Denzinger 525

Concile de Tolede XI, commencé le 7 novembre 675; Symbole

525 275 (1) Confitemur et credimus sanctam atque ineffabilem Trinitatem, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, unum Deum naturaliter esse unius substantiae, unius naturae, unius quoque maiestatis atque virtutis.
(2) Et Patrem quidem non genitum, non creatum, sed ingenitum profitemur. Ipse enim a nullo originem ducit, ex quo et Filius nativitatem et Spiritus Sanctus processionem accepit. Fons ergo ipse et origo est totius divinitatis.
(3) Ipse quoque Pater est essentiae suae qui de ineffabili substantia Filium (al.: Pater, essentia quidem ineffabilis, substantiae suae Filium) ineffabiliter genuit nec tamen aliud quam quod ipse est, genuit: Deus Deum, lux lucem; ab ipso est ergo " omnis paternitas in caelo et in terra " (Eph 3,15).
526 276 (4) Filium quoque de substantia Patris sine initio ante saecula natum, nec tamen factum esse fatemur: quia nec Pater sine Filio, nec Filius aliquando exstitit sine Patre.
(5) Et tamen non sicut Filius de Patre, ita Pater de Filio, quia non Pater a Filio, sed Filius a Patre generationem accepit. Filius ergo Deus de Patre, Pater autem Deus, sed non de Filio; Pater quidem Filii, non Deus de Filio: ille autem Filius Patris et Deus de Patre. Aequalis tamen per omnia Filius Deo Patri: quia nec nasci coepit aliquando, nec desiit.
(6) Hic etiam unius cum Patre substantiae creditur, propter quod et omoousioV Patri dicitur, hoc est eiusdem cum Patre substantiae; omoV enim graece unum, ousia vero substantia dicitur, quod utrumque coniunctum sonat 'una substantia'. Nec enim de nihilo, neque de aliqua alia substantia, sed de Patris utero, id est, de substantia eius idem Filius genitus vel natus esse credendus est.
(7) Sempiternus ergo Pater, sempiternus et Filius. Quod si semper Pater fuit, semper habuit Filium, cui Pater esset: et ob hoc Filium de Patre natum sine initio confitemur.
(8) Nec enim eundem Filium Dei, pro eo, quod de Patre sit genitus, desectae naturae portiunculam nominamus; sed perfectum Patrem, perfectum Filium sine diminutione, sine desectione genuisse asserimus, quia solius divinitatis est inaequalem Filium non habere.
(9) Hic etiam Filius Dei natura est Filius, non adoptione, quem Deus Pater nec voluntate nec necessitate genuisse credendus est; quia nec ulla in Deo necessitas capit (al. cadit), nec voluntas sapientiam praevenit.
527 277 (10) Spiritum quoque Sanctum, qui est tertia in Trinitate persona, unum atque aequalem cum Deo Patre et Filio credimus esse Deum, unius substantiae, unius quoque esse naturae: non tamen genitum vel creatum, sed ab utrisque procedentem, amborum esse Spiritum.
(11) Hic etiam Spiritus Sanctus nec ingenitus nec genitus creditur: ne aut si ingenitum dixerimus, duos Patres dicamus, aut si genitum, duos Filios praedicare monstremur: qui tamen nec Patris tantum nec Filii tantum, sed simul Patris et Filii Spiritus dicitur.
(12) Nec enim de Patre procedit in Filium, vel de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul ab utrisque processisse monstratur; quia caritas sive sanctitas amborum esse agnoscitur.
(13) Hic igitur Spiritus Sanctus missus ab utrisque sicut Filius (a Patre) creditur; sed minor a Patre et Filio non habetur, sicut Filius propter assumptam carnem minorem se Patre et Spiritu Sancto esse testatur.
528 278 (14) Haec est sanctae Trinitatis relata narratio: quae non triplex, sed Trinitas et dici et credi debet. Nec recte dici potest, ut in uno Deo sit Trinitas, sed unus Deus Trinitas.
(15) In relativis vero personarum nominibus Pater ad Filium, Filius ad Patrem, Spiritus Sanctus ad utrosque refertur: quae cum relative tres personae dicantur, una tamen natura vel substantia creditur
(16) Nec sicut tres personas, ita tres substantias praedicamus, sed unam substantiam tres autem personas.
(17) Quod enim Pater est, non ad se, sed ad Filium est; et quod Filius est, non ad se, sed ad Patrem est; similiter et Spiritus Sanctus non ad se, sed ad Patrem et Filium relative refertur: in eo quod Spiritus Patris et Filii praedicatur.
(18) Item cum dicimus Deum (" Deus "), non ad aliquid dicitur, sicut Pater ad Filium vel Filius ad Patrem vel Spiritus Sanctus ad Patrem et Filium, sed ad se specialiter dicitur Deus.
529 279 (19) Nam et si de singulis personis interrogemur, Deum necesse est fateamur. Deus ergo Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus singulariter dicitur: nec tamen tres dii, sed unus est Deus.
(20) Item et Pater omnipotens et Filius omnipotens et Spiritus Sanctus omnipotens singulariter dicitur: nec tamen tres omnipotentes, sed unus omnipotens, sicut et unum lumen, unumque principium praedicatur.
(21) Singulariter ergo, et unaquaeque persona plenus Deus et totae tres personae unus Deus confitetur (sic!) et creditur: una illis vel indivisa atque aequalis Deitas, maiestas sive potestas, nec minoratur in singulis, nec augetur in tribus; quia nec minus aliquid habet, cum unaquaeque persona Deus singulariter dicitur, nec amplius, cum totae tres personae unus Deus enuntia(n)tur.
