
Hilarius-De Trinitate 646
646
46. Inexcusabilis est qui Christum filium Dei negat. Antichristum pro Christo est suscepturus.(Non est humanus hic error, neque in negando Dei filio vitium ignorantiae est, ubi ignorari non licet quod negatur. Creatura ex nihilo subsistens Dei filius dicitur. Hoc si nec Pater locutus est, nec Filius testatus 168 est, nec Apostolus praedicavit, tamen audere eloqui, hoc est Christum non ignorare tantummodo, sed odisse. Cum enim pater de filio suo dicat, Hic est (Matth. III, 17); et Filius de se dicat, Qui tecum loquitur, ipse est (Joan. IX, 37); et Petrus confiteatur, Tu es (Matth. XVI, 16); et Joannes testetur, Hic verus est (I Joan. V, 21); et Paulus non desistat praedicare de proprio: non intelligo aliud quam negandi esse odium, ubi imperitiae error non excusatur in crimine. Loquitur haec interim, loquitur plane per adventus sui prophetas ac praevios ipse ille, qui postea erit in antichristo locuturus: salutarem fidei confessionem his tentamentis novis inquietans, ut primum conscientiae nostrae, quia ita eredimus, intelligentiam filii naturalis avellat; deinde ipsum illud, quod adoptivum erit, reliquum nomen excludat. Nam cum quibus (seu, in quorum sententia) creatura est Christus, necesse est ut cum his antichristus ipse sit Christus; quia filii proprietatem creatura non habeat, et Dei se ille filium mentiatur: et per hoc a quibus hic Dei filius jam negatur, ab his tunc Christus ille credatur.
647
47. Ad sanitatem merendam fides filii Dei praeexigitur. (Quas, oro, spes, inanis furor, expetis? Et qua salutis tuae fiducia creaturam esse Christum potius quam filium blasphemo ore contendis? Oportuerat te ex Evangeliis nosse ac tenere fidei hujus sacramentum. Nam cum Dominus possit omnia, tamen in unoquoque eorum, qui orabant operationis suae effectum, meritum esse voluit confessionis. Neque enim ei virtutem, qui Dei Virtus est, confessio orantis addebat: sed fidei erat praemium, hoc mereri. Namque cum Martham rogantem pro Lazaro interrogavit, an eos qui in se credidissent mori non crederet in aeternum, ad illa conscientiae suae fidem elocuta est dicens, Utique, Domine, ego credidi quia tu es Christus filius Dei, qui in hunc mundum venisti (Joan. XI, 17); confessio haec aeternitas est, et fides ista non moritur. Martha deprecans fratris sui vitam, interrogata an ita crederet, ita credidit. Quam, rogo, vel a quo vitam exspectat hoc denegans, cum sola sit vita sic credere? Magnum est enim fidei hujus sacramentum, et perfecta confessionis istius beatitudo est.
648
48. Ad salutem animae eadem a caeco jam vidente postulatur.(Caeco a nativitate Dominus visum indulserat, et naturae damnum naturae Dominus 169 exemerat. Et quia caecus hic ad gloriam Dei natus fuerat, ut in Christi opere Dei opus posset intelligi, non exspectata ab eo fuit fides confessionis: sed qui in receptis oculis auctorem tanti sibi muneris nesciebat, meruit hoc postea ut fidem disceret. Non enim caecitatis depulsio vitae aeternitatem afferebat. Ob quod Dominus jam sanum, et de synagoga ejectum interrogat dicens: Tu credis in filium Dei (Joan. IX, 35)? Ne damnum sibi putaret esse, se carere synagoga, cui immortalitatem fides haec confessa redhiberet. Et cum ille incertus etiamnum respondisset, Quis est, Domine, ut credam in eum (Ibid. 36)? ignorationem ejus, quem post oculorum recuperationem tantae fidei intelligentia munerabatur, nolens manere, ita ait: Et vidisti eum, et qui tecum loquitur, ipse est (Ibid. 37). Numquid ab hoc sicut a caeteris Dominus, qui orabant sanitates, confessionem fidei ad salutem merendam reposcit? Non utique. Nam haec jam ad caecum videntem locutus est; sed ob id tantum, ut responderet ille: Credo Domine (Ibid. 38); quia responsionis fides non caecitatis sanitatem esset allatura, sed vitae. Et virtutem dicti hujus diligenter retractemus. Interrogat Dominus, Tu credis in filium Dei? Si utique sola Christi qualiscumque confessio fidei esset consummatio; dictum fuisset, Tu credis in Christum? Sed quia haereticis pene omnibus hoc nomen in ore esset futurum, ut Christum confiterentur, et filium tamen negarent; id quod Christo proprium est ad fidem poscitur, id est, ut credatur in Dei filium. Credidisse autem in Dei filium quid proficit, si credatur in creaturam; cum a nobis fides in Christo, non creaturae Dei, sed filii postuletur?
