Th. Aq. Catena aurea 6421

MARCUS 4,21-25


6421 (Mc 4,21-25)

Chrysostomus. Post interrogationem discipulorum de parabola, ac explanationem, bene subiungit et dicebat illis: numquid venit lucerna ut sub modio ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur? quasi dicat: propter hoc parabola dicta est, non ut immanifesta maneat, aut occulta, tamquam sub modio, aut sub lecto, sed ut dignis manifestetur. Lucerna in nobis est intellectualis natura, quae secundum proportionem illuminationis, aut clare apparet, aut obscure. Si enim meditationes quae nutriunt lumen, ac recordationes, in quibus lucerna talis accenditur, negligantur, mox extinguitur.

Hieronymus. Vel lucerna verbum est de tribus seminibus; modius, aut lectus, auditus est inobedientium; candelabrum apostoli sunt, quos illuminavit verbum Dei; unde sequitur non est enim aliquid absconditum. Absconditum et occultum parabola seminis est; in palam vero venit, dum a domino tractatur.

Theophylactus. Vel hic dominus discipulos monet lucidos esse secundum vitam et conversationem; quasi dicat: sicut lucerna ad lucendum ponitur, sic ad vitam vestram omnes respicient. Itaque studete bonam vitam habere, et non in angulis sedeatis, sed lucerna estote: lucerna enim non sub lecto, sed supra candelabrum posita lucet. Quam quidem lucernam necesse est ponere super candelabrum, idest in altitudine conversationis, quae secundum deum est, ut et aliis lucere valeat; non sub modio, idest circa gulam; neque sub lecto, idest otio: nemo enim qui escis studet, et requiem diligit, posset esse lucerna omnibus lucens.


Beda. Vel quia tempus vitae nostrae sub certa divinae provisionis mensura continetur, recte modio comparatur; lectus vero animae corpus est, in quo temporaliter habitans quiescit. Qui ergo amore vitae temporalis et illecebrarum carnalium occultat verbum Dei, modio vel lecto lucernam operit; supra candelabrum autem ponit lucernam qui corpus suum ministerio verbi Dei subicit: unde his verbis typice figuram docet praedicandi; unde sequitur non enim est absconditum quod non reveletur, neque factum est occultum quod non in palam veniat; quasi dicat: nolite erubescere evangelium, sed inter tenebras persecutorum, lumen verbi Dei supra corporis vestri candelabrum levate, fixa mente retinentes illum diem quo illuminabit Deus abscondita tenebrarum: tunc enim et vos laus, et adversarios poena manet aeterna.

Chrysostomus. Vel aliter. Non est aliquid absconditum; quasi dicat: si vos cum diligentia vitam duxeritis, accusationes lucernam vestram non poterunt obumbrare.

Theophylactus. Unusquisque enim nostrum seu bonum aliquid, seu malum in praeterito fecerit, manifestatur in praesenti, et multo magis in futuro. Quid enim est Deo occultius? sed tamen et ipse manifestatus est in carne. Sequitur si quis habet aures audiendi, audiat.

Beda. Idest, si quis habet sensum intelligendi verbum Dei, non se subtrahat, non auditum ad fabulas convertat; sed his quae veritas dixit, accommodet aurem scrutandi, manus implendi, linguam praedicandi. Sequitur et dicebat illis: videte quid audiatis.

Theophylactus. Ut scilicet nihil eorum quae vobis a me dicuntur subterfugiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis; idest, quantamlibet mensuram intentionis introducetis, tantam recipietis utilitatem.

Beda. Vel aliter. Si solerter omnia quae valetis, bona facere, ac proximis intimare studueritis, aderit divina pietas, quae vobis et in praesenti sensum altiora capiendi, ac potiora gerendi affectum conferet, et in futuro aeternam retributionem adiciet; et ideo subditur et adicietur vobis.

Hieronymus. Vel aliter. Secundum mensuram fidei unicuique dividitur intelligentia mysteriorum, et scientiae etiam adicientur virtutes. Sequitur qui enim habet, dabitur ei; idest, qui fidem habet, habebit virtutem; et qui habet opus verbi, habebit et intelligentiam mysterii; et qui non habet e contra fidem, deficit virtute; et qui non habet opus verbi, eius intelligentia caret; et qui non intelligit, iam auditum perdidit.

Chrysostomus super Matth.. Vel aliter. Qui habet, scilicet affectum et voluntatem audiendi, et petendi, dabitur ei; qui vero non habet divini auditus desiderium, et quod contingit habere scriptae legis, auferetur ab eo.

