Th. Aq. Catena aurea 6132

MARCUS 1,32-34


6132 (Mc 1,32-34)

Theophylactus. Quia turbae considerabant neminem licere die sabbati curare, huius gratia solis expectabant occasum, ut curandos ad iesum adducant; unde dicitur vespere autem facto, cum occidisset sol. Sequitur et curavit multos qui vexabantur variis languoribus.

Chrysostomus. Per hoc autem quod dicit multos, omnes oportet intelligere, iuxta scripturae consuetudinem.

Theophylactus. Vel multos dicit; erant enim quidam infideles, qui minime curati sunt propter incredulitatem eorum. Multos ergo ex oblatis sanavit, illos scilicet qui fidem habebant. Sequitur et daemonia multa eiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.

Augustinus de quaest. Novi et vet. Testam.. Sciebant enim daemonia Christum esse, qui per legem fuerat repromissus: omnia enim signa videbant in eo quae dixerant prophetae; mysterium autem divinitatis eius ignorabant, sicut et principes eorum. Si enim cognovissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent.

Beda. Quem enim dierum quadraginta ieiunio fatigatum diabolus hominem cognoverat, nec tentando valuit an Dei filius esset, experiri; iam nunc per signorum potentiam vel intellexit, vel potius suspicatus est esse filium Dei. Non igitur ideo iudaeis eum crucifigere persuasit, quia Dei filium non esse putavit, sed quia se morte illius non praevidit esse damnandum.

Theophylactus. Ideo autem non sinebat loqui daemonia, docens nos non credere eis, etiam si vera dicunt: si enim invenerint aliquos sibi credentes, veritatibus mendacia miscent.

Chrysostomus. Non est autem contrarium ei quod hic dicitur hoc quod Lucas dicit quod exibant daemonia a multis clamantia, et dicentia: quia tu es Christus filius Dei; subiunxit enim et increpans non sinebat ea loqui. Marcus enim multa sub brevitate pertransiens, circa finem praedictorum verborum loquitur.

Beda. Mystice autem solis occubitus passionem mortemque significat illius qui dixit: quamdiu in mundo sum, lux mundi sum; et sole occidente plures quam ante daemoniaci et aegroti sanantur, quia temporaliter in carne vivens paucos iudaeorum docuit, omnibus per orbem gentibus fidei, salutisque dona transmisit.

Hieronymus. Ianua autem regni moraliter poenitentia est cum fide, quae operatur salutem languoribus variis: varia etenim sunt vitia quibus languescit civitas mundi.


MARCUS 1,35-39


6135 (Mc 1,35-39)

Theophylactus. Postquam dominus infirmos curavit, seorsum recedit; unde dicitur et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum: in quo docuit nos non facere aliquid ad apparentiam, sed, et si boni aliquid operamur, non propalare. Sequitur ibique orabat.

Chrysostomus. Non quia oratione indigeret: ipse enim erat qui hominum orationes suscipiebat: sed haec quidem dispensative agens, forma bonae operationis nobis est factus.

Theophylactus. Ostendit enim nobis quod Deo debet attribui, si aliquid boni facimus, et ei debemus dicere: quoniam omne datum optimum desuper est descendens a te. Sequitur et prosecutus est illum simon, et qui cum illo erant.

Chrysostomus. Lucas autem dicit turbas accessisse ad Christum, et dixisse quod marcus hic dicit dixisse apostolos, subdens et cum venissent ad eum dixerunt ei: quia omnes quaerunt te. Non autem invicem contradicunt: suscepit enim Christus et post apostolos turbam coniungi Christi pedibus anhelantem. Gaudens autem eos suscipiebat, sed volebat eos dimittere, ut et reliqui doctrinae eius participes essent, tamquam non multo tempore in mundo moraturus; et ideo sequitur et ait: eamus in proximos vicos et civitates, ut et ibi praedicem.

Theophylactus. Transit enim ad illos magis indigentes, quia doctrinam concludere non convenit in uno loco, sed ubique radios eius extendere. Sequitur ad hoc enim veni.

Chrysostomus. In quo manifestat exinanitionis, idest incarnationis mysterium et divinitatis suae dominium, cum scilicet asserit sponte in mundum venisse. Lucas vero dicit: ad hoc missus sum, denuntians dispensationem, et Dei patris bonam voluntatem de filii incarnatione. Sequitur et erat praedicans in synagogis eorum in omni galilaea.