649
49. Filium Dei daemones non nescierunt.(An ne hujus nominis proprietatem daemones nescierunt? Dignum enim est haereticos non jam apostolicis doctrinis, sed daemonum ore convinci. Clamant enim, et saepe clamant: Quid mihi et tibi est, Jesu, fili Dei altissimi (Luc., VIII, 28)? Invitis veritas elicuit confessionem, et naturae potestatem testatur dolor obediendi. Virtute vincuntur, cum possessa diu corpora deserunt: honorem reddunt, dum naturam confitentur. Dei se inter haec filium Christus et opere testatur et nomine. Unde tibi inter istas confitentium daemonum voces, o haeretice, nomen creaturae et indulgentia adoptionis?
650
50. Judaei filium Dei Christum scierunt, etsi qui esset Christus nescierunt. Ariani in Christum contumeliosiores quam Judaei.(Quid sit Christus, ab his saltem qui 170 nesciunt disce; ut impietatem tuam ipsa illa ignorantium necessaria professio arguat. Namque cum Judaei Christum corporeum nescirent, scirent tamen eum qui Christus esset esse filium Dei; cum falsis adversus eum testibus sine ulla veritatis assertione uterentur, sacerdos eum ita interrogat: Tu es Christus filius Benedicti (Marc., XIV, 61)? Sacramentum nescientes, naturam tamen non ignorant. Neque interrogant an Christus Dei filius sit, sed an hic sit Christus filius Dei. Error in homine est, non in Dei filio. Nam non quod Christus Dei filius sit ambigitur: atque ita dum interrogatur an hic sit, tamen quod Christus sit Dei filius non negatur. Et qua tandem, rogo, tu istud fide denegas, quod ne ipsi quidem negant qui nesciunt? Cum enim perfecta scientia sit, Christum Dei filium ante saecula manentem, etiam ex virgine nosse natum; ipsi quoque, qui de Maria natum nesciunt, Dei tamen filium esse non nesciunt. Et vide in quod te, negando filium Dei, Judaicae impietatis consortium miscuisti. Quam enim illi damnationis in eum causam attulerint testantur, dicentes: Et secundum legem debet mori, quoniam filium Dei se fecit (Joan., XIX, 7). Anne non hoc etiam impiae tuae vocis opprobrium est, cur se filium dicat, quem tu esse asseras creaturam? Ille, Dei confitendo se filium, reus mortis ab his judicatur: tu, eum Dei filium negando, quaero quid judices? Professio enim ejus ita Judaeis, ut tibi displicet. Interrogo an diversae ab eis sententiae maneas, a quibus non diversus sis voluntate? Eadem enim filium Dei eum esse impietate tu denegas. Illi tamen eo crimine minore, quod nesciunt. Nesciunt enim de Maria Christum, sed Christum Dei filium esse non ambigunt. Tu quia Christum non potes nescire de Maria, Christum tamen Dei filium esse non praedicas. Illis, in eo quod nesciunt, potest adhuc in tuto salus esse si credant: tibi jam omnia clausa sunt ad salutem, qui negas quod ignorare jam non potes. Non enim ignoras esse filium Dei; usque adeo ut adoptionis nomen indulgeas, ut creaturam connuncupatam filium mentiaris. Naturam autem quantum in te est auferens, auferres quoque si tibi liceret et nomen. Sed quia id non licet, naturam nomini non relinquis: ne quod filius dicitur, verus Dei filius sit.
651
51. Christum vere filium Dei confitentur Apostoli. (Habueras in confessione eorum, quibus, desaeviente vento et turbato mari, in verbi jussu erat restituta tranquillitas, ut et tu verum Dei filium confitereris, et eorum voce utereris: Vere filius Dei est (Matth., XIV, 33). Sed te saeviens spiritus in naufragium vitae rapit, et mentis tuae motibus tamquam fluctuoso mari incumbens procella dominatur.