530 280 (22) Haec ergo sancta Trinitas, quae unus et verus est Deus, nec recedit a numero, nec capitur numero. In relatione enim personarum numerus cernitur; in divinitatis vero substantia, quid numeratum sit, non comprehenditur. Ergo (in) hoc solum numerum insinuant, quod ad invicem sunt et in hoc numero carent, quod ad se sunt.
(23) Nam ita huic sanctae Trinitati unum naturale convenit nomen ut in tribus personis non possit esse plurale. Ob hoc ergo credimus illud in sacris litteris dictum: " Magnum Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae eius non est numerus " (Ps 146, 5).
(24) Nec quia tres has personas esse diximus unum Deum, eundem esse Patrem quem Filium, vel esse Filium eum, qui est Pater, aut eum, qui Spiritus Sanctus est, vel Patrem vel Filium dicere poterimus.
(25) Non enim ipse est Pater qui Filius, nec Filius ipse qui Pater, nec Spiritus Sanctus ipse qui est vel Pater vel Filius, cum tamen ipsum sit Pater quod Filius, ipsum Filius quod Pater, ipsum Pater et Filius quod Spiritus Sanctus: id est, natura unus Deus.
(26) Cum enim dicimus non ipsum esse Patrem quem Filium, ad personarum distinctionem refertur. Cum autem dicimus ipsum esse Patrem quod Filium, ipsum Filium quod Patrem, ipsum Spiritum Sanctum quod Patrem et Filium, ad naturam, qua Deus est, vel substantiam pertinere monstratur, quia substantia unum sunt: personas enim distinguimus, non deitatem separamus.
531 (27) Trinitatem igitur in personarum distinctione agnoscimus, unitatem propter naturam vel substantiam profitemur, Tria ergo ista unum sunt, natura scilicet, non persona.
(28) Nec tamen tres istae personae separabiles aesti mandae sunt, cum nulla ante aliam, nulla post aliam, nulla sine alia vel exstitisse, vel quidpiam operasse aliquando credatur.
(29) Inseparabiles enim inveniuntur et in eo quod sunt, et in eo quod faciunt: quia inter generantem Patrem et generatum Filium vel procedentem Spiritum Sanctum nullum fuisse credimus temporis intervallum, quo aut genitor genitum aliquando praecederet, aut genitus genitori deesset, aut procedens Spiritus Patre vel Filio posterior appareret.
(30) Ob hoc ergo inseparabilis et inconfusa haec Trinitas a nobis et praedicatur et creditur. Tres igitur personae istae dicuntur, iuxta quod maiores definiunt, ut agnoscantur, non ut separentur.
(31) Nam si attendamus illud, quod Scriptura sancta dicit de Sapientia: " Splendor est lucis aeternae " (Sap 7,26): sicut splendorem luci videmus inseparabiliter inhaerere, sic confitemur Filium a Patre separari non posse.
(32) Tres ergo illas unius atque inseparabilis naturae personas sicut non confundimus, ita separabiles nullatenus praedicamus.
532 (33) Quando quidem ita nobis hoc dignata est ipsa Trinitas evidenter ostendere, ut etiam in his nominibus, quibus voluit sigillatim personas agnosci, unam sine altera non permittat intelligi: nec enim Pater absque Filio cognoscitur, nec sine Patre Filius invenitur.
(34) Relatio quippe ipsa vocabuli personalis personas separari vetat, quas etiam, dum non simul nominat, simul insinuat. Nemo autem audire potest unumquodque istorum nominum, in quo non intelligere cogatur et alterum.
(35) Cum igitur haec tria sint unum et unum tria, est tamen unicuique personae manens sua proprietas. Pater enim aeternitatem habet sine nativitate, Filius aeternitatem cum nativitate, Spiritus vero Sanctus processionem sine nativitate cum aeternitate.
533 282 (36) De his tribus pesonis solam Filii personam pro liberatione humani generis hominem verum sine peccato de sancta et immaculata Maria Virgine credimus assumpsisse, de qua novo ordine novaque nativitate est genitus; novo ordine, quia invisibilis divinitate, visibilis monstratur in carne; nova autem nativitate est genitus, quia intacta virginitas et virilem coitum nescivit et foecundatam per Spiritum Sanctum carnis materiam ministravit.
(37) Qui partus virginis nec ratione colligitur, nec exemplo monstratur; quod si ratione colligitur, non est mirabile; si exemplo, non erit singulare.
(38) Nec tamen Spiritus Sanctus Pater esse credendus est Filii, pro eo quod Maria eodem Spiritu Sancto obumbrante concepit: ne duos patres Filii videamur asserere, quod utique nefas est dici.
534 283 (39) In quo mirabili conceptu, aedificante sibi Sapientia domum, " Verbum caro factum est et habitavit in nobis " (Jo 1,14). Nec tamen Verbum ipsum ita in carne conversum atque mutatum est, ut desisteret Deus esse, qui homo esse voluisset; sed ita Verbum caro factum est, ut non tantum ibi sit Verbum Dei et hominis caro, sed etiam rationalis hominis anima; atque hoc totum et Deus dicatur propter Deum et homo propter hominem.
(40) In quo Dei Filio duas credimus esse naturas; unam divinitatis, alteram humanitatis, quas ita in se una Christi persona univit, ut nec divinitas ab humanitate, nec humanitas a divinitate possit aliquando seiungi.
(41) Unde perfectus Deus, perfectus et homo in unitate personae unus (unius) est Christus; nec tamen, quia duas diximus in Filio esse naturas, duas causabimus in eo esse personas; ne Trinitati, quod absit, accedere videatur quaternitas.
(42) Deus enim Verbum non accepit personam hominis, sed naturam, et in aeternam personam divinitatis temporalem accepit substantiam carnis.