Beda. Nonnumquam enim lector ingeniosus negligendo se, privat se sapientia, quam tardus ingenio, studiosius elaborando, degustat.

Chrysostomus. Potest autem ideo dici quod non habet, quia veritatem non habet. Dicit autem quod habet, propter hoc quod mendacium habet: putat enim aliquid se habere, qui mendacis intellectus existit.


MARCUS 4,26-29


6426 (Mc 4,26-29)

Chrysostomus. Posuit supra parabolam de tribus seminibus, diversimode perditis et uno salvato; cuius, secundum proportionem fidei et operationis, tres differentias ostendit: hic vero parabolam ponit solum de salvatis; unde dicit et dicebat: sic est regnum Dei quemadmodum si homo iactet semen in terram.

Hieronymus. Regnum Dei ecclesia est, quae regitur a Deo, et ipsa regit homines, et contrarias virtutes, et vitia calcat.

Chrysostomus. Vel regnum Dei dicit fidem, quae est in ipsum, ac dispensationem humanitatis; quod quidem regnum est sicut si iaciat sementem homo: ipse enim existens Deus, et Dei filius, homo incommutabiliter factus pro nobis, terram seminavit; idest, totum mundum verbo divinae cognitionis illuminavit.

Hieronymus. Semen enim verbum vitae est; terra corda humana; et dormitio hominis mors est salvatoris. Exurgit semen nocte ac die: quia post somnum Christi, numerus credentium per adversa et prospera magis magisque germinavit in fide, et crevit in opere.

Chrysostomus. Vel exurgit ipse Christus, qui sedebat, expectans per longanimitatem, quod recipientes semen fructificarent. Surgit autem, idest benevolentiae suae verbo ad fructificationem nos erigens per arma iustitiae a dextris, quibus significatur dies, et a sinistris, quibus significatur nox persecutionum: per haec enim semen germinat, nec arescit.

Theophylactus. Vel aliter. Christus dormit, idest ascendit in caelum, ubi licet dormire videatur, surgit tamen nocte cum per tentationes nos erigit in suam cognitionem; die vero cum propter orationes nostram disponit salutem.

Hieronymus. Quod autem dicit dum nescit ille, tropica est locutio; idest, nescire nos facit, quis fructus usque in finem afferat.

Chrysostomus. Vel dicit nescit ille, ut ostendat liberam voluntatem eorum qui verbum suscipiunt: voluntati enim nostrae committit opus, et non totum ipse solus operatur, ne bonum involuntarium videatur; unde subdit ultro enim terra fructificat; idest, non necessitate coacta contra propriam voluntatem, sed voluntate adducitur ad fructificandum. Primum herbam.

Hieronymus. Idest timorem: initium enim sapientiae timor domini. Deinde spicam, idest poenitentiam lacrymosam; deinde plenum fructum in spica, idest caritatem: plenitudo enim legis est caritas.

Chrysostomus. Vel primo herbam fructificat in lege naturae, paulatim ad profectum crescens, postmodum producit spicas in manipulum colligendas, et in altari domino offerendas, in lege scilicet moysi; postea plenum fructum in evangelio: vel quia non solum oportet nos frondere per obedientiam, sed esse prudentes, et quasi arundinis spicas erectos persistere, de ventis agitantibus non curantes. Oportet nos etiam animam curare per assiduitatem memoriae, ut tamquam spicae fructum gestemus; idest, operationem virtutis completam demonstremus.

Theophylactus. Herbam enim germinamus, cum principium boni ostendimus; deinde spicam, cum resistere tentationibus possumus; deinde fructum, cum perfectum quis operatur. Sequitur et cum ex se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.

Hieronymus. Falx est mors, vel iudicium, quod secat omnia; messis est consummatio saeculi.

Gregorius moralium. Vel aliter. Semen homo iactat in terram, cum cordi suo bonam intentionem inserit; dormit autem qui iam in spe boni operis quiescit; nocte vero exurgit, ac die, quia inter adversa et prospera proficit, dum ille nescit qui adhuc metiri incrementa sua non valet, et tamen concepta virtus ad perfectum ducitur. Cum igitur desideria bona concipimus, semen in terram mittimus; cum recte operari incipimus, herba sumus; cum ad profectum boni operis crescimus, ad spicam pervenimus; cum in eiusdem operis perfectione solidamur, iam plenum frumentum in spica proferimus.


