Hilarius-De Trinitate 714

714
14. Filius ut natus ex Deo, Dei naturam habet. Nasci et coeptum esse non idem.(Et primum quaero, quam nativitas filii naturae novitatem potuerit inferre, ne Deus sit? Intelligentiae istud humanae sensus excludit, ut aliquid a natura originis suae nascendo diversum sit: nisi forte quod ex naturarum diversitate conceptum, novum aliquid in se (et ita sit generis utriusque, quod neutrum sit) veniat in vitam; quod in pecoribus ac bestiis usitatum est. Sed ea ipsa novitas non inest, nisi ex connatis proprietatibus sub diversitate naturae: et diversitatem eorum nativitas non intulit, sed accepit, dum id tenet, quod ex utroque sibi unum est. Et cum haec in his corporalibus causis et passionibus ita sint; quis rogo furor est, nativitatem unigeniti Dei ad degenerem ex Deo referre naturam: cum nativitas non nisi ex proprietate naturae sit; et jam nativitas non erit, si proprietas naturae in nativitate non fuerit? Hinc ille omnis aestus et furor est, ut in filio Dei non nativitas sit, sed creatio; ut non naturae suae originem subsistens teneat, sed alienam a Deo de non exstantibus sumat: quia secundum quod ait: Quod de carne nascitur, caro est; et quod de spiritus, spiritu est (Joan. III, 6), quia Deus spiritus est, non ambiguum sit nascenti diversum atque alienum aliquid ab eo ex quo natus sit non inesse. Nativitas igitur Dei Deum perficit, ut Deus non coeptus intelligatur 186 esse, sed natus: quia coeptum esse, potest non id ipsum esse quod nasci, dum omne coeptum aut ex nihilo in aliquid exsistit, aut ex alio in aliud proficit et desinit; ut ex terra aurum, ut ex solidis liquida, ut ex frigidis ferventia, ut ex albis punicea, ut ex aquis animantia, ut ex inanimis viventia: Dei autem filius neque ex nihilo Deus coepit esse, sed natus est; neque aliud aliquid fuit ante quam Deus est (al. esset). Atque ita qui in Deum natus est, nec coepit quod Deus est nec profecit. Tenet itaque nativitas eam ex qua substitit naturam, et filius Dei non aliud quam quod Deus est subsistit.

715
15. Natus vere ex Deo est, cui Deus est pater et cui cum Deo aequalitas. Aequalitas nec soli competit nec diversis.( Aut quisque hinc ambigit, discat a Judaeis intelligentiam naturae, vel potius cognoscat ab Evangelio veritatem nativitatis, in quo scriptum est, Propter hoc magis quaerebant eum Judaei interficere, quoniam non solum solvebat sabbatum, sed et quod proprium sibi patrem dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18). Non nunc, ut in caeteris solet, Judaeorum sermo ab his dictus refertur: expositio potius haec Evangelistae est, causam demonstrantis cur Dominum interficere Judaei vellent. Cessat (al. cesset) ergo per impietatem blasphemantium vitiosae intelligentiae excusatio; cum per Apostoli auctoritatem, sub significatione nativitatis, proprietas naturalis ostensa sit: Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Anne naturalis nativitas non est, ubi per nomen patris proprii, naturae aequalitas demonstratur? Non enim ambigitur, quin aequalitas nihil differat. Quis porro dubitabit, quin indifferentem naturam nativitas consequatur? Hinc enim est sola illa quae vere esse possit aequalitas: quia naturae aequalitatem sola possit praestare nativitas. Aequalitas vero numquam ibi esse credetur, ubi unio est: nec tamen illic reperietur, ubi differt. Ita similitudinis aequalitas nec solitudinem habet, nec diversitatem: quia omnis aequalitas nec diversa, nec sola sit.