535 284 (43) Item cum unius substantiae credamus esse Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, non tamen dicimus, ut huius Trinitatis unitatem Maria Virgo genuerit, sed tantummodo Filium, qui solus naturam nostram in unitate personae suae assumpsit.
(44) Incarnationem quoque huius Filii Dei tota Trinitas operasse credenda est, quia inseparabilia sunt opera Trinitatis. Solus tamen Filius formam servi accepit (cf Phil 2.7) in singularitate personae, non in unitate divinae naturae, in id quod est proprium Filii, non quod commune Trinitati:
(45) quae forma illi ad unitatem personae coaptata est, id est ut Filius Dei et Filius hominis unus sit Christus. Item idem Christus in his duabus naturis, tribus exstat substantiis: Verbi, quod ad solius Dei essentiam referendum est, corporis et animae, quod ad verum hominem pertinet.
536 (46) Habet igitur in se geminam substantiam divinitatis suae et humanitatis nostrae.
(47) Hic tamen per hoc quod de Deo Patre sine initio prodiit, natus tantum, (nam) neque factus, neque praedestinatus accipitur; per hoc tamen quod de Maria Virgine natus est, et natus et factus et praedestinatus esse credendus est.
(48) Ambae tamen in illo generationes mirabiles, quia et de Patre ante saecula sine matre est genitus, et in fine saeculorum de matre sine patre est generatus; qui tamen secundum quod Deus est, creavit Mariam, secundum quod homo, creatus est a Maria: ipse et pater Mariae matris et filius.
(49) Item per hoc quod Deus, est aequalis Patri; per hoc quod homo, minor est Patre.
(50) Item et maior et minor seipso esse credendus est: in forma enim Dei etiam ipse Filius se ipso maior est, propter humanitatem assumptam, qua divinitas maior est; in forma autem servi se ipso minor est, id est, humanitate, quae minor divinitate accipitur.
(51) Nam sicut per assumptam carnem non tantum a Patre, sed a seipso minor accipitur, ita secundum divinitatem quae aequalis (coaequalis) est Patri, et ipse et Pater maior est homine, quem sola Filii persona assumpsit.
537 (52) Item in eo, quod quaeritur, utrum posset Filius sic aequalis et minor esse Spiritu Sancto, sicut Patri nunc aequalis, nunc minor (Patre) creditur esse, respondemus: Secundum formam Dei aequalis est Patri et Spiritui Sancto, secundum formam servi minor est et a Patre et a Spiritu Sancto: quia nec Spiritus Sanctus nec Deus Pater, sed sola Filii persona suscepit carnem, per quam minor esse creditur illis personis duabus.
(53) Item hic Filius a Deo Patre et Spiritu Sanclo inseparabiliter discretus creditur esse persona, ab homine autem assumpto (assumpta) natura. Item cum homine exstat persona, cum Patre vero et Spiritu Sancto natura divinitatis sive substantia.
538 (54) Missus tamen Filius non solum a Patre, sed a Spiritu Sancto missus esse credendus est: in eo quod ipse per prophetam dicit: 'Et nunc Dominus misit me et Spiritus eius' (cf. Is 48,16).
(55) A seipso quoque missus accipitur: pro eo quod inseparabilis non solum voluntas, sed operatio totius Trinitatis agnoscitur.
(56) Hic enim, qui ante saecula unigenitus est vocatus, temporaliter primogenitus factus est: unigenitus propter deitatis substantiam, primogenitus propter assumptae carnis naturam.
539 284 (57) In qua suscepta hominis forma juxta evangelicam veritatem sine peccato conceptus, sine peccato natus, sine peccato mortuus creditur, qui solus pro nobis "peccatum est factus" (cf Cor2 5.21), id est, sacrificium pro peccatis nostris.
(58) Et tamen passionem ipsam, salva divinitate sua, pro delictis nostris sustinuit, motique adjudicatus et cruci veram carnis mortem excepit, tertio quoque die virtute propria sua suscitatus e sepulchro surrexit.
540 (59) Hoc ergo exemplo Capitis nostri confitemur veram fieri resurrectionem carnis omnium mortuorum.
(60) Nec in aÎrea vel qualibet alia carne (ut quidam delirant) surrecturos nos credimus, sed in ista qua vivimus, consistimus et movemur.
(61) Peracto huius sanctae resurrectionis exemplo idem Dominus noster atque Salvator paternam ascendendo sedem repetiit, de qua numquam per divinitatem discessit.
(62) Illic ad dexteram Patris sedens, exspectatur in finem saeculorum iudex omnium vivorum et mortuorum.
(63) Inde cum sanctis omnibus (Angelis et hominibus) veniet ad faciendum iudicium, reddere unicuique mercedis propriae debitum, prout quisque gesserit incorpore nositus sive bonum, sive malum (cf 2 Cor 5, 10).
(64) Ecclesiam sanctam catholicam pretio sui sanguinis comparatam cum eo credimus in perpetuum regnaturam.
(65) Intra cuius gremium constituti unum baptisma credimus et confitemur in remissionem omnium peccatorum. (66) Sub qua fide ct resurrectinnem mortuorum veraciter redimus et futuri saeculi gaudia exspectamus.
(67) Hoc tantum orandum nobis est et petendum. ut, cum peracto finitoque Judicio tradiderit Filius regnum Deo Patri (cf. I Cor 15, 24), participes nos efficiat regni sui, ut per hanc fidem, qua illi inhaesimus, cum illo sine fine regnemus.
541 (68) Haec est confessionis nostrae fides exposita, per quam omnium haereticorum dogma perimitur, per quam fidelium corda mundantur, per quam etiam ad Deum gloriose acceditur... (ascenditur in saecula saeculorum. Amen).