Augustinus de cons. Evang.. In hac autem praedicatione quam dicit eum habuisse in omni galilaea, intelligitur etiam sermo domini habitus in monte, cuius commemorationem facit Matthaeus; quem marcus omnino non commemoravit, nec aliquid simile ei dixit, nisi quasdam sententias non contextim, sed sparsim repetivit, quas dominus aliis locis dixit.

Theophylactus. Doctrinae autem operationem immiscuit: praedicans enim postmodum fugavit daemonia: sequitur enim et daemonia eiciens: nisi enim ostenderet Christus miracula, eius sermoni non crederetur; sic et tu post doctrinam, operare ut non sit in te vacuus tuus sermo.

Beda. Mystice autem si occasu solis mors exprimitur salvatoris, quare non diluculo redeunte resurrectio eius indicetur? cuius manifestata luce abiit in desertum gentium, ibique in suis fidelibus orabat, quia corda eorum per gratiam sancti spiritus ad virtutem orationis excitabat.


MARCUS 1,40-45


6140 (Mc 1,40-45)

Beda. Postquam lingua serpentina daemonum occlusa est, et femina, quae primo seducta est, a febre curata, tertio vir, qui male suadentis dicta coniugis audivit, ab erroris suis lepra mundatur, ut ipse esset ordo restaurationis in domino, qui erat ordo casus in protoplastis; unde sequitur et venit ad eum leprosus deprecans eum.

Augustinus de cons. Evang.. De hoc leproso mundato talia marcus connectit ut ipse intelligatur quem Matthaeus commemorat tunc esse mundatum quando dominus post sermonem de monte descendit. Et quia dominus ait: non veni solvere legem, sed adimplere, ille qui excludebatur a lege, purgari se domini potestate praesumens, non ex lege, sed supra legem esse gratiam indicavit quae leprosi maculam posset abluere. Verum sicut in domino potestatis auctoritas, ita in illo fidei constantia declaratur; sequitur enim et genuflexo dixit: domine, si vis, potes me mundare. In faciem procidit, quod humilitatis est et pudoris, ut unusquisque de vitae suae maculis erubescat; sed confessionem verecundia non repressit: ostendit vulnus, et remedium postulavit; et ipsa confessio religionis et fidei plena est: in voluntate enim domini tribuit potestatem.

Theophylactus. Non enim dixit: si deum deprecatus fueris, sed si vis, quasi ipsum credens deum.

Beda. De voluntate autem domini non quasi pietatis incredulus dubitavit, sed quasi colluvionis suae conscius non praesumpsit. Sequitur iesus autem misertus eius, extendit manum suam, et tangens eum ait illi: volo: mundare. Non, ut plerique latinorum putant, iniungendum est, et legendum: volo mundare; sed separatim, ut primum dicat volo, deinde imperet: mundare.

Chrysostomus super Matth.. Propter hoc autem leprosum tangit, et non solo verbo contulit sanitatem, quia in lege a Moyse dictum est: qui leprosum tetigerit, immundus erit usque ad vesperum. Ut enim ostendat quod secundum naturam est haec immunditia, et quod lex non erat propter eum posita, sed propter homines et quod ipse est proprie dominus legis, et quia non sicut servus infert, sed sicut dominus, sanitatem, leprosum tetigit congruenter, non tamen existente necessario tactu ad curationis operationem.

Beda. Ideo etiam tetigit ut probaret quia contaminari non poterat qui alios liberabat. Simulque illud mirabile quod eo sanavit genere quo fuerat obsecratus. Si vis, inquit leprosus, potes me mundare. Volo, inquit; ecce habes voluntatem; mundare, iam habes pietatis effectum.

Chrysostomus. Per hoc autem non solum opinionem leprosi non destruxit, sed magis confirmavit: verbo enim morbum fugat et quod leprosus verbo dixerat, hoc opere adimplevit; unde sequitur et cum hoc dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.

Beda. Nihil enim medium inter opus Dei atque praeceptum, quia in praecepto est opus: dixit enim, et facta sunt. Sequitur et comminatus est illi, statimque eiecit eum, et dixit ei: vide nemini dixeris.

Chrysostomus. Quasi diceret: tempus nondum est mea opera praedicari; tua non indigeo praedicatione. Per hoc autem docet nos ex nostris operibus honorem apud homines pro retributione non quaerere. Sequitur sed vade, ostende te principi sacerdotum. Propter hoc autem hunc ad sacerdotem mittit salvator, ad probationem medelae, et ne extra templum fieret, sed in oratione cum populo computetur. Mittit etiam, quae sunt legis adimplens, ut iudaeorum linguam maliloquam obturaret. Opus quidem ipse complevit, probationem operis illis dimittens.