716
16. Filii nativitas et cum Patre aequalitas ex ipsius dictis. Divinitatis Christi diversa argumenta simul pertractantur.(Quamquam igitur hujus intelligentiae nostrae judicia cum humani sensus opinione communia sint, ut et nativitas naturae habeat aequalitatem, et ubi aequalitas est, neque 187 alienum aliquid a se possit esse, nec solum; tamen ex ipsis dictis dominicis hujus quoque sermonis nostri fides affirmanda est, ne temeritas contradicendi, sub libertate diversae in nominibus intelligentiae, audeat professionibus divini de se testimonii contraire. Respondit enim Dominus: Non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille facit, eadem et Filius facit similiter. Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit: et majora horum opera demonstrabit ei, ut vos admiremini. Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Nec enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum (Ibid. 19, et seqq.). Propositionis quidem ordo id exigebat, ut singula quaeque genera singularum quarumcumque causarum pertractarentur; ut quia Deum esse Dominum nostrum Jesum Christum Dei filium, nomine, nativitate, natura, potestate, professione didicissemus, demonstratio nostra gradus singulos dispositionis propositae percurreret: sed nativitatis id natura non patitur, quae in se et nomen, et naturam, et potestatem, et professionem sola complectitur. Sine his enim nativitas non erit; quia in se haec omnia nascendo contineat. Hanc igitur tractantes, incidimus in eam necessitatem, ut superius commemorata ad ordinem tractatus proprii differre non liceat.

717
17. Christus a Judaeis accusatus et naturam et nativitatem suam exponit. Christi virtus de cognitione. Quid haec cognitio.(Respondens enim Dominus ad Judaeos, quod eum interficere ob hoc magis vellent, quia patrem suum dicens Deum, aequalem se Deo fecisset, omne sacramentum fidei nostrae, dum impiis eorum motibus contradicit, exposuit. Dixerat enim superius, cum, paralytico curato, violati sabbati reus etiam mortis judicio constitueretur, Pater meus usque adhuc operatur, et ego operor (Joan. V, 17). Et hinc omnis accendebatur invidia, quod se Deo exaequasset paterni nominis usurpatione. Volens itaque et nativitatem suam confirmare, et naturae virtutem profiteri, ait: Non potest quidquam facere ab se Filius, nisi quod viderit Patrem facientem (Ibid., 19). Exordium responsionis adversum Judaeorum impium motum, per quem usque ad voluntatem inferendae mortis exagitabantur, aptatum 188 est. Nam ad violati sabbati objectum sibi reatum dixerat, Pater meus usque adhuc operatur, et ego operor: ut usurpasse hoc ex auctoritate intelligeretur exempli; significans tamen hoc, quod ipse ageret. Patris esse opus intelligendum, quia ipse in se operaretur operante. Et rursum adversum eam invidiam, qua se per paternum nomen Deo exaequasset, haec subdidit: Amen, amen dico vobis, non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ne igitur exaequatio illa per nomen naturamque filii fidem nativitatis auferret; ait Filium ab se facere nihil posse, nisi quod Patrem facientem vidisset. Et ut maneret salutaris in Patre et Filio confessionis nostrae ordo; naturam nativitatis ostendit, quae potestatem efficiendi non per incrementa indultarum ad unumquodque opus virium sumeret, sed de cognitione praesumeret: praesumeret autem non de aliquo operis corporalis exemplo, ut aliquid prius Pater faceret ad id, quod postea Filius facturus esset: sed cum natura Dei in naturam Dei substitisset, id est, ex Patre Filius natus esset; per virtutis ac naturae in se paternae conscientiam nihil ab se, nisi quod Patrem facientem vidisset, Filium facere posse testatus est: et cum unigenitus Deus paternae virtutis operationibus operaretur, tantum sibi ad faciendum praesumeret, quantum in conscientia sua esset, inseparabilem a se Dei patris, quam per legitimam nativitatem obtinebat, posse naturam. Non enim corporalibus modis Deus videt, sed visus ei omnis in virtute naturae est.

718
18. Dum EADEM OMNIA facit, non alius; dum SIMILITER, alius est.(Denique subjecit: Omnia enim quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter (Ibidem). Similiter illud ad significationem nativitatis adjecit: omnia vero et eadem ad ostendendae naturae veritatem locutus est. In his enim, quae et quaecumque et eadem sunt, nec diversitas potest esse, nec reliquum. Atque ita in natura eadem est, cui eadem omnia posse naturae sit. Ubi vero similiter per Filium eadem omnia fiunt, similitudo operum solitudinem operantis exclusit: ut omnia quae Pater facit, eadem omnia similiter faciat et Filius. Haec est verae nativitatis intelligentia, et fidei nostrae, quae ex naturae divinae unitate, unius indifferentisque divinitatis veritatem in Patre et Filio confitetur, absolutissimum sacramentum, 189 ut eadem faciendo Filius similiter faciat, et similiter faciendo eadem sint ipsa quae faciat: quia sub una hac significatione testentur et similiter facta nativitatem, et eadem facta naturam.