Saint Agathon, Ep. 'Consideranti mihi' ad imperatores,

27 mars 680

542 Hic igitur status est evangelicae atque apostolicae fidei regularisque traditionis, ut confitentes sanctam et inseparabilem Trinitatem, id est Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, unius esse deitatis, unius naturae et substantiae sive essentiae, unius eam praedicemus et naturalis voluntatis, virtutis, operationis, dominationis, maiestatis, potestatis et gloriae. Et quidquid de eadem sancta Trinitate essentialiter dicitur, singulari numero tamquam de una natura trium consubstantialium personalrum comprehendamus regulari ratione hoc instituti.

543 Cum vero de uno earumdem trium personarum ipsius sanctae Trinitatis Filio Dei, Deo Verbo, et de mysterio adorandae eius secundum carnem dispensationis confitemur, omnia duplicia unius eiusdemque Domini Salvatoris nostri Iesu Christi secundum evangelicam traditionem asserimus, id est, duas eius naturas praedicamus, divinam scilicet et humanam, ex quibus et in quibus etiam post admirabilem atque inseparabilem unitionem subsistit. Et unamquamque eius naturam, proprietatem naturalem habere confitemur, et habere divinam omnia quae divina sunt et humanam omnia quae humana sunt absque ullo peccato. Et utrasque unius eiusdem Dei Verbi incarnati, id est, humanati, inconfuse, inseparabiliter, immutabiliter esse cognoscimus, sola intelligentia, quae unita sunt, discernente, propter confusionis dumtaxat errorem. Aequaliter enim et divisionis et commistionis detestamur blasphemiam.