MARCUS 4,30-34


6430 (Mc 4,30-34)

Glossa. Postquam posuit parabolam de fructificatione seminis evangelii, hic subiungit aliam parabolam ad ostendendam excellentiam doctrinae evangelicae ad omnes alias doctrinas; unde dicitur et dicebat: cui assimilabimus regnum Dei? Theophylactus. Parvissimum quidem est fidei verbum. Crede in deum, et salvus eris. Sed sparsa super terram praedicatio dilatata est et augmentata, ita ut caeli volatilia, idest contemplativi homines, et alti intellectu, et cognitione, sub eo habitent. Quanti enim sapientes gentilium relinquentes sapientiam, sub praedicatione evangelii requieverunt? omnium igitur maior praedicatio facta est.

Chrysostomus. Et etiam quia quod fuit hominibus in brevibus sermonibus nuntiatum, sapientia quae inter perfectos dicitur, dilatavit super omnes sermones: quia nihil maius est hac veritate.

Theophylactus. Ramos autem magnos fecit: quidam enim apostolorum in romam, et quidam in indiam, et quidam in alias terrae partes sunt divisi sicut rami.

Hieronymus. Vel semen istud minimum est timore, magnum autem in caritate, quae est maior omnibus oleribus, quia Deus caritas est, et omnis caro foenum. Fecit autem ramos misericordiae et compassionis, cum sub umbra pauperes Christi, qui sunt caeli animalia, delectantur habitare.

Beda. Homo autem qui seminat a plerisque salvator ipse intelligitur, ab aliis autem ipse homo seminans in corde suo.

Chrysostomus. Postea vero marcus brevitate gaudens, ostendens parabolarum naturam, subiungit et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire.

Theophylactus. Quoniam enim turbae erant indoctae, a comestibilibus, et consuetis nominibus instruit eas; et propter hoc subdit sine parabola autem non loquebatur eis, ut scilicet moverentur ad accedendum et interrogandum. Sequitur seorsum autem discipulis suis disserebat omnia, scilicet de quibus interrogabant ut ignorantes, non simpliciter omnia tam manifesta, quam immanifesta.

Hieronymus. Illi enim digni erant seorsum audire mysteria in penetrali, in timore sapientiae qui remoti a cogitationum malarum tumultibus in solitudine virtutum permanebant: sapientia enim in tempore otii percipitur.


MARCUS 4,35-41


6435 (Mc 4,35-41)

Hieronymus. Post doctrinam dehinc ad mare venerunt, et fluctibus turbantur; unde dicitur et ait illis in illa die, cum sero esset factum: transeamus contra.

Remigius. Tria enim legitur dominus habuisse refugia, scilicet navis, montis et deserti; quoties a turbis comprimebatur, ad aliquod istorum refugiebat. Cum ergo vidit dominus turbas multas circa se, earum importunitatem quasi homo volens declinare, iussit discipulos suos transfretare. Sequitur et dimittentes turbam, assumunt eum, ita ut erat in navi.

Chrysostomus. Discipulos quidem assumpsit dominus, ut visores fierent futuri miraculi; sed solum ipsos assumit, ne alii cognoscerent ipsos esse tam modicae fidei; unde ad ostendendum quod separatim alii transfretabant, subiungit et aliae naves erant cum illo. Ne autem superbirent discipuli quod eos solos assumpserat, periclitari eos permittit, et ut etiam per hoc discerent tentationes viriliter sustinere; unde sequitur et facta est procella magna. Ut autem futuri miraculi maiorem eis imprimat sensum, dat tempus timori, dormiendo; unde sequitur et erat ipse in puppi super cervical dormiens. Si enim vigilasset, aut non timuissent, neque rogassent tempestate orta; aut eum aliquid tale facere non putassent.

Theophylactus. Dimisit ergo eos incidere in timore periclitationis, ut eius virtutem in seipsis cognoscerent, qui alios ab eo beneficiatos videbant. Dormiebat autem super cervical navis, ligneum siquidem.

Chrysostomus. Ostendens suam humilitatem, et ex hoc multam sapientiam docens. Nondum autem discipuli, qui circa eum existebant, eius gloriam cognoscebant; et quidem quod surgens poterat ventis imperare credebant, sed quod quiescens, seu dormiens nequaquam; et ideo sequitur et excitant eum, et dicunt ei: magister, non ad te pertinet quia perimus? Theophylactus. Ipse autem exurgens, comminatur primo quidem vento, qui maris tempestatem et fluctus faciebat; et hoc est quod subditur et exurgens comminatus est vento; deinde praecipit mari; unde sequitur et dixit mari: tace, obmutesce.