719
19. Demonstratio operum nativitatem ingerit, non ignorationem. Nostrae fidei instructio est. Velle quid.(Tenet itaque responsionis dominicae ordo ecclesiasticae fidei integrum ordinem, ut nec discernat naturam, et significet nativitatem. Hoc namque sequitur: Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit; et majora horum opera demonstrabit ei, ut vos admiremini. Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Ibidem 20 et 21). Anne demonstratio operum aliud hic nobis praeter quam nativitatis fidem ingerit, ut subsistentem Filium ex subsistente Deo patre credamus? Nisi forte per ignorationem credendus est unigenitus Deus doctrina demonstrationis eguisse; sed temeritas impiae hujus existimationis non admittitur. Non enim doceri eget qui quidquid docendus sit sciat. Nam postea quam ait: Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit: ut ostenderet omnem hanc Patris demonstrationem fidei nostrae esse doctrinam, ut scilicet et Pater nobis in confessione esset et Filius, et ne qua hic ignoratio in Filio posset intelligi, cui Pater opera omnia, quae ipse faceret, demonstraret; continuo ait: Et majora horum opera demonstrabit ei, ut vos admiremini. Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Demonstratio ergo futuri operis non ignoratur a Filio, cui hoc demonstrandum est, ut exemplo paternae naturae mortuos vivificet. Ea enim Patrem demonstraturum Filio dicit, quae mirentur: et quae eadem essent illa, mox docuit: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Ibid., 21). Exaequata virtus est per naturae indissimilis unitatem. Et demonstratio operum non ignorationis instructio est, sed nostrae fidei: quae non Filio scientiam ignoratorum, sed nobis confessionem nativitatis invexit, confirmans eam per id, quod sibi omnia essent demonstrata quae posset. Neque enim non circumspectum se coelestis sermo egit, ne forte diversae naturae significatio sub occasione dicti ambigui subreperet. Demonstrata 190 enim ei potius opera Patris esse ait, quam ad operationem eorum naturam virtutis adjectam: ut demonstratio ipsa nativitatis esse substantia doceretur, cui per dilectionem Patris, operum paternorum, quae per eum effici vellet, esset connata cognitio. Porro autem ne per demonstrationis professionem, ignorantis in eo naturae diversitas crederetur; ea ipsa quae profitetur demonstranda, non nescit. Usque adeo non de exempli auctoritate gesturus est, ut vivificet quos velit. Velle enim naturae libertas est, quae ad perfectae virtutis beatitudinem cum arbitrii voluntate subsistat.

720
20. Judicium omne datum naturam et nativitatem probat. Judicium datum, ut honoris sit aequalitas.(Ac ne deinceps, quod quos vult vivificat, non nativitatis videretur in se habere naturam, sed non natae potius potestatis jure subsistere; continuo subjecit: Nec enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Ibid., 22). Et in eo, quod omne judicium datum est, et natura et nativitas demonstratur: quia et omnia habere sola natura possit indifferens, neque nativitas aliquid possit habere, nisi datum sit. Datum autem omne judicium est; quia vivificat quos vult. Neque ademptum Patri judicium potest videri, cum ipse non judicet: quia Filii judicium ex judicio sit paterno; ab eo enim datum omne judicium est. Sed dati judicii causa non tacita est. Sequitur enim: Sed judicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Ibid., 23). Quid igitur, oro, derelictum est suspicionis, aut quid reliquum est ad impietatem occasionis? Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Judicii autem dati ea causa est, ut Filius exaequati honoris ad Patrem sit, et inhonorificus Filio inhonorificus et Patri sit. Et quomodo post haec intelligitur nativitatis differre natura, quam non solum operatio, virtus, honor, sed etiam contumelia negati honoris exaequat? Nihil igitur aliud, quam sacramentum nativitatis, sermo nunc divinae responsionis ostendit. Neque aliter potuit aut debuit Filius a Patre distingui, quam ut et natus esse, nec tamen differens doceretur.