544 Cum duas autem naturas duasque naturales voluntates et duas naturales operationes confitemur in uno Domino nostro Iesu Christo, non contrarias eas nec adversas ad alterutram dicimus ... nec tamquam separatas in duabus personis vel subsistentiis, sed duas dicimus eundemque Dominum n. Iesum Christum, sicut naturas, ita et naturales in se voluntates et operationes habere, divinam scilicet et humanam: divinam quidem voluntatem et operationem habere ex aeterno cum coessentiali Patre communem; humanam temporaliter ex nobis cum nostra natura susceptam....

545 Porro apostolica Christi Ecclesia... ex proprietatibus naturalibus unamquamque harum Christi naturarum perfectam esse cognoscit, et quidquid ad proprietates naturarum pertinet, duplicia omnia confitetur, quia ipse Dn. n. Iesus Christus et Deus perfectus est et homo perfectus est et ex duabus et in duabus naturis... Consequenter itaque... duas etiam naturales voluntates in eo et duas naturales operationes esse confitetur et praedicat. Nam si personalem quisquam intelligat voluntatem, dum tres personae in sancta Trinitate dicuntur, necesse est, ut et tres voluntates personales et tres personales operationes (quod absurdum est et nimis profanum) dicerentur. Sin autem, quod fidei christianae veritas continet, naturalis vo1untas est, ubi una haec natura dicitur sanctae et inseparabilis Trinitatis, consequenter et una naturalis voluntas et una naturalis operatio intelligenda est. Ubi vero in una persona Domini n. Iesu Christi Mediatoris Dei et hominum duas naturas, id est divinam et humanam, confitemur, in quibus et post admirabilem adunationem consistit, sicut duas unius eiusdemque naturas, ita et duas naturales voluntates duasque naturales operationes eius regulariter confitemur.


Conc. romanum Ep. dogmat. synodalis 'Omnium bonorum spes' ad

imperatores, 27 mars 680

546 Credentes in Deum Patrem... et in Filium eius... et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificatorem, ex Patre procedentem, cum Patre et Filio coadorandum et conglorificandum: Trinitatem in unitate, et unitatem in Trinitate, unitatem quidem essentiae, Trinitatem vero personarum sive subsistentiarum; Deum Patrem confitentes, Deum Filium, Deum Spiritum Sanctum, non tres deos, sed unum Deum, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum; non trium nominum subsistentiam, sed trium subsistentiarum unam substantiam; quorum una essentia sive substantia vel natura, id est, una deitas, una aeternitas, una potestas, unum imperium, una gloria, una adoratio, una essentialis eiusdem sanctae et inseparabilis Trinitatis voluntas et operatio, quae omnia condidit, dispensat et continet.

547 Confitemur autem unum eiusdem sanctae coessentialis Trinitatis, Deum Verbum, qui ante saecula de Patre natus est, in ultimis saeculorum temporibus pro nobis nostraque salute descendisse de caelis, et incarnatum de Spiritu Sancto et sancta, immaculata semperque virgine gloriosa Maria, domina nostra, vere et proprie Dei genitrice, secundum carnem scilicet ex ea natum et vere hominem factum, eundem Deum verum eundemque hominem verum, Deum quidem ex Deo Patre, hominem autem ex virgine matre, incarnatum ex ea carne animam habente rationalem et intellectualem; consubstantialem eundem Deo Patri secundum Deitatem, consubstantialemque nobis eundem ipsum secundum humanitatem, et per omnia similem nobis absque solo peccato, crucifixum pro nobis sub Pontio Pilato, passum sepultumque et resurgentem...