Beda. Ut scilicet intelligeret sacerdos eum non legis ordine, sed gratia Dei supra legem esse curatum. Sequitur et offer pro emundatione tua quod praecepit Moyses, in testimonium illis.

Theophylactus. Praecepit quidem munus offerre quod habebant in consuetudine qui mundabantur offerre, tamquam in huiusmodi testimonium quod non erat contra legem, sed magis legem confirmabat, intantum quod ipse legis operaretur praecepta.

Beda. Si quem vero movet quomodo dominus iudaicum videtur approbare sacrificium, cum id non recipiat ecclesia, meminerit, quod nondum obtulerat in passione holocaustum suum. Non autem oportebat auferri significantia sacrificia priusquam illud quod significabatur, confirmatum esset contestatione apostolorum praedicantium, et fide credentium populorum.

Theophylactus. Leprosus autem, quamvis dominus prohibuerit, beneficium patefecit; unde sequitur at ille egressus coepit praedicare, et diffamare sermonem. Oportet enim beneficiatum gratum esse, et gratias reddere, etiam si benefaciens non indigeat.

Gregorius moralium. Merito autem quaeritur quidnam sit quod dominus quae gessit, abscondi iussit, et nec ad horam potuerunt abscondi? sed notandum. Miraculum faciens taceri iussit, et tamen taceri non potuit, ut videlicet electi eius exempla doctrinae illius sequentes, in magnis quae faciunt latere quidem in voluntate habeant, sed ut prosint aliis, prodantur inviti. Non ergo voluit quicquam fieri, et minime potuit; sed quid velle eius membra debeant, quidve de eis etiam nolentibus fiat, doctrinae magisterio exemplum dedit.

Beda. Unius autem perfecta salvatio multas ad dominum cogit turbas; unde subditur ita ut iam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset.

Chrysostomus. Leprosus enim ubique praedicabat mirabilem curationem, ita ut omnes currerent ad visum, et fidem curantis: ut propter hoc dominus in civitatibus evangelizare non posset, sed in eremis conversaretur; unde sequitur et conveniebant ad eum undique.

Hieronymus. Mystice lepra nostra peccatum primi hominis est, quae a capite coepit quando regna mundi desideravit: radix enim omnium malorum est cupiditas; unde giezi avaritiam secutus lepra suffunditur.

Beda. Extenta vero manu salvatoris, hoc est incarnato Dei verbo, humanamque contingente naturam, ab erroris prisci varietate mundatur.

Hieronymus. Quae quidem lepra vero sacerdoti secundum ordinem melchisedech ostensa, oblatione mundatur, eo dicente nobis: date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis. Quod autem non poterat iesus manifeste in civitatem introire, etc., significatur quod non omnibus manifestatus est iesus, qui latis, atque plataneis serviunt laudibus, et propriis voluntatibus; sed his qui foras cum petro exeunt, et in desertis locis sunt, quae elegit dominus ad orandum et reficiendum populum, qui scilicet deserunt delectationes mundi, et omnia quae possident, ut dicant: portio mea dominus. Gloria vero domini manifestatur his qui conveniunt undique, idest per plana, et ardua, quos nihil potest separare a caritate Christi.

Beda. Post factum etiam in civitate miraculum secedit dominus in desertum, ut ostendat se magis quietam, et a saeculi curis remotam diligere vitam, atque ob huius appetitum se sanandis curam a Mc 2,1-12 dhibere corporibus.


6201 (Mc 2,1-12)

Beda. Quia nec carnales superna pietas deserit, quin etiam his gratiam suae visitationis, per quam et ipsi spiritales effici valeant, indulget; post desertum dominus redit in civitatem; unde dicitur et iterum intravit capharnaum post dies octo.

Augustinus de cons. Evang.. Matthaeus autem hoc miraculum quod sequitur, ita scribit tamquam in civitate domini factum sit, marcus autem hoc in capharnaum; quod difficilius solveretur, si Matthaeus etiam nazareth nominaret. Nunc vero cum potuerit ipsa galilaea dici civitas Christi, quia in galilaea erat nazareth; quis dubitaverit in civitate sua hoc fecisse dominum, cum hoc fecerit in capharnaum civitate galilaeae, praesertim quia et ipsa capharnaum ita excellebat in galilaea, ut tamquam metropolis haberetur? vel Matthaeus praetermisit quae gesta sunt postquam venit in civitatem suam, donec veniret capharnaum, et sic adiungit de sanato paralytico, subiungens: et ecce offerebant ei paralyticum, postquam dixerat, quod venit in civitatem suam.