652
52. Confitetur et qui crucifixerat Centurio.(Si tibi haec navigantium ex eo incerta fides videbitur, quia existimabitur esse Apostolorum; mihi tamen etsi minus praestat admirationis, plus tamen affert auctoritatis. Verumtamen etiam gentium in eo fidem sume; audi enim inter saevas crucis custodias 172 Romanae cohortis edomitum ad fidem militem. Loquitur namque conspectis tantae virtutis operationibus centurio: Vere Dei filius erat iste (Matth., XXVII, 54). Hoc, post emissum spiritum, discissum templi velum, et mota terra, et scissa saxa, et sepulcra patentia, et mortui resurgentes testantur, et homo gentilis perfidiae confitetur; virtutis naturam agnoscit in gestis, naturae veritatem profitetur in nomine. Tanta ratio veritatis, et tanta vis fidei est, ut vincat voluntatem veri necessitas, et Christum Dominum gloriae aeternae vere Dei filium esse, nec qui crucifixerat denegaret.
700
LIBER SEPTIMUS.In exordio exponitur libri hujus praestantia, scribendi causae, Arianorum vafrities, qui huc usque delusa sit ac repulsa, adversandi eis discrimen, ne videlicet Arium confutans Sabellio, ac rursus Sabellium impugnans Photino favere videatur; et in rem Ecclesiae quomodo se invicem Arius, Sabellius, ac Photinus vincant aut vincantur. Quibus breviter explicatis, eum, qui vere ex natura filius Dei est, vere quoque per naturam, salva unius et non singularis Dei fide, Deum esse comprobatur, ut pote cui Dei nomen, nativitas ex Deo, divina cum natura, tum potestas, ac denique quia se ipse Deum profiteatur. Quamquam fatetur Hilarius, cum argumento ex nativitate petito ita connexa esse caetera, ut seorsim tractari nequeant.Ac primo quidem ponit, naturam rei nomine semper significari, nisi ratione adjectorum adventitium et non proprium esse indicetur: de Filio autem ita a Joanne dici, et Deus erat Verbum, et a Thoma, Dominus meus et Deus meus, ut hae appellationes etiam ex adjunctis, veram in eo Dei naturam exprimant. Cui vero, non secus ac Patri, naturae divinae proprium nomen, unius est cum ipso naturae: ac proinde ipse cum Patre non duo Dii, sed unus est. Leviter hic attingit Verbi, Sapientiae ac Virtutis cognomina, eaque Filio aptata esse declarat, ut in Patre absque ulla ipsius divisione aut demutatione subsistere ostendatur.Subjicit deinde non minus per se esse notum, nato eam inesse naturam ex qua subsistit: nec dubitari posse, quin ex Deo natus sit Christus, quem ob hoc maxime interficere volebant Judaei, quia proprium sibi patrem dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Nativitas autem, sicut et aequalitas, nec solum patitur, nec diversum.Ex eo ipso sermone, quem tunc Christus ad Judaeos habuit, illius ex Deo nativitatem simul et paternae naturae unitatem demonstrari pluribus evincit: naturae quidem unitatem, dum operatur quod Pater. dum omnia eademque facit, dum una utriusque in mortuis vivificandis potestas, unus honor, una injuria, dum denique omne judicium habet; nativitatem vero, dum filium sese vocitare non desinit, dum ita agit quod Pater, ut tamen non ab se, ita eadem, ut tamen similiter, ita judicium omne habet, ut tamen a Patre sit acceptum. Quod quidem confirmatur tum ex Judaeorum intelligentia, qui Christum his dictis se vere Dei filium vereque Deum praedicare intellexerunt, tum ex ipsius Christi responsis, quibus non se male intellectum retulit, sed inique non creditum, cum dictorum fidem opera facerent.Postremo ex iis, quae Christus a Philippo ut Patrem sibi ostenderet rogatus peroravit, ipse se et ex Patre natum, et unius ejusdemque cum eo naturae diserte docere demonstratur.