721
21. Tota de Filio fides eruitur ex praedictis Christi verbis.(Pater igitur usque modo operatur, et 191 Filius operatur. Habes naturae nomina, cum et Pater operatur et filius. Intellige et naturam Dei, per quam Deus operatur, operantem. Ac ne forte duas operationes naturarum dissimilium existimes intelligendas; memento de caeco dictum fuisse: Sed ut manifestentur opera Dei in eo: me oportet operari opera ejus qui me misit (Joan. IX, 3). In eo ergo, quod operatur Filius, opus Patris est: et opus Filii, opus Dei est. Et de operibus sequens adhuc sermo est. Interim nunc nihil aliud studuit responsio, quam ut omne opus referret ad utrumque; utriusque autem natura non differret operandi, cum in eo, quod usque adhuc Pater operatur, operatur et Filius: ne qui dominus sabbati est (dominus est enim sabbati filius hominis, Luc. VI, 5), impie operari sabbato crederetur, cujus opus per nativitatis naturam paterni in se operis esset auctoritas. Non confunditur itaque aut aboletur natura, ne filius sit: nec tamen rursum adimitur natura, ne Deus sit. Nec discernuntur diversitate, ne unum sint: neque quod unum sunt, id potest praestare ne uterque sit. Et primum filium cognosce, cum dicitur: Non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19). Habes nativitatem filii, quae ab se nihil possit facere, nisi videat. In eo autem, quod ab se nihil potest, innascibilitatis adimit errorem; ab se enim non potest posse nativitas: quod autem videt, consciae in se naturae significatur agnitio. Et in eo nunc veram Dei cognosce naturam: Quaecumque enim ille facit, eadem et Filius facit similiter (Ibidem). Post naturae autem virtutem, naturae per id indissimilis intellige unitatem: Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem qui misit illum (Ibid., 23). Ac ne te naturae unitas in solitarii unione contineat; sacramentum in eo fidei disce: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Ibidem). Conclusa sunt omnia adversum haeretici furoris ingenia. Filius est, quia ab se nihil potest: Deus est, quia quaecumque Pater facit, et ipse eadem facit: unum sunt, quia exaequatur in honore, eademque facit, non alia: non est pater ipse, quia missus est. Habet igitur hoc sacramenti sola nativitas, ut complectatur in se et nomen, et naturam, et potestatem, et professionem: quia universa 192 nativitas non potest non in ea esse natura, unde nascatur. Non affert externi generis substantiam: quia ex uno non subsistit alienum. Quod autem alienum a se non est, id unum est genere naturae: et quidquid unum est per nativitatem, non habet solitudinem; quia et solitudo singularis est, et nativitatis est unitas ad utrumque.