Chrysostomus in Matth.. Vel capharnaum civitatem eius dixit Matthaeus, eo quod saepius illuc ibat, ac multa ibidem miracula perpetrabat. Sequitur et auditum est quod in domo esset; et convenerunt multi, ita ut non caperet eos domus neque ad ianuam. Laborem enim accedendi desiderium audiendi superabat. Post hoc paralyticum introducunt, de quo et Matthaeus et Lucas dicunt; unde sequitur et venerunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quatuor portabatur. Invenientesque multitudine ianuam obturatam, per eam non potuerunt aliquatenus introire; sperantes autem portatores eum qui portabatur curationis gratiam posse promereri, lectum cum onere sublevantes, nudato tecto intromiserunt cum lecto paralyticum ante faciem salvatoris: et hoc est quod subditur et cum non possent offerre eum, etc.. Sequitur cum vidisset autem iesus fidem illorum, ait paralytico: fili, dimittuntur tibi peccata tua. Non quidem dixit fidem paralytici, sed portantium: contingit enim aliquando quod aliquis fide alterius convalescit.

Beda. Intuendum sane quanti propria cuiuscumque fides apud deum valeat, ubi tanti valuit aliena ut totus homo repente interius exteriusque salvatus exurgeret, et aliorum merito aliis relaxarentur errata.

Theophylactus. Ipsius etiam paralytici fidem vidit: etenim ille portari non sineret, nisi curationis fidem haberet.

Beda. Curaturus autem hominem a paralysi dominus primo peccatorum vincula dissolvit, ut ostenderet eum ob nexus culparum, artuum dissolutione fuisse damnatum, nec nisi his relaxatis membrorum posse recuperatione sanari. Mira autem humilitas: despectum et debilem, totisque membrorum dissolutum compagibus filium vocat, quem sacerdotes non dignarentur attingere: aut certe ideo filium, quia dimittuntur ei peccata sua. Sequitur erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis: quid hic loquitur? blasphemat.

Cyrillus. Arguunt autem eum blasphemiae, mortis praecipitantes sententiam: erat enim in lege mandatum, quod quicumque blasphemaret in deum, morte puniretur. Hoc autem ei imponebant, quia sibi attribuebat divinam potestatem remittendi peccata; unde subditur quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? solus enim iudex omnium potestatem habet dimittendi peccata.

Beda. Qui per eos quoque dimittit quibus dimittendi tribuit potestatem: et ideo Christus vere Deus esse probatur, quia dimittere peccata quasi Deus potest. Errant itaque iudaei, qui cum Christum et deum esse, et peccatum dimittere posse credant, iesum tamen Christum esse non credunt. Sed multo dementius errant ariani, qui cum iesum et Christum esse, et peccata posse dimittere, evangelii verbis devicti negare non audeant: nihilominus deum negare non timent. At ipse perfidos salvare desiderans et occultorum cognitione, et virtute operum deum se esse manifestat; nam sequitur quo statim cognito iesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: quid ista cogitatis in cordibus vestris? in quo ostendit se deum, qui potest cordis occulta cognoscere, et quodammodo tacens loquitur: eadem maiestate et potentia qua cogitationes vestras intueor, possum et hominibus delicta dimittere.

Theophylactus. Sed quamvis fuerint eorum cogitationes revelatae, tamen permanent insensibiles, non in hoc consentientes quod peccata valeat dimittere qui novit eorum corda; unde dominus certificat de curatione animae per curationem corporis, demonstrans per visibile invisibile, per id quod est facile difficilius: quamvis ipsi non ita crederent. Pharisaei enim difficilius credebant sanare corpus tamquam manifestum, animam vero curare facilius, quia invisibilis est medela; ita ut talia cogitarent: ecce corpus curare desinit, et invisibilem curat animam: magis autem si valuisset, corpus iam curasset et non ad invisibile refugisset. Salvator igitur, ostendens quod utraque potest, ait quid est facilius? quasi dicat: ego quidem per corporis medelam, quae secundum veritatem facilior est, difficilior autem vobis videtur, ostendam vobis animae sanitatem, quae difficilior est.