701
1. Hic liber superioribus praestat. Scribendi causae. Haereticorum subtilitas.(Septimus hic nobis adversum novae haereseos vesanam temeritatem liber scribitur: caeteris quidem anterioribus numero posterior, sed ad perfectae fidei sacramentum intelligendum aut primus, aut maximus. In quo non ignoramus quam difficile atque arduum iter doctrinae evangelicae scandamus. A quo quamvis consciae infirmitatis nostrae trepidatione revocemur; tamen fidei aestu incitati, et haereticorum furore commoti, et periculo ignorantium perturbati, quae loqui non audemus, silere non possumus: utriusque discriminis metu subditi, ne destitutae veritatis rea in nobis sit aut taciturnitas, aut praedicatio. Incredibilibus etenim se corrupti ingenii artibus 175 haeretica subtilitas circumegit: primum ut fingeret religionem, deinde ut omnium simplicium aurium securitatem verbis falleret, tum praeterea ut se prudentiae saeculi coaptaret, postremo ut veritatis intelligentiam per speciem editae rationis averteret. Nam prostestata (in epistola lib. IV et VI relata) Deum unum, mentita pietatem est; professa rursus Dei filium, audientes fefellit in nomine; dicens etiam non fuisse ante quam nascitur, mundi sapientiae satisfecit; indemutabilem quoque et incorporeum Deum confitens, nativitatem Dei ex Deo per demonstrationem subdolae rationis exclusit: nostris adversum nos usa doctrinis, et Ecclesiae fide contra Ecclesiae fidem pugnans, gravissimo adversum nos vel responsionis vel silentii periculo comparato, dum per ea quae non negantur, ea praedicat quae negantur.
702
2. Quid epistola sua tentarint ingerere. Qui eis occurrerit Hilarius. Liber superior verum filium, hic ostendit Deum verum.(Et quidem caeteris superioribus libris admonitos a nobis legentes meminimus, ut totius blasphemiae editionem pertractantes, animadverterent non aliud laborari, quam ut Dominus noster Jesus Christus neque Dei filius neque Deus esse credatur, dum ei concessis tantum ex quadam adoptione nominibus, et Dei natura negatur et filii: cum et indemutabilis atque incorporeus Deus, sicuti et est, idcirco affirmatur, ne Filius natus ex Deo sit; et Deus pater ob id tantum in confessione Deus unus sit, ne in fide nostra Deus Christus sit: quia nec nativitatis intelligentiam natura incorporalis admittat, et Dei ex Deo fidem unus tantum nobis Deus in confessione dissolvat. Sed superioribus jam libellis fallacem hanc eorum atque inutilem praedicationem ex lege ac prophetis docentes, eam responsionis formam tenuimus, quae in Deo ex Deo praedicato, et uno Deo ac vero professo, neque in unius veri Dei unione deficeret, neque ad fidem Dei alterius excederet; dum neque solitarius nobis Deus in confessione, neque duo sunt. Et inter haec, unum neque negando neque confitendo, fidei conservata perfectio est, dum et quod unum sunt refertur ad utrumque, et uterque non unus est. Hoc igitur perfectae fidei indissolubile sacramentum evangelicis atque apostolicis doctrinis absoluturi, non aliud primum debuimus, quam Dei filium verae nativitatis subsistentem 176 naturam cognitioni audientium intimare; neque aliunde aut ex nihilo, sed ex Deo esse filium manifestare. Quod quia secundum ea, quae anteriore libro edita sunt, ambigi non potest, quin cessante adoptionis nomine, verus filius ex veritate nativitatis sit: ea nunc quoque ex Evangeliis proferimus, ut quia filius verus est, verus quoque Deus esse noscatur: quia neque verus filius erit, nisi verus et Deus est; neque verus Deus, nisi verus et filius est.