Glossa. Ex commotione enim maris quidam sonitus consurgit, qui videtur esse quaedam maris locutio periculum comminantis; et ideo convenienter sub quadam metaphora tranquillitatem imperat taciturnitatis vocabulo; sicut et in cohibitione ventorum, qui sua violentia mare conturbant, comminationem nominavit. Solent enim potestatem habentes, eos qui violentia pacem hominum conturbant, comminatione poenarum refrenare. Per hoc ergo datur intelligi quod sicut rex aliquis potest comminatione violentos comprimere, et suis edictis murmur subiecti populi mitigare, ita Christus rex universae creaturae existens, sua comminatione ventorum cohibuit violentiam, et mari taciturnitatem indixit: et statim est effectus secutus; sequitur enim et cessavit ventus, cui scilicet fuerat comminatus, et facta est tranquillitas magna; scilicet in mari, cui taciturnitatem indixerat.

Theophylactus. Comminatus est etiam et discipulis tamquam fidem non habentibus; sequitur enim et ait illis: quid timidi estis? necdum habetis fidem? si enim habuissent fidem, credidissent quod etiam dormiens servare eos potuisset incolumes. Sequitur et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: quis, putas, est iste, quia venti et mare obediunt ei? etenim dubie habebant se erga eum; inquantum enim iussu mare placavit, non baculo, ut Moyses, non precibus, ut eliseus iordanem, neque arca, ut iesus nave, secundum hoc vere Deus eis videbatur, secundum vero quod dormiebat, homo.

Hieronymus. Mystice vero puppis ecclesiae est initium, in qua dominus corporaliter dormit, quia nunquam dormit qui custodit israel; puppis enim mortuis pellibus vivos continet, et fluctus arcet, et ligno solidatur; idest, cruce et morte domini ecclesia salvatur. Cervical corpus domini est, cui divinitas sicut caput inclinata est. Ventus autem et mare daemones et persecutores sunt; quibus dicit tace, quando compescit edicta regum iniquorum, ut voluerit. Tranquillitas magna est pax ecclesiae post pressuram, sive theorica post vitam activam.

Beda. Vel navicula quam ascendit, passionis arbor intelligitur, per quam fideles ad securitatem securi littoris perveniunt. Aliae naves quae fuisse dicuntur cum domino, illos significant qui fide dominicae crucis imbuti sunt, non tamen turbine tribulationum pulsati; vel post tentationum procellas serenitate pacis utuntur. Discipulis autem navigantibus Christus obdormivit, quia fidelibus futuri regni quietem meditantibus, tempus dominicae passionis advenit: unde hoc sero factum fuisse perhibetur, ut veri solis occubitum non sola domini dormitio, sed ipsa descendentis lucis hora significet. Ascendente autem illo in puppim crucis, fluctus blasphemantium persecutorum assurgunt daemoniacis excitati procellis; quibus tamen non ipsius patientia turbatur, sed discipulorum imbecillitas concutitur. Excitant autem discipuli dominum: quia cuius mortem viderant, maximis votis resurrectionem quaerebant. Vento exurgens comminatus est: quia resurrectione celebrata, diaboli superbiam stravit. Mare silere praecepit: quia iudaeorum rabiem resurgendo deiecit. Discipuli autem arguuntur: quia post resurrectionem exprobavit eis incredulitatem eorum. Et nos quoque cum signo dominicae crucis imbuti saeculum relinquere disponimus, navem cum iesu conscendimus, mare transire conamur; sed nobis navigantibus inter aequoris fremitus obdormit, quando inter medios virtutum usus, vel immundorum spirituum, vel hominum pravorum, vel ipsarum nostrarum cogitationum impetus, amoris flamma refrigescit. Verum inter huiusmodi procellas illum sedulo excitemus; mox tempestatem compescet, refundet tranquillitatem, portum salutis indulgebit.


MARCUS 5,1-20


6501 (Mc 5,1-20)

Theophylactus. Quia qui in navicula erant conquirebant ad invicem quis, putas, est iste? inimicorum testimonio confirmatur quis esset: accessit enim daemoniacus confitens ipsum esse filium Dei; ad quod narrandum evangelista accedens, dicit et venerunt trans fretum maris, in regionem gerazenorum.

Beda. Geraza est urbs insignis arabiae trans iordanem, iuxta montem galaad, quam tenuit tribus manasse, non longe a stagno tiberiadis, in quod porci praecipitati sunt.