Chrysostomus. Et quia dicere, quam facere facilius est, adhuc manifesta erat contradictio, quia opus nondum erat manifestum: unde subdit ut autem sciatis quia potestatem habet filius hominis, etc.; quasi dicat: quoniam de verbo diffiditis, operationem inducam, quod erat invisibile confirmantem. Signanter autem dicit in terra dimittendi peccata, ut ostenderet quod humanae naturae potestatem divinitatis univit indivisibili unione; quia etsi factus est homo, tamen Dei verbum permansit; et si per dispensationem in terris cum hominibus conversaretur, non tamen prohibebatur miracula perpetrare, ac remissionem tribuere peccatorum: non enim humanitas diminuit aliquid de proprietatibus divinitatis, nec divinitas impedivit Dei verbum incommutabiliter, et veraciter in terris secundum carnem fieri filium hominis.

Theophylactus. Dicit autem tolle grabatum tuum, ad maiorem miraculi certitudinem; ostendens quod non est secundum phantasiam, simulque ut ostenderet quod non solum curavit, sed et fortitudinem dedit: sic animas non solum a peccato convertit, sed eis virtutem tribuit ad operandum mandata.

Beda. Fit igitur carnale signum, ut probetur spirituale; quamquam eiusdem virtutis sit et corporis et animae vitia dimittere; unde sequitur et statim ille surrexit, et sublato grabato abiit coram omnibus.

Chrysostomus. Prius autem id quod quaerere venerat, scilicet animam, remittendo peccata, curavit, ut cum non credentes dubitaverint, tunc opus adducat in medium, ut verbum opere confirmetur, et per manifestum occultum, animae scilicet sanitas per medelam corporis ostendatur.

Beda. Datur etiam nobis intelligentia, propter peccata plerasque evenire corporum debilitates; et idcirco forsitan prius dimittuntur peccata, ut, causis debilitatis ablatis, sanitas restituatur. Quinque enim de causis affliguntur homines molestiis carnis: aut propter merita augenda, ut iob, et martyres; aut propter humilitatem conservandam, ut paulus ab angelo satanae; aut ob peccata intelligenda, et corrigenda, ut Maria soror moysi, et hic paralyticus; aut ad gloriam Dei, sicut caecus natus, et lazarus; aut ad initium damnationis, sicut herodes. Miranda est autem divinae potentiae virtus, ubi nulla temporis interveniente morula, iussu salvatoris salus festina comitatur; unde sequitur ita ut admirarentur. Relinquentes maius, scilicet remissionem peccatorum, admirantur tantummodo quod apparet, corporis scilicet sanitatem.

Theophylactus. Non est autem hic paralyticus qui a Ioanne curatus narratur: ille enim hominem non habebat, hic vero quatuor; ille in probatica piscina curatur, hic vero in domo. Est autem unus qui a Matthaeo et Marco curatus narratur. Mystice autem est et nunc Christus in capharnaum, in domo scilicet consolationis, idest in ecclesia, quae est domus paralytici.

Beda. Praedicante autem domino in domo, non capiuntur neque ad ianuam, quia praedicante in iudaea Christo gentiles ad audiendum nondum intrare valuerunt, ad quos tamen, etsi foris positos, doctrinae suae verba per praedicatores direxit.

Hieronymus. Paralysis autem typus est torporis quo piger iacet in mollitie carnis, habens desiderium salutis.

Theophylactus. Si ergo ego dissolutis potentiis animae quasi paralyticus invirtuosus abeam ad bonum, et attollar a quatuor evangelistis, ad Christum adducar, audiamque tunc fili, et relinquentur mihi peccata: filius enim Dei fit aliquis propter mandatorum operationem.

Beda. Seu quia quatuor sunt virtutes quibus ad promerendam sospitatem homo fiducia mentis erigitur, quas nonnulli prudentiam, fortitudinem, temperantiam et iustitiam nuncupant. Desiderant autem paralyticum Christo offerre; sed turba interposita ab omni parte intercluduntur: quia saepe anima post infirmi corporis desidiam, supernae gratiae remedio cupiens innovari, priscae consuetudinis obstaculo retardatur; saepe inter ipsas orationis secretae dulcedines, et quasi suave cum domino colloquium, turba cogitationum interveniens aciem mentis, ne Christus videatur, impedit. Non itaque est in infimis ubi turbae tumultuantur remanendum; sed tectum domus, idest sacrae scripturae sublimitas est appetenda, lexque domini meditanda.

Theophylactus. Sed quomodo ferar ad Christum, nisi tectum aperiatur? tectum enim est intellectus, qui superponitur omnibus his quae in nobis sunt. Hic multum habet terrae quantum ad lateres fictiles, terrenas dico res: sed si haec sublevetur virtus, intellectus in nobis exoneratur. Post hoc submittatur, id est humilietur: non enim decet extolli de hoc quod intellectus est exoneratus, sed magis humiliari.