703
3. Haeresim unam confutans vix fugit suspicionem alterius. Sabellius, Arius, Hebion, Photinus.(Nihil humanae naturae gravius est periculi conscientia (nam ea quae aut ignorata aut repentina sunt, habent quidem miserabilem securitatem, sed non habent metum futuri): quia non ignaro accidentium, anxietas ipsa poena patiendi est. Non ego nunc navem e portu solvo naufragii ignarus, neque iter ineo infestos nescius latronibus saltus, nec Libyae arenas incertus scorpiones ubique et aspides et basiliscos adesse transcurro: nihil sollicitudini meae, nihil conscientiae vacat. Sub specula enim omnium haereticorum ad occasiones singulorum verborum in os meum pendentium loquor, et omne sermonis mei iter aut angustiis praeruptum, aut foveis incisum, aut laqueis praetensum est. Jam quod arduum ac difficile sit, minus conqueror: non meis enim, sed apostolicis scando gradibus. Mihi vero aut angustiis decedere, aut in defossa incidere, aut plagis illaqueari, semper in periculo, semper in metu est. Praedicaturo enim secundum legem et prophetas et Apostolos unum Deum, adest mihi Sabellius, totum me sub verbi hujus professione tamquam desideratum cibum morsu saevissimo transvorans. Negantem me rursum contra Sabellium unum Deum, et confitentem verum Deum Dei filium, exspectat nova haeresis, ut a me duos deos arguat praedicari. Natum quoque Dei filium ex Maria dicturo, Hebion quod est Photinus assistit, auctoritatem mendacii sui ex professionis veritate sumpturus. De caeteris taceo, qui ab omnibus esse extra Ecclesiam non ignorantur. Hoc vero damnatum et abjectum licet frequenter, sed internum hodie adhuc malum est. Impie multos ad unius Dei professionem Galatia nutrivit. Male 177 in totum pene orbem quos negat duos deos Alexandria protulit. Pestifere natum Jesum Christum ex Maria Pannonia defendit. Et Ecclesia inter haec periclitatur veritatem non tenere per vera, dum ea ei ad irreligiositatem ingeruntur, quibus religio et confirmatur, et deperit. Non enim unum Deum pie possumus praedicare, si solum (supple, praedicamus): quia non erit Deus filius in solitarii fide. At vero Dei filium, sicut est, Deum praedicantes, periclitamur (in hominum existimatione) fidem Dei unius non tenere: et ejusdem periculi res est unum negare, cujus est et solitarium confiteri. Et haec quidem mundi stulta non sentiunt, dum his neque in non solo significari unus videtur, neque in uno non solus intelligi.
704
4. Veritatis vis. Ecclesia sinu suo tenere omnes peroptat. Ex ipsis haeresibus cognoscitur. Una est. De haeresibus se invicem vincentibus triumphum agit.Sed eam, ut spero, Ecclesia doctrinae suae lucem, etiam imprudentiae saeculi invehet, ut licet fidei sacramentum non suscipiat, tamen adversum haereticos veritatem sacramenti a nobis intelligat praedicari. Magna enim vis est veritatis, quae cum per seabjicere, aut perdere, dum indigni fiunt tantae matris habitaculo: sed discedentibus ex ea haereticis, vel abjectis, quantum amittit occasionis largiendae ex se salutis, tantum adsequitur ad fidem expetendae de se beatitudinis. Cognosci enim hoc ex ipsis haereticorum studiis promptissimum est. Namque cum Ecclesia a Domino instituta, et ab Apostolis confirmata, una omnium sit, ex qua se diversarum impietatum furens 178 error absciderit; nec negari possit, ex vitio malae intelligentiae, fidei exstitisse dissidium, dum quod legitur, sensui potius coaptatur, quam lectioni sensus obtemperat: tamen dum sibi partes singulae adversantur, non solum suis, sed adversantium est intelligenda doctrinis; ut dum adversum unam eam omnes sunt, impiissimum tamen errorem omnium per id quod sola est atque una confutet. Haeretici igitur omnes contra Ecclesiam veniunt: sed dum haeretici omnes se invicem vincunt, nihil tamen sibi vincunt. Victoria enim eorum, Ecclesiae triumphus ex omnibus est, dum eo haeresis contra alteram pugnat, quod in haeresi altera Ecclesiae fides damnat (nihil enim est, quod haereticis commune est): et inter haec fidem nostram, dum sibi adversantur, affirmant.
705
5. Sabellii error ejusque confutatio.emdash;Unum Deum Sabellius praedicat Filii nativitate sublata, dum naturae Virtutem, quae operata in homine est, Deum esse non ambigit. Sacramento etenim filii ignorato, per gestorum admirationem fidem verae generationis amisit: et dum audit, Qui me vidit, et Patrem (Joan. XIV, 9), indiscretae et indissimilis in Patre et filio naturae impie arripuit unionem, non intelligens naturalem unitatem sub nativitatis significatione monstrari: cum per id, quod in Filio Pater videtur, confirmatio divinitatis sit, non nativitatis abolitio. Cognitio itaque alterius in altero est, quia non differt alter ab altero natura: et in quo nihil differunt, in eo indifferens contemplatio est de proprietate naturae. Nec sane ambigi potest, quin ex se speciem Dei formae, qui in forma Dei manebat, ostenderet. Succedit quoque ad hujus pravae opinionis stultum furorem etiam hoc dictum Domini: Ego et Pater unum sumus Nam conjunctio ea, quae significat et patrem, intelligentiam non admittit unius: et illud quod sumus, non patitur singularem: hoc vero quod unum sumus, non nativitatem adimit, sed naturam non discernit in genere; dum neque unum diversitatis est, nec sumus unius est.