722
22. Arianorum fides ipsorum cognitioni adversa. Christi potestas, nativitas ex Deo, natura divina et exsistentia in Patre; manus.(Et super hoc, adsit sibi divinae de se sententiae testimonium. Ait enim: Qui sunt ex ovibus meis, vocem meam audiunt, et ego novi eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis, et non perient in sempiternum, nec quisquam rapiet eas de manu mea. Pater quod dedit mihi, majus est omnibus, nemo poterit rapere de manu patris mei. Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 27, et seqq.). Quis, rogo, intelligentiam nostram stupor hebetis mentis obtundit, ut haec in sensum nostrum tam absolute dicta non subeant? Aut quis infirmitatem humanam tumor animi insolentis illudit, ut Dei cognitionem ex his adepti, Deum putent non in his intelligendum esse quibus cognitus est? Aut enim alia sunt Evangelia proferenda quae doceant: aut si de Deo sola ista (Evangelia) docuerunt, cur non ita credimus ut docemur? Quod si ex his tantum sumpta cognitio est; cur non exinde fides sit, unde cognitio? Sed cum fides cognitioni esse adversa detegitur; jam non cognitionis fides illa, sed criminis est, irreligiosam sibi fidem adversus religionem confessae cognitionis assumens. Unigenitus igitur Deus naturae in se suae conscius, nativitatis propriae inenarrabile sacramentum, ad fidei tamen nostrae confessionem, quanta potest verborum absolutione significat: ut et natus intelligatur, et in Dei natura esse credatur, et cum Patre unum sit, et unum se profitendo cum Patre, non tamen ut solus tantum atque ipse pater intellectus amittat esse quod filius est. Testatur enim primum naturae virtutem, cum de ovibus suis ait: Nec quisquam rapiet eas de manu mea (Ibid. 28). Consciae potestatis haec vox est, imperturbatae virtutis libertatem per id, quod nemo oves de manu sua abripiat, confiteri. At vero ut in natura licet Dei, naturae tamen ex Deo sit intelligenda nativitas; subjecit: Pater quod dedit mihi majus est omnibus (Ibid., 19). Non occultat ex Patre esse se natum: quod enim a Patre accepit, 193 majus est omnibus. Et qui accepit, est in eo quod accepit nascendo, non postea; et tamen ex alio est, dum accepit. Sed qui ex alio, accepit, ne aliud quid potius, et non in ejus intelligeretur natura a quo accepit exsistere; ait: Nemo poterit rapere de manu patris mei. De manu sua nemo rapit: quia a Patre quod est omnibus majus accepit. Quid sibi vult tam diversa professio, ut rursum de manu patris sui nemo rapiat? Filii manus est, quae accepit a Patre; Patris manus est, quae dedit Filio: et quomodo quod non rapitur de manu Filii, non rapitur de manu Patris? Quomodo si quaeris intellige: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Manus Filii, manus Patris est. Non enim degenerat per nativitatem natura, ne eadem sit: neque rursum quia eadem est intelligentiam nativitatis offendit, quia nativitas nihil in se admittit alienum. Ut vero per corporalem significationem virtutem possis ejusdem nosse naturae, commemorata est Filii manus manus Patris; quia natura et virtus Patris esset in Filio. Postremo ut per sacramentum nativitatis veritatem naturae indifferentis agnosceres; dictum est: Ego et Pater unum sumus: ut quod unum sunt, nec diversum nec solitarium crederetur, non alia in utroque per nativitatis et generationis proprietatem exsistente natura.

723
23. Ariani in Christum Judaeis iniquiores.(Manet, quantum intelligi licet, mentium vesanarum voluntas, cessante licet voluntatis effectu: et malignum animum malevolentiae studium, absistente mali operis occasione, non deserit. Nunc enim haereticorum furor, jam Domino in coelis sedente, quia exemplo Judaeorum in crucem agere non possunt, pari tamen infidelitate hoc eum quod est (supple, esse) denegant: et cum non possint negare quae dicta sunt, tamen dictis non obedientes, odium impietatis exercent, verborum lapides injiciunt, et si possent, de throno eum suo in crucem retraherent. Et de Judaeis quidem ad dicti hujus novitatem commotis ita scribitur (Joan. X, 31, et seqq.): Tulerunt igitur lapides Judaei, ut eum lapidarent. Respondit 194 eis: Multa bona opera ostendi vobis a Patre, propter quod eorum opus lapidatis me? Responderunt ei Judaei: Pro bono opere non lapidamus te, sed pro blasphemia; et quia tu cum sis homo, facis te Deum. At tu vero, haeretice, quid agas ac profitearis agnosce; et eorum te intellige esse consortem, quorum in te refers perfidiae exemplum. Ad id enim quod dictum est, Ego et Pater unum sumus, Judaei lapides elevaverunt, et eorum impius dolor ad sacramentum fidei salutaris impatiens, usque ad impetum inferendae mortis erupit. Quid tu, non habendo quem lapides, denegando minus efficis? Non differt voluntas: sed voluntatem tuam inefficacem esse coelestis thronus efficit. Quanto tu irreligiosior Judaeo? Lapides ille in corpus elevat, tu in Spiritum; ille in hominem ut putabat, tu in Deum; ille in diversantem in terris, tu in throno virtutis sedentem; ille in ignoratum, tu in confessum; ille in moriturum, tu in judicem saeculorum. Ille dicit: Cum sis homo (Ibid., 33); tu dicis: Cum sis creatura; uterque autem dicitis, facis te Deum; hoc commune in eum impii vestri oris opprobrium est. Negas enim Deum ex generatione Dei, negas filium ex nativitatis veritate, negas hoc, quod ego et Pater unum sumus, confessionem unius in utroque atque consimilis esse naturae. Subjicis substantiae novae et externae et alienae Deum: ut aut alterius generis Deus sit, aut omnino nec Deus sit, quia non ex Deo nativitate subsistat.