Beda. Vel patefacto tecto aeger submittitur, quia reseratis scripturarum mysteriis ad notitiam Christi pervenitur, hoc est, ad eius humilitatem fidei pietate descenditur. Quod autem cum grabato deponitur infirmus, significat ab homine adhuc in ista carne constituto Christum debere cognosci. De grabato autem surgere est animam se a carnalibus desideriis, ubi aegra iacebat, abstrahere. Grabatum tollere est ipsam quoque carnem per continentiae frena correptam spe caelestium praemiorum a deliciis segregare terrenis. Sublato autem grabato domum ire, ad paradisum redire est. Vel sanus qui languerat, domum reportat grabatum, cum anima, remissione accepta peccatorum, cum ipso suo corpore ad internam sui custodiam se refert.

Theophylactus. Oportet etiam grabatum, idest corpus tollere ad operationem boni: tunc enim ad contemplationem pertingere valebimus, ita ut quae in nobis sunt cogitationes dicant: quoniam nunquam sic vidimus, idest nunquam sic intelleximus, sicut nunc a paralysi curati: qui enim a peccatis mundatus est, mundius videt.


MARCUS 2,13-17


6213 (Mc 2,13-17)

Beda. Postquam dominus in capharnaum docuit, egressus est ad mare, ut non solum civilem vitam hominum instrueret, verum etiam habitatoribus maris evangelium regni praedicaret, eosque fluctivagos rerum labentium motus contemnere, ac fidei firmitate superare doceret; unde dicitur et egressus est iesus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.

Theophylactus. Vel post miraculum ad mare egreditur, quasi solitarius volens esse; sed turba concurrit iterum: ut addiscas quod quantum fugis gloriam, tantum ipsa te persequitur. Et si quidem tu ipsam persequeris, ipsa te fugiet. Inde autem transiens dominus vocavit Matthaeum; unde sequitur et cum praeteriret, vidit levi alphaei sedentem ad telonium.

Chrysostomus. Idem autem est publicanus a tribus evangelistis nominatus, scilicet Matthaeus a Matthaeo, levi autem simpliciter a Luca, levi autem alphaei a Marco: filius enim erat alphaei. Binomios autem secundum scripturam et alios est videre; sicut socer moysi quandoque ietro, quandoque raguel vocatur.

Beda. Sic et idem est levi qui et Matthaeus; sed Lucas, marcusque propter verecundiam, et honorem evangelistae, nomen ponere nolunt vulgatum; ipse autem Matthaeus iuxta illud quod scriptum est: iustus accusator est sui, Matthaeum se, et publicanum nominat, ut ostendat legentibus, nullum debere conversum de salute diffidere, cum ipse de publicano in apostolum sit repente mutatus. Ad teloneum autem, idest ad curam, dispensationemque vectigalium sedentem dicit: telos, enim graece, latine vectigal nominatur.

Theophylactus. Sedebat enim in telonio ut consuetudinis est, aut aliquos impetens, aut verba vendens, aut aliquid huiusmodi faciens, quibus in suis mansionibus telonearii utuntur: qui de hoc statu sic sublevatus est ut relinquens omnia, Christum sequeretur; unde sequitur et ait illi: sequere me. Et surgens secutus est eum.

Beda. Sequi autem imitari est: ideoque ut pauperem Christum non tam gressu, quam affectu imitari posset, reliquit propria qui rapere solebat aliena. Non solum autem lucra reliquit vectigalium, sed et periculum contempsit quod evenire poterat a principibus saeculi: quia vectigalium rationes imperfectas atque incompositas reliquit. Ipse enim dominus, qui hunc exterius humana allocutione ut sequeretur vocavit, intus divina inspiratione, ut mox vocantem sequeretur, accendit.

Hieronymus. Sic ergo levi, qui appositus interpretatur, a telonio negotiorum saecularium solum sequitur verbum quod dicit: qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus.

Theophylactus. Qui autem prius alios impetebat sic factus est benevolus ut ad comestionem plurimos convocaret: unde sequitur et factum est cum accumberet, scilicet iesus, in domo illius, multi publicani, et peccatores simul discumbebant cum iesu et discipulis eius.