706
6. Ut Sabellius et Arius secum pugnantes rem agant Ecclesiae.(Compinge hujus (Sabellii) furori praesentium haereticorum (Arianorum) furorem, ut adversum Sabellium sibi adsint. Legisse se asserent, Pater major me est (Joan. XIV, 28): et nihil vel ex nativitatis sacramento, vel ex mysterio evacuati a se Dei et assumptae carnis intelligentes, naturae facient deminutionem professione majoris. Contendent enim adversum Sabellium, Filium esse eo usque, ut et minor Patre sit, ut et honorem praeteritum reposcat, et mori timeat: et mortuus sit. Contra vero ille (Sabellius) naturam Dei defendit in gestis: et cum unum Deum novella haec nunc haeresis non negabit, ne filium Deum credat; Sabellius tamen Deum unum, ne filius omnino exstet, in professione retinebit. Hic (Arius) filium operantem ingeret: hic (Sabellius) Deum in operibus esse contendet. Hic unum dicet: iste unum Deum negabit. Sabellius se ita tuebitur dicens, Opera, quae gesta sunt praeter quam Dei natura non efficit: peccatorum remissio, curatio infirmitatum, claudorum cursus, caecorum visus, mortuorum vita a Deo solo est. Non alia natura, quam quae sui conscia est, diceret, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Quid me in substantiam alteram rapis? quid in Deum alium sollicitas? Gesta, quae propria Dei sunt, Deus unus haec gessit. Clamabunt vero contra haec dissimilem Deo patri filium praedicantes non minus ore vipereo: Sacramentum salutis tuae nescis, credendus 180 est filius per quem saecula facta sunt, per quem formatus homo est, qui per Angelos legem dedit, quide Maria natus est, qui missus a Patre est, qui crucifixus est, mortuus et sepultus est, qui de mortuis resurgens in dextris Dei est, qui vivorum judex est et mortuorum. In hunc renascendum est, hic confitendus est, hujus regnum est promerendum. Uterque hostis Ecclesiae, res Ecclesiae agit: dum Sabellius Deum ex natura in operibus praedicat, hi vero ex sacramento fidei filium Dei confitentur.
707
7. Photini cum Ario et Sabellio discordia idem praestat. Ecclesiae fides contra praedictos haereticos.(Jam vero qua fidei nostrae victoria Hebion, qui Photinus est, aut vincit aut vincitur: dum Sabellium arguit, cur hominem neget filium Dei; dum ab Ariomanitis confutatur, cur in homine nesciat Dei filium. Adversum Sabellium Evangelia sibi ex filio Mariae defendit: Arius ei Evangelia per solum Mariae filium non relinquit. Adversum hunc (Sabellium), qui filium negat, homo ab eo (Photino) usurpatur in filium. Ab hoc ei, qui ante saecula filium nesciat, filius Dei solum negatur ex homine. Vincant, ut volunt, quia se invicem vincendo vincuntur: dum et hi (scil. Ariani), qui nunc sunt, de natura Dei confutantur, et Sabellius de sacramento filii refellitur, et Photinus natum ante saecula Dei filium vel ignorare arguitur, vel negare. Sed inter haec Ecclesiae fides, evangelicis atque apostolicis fundata doctrinis, et adversus Sabellium tenet filii professionem, et adversus Arium Dei naturam, et adversus Photinum saeculi creatorem: et hoc verius, quod haec ab his invicem non negantur. Naturam enim Dei in operibus Sabellius praedicat, sed operantem filium nescit. Hi vero filium nuncupant, sed veritatem in eo naturae Dei non confitentur. Hominem 181 autem Photinus usurpat, sed in usurpato sibi homine nativitatem Dei ante saecula ignorat. Ita dum quae unusquisque defendit aut damnat, veritatem fidei nostrae, haec ipsa prout sunt religiose et defendentis et damnantis, ostendunt.