Chrysostomus. Sed tamen neque gadarenorum, neque gerazenorum exquisita scriptura continet, sed gergesenorum. Gadara enim civitas est iudaeae, cui prope adiacet stagnum, et nullo modo mare; geraza vero arabiae civitas est, neque mare, neque stagnum proximum habens. Et ne tam evidens mendacium evangelistae dixisse videantur, viri tam diligenter scientes ea quae circa iudaeam erant; gergesa quidem, a qua gergeseni dicti, antiqua civitas fuit, iuxta eam quae nunc tiberias appellatur, circa quam praecipuum est circumpositum stagnum. Sequitur et exeunti ei de navi statim occurrit de monumentis homo.

Augustinus de cons. Evang.. Cum Matthaeus dicat duos fuisse, marcus et Lucas unum commemorant, ut intelligas unum eorum fuisse personae alicuius clarioris, quem regio illa maxime dolebat.

Chrysostomus in Matth.. Vel videtur quod marcus et Lucas illud quod erat miserabilius narraverunt; et propter hoc diffusius quod illi contigerat enarrant; sequitur enim et neque catenis iam quisquam poterat eum ligare. Dixerunt ergo simpliciter daemoniacum, numerum non quaerendo; vel ut virtutem maiorem ostenderent operantis; nam qui unum talem curaverat, non erat ei impossibile multos alios curare. Nec tamen hic dissonantia demonstratur: non enim dixerunt, quod unus solus erat; quod si dixissent, Matthaeo contradicere viderentur. Habitabant autem in monumentis daemones, erroneum dogma multis volentes immittere, quod decedentium animae in daemones convertebantur.

Gregorius nyssenus. Paraverat autem se coetus daemonum ad resistendum divinae potestati. Cum autem appropinquaret qui potestatem habet super omnia, exclamant eminentem eius virtutem; unde sequitur videns autem iesum a longe, cucurrit, et adoravit eum, et clamans voce magna dixit: quid mihi et tibi iesu fili Dei altissimi? Cyrillus. Vide daemonem duplici passione divisum, audacia et timore: reluctatur, et orat; quasi quaestionem aliquam intentans, vult scire quid sibi et iesu commune; quasi dicat: qua de causa eicis me ab hominibus, cum sint mei? Beda. Quae autem impietas est iudaeorum eum dicere in principe daemoniorum eiecisse daemonia quem et ipsa daemonia fatentur nihil secum habere commune? Cyrillus. Deinde orans subiungit adiuro te per deum ne me torqueas; emissionem enim reputabat tormentum; vel etiam invisibiliter torquebatur.

Chrysostomus in Matth.. Quamvis enim mali sint daemones, sciunt tamen quod ipsos propter peccata expectat ultimo aliqua poena: quia vero nondum eis tempus ultimae poenae advenerat, firmissime cognoscebant; maxime cum permissum esset eis hominibus commisceri. Sed quia Christus comprehenderat eos tanta mala perpetrare, putabant quod propter factorum excessum, ultimum punitionis tempus minime expectarent; propter hoc supplicant ne torqueantur.

Beda. Magnum enim tormentum est daemoni a laesione hominis cessare; et tanto dimittit gravius quanto possidet durius; sequitur enim dicebat enim illi: exi, spiritus immunde, ab homine isto.

Cyrillus. Attendas inexpugnabilem virtutem Christi; conquassat satanam, cui verba Christi sunt ignis et flamma: secundum quod psalmista dicit: liquefacti sunt montes a facie Dei, idest sublimes, et superbae virtutes. Sequitur et interrogabat eum: quod tibi nomen est? Theophylactus. Interrogat quidem dominus, non ut ipse sciret; sed ut ceteri sciant multitudinem habitantium daemonum.

Chrysostomus. Ne si ipse diceret, quod multi sunt, incredibile fieret. Vult ergo quod ipsi confiteantur, quod multi erant; unde sequitur et dicit ei: legio mihi nomen est, quia multi sumus. Non dicit determinatum numerum, sed multitudinem: non enim prodest ad scientiam exquisitio numeri.

Beda. Confessa autem publice peste, quam furens tolerabat, virtus curantis gratior apparet. Sed et nostri temporis sacerdotes, qui per exorcismi gratiam eicere norunt, solent dicere, patientes non aliter valere curari, nisi, quantum sapere possunt, omne quod ab immundis spiritibus visu, auditu, gustu, tactu, vel alio quolibet corporis aut animi sensu vigilantes, dormientesve pertulerint, confitendo patenter exponant. Sequitur et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem.

Chrysostomus. Aut, ut Lucas dicit, in abyssum; abyssus enim est separatio huius mundi: promerentur enim daemones mitti ad tenebras exteriores, diabolo et suis angelis praeparatas. Hoc autem Christus facere poterat; permisit tamen eos in hac terra esse, ne absentia tentatoris homines corona victoriae privaret.