Beda. Publicani autem appellantur hi qui vectigalia publica exigunt, sive qui conductores sunt vectigalium fisci, vel rerum publicarum, nec non et hi qui saeculi huius lucra per negotia sectantur, eodem vocabulo censentur. Viderant itaque publicanum a peccatis ad meliora conversum, locum invenisse poenitentiae, et ob id etiam non desperant salutem. Neque vero in pristinis vitiis permanentes publicani veniunt ad iesum, ut pharisaei et scribae; sed poenitentiam agentes, ut sequens evangelistae sermo designat, dicens erant enim multi qui sequebantur eum. Ibat enim dominus ad convivia peccatorum, ut occasionem haberet docendi, et spirituales invitatoribus suis praeberet cibos: quod mysteriorum figuris congruit; qui enim domicilio Christum recipit interno, maximis delectationibus exuberantium pascitur voluptatum. Itaque dominus libenter ingreditur, et in eius qui crediderit recumbit affectu; et hoc est bonorum operum spirituale convivium, quo dives populus eget, et pauper epulatur.

Theophylactus. Pharisaei autem hoc arguunt, quasi puros se facientes; unde sequitur et pharisaei videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dixerunt discipulis eius: quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester? Beda. Si per Matthaei electionem et vocationem publicanorum, fides exprimitur gentium, quae prius mundi lucris inhiabant: profecto supercilium scribarum et pharisaeorum, iudaeorum invidiam insinuat, qui de gentium salute torquentur. Sequitur hoc audito iesus ait illis: non necesse habent sani medico, sed qui male habent. Sugillat scribas et pharisaeos, qui iustos se putantes, peccatorum consortia declinabant. Seipsum medicum dicit, qui miro medicandi genere vulneratus est propter iniquitates nostras, et eius livore sanati sumus; sanos autem et iustos appellat eos, qui suam iustitiam nolentes statuere, iustitiae Dei sunt subiecti; porro male habentes, et peccatores vocat eos qui suae fragilitatis conscientia devicti, nec per legem se iustificari posse videntes, Christi gratiae poenitendo colla submittunt; unde subditur non enim veni vocare iustos, sed peccatores; non quidem ut maneant peccatores, sed ut ad poenitentiam convertantur.


MARCUS 2,18-22


6218 (Mc 2,18-22)

Glossa. Sicut superius apud discipulos magister arguebatur de consortio peccatorum in conviviis; ita nunc e converso apud magistrum discipuli incusantur de ieiuniorum omissione, ut sic inter eos materia dissidii oriretur; unde dicitur et erant discipuli Ioannis et pharisaeorum ieiunantes.

Theophylactus. Ioannis enim discipuli in imperfecto positi, in consuetudinibus iudaicis permanebant.

Augustinus de cons. Evang.. Potest autem putari, ideo addidisse pharisaeos, quod simul cum discipulis Ioannis hoc quod sequitur domino dixerint; cum Matthaeus hoc discipulos Ioannis tantum dixisse perhibeat; sed verba quae sequuntur magis indicant alios hoc dixisse de aliis; sequitur enim et veniunt, et dicunt illi: quare discipuli Ioannis et pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant? haec enim verba indicant, convivas qui aderant venisse ad iesum, et hoc idem discipulis dixisse, ita ut quod ait veniunt, non de ipsis dixerit, de quibus interposuerat et erant discipuli Ioannis et pharisaeorum ieiunantes. Sed cum isti essent ieiunantes, veniunt illi quos hoc movet. Unde ergo Matthaeus dicit: et accesserunt ad eum discipuli Ioannis dicentes, nisi quia et apostoli aderant, et omnes certatim, ut quisque poterat, haec obiecerunt? Chrysostomus. Discipuli ergo Ioannis, et pharisaeorum contra Christum zelotype se habentes, ipsum interrogant, utrum solus cum discipulis suis absque abstinentia et labore pugnas superet passionum.

Beda. Sed Ioannes vinum et siceram non bibit; dominus cum peccatoribus manducat et bibit: quia illi abstinentia meritum auget cui potentia nulla inerat naturae; dominus autem, cui naturaliter suppetebat delicta donare, cur eos declinaret quos abstinentibus poterat reddere puriores? sed ieiunavit et Christus, ne praeceptum declinares; manducavit cum peccatoribus, ut gratiam cerneres, agnosceres potestatem. Sequitur et ait illis iesus: numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu est cum illis sponsus, ieiunare? Augustinus de cons. Evang.. Marcus hic filios nuptiarum appellat, Matthaeus autem filios sponsi: filios enim nuptiarum non tantum sponsi, sed etiam sponsae intelligimus.