724
24. Responsio Christi Judaeis, apta et Arianis. Responsionis causa et scopus.(Sed quia ad sacramentum dicti hujus commotus es: Ego et Pater unum sumus; ut Judaeo dicente: Cum sis homo, facis te Deum, tu pari impietate dicas: Cum sis creatura, facis te Deum (dicis enim: Non es filius ex nativitate, non es Deus ex veritate; creatura es praestantior cunctis: sed non es in Deum natus, quia ex incorporali Deo nativitatem non admitto naturae; non modo tu et Pater non unum estis, sed nec filius es, nec similis es, nec Deus es). Judaeis quidem Dominus respondit, sed magis ad impietatem tuam omnis haec apta responsio 195 est: Nonne scriptum est in lege, Quoniam ego dixi, dii estis? Si ergo illos dixit deos, ad quos verbum factum est Dei, et non potest solvi Scriptura; quem Pater sanctificavit, et misit in hunc mundum, vos dicitis quia blasphemavi, quoniam dixi, Filius Dei sum? Si non facio opera Patris, nolite credere mihi: si autem facio, et mihi non vultis credere, operibus credite; ut sciatis et cognoscatis, quoniam Pater in me, et ego in eo (Ibid., 34 seq.). Causam responsionis causa objectae ei blasphemiae intulit. Id enim ad crimen deputabatur, quod se cum homo esset Deum faceret. Deum autem se facere per id arguebatur, quod dixisset: Ego et Pater unum sumus. Demonstraturus itaque hoc, quod ipse et Pater unum essent, ex nativitatis usurpatum esse natura; in eo primum ineptiam ridiculi opprobrii confutat, cur in reatum vocaretur, quod se cum homo esset Deum faceret. Cum enim lex hujus nominis appellationem sanctis hominibus decerneret, et sermo Dei indissolubilis confirmaret hanc impertiti nominis professionem; quomodo hic, quem Pater sanctificasset, et quem in hunc mundum misisset, blasphemus esset Dei se filium confitendo; cum cognominatos per legem deos indissolubilis Dei sermo statuisset? Jam ergo non est criminis, quod se Deum cum homo sit faciat; cum eos, qui homines sint, lex deos dixerit. Et si a caeteris hominibus non irreligiosa hujus nominis usurpatio est; ab eo homine, quem Pater sanctificavit (omnis enim hic de homine responsio est, quia Dei filius etiam hominis filius est), non impudenter usurpari videtur, quod Dei se filium dixerit; cum praecellat caeteros, qui cognominare se non irreligiose deos possunt, per id quod sanctificatus in filium est: beato Paulo scientiam nobis sanctificationis istius intimante, cum ait: Quod ante promisit per prophetas suos in Scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem, qui destinatus est filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis (Rom. I, 2, et seqq.). Cessat ergo blasphemiae crimen, quod cum sit homo Deum se faciat: cum hoc nomen plurimis Dei sermo detulerit, et sanctificatus ac missus a Patre nihil aliud se quam Dei filium sit professus.

725
25. EGO ET PATER UNUM SUMUS, naturam nativitatis ostendit.(Non est relictus, ut arbitror, ambigendi 196 locus, quin de natura nativitatis dictum sit: Ego et Pater unum sumus. Nam cum Judaei arguissent illum, quod per hoc dictum, homo ipse cum esset, sese Deum faceret: responsio ejus confirmat, quod Dei se filium per id quod Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), ostenderit, primum nomine, deinde natura, postremo nativitate. Nam ego et Pater rerum nomina sunt; unum vero naturae professio est, quia in eo quod est uterque non differat; sumus autem non patitur unionem. Et ubi quod unum sumus unio non est, unum eos efficit esse nativitas. Hoc enim totum ex eo est, quod Dei se filium sanctificatus a Patre profitetur, et professio Dei filii hoc quod Ego et Pater unum sumus confirmat: quia nativitas non aliam possit, nisi eam ex qua subsistit, afferre naturam.