Theophylactus. Et ut nobiscum pugnantes, nos peritiores constituant. Sequitur erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens.

Augustinus de cons. Evang.. Quod hic dicit marcus circa montem fuisse gregem, Lucas autem in monte, nihil repugnat: grex enim porcorum tam magnus fuit ut aliquid eius esset in monte, et aliquid circa montem. Sequitur et deprecabantur eum spiritus, dicentes: mitte nos in porcos, ut in eos introeamus.

Remigius super Matth.. Idcirco autem intraverunt in porcos non sponte, sed petierunt ut eis concederetur, ut demonstraretur quia non possunt nocere hominibus, nisi permissione divina. Ideo autem non petierunt mitti in homines, quia illum cuius virtute torquebantur, humanam speciem gestare videbant; nec petierunt ut in pecora mitterentur, quia velut munda animalia in templo Dei offerebantur. Petierunt ut in porcos mitterentur, quia nullum animal est immundius porco, et daemones semper in spurcitiis delectantur. Sequitur et concessit eis statim iesus.

Beda. Ideo quidem permisit ut per interfectionem porcorum hominibus salutis occasio praebeatur.

Chrysostomus in Matth.. Volens furiam quam contra homines habent daemones, omnibus demonstrare, et quod multo peiora vellent hominibus infligere, si possent virtute non impediti divina. Et quia in hominibus hanc demonstrationem fieri eius pietas non ferebat, ipsos in porcos intrare permisit, ut in illis virtus, et furor daemonum videatur. Sequitur et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Titus. Fugam autem arripuerunt pastores, ne cum porcis perirent, et huiusmodi terrorem civibus intulerunt; unde sequitur qui autem pascebant eos, etc.. Illos ad salvatorem adduxit damni necessitas: frequenter enim cum Deus homines damnat in rebus possessis, confert beneficium animabus; unde sequitur et veniunt ad iesum, et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem, scilicet iuxta pedes a quibus nactus erat salutem, quem antea nec catenae compescere poterant; vestitum et sanae mentis, qui continuo nudus erat: et obstupuerunt; unde sequitur et timuerunt. Hoc igitur miraculum partim visu, partim verbis comperiunt; unde sequitur et narraverunt illis qui viderant.

Theophylactus. Stupentes autem propter miraculum quod audierant, timuerunt, et propter hoc deprecantur ipsum ut ab eorum recedat finibus; et hoc est quod subditur et rogare eum coeperunt ut discederet a finibus eorum: timebant enim ne aliquando tale aliquid paterentur. Contristati enim de porcorum perditione, praesentiam renuunt salvatoris.

Beda. Vel conscii fragilitatis propriae, praesentia domini se iudicabant indignos. Sequitur cumque ascenderet navim, coepit illum deprecari qui a daemone vexatus fuerat, ut esset cum illo.

Theophylactus. Timebat enim ne aliquando invenientes eum daemones reintrarent in eum. Dominus vero remittit eum in domum suam, innuens ei quod quamvis ipse praesens non esset, tamen sua virtus ipsum custodiret; simul etiam ut curatus aliis prosit; unde sequitur et non admisit eum, sed ait illi: vade in domum tuam ad tuos, et nuntia illis quanta tibi dominus fecerit, et misertus sit tui. Vide salvatoris humilitatem: non dixit: denuntia omnia quae feci tibi, sed omnia quae fecit tibi dominus: sic et tu cum aliquid boni feceris, non tibi, sed Deo attribuas.

Chrysostomus. Licet autem aliis sanatis praeceperit nemini dicere, convenienter tamen huic praecepit quod annuntiet: quoniam omnis illa regio daemonibus detenta sine Deo manebat.

Theophylactus. Ipse igitur coepit praedicare, et omnes mirantur; et hoc est quod sequitur et coepit praedicare.

Beda. Mystice autem gerasa sive gergese, ut quidam legunt, colonum eiciens, sive advena appropinquans interpretatur: quia gentium populus et hostem de corde repulit, et qui erat longe, factus est prope.

Hieronymus. Hic autem daemoniacus, desperatissimus gentium populus est, nec lege naturae, nec Dei, nec humano timore alligatus.

