592.
[53] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, GS 47.
[54] Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. ap. Familiaris consortio (22 Novembris 1981), FC 3: AAS 74 (1982), 84.
Ep. in Sinis Ecclesiae 8