708
8. Praedictorum ratio. Dicendorum argumentum.(Haec igitur a me demonstranda paucis fuerunt, non copiae studio, sed ratione cautelae: primum ut haereticorum incerta esse omnia et erratica noscerentur, cum quando sibi pro nobis invicem dissiderent: tum deinde ne me horum qui nunc sunt (id est, Arianorum) blasphemis professionibus obnitentem, et Deum patrem ac filium Dei Deum praedicantem, deinde ut unius nominis, atque naturae, indissimili genere divinitatis, Patrem et Filium esse profitentem, quisquam aut in duum deorum, aut contra in unici ac solitarii Dei teneret errore; cum quando neque unio in praedicato Deo patre et Deo filio reperiretur, neque sub indiscretae naturae demonstratione deorum diversitas conveniret. Nunc quia negantibus Dei filium a Deo ex nativitatis veritate subsistere, libro superiore secundum Evangelia responsum est: demonstrandum est eum, qui vere ex natura filius Dei est, vere quoque per naturam Deum esse: ita tamen, ut neque ad singularem, neque ad alterum Deum fides nostra depereat; cum neque unum Deum sit sic praedicatura quasi solum, neque quasi non unum sit confessura non solum.
709
9. Quibus modis Christum novimus Deum. Nomen Dei simpliciter ei datum index est naturae.(Deum igitur Dominum nostrum Jesum Christum his modis novimus, nomine, nativitate, natura, potestate, professione. Et de nomine nihil puto ambiguitatis. Legimus enim, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Quid calumniae est, cur non sit quod nuncupatur? Aut numquid nomen non naturae significatio est? Et quia contradictio omnis ex causa est, nunc hic negandi Dei quaero causam. 182 Simplex namque nuncupatio est, et caret offendiculo adjectionis alienae. Verbum enim, quod caro factum est, non aliud quam Deus est. Non est hic deputatae aut assumptae nuncupationis relicta suspicio: ut ei, quod Deus est, non ex natura sit nomen.
710
10. Moysi Dei nomen adjectum. Dii alii ex vocantis voluntate.(Respice ad caeteras aut deputativas, aut assumptivas appellationes. Ad Moysen dictum est, Dedi te deum Pharaoni (Exodi VII, 1). Sed numquid non adjecta nominis causa est, cum dicitur Pharaoni? Aut numquid ei naturam Dei intulit, et non potius in eum qui metueret terrorem, cum dracones magicos draco Moysi mox virga manens devorat, cum cynomyiam quam immiserat abigit, cum grandinem potestate qua evocaverat avertit, cum locustas ea virtute qua invexerat repulit, cum in operationibus ejus magi confitentur digitum Dei esse (Exod. VII, 12; VIII, 31; IX, 33; X, 19; VIII, 19)? Sic Moyses Pharaoni deus datus est, dum timetur, dum oratur, dum punit, dum medetur. Et aliud est deum dari, aliud est Deum esse. In Pharaonem enim deus datus est: caeterum non ei est et natura et nomen, ut Deus sit. Memini quoque et alterius nuncupationis, ubi dicitur, Ego dixi, dii estis (Psal. LXXXI, 6), sed in eo indulti nominis significatio est. Et ubi refertur, ego dixi, loquentis potius est sermo, quam rei nomen: quia rei nomen intelligentiam rei affert, caeterum voluntas appellationis ex alio est. Et ubi se nuncupationis auctor ostendit, ibi per sermonem auctoris est nuncupatio, non naturale nomen in genere.
711
11. Filius cur verbum, sapientia et virtus cognominetur. Filius est, ut dicitur, Deus.(At vero hic Verbum Deus est: res existit in Verbo, Verbi res enuntiatur in nomine. Verbi enim appellatio in Dei filio de sacramento nativitatis est, sicuti sapientiae et virtutis est nomen: quae cum in Deum filium cum substantia verae nativitatis exstiterint, Deo tamen, ut sua propria, quamvis ex eo in Deum sint 183 nata, non desunt. Non enim, sicut frequenter dictum a nobis est, divisionis in Filio, sed nativitatis sacramentum praedicamus. Nec separatio fuit imperfecta, sed progenies perfecta: quia nativitas non habet detrimentum generandi, cum profectum teneat nascendi. Et idcirco earum rerum unigenito Deo aptata cognomina sunt, quae cum eum subsistentem ex nativitate consumment, tamen Patri insint ex indemutabilis virtute naturae. Unigenitus enim Deus verbum est, sed innascibilis Pater numquam omnino sine Verbo est: non quod prolatio vocis natura sit Filii; sed ex Deo Deus cum nativitatis veritate subsistens, ut a Patre proprius et per naturae indifferentiam inseparabilis doceretur, significatus in verbo est. Sicut Christus sapientia et virtus Dei est, non ille, ut intelligi solet, internae potestatis aut sensus efficax motus: sed natura tenens per nativitatem substantiae veritatem, his internarum rerum significata nominibus est. Non enim id, quod nascendo subsistit, potest id ipsum videri esse, quod unicuique semper internum est. Sed ex aeterno Deo patre unigenitus filius in subsistentem Deum natus, ut non alienus esse a natura paternae divinitatis posset intelligi, per haec proprietatum nomina subsistens ostensus est, quibus ex quo substiterat non carebat. Deus igitur qui est, non est aliud quam Deus. Nam cum audio, Et Deus erat Verbum; non dictum solum audio Verbum Deum, sed demonstratum intelligo esse quod Deus est: quia sicut superius in Moyse deo et in cognominatis diis per appellationem nomen adjectum sit; hic autem res significata substantiae est, cum dicitur, Deus erat. Esse enim non est accidens nomen, sed subsistens veritas, et manens causa, et naturalis generis proprietas.