726
26. Natura Dei in Filio evincitur ex gestis. Aequari Deo nequit quod extra eum.(Consummavit autem totius fidei nostrae sacramentum unigeniti Dei sermo. Namque cum responsum ad id fuisset, cur se cum homo esset Deum faceret; ut dictum illud, Ego et Pater unum sumus, absolutae et perfectae intelligentiae ordinem sumeret, haec consequenter subjecit: Vos dicitis, quia blasphemavi, quoniam dixi: Filius Dei sum. Si non facio opera Patris, nolite credere mihi: si autem facio, et mihi non vultis credere, operibus credite; ut sciatis et cognoscatis, quoniam Pater in me, et ego in eo (Joan. X, 36, et seqq.). Infrenis audaciae est desperata jam per conscientiam salus, et extra pudorem est professa omnis impietas. Nam jam quis nec erubescit stultitiae, ubi perdidit religionem: his enim contradicere, amentia potius quam ignoratio est. Dominus dixerat, Ego et Pater unum sumus: nativitatis hoc sacramentum est, ut Pater et Filius in unitate naturae sint. Et quia naturae praesumptio vocaretur in crimen, praesumendi ratio docetur ex causa. Ait enim: Si non facio opera Patris, nolite credere mihi (Ibid., 37). Si non opera Patris facit, non credendum ei est, profitenti Dei esse se filium. Non habet ergo nativitas novam externamque naturam; quia per id filius esse credendus est, quod opera patris efficiat. Quid hic adoptio, quid indulgentia nominis loci invenit, ne ex natura Dei filius sit; cum Dei filius ex naturae paternae operibus credendus sit? Non exaequatur aut similis 197 est Deo creatura, neque ei naturae alienae potestas comparatur: sola ei nativitas filii non impie per similitudinem creditur aequalis. Nam quidquid extra eum est, cum contumelia ei honoratae virtutis aequabitur. Si enim aliquid, quod non ex ipso est, reperiri potest simile ei ac virtutis ejusdem; amisit privilegium Dei sub consortio coaequalis; jamque non erit Deus unus, a quo indifferens sit deus alius. At vero non habet contumeliam, proprietatis aequalitas: quia suum est, quod sui simile est; et ex se est, quod sibi ad similitudinem comparatur; nec extra se est, quod quae sua sunt potest: et profectus dignitatis est, genuisse potestatem, nec alienasse naturam. Opera Patris efficit Filius; et per id credi se Dei filium postulat. Non est praesumptio arrogans, quae probari se non nisi ex his quae gerat poscit. Gerere autem se non sua, sed quae Patris sunt, testatur; ne per magnificentiam gestorum naturae nativitas auferatur. Et quia sub sacramento assumpti corporis, et nati ex Maria hominis, Dei filius non intelligebatur, fides nominis intimatur ex gestis, cum ait: Si autem facio, et mihi non vultis credere, operibus credite (Ibid., 38). Credi sibu primum quod Dei filius sit, nisi ex operibus Patris quae ipse efficit, non vult. Quod si facit opera, et per humilitatem corporis fide professionis indignus est, operum fidem postulat. Cur enim sacramentum nati hominis, intelligentiam divinae nativitatis impediat; cum divina nativitas omne opus suum sub ministerio assumpti hominis exsequatur? Si igitur homini per opera non creditur quod Dei filius sit; credatur operibus quod Dei filii sint, quia negari quod Dei sint non possunt. Omne enim in se filius Dei habet nascendo, quod Dei est: et idcirco opus Filii opus Patris est, quia nativitas nec extra naturam eam est ex qua manet, et naturam eam in se habet unde subsistit.

