Ep. in Sinis Ecclesiae 16

Christianorum adultorum initiatio

16 Recens catholicae Ecclesiae in Sinis historia magnum numerum recenset adultorum, qui ad fidem per communitatum etiam christianarum localium testimonium accesserunt. Vos, Pastores, ad eorum initiationem peculiarem in modum congrui temporis spatii catechumenatus ope curandam invitamini, qui eos ad vitam Iesu discipulorum tenendam adiuvet instituatque.

Hac de re in memoriam revocamus evangelizationem numquam esse meram intellectus communicationem, sed vitae quoque experientiam, purificationem ac totius exsistentiae commutationem et communionis iter. Sic tantum inter cogitatum et vitam aequa necessitudo efficitur.

Ad praeterita exinde mentem referentes, animadvertere pro dolor debemus complures adultos haud sufficienter ad plenam vitae christianae veritatem esse institutos neque Concilii Vaticani II renovationis divitias eosdem cognovisse. Necessarium ideo videtur et urgens ut illis solida altaque christiana institutio tribuatur, quae formam quoque habere potest catechumenatus postbaptismalis.[55]

[55] Quemadmodum dixerunt synodales Patres Septimi Coetus ordinarii Synodi Episcoporum (1-30 Octobris 1987), in christianorum institutione « adiumentum potest afferri etiam a catechesi postbaptismali ad catechumenatus modum, per iteratam propositionem quorumdam elementorum “Ritualis Initiationis Christianae Adultorum”, quae ad immensas et extraordinarias recepti Baptismi divitias et responsabilitates valent detegendas et ad vitae praxim ducendas »: Ioannes Paulus II, Adhort. ap. postsynodalis Christifideles laici (30 Decembris 1988),
CL 61: AAS 81 (1989), 514. Cfr Catechismus Ecclesiae Catholicae, nn. CEC 1230-1231.


Missionaria vocatio

17 Ecclesia, semper et ubique missionaria, ad proclamandum ac testificandum Evangelium destinatur. Ecclesia quoque in Sinis missionarium in corde sui Conditoris Magistrique ardorem percipere debet.

Iuvenes peregrinatores in Beatitudinum Monte Anno Sancto bismillesimo alloquens, Ioannes Paulus II dixit: « Ad caelum ascendens, suis discipulis quandam missionem demandavit et hanc confirmationem Iesus: “Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes ... ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi” (
Mt 28,18-20). Duo milia annorum Christi asseclae hanc missionem sustinent. Nunc, tertii millennii principio, id ad vos spectat. Ad vos spectat mundum lustrare perinde ac Decem Mandatorum ac Beatitudinum nuntium evulgare. Cum Deus loquitur, de rebus loquitur, quae singulis hominibus, hominibus videlicet saeculi XXI non minus quam saeculi primi, maximum pondus habent. Decem Mandata ac Beatitudines de veritate bonitateque, de gratia libertateque loquuntur, de illis scilicet rebus quae necessariae sunt ad Christi Regnum ingrediendum.[56]

Nunc ad vos spectat, Sinenses Domini discipuli, ut strenui illius Regni sitis apostoli. Pro certo habemus vos maxime studioseque responsuros.

[56] Homilia in Beatitudinum Monte habita (Israel, 24 Martii 2000), 5: L'Osservatore Romano, 25 Martii 2000, p. 5.


CONCLUSIO


Facultatum pastoraliumque dispositionum abrogatio

18 Considerantes primum quasdam felices in Sinensis Ecclesiae condicionibus progressiones, tum maiores communicationum opportunitates commoditatesque, tum denique nonnullorum Episcoporum sacerdotumque huc missa postulata, his Litteris omnes facultates abrogamus, quae concessae sunt ut peculiaribus necessitatibus pastoralibus subveniretur, temporibus vere difficilioribus obortis.

Idem pro omnibus pastoralis rationis valet dispositionibus, praeteritis recentibusque. Doctrinalia principia, quibus eae imbuebantur, novum nunc in praeceptis usum reperiunt, quae in his Litteris continentur.

Dies pro Ecclesia in Sinis precationis

19 Dilectissimi Pastores fidelesque cuncti, dies XXIV mensis Maii, memoriae liturgicae dicatus Beatae Virginis Mariae, Auxilii Christianorum — quae pientissime in Mariali sanctuario Shesham Sanghaevi colitur — futurum in tempus potest praebere cunctis per orbem catholicis occasionem cum Ecclesia Sinensi precationem communicandi.

Optamus profecto ut dies ille sit pro Sinensi Ecclesia dies precationis. Vos cohortamur ut eundem celebretis vestram renovantes fidei in Iesu Christo Domino nostro atque erga Summum Pontificem fidelitatis communionem itemque precantes ut unitas inter vos altior usque evadat et visibilior. In memoriam proinde reducimus amoris mandatum, quod Iesu nobis dedit, nostros scilicet inimicos amandi et pro iis item orandi qui nos persequuntur, suasum pariter sancti Pauli Apostoli memorantes: « Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Hoc bonum est et acceptum coram salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire » (
1Tm 2,1-3).

Eodem quidem Die totius orbis catholici — ii potissimum ex Sinis oriundi — suam fraternam necessitudinem solidarietatemque vobis significabunt, dum ab historiae Domino perseverantiae donum postulant, pro comperto habentes praeteritas praesentesque pro Iesu sancto Nomine aerumnas strenuamque erga Eius Vicarium fidem praemio compensatum iri, quamvis interdum omnia dilabi videantur.

Postrema salutatio

20 His Litteris finem imponentes, vota facimus, dilecti Ecclesiae catholicae quae est in Sinis Pastores, presbyteri, personae consecratae fidelesque laici, ut exsultetis etsi « modicum nunc oportet contristari in variis tentationibus, ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod perit, per ignem quidem probato, inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi » (1P 1,6-7).

Sanctissima Maria, Ecclesiae Mater Sinarumque Regina, quae in Crucis hora, silens in spe, matutinum Resurrectionis tempus exspectavit, vos materno suo praesidio tueatur ac pro vobis cunctis una cum sancto Ioseph compluribusque sanctis Sinensibus Martyribus intercedat.

Dum pro vobis continenter precamur, animi cum affectione senes, aegrotos, parvulos iuvenesque vestrae nobilis Nationis cogitantes, ex corde vobis Apostolicam Benedictionem impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVII mensis Maii, in dominicae Pentecostes sollemnitate, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.

BENEDICTUS PP. XVI






Ep. in Sinis Ecclesiae 16