Beda. Qui in monumentis habitabat, quia in mortuis operibus, hoc est in peccatis, delectabatur, semper nocte ac die furebat, quia in prosperis et adversis a servitio malignorum spirituum non cessabat; sed per operum foeditatem quasi in monumentis iacebat, per fastum superbiae in montibus errabat, per verba durissimae infidelitatis quasi lapidibus se concidebat. Dicit autem legio mihi nomen est, quia populus gentium diversis idololatriae cultibus erat mancipatus. Quod autem exeuntes spiritus immundi ab homine intrant porcos, quos in mare praecipitant, significat quod liberato populo gentium a damnatione daemonum, qui Christo credere noluerunt, in abditis agunt sacrilegos ritus.

Theophylactus. Vel per hoc significatur quod daemones intrant in homines ad modum porcorum viventes, et volutabro voluptatum se involventes; ac praecipitant eos praecipitio perditionis in mare vitae istius, et suffocantur.

Hieronymus. Vel suffocantur in inferno sine respectu misericordiae per impetum immaturae mortis; a quibus fugiunt multi, quia flagellato stulto, sapiens prudentior fit.

Beda. Quod autem dominus volentem esse cum illo non admisit, significat quod quisque intelligat post remissionem peccatorum ingrediendum sibi esse in conscientiam bonam, et serviendum evangelio propter aliorum salutem, ut deinde cum Christo requiescat.

Gregorius moralium. Cum enim quantumlibet parum de divina cognitione percepimus, redire iam ad humana nolumus, quietem contemplationis quaerentes; sed dominus praecipit, ut mens prius exsudet in opere, et postmodum refici debeat per contemplationem.

Hieronymus. Homo autem sanatus praedicabat in decapoli, dum a romano nunc regno iudaei convertuntur, qui in littera tantum pendent decalogi.


MARCUS 5,21-34


6521 (Mc 5,21-34)

Theophylactus. Post miraculum daemoniaci, aliud miraculum dominus operatur, filiam scilicet archisynagogi resuscitans, ad cuius miraculi narrationem evangelista accedens, dicit et cum ascendisset iesus in navi, rursus trans fretum.

Augustinus de cons. Evang.. Intelligendum est autem quod de archisynagogi filia subditur, factum esse cum ascendisset iesus in navi rursus trans fretum; sed quantum post, non apparet: nisi enim fuisset intervallum, non esset quando fieret quod narrat Matthaeus de convivio domus suae; post quod factum nihil aliud continuo sequitur quam illud de archisynagogi filia: sic enim ipse contexit, ut ipse transitus aperte indicet hoc consequenter narrari quod consequenter est factum. Sequitur et venit quidam de archisynagogis nomine iairus.

Chrysostomus. Nomen posuit propter iudaeos, qui tunc erant, ut nomen miraculi fieret ostensivum. Sequitur et videns eum procidit ad pedes eius, et deprecabatur eum multum, dicens: quoniam filia mea in extremis est. Et quidem Matthaeus narrat archisynagogum puellam mortuam nuntiasse; marcus vero graviter infirmatam; sed postmodum archisynagogo, cum quo dominus ire debebat, nuntiatum fuisse puellam mortuam esse. Matthaeus ergo eamdem rem similem significat, quod scilicet mortuam suscitaverit, brevitatis causa eam dicens obiisse, quam constat mortuam suscitatam fuisse.

Augustinus de cons. Evang.. Attendit enim non verba patris de filia, sed, quod est potissimum, voluntatem: ita enim desperaverat ut potius eam vellet reviviscere, non credens vivam posse inveniri quam morientem reliquerat.

Theophylactus. Fuit autem hic vir ex parte fidelis, inquantum cecidit ad pedes iesu, inquantum vero deprecatur ut veniat, non quantam oportebat habere fidem, ostendit. Oportebat enim dicere: dic verbo, et sanabitur filia mea. Sequitur et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebat eum; et mulier quae erat in profluvio sanguinis duodecim annis... Venit in turba retro.

Chrysostomus. Mulier ista famosa et nota omnibus, propter hoc ad salvatorem in manifesto accedere non audebat, neque ante eum venire, quia secundum legem immunda erat; propter hoc retro tetigit, et non ante, quia nec hoc facere audebat, nec etiam tetigit vestimentum, sed vestimentorum fimbriam. Non autem fimbria, sed eius cogitatio eam salvam fecit. Sequitur dicebat enim: quia si vel vestimenta eius tetigero, salva ero.

Theophylactus. Fidelissima est haec mulier, quae a fimbriis curationem speravit, propter quod consequitur sanitatem; unde sequitur et confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit corpore quia sanata esset a plaga.