727
27. Filius in Patre, et vicissim. Quidquid in Deo est, unum est. Filius vita de vita, adeoque non ex nihilo.(Faciens igitur opera Patris, et postulans ut si sibi non crederetur, vel operibus 198 ipsis crederetur, demonstrare debuit quid esset operibus credendum, nempe quod sequitur: Si autem facio, et mihi non vultis credere, operibus credite; ut sciatis, et cognoscatis, quoniam Pater in me, et ego in eo (Joan. X, 38). Hoc est illud, Dei filius sum; hoc est illud, Ego et Pater unum sumus. Haec est nativitatis natura: hoc salutaris fidei sacramentum, non dividere quod unum sunt, nec nativitati adimere naturam, et ex vivente Deo viventis Dei veritatem confiteri. Non enim ex compositis atque inanimis Deus, qui vita est, subsistit: neque qui virtus est, ex infirmibus continetur: neque qui lux est ex obscuris coaptatur: neque qui spiritus est, ex disparibus formabilis est. Totum in eo quod est, unum est: ut quod spiritus est, et lux et virtus et vita sit; et quod vita est, et lux et virtus et spiritus sit. Nam qui ait, Ego sum, et non demutor (Malac. III, 6); non demutatur ex partibus, nec fit diversus ex genere. Haec enim, quae superius significata sunt, non ex partibus in eo sunt; sed totum hoc in eo unum et perfectum, omnia Deus vivens est. Vivens igitur Deus, et aeterna naturae viventis potestas est: et quod cum sacramento scientiae suae ex eo nascitur, non potuit aliud natum esse quam vivens. Nam cum ait, Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo per Patrem (Joan. VI, 58); docuit vitam in se per viventem Patrem inesse. Dehinc cum dicit, Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic et Filio dedit vitam habere in semetipso (Joan. V, 26); omnia viva sua ex vivente testatus est. Quod autem ex vivo vivum natum est, habet nativitatis profectum sine novitate naturae. Non enim novum est, quod ex vivo generatur in vivum; quia nec ex nihilo ad nativitatem vita quaesita est, et vita, quae nativitatem sumit ex vita, necesse est per naturae unitatem, et perfectae atque inenarrandae nativitatis sacramentum, ut et in vivente vivat, et in se habeat vitam viventem.

728
28. Qui in Patre sit. Humanae nativitatis comparatio. Nativitatis utriusque discrimen.(Admonuisse nos in exordio sermonis (Lib. I, n. 19; lib. IV, n. 2; et lib. VI, n. 9) 199 nostri meminimus, humanas comparationes divinis non satisfacere exemplis; tamen pro parte intelligentiae nostrae sensum formis corporalibus erudiri. Humanae nativitatis conscientiam consulo, utrum non intra patres maneat origo nascentium. Nam tametsi elementa illa inanima ac turpia, quibus nascendi causae inchoantur, in hominem alterum effluant, naturae tamen virtute intra se invicem manent: dum et per datam naturae ejusdem originem, nascentem sequitur ille qui gignit; et per acceptam nativitatem, cujus virtus etsi derivetur, non tamen aufertur, in gignente se manet ille qui nascitur. Et hoc quidem tantum ad humanae nativitatis intelligentiam commemoratum a nobis sit, non etiam ad perfectum in unigenito Deo nativitatis exemplum: quia naturae humanae infirmitas ex disparibus comparatur, et ex inanimis continetur ad vitam. Nec statim in ea quod gignitur vivit, neque totum vivit ex vita; cum in ea multa sint, quae sine naturae suae sensu, cum excreverint, desecentur. In Deo vero totum quod est vivit. Deus enim vita est: et ex vita non potest quidquam esse nisi vivum. Neque ex derivatione, sed ex virtute nativitas est. Ac sic dum totum quod est vivit, et dum totum, quod ex eo nascitur, virtus est; habet nativitatem, non habet demutationem; et impertit profectum, nec amittit naturam: dum et nativitatem quam dedit per indiscretae naturae similitudinem sequitur, et nativitas eam, quae vivens ex vivente est, naturam nascendo non deserit.

729
29. Ignis comparatio altera.(Affert autem pro parte fidei hujus significationem, ignis in se ignem habens, et in igni ignis manens. Nam cum sit in eo splendor luminis, naturae calor, virtus urendi, mobilitas aestuandi; totum tamen ignis est, et haec universa, una natura est. Habet quidem ex infirmitate, quod per materiam subsistit ac vivit, et cum ea per quam vixerat deficit. Sed hoc, quod incomparabile 200 Dei est, comparatione ex parte cognoscimus; ut non incredibile in Deo sit, quod pro parte aliqua in terrenis reperiatur elementis. Quaero itaque nunc utrum divisio ac separatio sit, cum ignis ex igne est. Aut numquid absciditur natura ne maneat, aut non sequitur natura ne insit, cum accenso lumine ex lumine per quemdam quasi nativitatis profectum naturae nulla desectio sit, et tamen sit lumen ex lumine? Aut numquid hoc non manet in eo, quod ex sese sine desectione subsistit? Aut hoc non inest in eo, unde non recisum est, sed cum unitate substantiae naturalis exivit? Et quaero anne non unum sint, cum lumen ex lumine nec divisione separabile sit, nec genere naturae?


Hilarius-De Trinitate 714