712
12. Thomas eum confitetur Deum, illaesa Dei unius fide. Thomas Deum natura profitetur. Neque hoc nomen recusat Christus.(Et videamus an hanc Evangelistae praedicationem, apostoli Thomae confessio consequatur, cum ait, Dominus meus et Deus meus (Joan, XX, 28). Deus igitur suus est, quem Deum confitetur. Et certe dictum non ignorabat a Domino: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4): et quomodo apostolica fides principalis immemor est facta mandati, ut 184 Deum Christum confiteretur, cum in unius Dei esset confessione vivendum? Sed Apostolus totius sacramenti fidem per virtutem resurrectionis intelligens, cum frequenter audisset: Ego et Pater unum sumus; et: Omnia quae Patris sunt, mea sunt; et: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. X, 30; XVI, 15; XIV, 11): jam sine fidei periculo naturae nomen confessus est: quia ab unius Dei patris professione religio non excideret Deum confessa Dei filium, cum in filio Dei non nisi paternae naturae veritas crederetur; nec sub alterius Dei impia confessione fides naturae periclitaretur unius, quia non alterius Dei naturam perfecta Dei nativitas attulisset. Veritatem igitur evangelici sacramenti Thomas intelligens, Dominum suum et Deum suum esse confessus est. Non hic honoris est nomen, sed naturae confessio est: rebus enim ipsis atque virtutibus Deum credidit. Et Dominus professionis hujus religionem non honoris esse docuit, sed fidei, dicens, Quia vidisti, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt (Joan. XX, 29). Videns enim Thomas credidit. Sed quid credidit quaeris? Et quid aliud credidit quam professus est: Dominus meus et Deus meus? Resurrexisse enim per se ex mortuis in vitam, nisi Dei natura non potuit: et creditae religionis fides hoc est professa, quod Deus est. Anne ergo nomen Dei non naturae res existimabitur, cum professio nominis fidem naturae creditae sit secuta? Nam utique religiosus filius, et qui non voluntatem suam sed ejus qui se miserat faceret, et qui non honorem suum sed ejus a quo venerat quaereret, honorem hujus in se nominis recusasset; ne quod ipse unum Deum praedicaverat, solveretur. Sed vere et apostolicae fidei mysterium confirmans, et naturae in se paternae nomen agnoscens, beatos esse docuit, qui cum se resurgentem e mortuis non vidissent, Deum tamen per resurrectionis intelligentiam credidissent.
713
13. Pater et filius unus tantum est Deus.(Nomen igitur naturae, fidei nostrae non deserit professionem. Nomen enim, quod rem unamquamque significat, rem quoque ejusdem generis ostendit: et jam non res duae sunt, sed res generis ejusdem est. Filius namque Dei Deus est; hoc enim 185 significatur ex nomine. Non duos deos connumerat nomen unum; quia unius atque indifferentis naturae unum Deus nomen est. Cum enim et Pater Deus est, et Filius Deus est, et proprium naturae divinae nomen in utroque sit; uterque unum sunt: quia cum subsistat Filius ex nativitate naturae, unitatem tamen conservat in nomine: nec ad professionem duum deorum nativitas Filii credentium fidem cogit, quae Patrem et Filium, ut unius naturae, ita unius profitetur et nominis. Est itaque Dei filio nomen ex nativitate. Hic enim nobis secundus ad demonstrationem gradus est, ut Deus sit ex nativitate. Quamquam mihi adhuc de proprietate nominis supersit apostolica auctoritas: sed interim evangelicum placet tractare sermonem.
Hilarius-De Trinitate 646