Chrysostomus. His autem qui fide tangunt Christum, virtutes eius cum sua voluntate donantur; unde sequitur et statim iesus cognoscens in semetipso virtutem quae exierat de illo, conversus ad turbam aiebat: quis tetigit vestimenta mea? virtutes quidem salvatoris exeunt ab eo non localiter, aut corporaliter, ipsum modo aliquo relinquentes: incorporales enim cum sint, ad alios exeunt, aliisque donantur, neque tamen extra eum sunt a quo exire dicuntur; sicut scientiae, quae a doctore discentibus tribuuntur. Dicit ergo cognoscens in semetipso virtutem quae exierat de eo: ut intelligeres quod eo sciente, non ignorante mulier salutem recepit. Interrogabat vero quis me tetigit? licet sciret tangentem, ut mulierem venientem manifestet, et eius publicet fidem, et ne virtus miraculosi operis oblivioni tradatur. Sequitur et dicebant ei discipuli sui: vides turbam comprimentem te, et dicis: quis me tetigit? quaesierat autem dominus: quis me tetigit? idest cogitatione et fide: non enim comprimentes turbae me tangunt, quia non cogitatu et fide accedunt. Sequitur et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat.

Theophylactus. Volebat enim dominus mulierem manifestare, primo quidem ut fidem approbaret mulieris; deinde ut archisynagogum ad confidentiam provocaret, quia sic eius filia curaretur; simulque ut mulierem solveret a timore: etenim timebat mulier, quia furata erat sanitatem: propter quod sequitur mulier autem timens et tremens, sciens quid factum esset in se, venit, et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.

Beda. Ecce quo tendebat interrogatio: ut scilicet mulier confiteatur veritatem diuturnae infidelitatis, subitae credulitatis et sanationis: et ita ipsa confirmatur in fide, et aliis praebet exemplum. Sequitur ille autem dixit ei: filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua. Non dixit: fides tua te salvam factura est, sed te salvam fecit, quasi dicat: in eo quod credidisti, iam salva facta es.

Chrysostomus. Filiam vero vocat salvatam fidei ratione: fides enim Christi, Dei filiationem praestat.

Theophylactus. Dicit autem ei vade in pace, idest in requie; quasi dicat: vade, requiesce, quia hucusque fuisti in angustiis et turbationibus.

Chrysostomus. Vel dicit vade in pace, mittens eam in finem bonorum: in pace enim Deus habitat; ut cognoscat quod non solum corpore curata est, sed etiam a causis corporalis passionis, idest peccatis, mundata.

Hieronymus. Mystice autem post praedicta venit iairus archisynagogus: quia cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis israel salvus fiet. Iairus, sive illuminans, sive illuminatus interpretatur; idest, iudaicus populus, umbra litterae deposita, spiritu illustratus et illuminatus, procidens ad pedes verbi, idest ad incarnationem iesu se humilians, rogat pro filia; quia qui sibi vivit, alios vivere facit. Abraham etiam et Moyses et samuel rogant pro plebe mortua; et sequitur iesus preces eorum.

Beda. Ad puellam autem sanandam pergens dominus a turba comprimitur: quia genti iudaeae salutaria monita praebens, noxia carnalium populorum est consuetudine gravatus. Mulier autem sanguine fluens, sed a domino curata, ecclesia est, congregata de gentibus: fluxus enim sanguinis, et super idololatriae pollutione et super his quae carnis ac sanguinis delectatione geruntur potest recte intelligi. Sed dum verbum Dei iudaeam salvare decerneret, plebs gentium paratam promissamque aliis praeripuit spe certa salutem.

Theophylactus. Vel per mulierem, quae haemorrhoissa erat, intelligas humanam naturam: profluebat enim peccatum, quod animam occidens quasi sanguinem fudit animarum nostrarum. Haec a pluribus medicorum, sapientum dico huius mundi et legis et prophetarum, curari non valuit: mox ut fimbriam Christi tetigit, idest carnem eius, sanata est: qui enim credit filium Dei incarnatum, hic est qui vestimentorum fimbriam tangit.

Beda. Unde una credula mulier dominum tangit, turba comprimit: quia qui diversis haeresibus, sive perversis moribus gravatur, solo ecclesiae catholicae corde fideliter veneratur. Venit autem ecclesia gentium retro: quia praesentem in carne dominum non videns, peractis iam sacramentis incarnationis illius, ad fidei eius gratiam pervenit; sicque dum participatione sacramentorum eius salvari a peccatis meruit, quasi tactu vestimentorum eius, fontem sui sanguinis siccavit. Circumspiciebat autem dominus videre eam quae hoc fecerat: quia omnes qui salvari merentur, suo dignos intuitu ac miseratione iudicat.



Th. Aq. Catena aurea 6421