548 288 Unum quippe eundemque Dominum nostrum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, ex duabus et in duabus substantiis inconfuse, incommutabiliter, indivise, inseparabiliter subsistere cognoscimus nusquam sublata differentia naturarum propter unitionem, sed potius salva proprietate utriusque naturae et in unam personam unamque subsistentiam concurrente, non in dualitatem personarum dispertitum vel diversum, neque in unam compositam naturam confusum: sed unum eundemque Filium unigenitum, Deum Verbum, Dominum nostrum Iesum Christum, neque alium in alio, neque alium et alium, sed eundem ipsum in duabus naturis, id est, in Deitate et humanitate, et post subsistentialem adunationem cognoscimus: quia neque Verbum in carnis naturam conversum est, neque caro in Verbi naturam transformata est: permansit enim utrumque, quod naturaliter erat: differentiam quippe adunatarum in eo naturarum sola contemplatione discernimus, ex quibus inconfuse, inseparabiliter et incommutabiliter est compositus: unus enim ex utrisque et per unum utraque, quia simul sunt et altitudo deitatis et humilitas carnis, servante utraque natura etiam post adunationem sine defectu proprietatem suam, et 'operante utraque forma cum alterius communione quod proprium habet; Verbo operante quod Verbi est, et carne exsequente quod carnis est: quorum unum coruscat miraculis, aliud succumbit iniuriis.' (DS 294). Unde consequenter, sicut duas naturas, sive substantias, id est deitatem et humanitatem, inconfuse, indivise, incommutabiliter eum habere veraciter confitemur, ita quoque et duas naturales voluntates et duas naturales operationes habere, utpote perfectum Deum et perfectum hominem, unum eundemque ipsum Dominum Iesum Christum (DS 501 ss.) pietatis nos regula instruit, quia hoc nos apostolica atque evangelica traditio, sanctorumque Patrum magisterium, quos sancta apostolica atque catholica Ecclesia et venerabiles Synodi suscipiunt, instituisse monstratur.


Concile de Constantinople III (oecum. VI); Sess. XIII,

28 mars 681

550 Retractantes dogmaticas epistolas, quae tamquam a Sergio quondam patriarcha huius a Deo conservandae regiae urbis scriptae sunt tam ad Cyrum, qui tunc fuerat episcopus Phasidis, quam ad Honorium quondam papam antiquae Romae, similiter autem et epistolam ab illo, id est Honorio, rescriptam ad eundem Sergium (cf. DS 487), hasque invenientes omnino alienas exsistere ab apostolicis dogmatibus et a definitionibus sanctorum conciliorum et cunctorum probabilium Patrum, sequi vero falsas doctrinas haereticorum: eas omnino abiicimus et tamquam animae noxias exsecramur.

551 Quorum autem, id est eorumdem, impia exsecramur dogmata, horum et nomina a sancta Dei Ecclesia proiici iudicavimus, id est Sergii..., qui aggressus est de huiusmodi impio dogmate conscribere, Cyri Alexandriae, Pyrrhi, Pauli et Petri, qui et ipsi praesulatu functi sunt in sede huius a Deo conservandae civitatis et similia iis senserunt; ad haec et Theodori quondam episcopi Pharani, quarum omniurn suprascriptarum personarum mentionem fecit Agatho, sanctissimus ac ter beatissimus papa antiquae Romae in suggestione, quam fecit ad piissimum... imperatorem (DS 542ss) eosque abiecit utpote contraria rectae fidei nostrae sentientes, quos anathemati submitti detinimus.

552 Cum iis vero simul proiici a sancta Dei catholica Ecclesia simulque anathematizari praevidimus et Honorium, qui fuerat papa antiquae Romae, eo quod invenimus per scripta, quae ab eo facta sunt ad Sergium, quia in omnibus eius mentem secutus est et impia dogmata confirmavit.

553 289 Quae praesens sancta et univesalis Synodus fideliter suscipiens et expansis manibus amplectens tam suggestionem, quae a sanctissimo ac beatissimo Agathone Papa antiquae Romae facta est ad Constantinum, piissimum atque fidelissimum nostrum imperatorem, quae nominatim abjecit eos, qui docuerunt vel praedicaverunt, sicut superus dictum est, unam voluntatem et unam operationem in incarnationis dispensatione Domini nostri Jesu Christi veri Dei nostri (cf DS548), adaeque amplexa est et alteram synodalem suggestionem, quae missa est a sacro Concilio, quod est sub eodem sanctissimo Papa centum viginti quinque Deo amabilium episcoporum, ad ejus a Deo instructam tranquillitatem, utpote consonantes sancto Chalcedonensi Concilio (cf DS300ss) et tomo sacerrimi ac beatissimi Papae ejusdem antiquae Romae Leonis, qui directus est ad sanctum Flavianum (cf DS290ss), quem et columnam rectae fidei hujusmodi Synodus appellavit.

554 290 Ad haec et synodicis epistolis, quae scripta sunt a beato Cyrillo adversus impium Nestorium et ad orientales episcopos: (Synodus) assecuta quoque sancta V universalia Concilia et sanctos atque probabiles Patres, consonanterque confitetur definiens Dominum nostrum Jesum Christum verum Deum nostrum, unum de sancta et consubstantiali et vitae originem praebente Trinitate, perfectum in deitate, et perfectum eundem in humanitate, Deum vere et hominem vere, eundem ex anima rationali et corpore; consubstantialem Patri secundum deitatem, et consubstantialem nobis secundum humanitatem, per omnia similem nobis absque peccato (Heb 4.15).