Chrysostomus. Sponsum ergo seipsum vocat, tamquam ecclesiam desponsaturus. Est enim desponsatio datio arrhae, scilicet gratiae spiritus sancti, per quam credidit orbis terrae.

Theophylactus. Sponsum etiam seipsum vocat, non solum tamquam virginales animas desponsantem, sed quia tempus primi adventus eius non est doloris neque tristitiae his qui credunt in eum, neque labores continens, sed requiem: est enim absque operatione legali dans requiem per baptismum, per quem facile sine labore salutem consequimur. Filii autem nuptiarum, sive sponsi, sunt apostoli: quia ipsi Dei gratia digni sunt facti omni bono caelesti, ac omni delectatione participes.

Chrysostomus. Conversationem autem suam omnis angustiae dicit esse alienam, cum subdit quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare. Ille tristatur qui praesens bonum non habet; qui vero in praesenti accipit, gaudet, et non tristatur. Ut autem elationem illorum destrueret, et ostenderet quod non ad lasciviam proprios discipulos conservabat, subiungit venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illis diebus; quasi dicat: tempus erit in quo suam virilitatem demonstrent: quando enim subtrahetur ab eis sponsus, ieiunabunt, eius affectantes adventum, ut spiritus illi coniungant per corporales angustias emundatos. Ostendit etiam quod nulla necessitas est ut sui ieiunent, sicut illi qui sponsum humanae naturae, qui ubique praesidet verbis Dei, et qui tribuit semen vitae, secum habebant praesentem. Filii etiam sponsi, quia infantes sunt, non possunt per totum conformari patri et sponso, qui eorum infantiam considerans dignatur eos non tunc ieiunare; recedente autem sponso, propter desiderium ieiunabunt; sed cum perfecti fuerint, et sponso coniungentur in nuptiis, regalem semper comedent coenam.

Theophylactus. Intelligendum est autem et sic: quoniam omnis homo qui bene operatur est sponsi filius, et sponsum secum habet, scilicet Christum, et non ieiunat, idest opera poenitentiae non ostendit, quia non peccat; quando vero aufertur sponsus, homine in peccatum labente, tunc ieiunat, et poenitet, ut curet delictum.

Beda. Mystico autem sensu potest sic exponi quod discipuli Ioannis et pharisaei ieiunant: quia omnis qui de operibus legis sine fide gloriatur, et qui traditiones sequitur hominum, et praeconium Christi aure corporis, non fide cordis percipit, spiritualibus abstinens bonis, tabescit; qui vero Christi membris fideli incorporatur amore, non potest ieiunare, quia carne ipsius epulatur et sanguine. Sequitur nemo assumentum panni rudis, idest novi, assuit vestimento veteri.

Chrysostomus. Quasi dicat: quia hi novi praedicatores testamenti existunt, legibus eos servire veteribus possibile non est; vos autem congrue veteres sequentes consuetudines, mosaica ieiunia observatis; isti vero novas, ac mirabiles observationes tradituri hominibus, veteres observare non est necesse, sed esse mentibus virtuosos: aliquo vero tempore ieiunium cum ceteris virtutibus observabunt. Sed hoc ieiunium differt a ieiunio legis; quia illud erat ex necessitate, hoc ex voluntate, propter fervorem spiritus, cuius nondum sunt capaces; unde sequitur et nemo mittit vinum novum in utres veteres.

Beda. Discipulos enim veteribus comparat utribus, quos vino novo, idest spiritualibus praeceptis, facilius disrumpi, quam posse continere dicit. Erunt autem utres novi cum post ascensum domini desiderio consolationis eius innovabuntur; et tunc novum vinum novis utribus adveniet; hoc est, spiritus sancti fervor spiritualium corda replebit. Doctori etiam cavendum est, ne animae in vetustate malitiae perduranti, novorum mysteriorum secreta committat.

Theophylactus. Vel aliter. Discipuli veteribus vestimentis assimilati sunt propter eorum mentis infirmitatem, quibus non erat congruum imponere statutum grave ieiunii.

Beda. Neque conveniens erat novum pannum assuere, quod est aliqua particula doctrinae, quae ad novae vitae temperantiam pertinet, quae generale docet ieiunium ab omni laetitia temporalium delectationum: quia si hoc fiat, et doctrina scinditur, et non convenit vetustati. Vestimento autem novo bona opera, quae foris aguntur, insinuantur; vino autem novo fervor fidei, spei et caritatis, quo intus reformamur, exprimitur.



Th. Aq. Catena aurea 6132