555 290 ante saecula quidem ex Patre genitum secundum deitatem, in ultimis diebus autem eundem propter nos et propter nostram salutem de Spiritu Sancto et Maria Virgine proprie et veraciter Dei genitrice secundum humanitatem, unum eundemque Christum Filium Dei unigenitum in duabus naturis inconfuse, inconvertibiliter, inseparabiliter, indivise cognoscendum, nusquam exstinctaz harum naturarum differentia propter unitionem, salvataque magis proprietate utriusque naturae, et in unam personam, et in unam subsistentiam concurrente, non in duas personas partitum vel divisum, sed unum eundemque unigenitum Filium Dei Verbum Dominum Jesum Christum, juxta quod olim Prophetae de eo et ipse nos Dominus JesusChristus erudivit, et sanctorum Patrum nobis tradidit symbolum.

556 291 Et duas naturales voluntates in eo, et duas naturales operationes indivise, inconvertibiliter, inseparabiliter, inconfuse secundum sanctorum Patrum doctrinam adaeque praedicamus; et duas naturales voluntates non contrarias, absit, juxta quod impii asseruerunt haeretici, sed sequentem ejus humanam voluntatem et non resistentem vel eluctantem, sed potius et subjectam divinae ejus atque omnipotenti voluntati. Oportebat enim carnis voluntatem moveri, subici vero voluntati divinae, juxta sapientissimum Athanasium. Sicut enim ejus caro Dei Verbi dicitur et est,ita et naturalis carnis ejus voluntas propria Dei Verbi dicitur et est, sicut ipse ait: Quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed ejus qui misit me Patris (Jo 6.38), suam propriam dicens voluntatem, quae erat carnis ejus. Nam et caro propria ejus facta est. Quemadmodum enim sanctissima atque immaculata animata ejus caro deificata non est perempta, sed in proprio sui statu et ratione permansit: ita et humana ejus voluntas deificata non est perempta, salvata est autem magis,secundum deiloquum Gregorium dicentem: "Nam illius velle, quod in Salvatore intelligitur, non est contrarium Deo, deificatum totum" (Oratio 30, c.12).

557 Duas vero naturales operationes indivise, inconvertibiliter, inconfuse, inseparabiliter in eodem Domino nostro Jesu Christo vero Deo nostro glorificamus, hoc est, divinam operationem et humanam operationem, secundum divinum praedicatorem Leonem apertisime asserentem: " agit enim utraque forma cum alterius communione quod proprium est, Verbo scilicet operante quod Verbi est, et carne exsequente quod carnis est " (cf DS 294). Nec enim in quoquam unam dabimus naturalem operationem Dei et creaturae, ut neque quod creatum est, in divinam educamus essentiam, neque quod eximium est divinae naturae, ad competentem creaturis locum deiciamus. Unius enim ejusdemque tam miracula quamque passiones cognoscimus, secundum aliud et aliud earum ex quibus est, naturarum et in quibus habet esse, sicut admirabilis inquit Cyrillus. (DS 558) Undique igitur inconfusum atque indivisum conservantes, brevi voce cuncta proferimus: unum sanctae Trinitatis et post incarnationem Dominum nostrum Jesum Christum verum Deum nostrum esse credentes, asserimus, duas ejus esse naturas in una ejus radiantes subsistentia, in qua tam miracula quamque passiones per omnem sui dispensativam conversationem, non per phantasiam,sed veraciter demonstravit, ob naturalem differentiam in eadem una subsistentia cognoscendam, dum cum alterius communione utraque natura indivise et inconfuse propria vellet atque operaretur: juxta quam rationem et duas naturales voluntates et operationes confitemur, ad salutem humani generis convenienter in eo concurrentes.

559 293 His igitur cum omni undique cautela auque diligentia a nobis formatis, definimus, aliam fidem nulli licere proferre aut conscribere componereve aut sapere vel etiam aliter docere. Qui vero praesumpserint fidem alteram componere vel proferre vel docere, vel tradere aliud symbolum volentibus converti ad agnitionem veritatis ex gentilitate vel Judaismo aut ex qualibet haeresi : aut qui novitatem vocis, vel sermonis adinventionem ad subversionem eorum, quae nunc a nobis determinata sunt introducere: hos siquidem episcopi fuerint aut clerici, alienos esse, episcopos quidem ab episcopatu, clericos vero a clero: sin autem monachi fuerint vel laici, etiam anathematizari eos.


Saint Léon II, Ep. 'Regi regum' à l'empereur Constantin IV,

août 682

561 Cognovimus enim, quod sancta et universalis et magna sexta Synodus (C'politana III) eadem, quae et universum concilium assidens huic Sanctae Sedi Apostolicae (Romanam a.680) ... senserit, ... atque concorditer nobiscum confessa est: Unum esse de sancta et inseparabili Trinitate nostrum Dominum Jesum Christum, ex duabus et in duabus naturis inconfuse, inseparabiliter, indivise consistentem, ut vere Deum perfectum et hominem perfectum eumdem ipsum, salvaque proprietate uniuscuiusque in eo convenientium naturarum, eumdem ipsum divina operatum ut hominem, absque solo peccato: et duas idcirco naturales voluntates duasque naturales operationes eum habere veraciter praedicavit, per quae principaliter et naturarum eius veritas demonstratur, usque ad cognoscendam profecto differentiam, quarum sunt naturarum, ex quibus et in quibus unus idemque Dominus noster Iesus Christus consistit; per quae revera probavimus, hanc sanctam... sextam Synodum ... apostolicam praedicationem inoffenso pede fuisse secutam, sanctorumque et universalium quinque conciliorum definitionibus in omnibus consentientem, nihil super statuta orthodoxae fidei augentem aut minuentem, sed regiam et evangelicam semitam rectissime gradientem, et in his atque per eos sacrorum dogmatum lima et probabilium catholicae Ecclesiae Patrum doctrina servata est...

562 Et quia (Synodus C'polit.) definitionem rectae fidei... plenissime praedicavit, quam et Apostolica Sedes beati Petri Apostoli... veneranter suscepit, idcirco et Nos, et per Nostrum officium haec veneranda Sedes Apostolica concorditer ac unanimiter his quae definita sunt ab ea consentit et beati Petri auctoritate confirmat ...

563 Pariterque anathematizamus novi erroris inventores, id est Theodorum Pharanitanum episcopum, Cyrum Alexandrinum, Sergium, Pyrrhum . . . necnon et Honorium, qui hanc apostolicam Ecclesiam non apostolicae traditionis doctrina lustravit, sed profana proditione immaculatam fidem subvertere conatus est (graeca recensio: = maculari permisit).


Concile de Tolede XIV, 14-20 novembre 684

564 (c. 8) At nunc nos... (fidelibus) praedicamus, brevi admodum definitione collecta, ut in una (enim) Christi Filii Dei persona duarum naturarum individuas proprietates agnoscant, sicut indivisas atque inseparabiles, ita inconfusas et inconvertibiles permanere, unam deitatis alteram hominis, unam qua ex Deo Patre est genitus, alteram qua ex Maria virginegeneratus (generatur). Utraque ergo ei generatio plena utraque perfecta, nihil minus ex deitate habens, nihil imperfectum ex humanitate suscipiens, non naturarum geminatione divisus, non persona geminatus, sed plenus Deus plenusque homo absque omni peccato in singularitate personae unus est Christus. Unus igitur in utraque natura consistens et divinitatis signis effulget et humanitatis passionibus subiacet. Nec enim alter ex Patre, alter ex matre est genitus, cum tamen aliter de Patre, aliter de matre sit natus: ipse tamen in utroque naturarum genere non divisus, sed unus idemque et Dei et hominis filius; ipse vivit moriens, ipse moritur vivens; ipse impassibilis patiens ipse passioni non subiacens nec deitate succumbens nec humanitate passioni se subtrahens; habens ex deitatis natura non posse mori, habens ex humanitatis substantia et nolle et posse mori; ex una immortalis habetur, ex altera mortalium condicione resolvitur; habens in aeterna divinitatis voluntate quod (quo) susceptum hominem sumeret, habens in suscepti hominis voluntate, ut humana voluntas Deo subdita esset. Unde et ipse dicit ad Patrem: 'Pater, non mea voluntas, sed tua fiat' (Lc 22,42), alteram videlicet ostendens voluntatem divinitatis qua susceptus est homo, alteram hominis qua oboediendum est Deo. - (c. 9) Et ideo secundum harum duarum differentiam naturarum, duarum quoque inseparabilium proprietates praedicandae sunt voluntatum et operum. - (c. 10)... Si quis igitur Iesu Christo Dei Filio ex utero Mariae virginis nato aliquid aut divinitatis imminuit aut de suscepta humanitate subducit, excepta sola lege peccati, et eum non verum Deum hominemque perfectum in una persona subsistentem sincerissime credit, anathema sit.



Denzinger 525