Epistolae Hildegardis - EPISTOLA VI. ARNOLDI ARCHIEPISCOPI MOGUNTINENSIS AD HILDEGARDEM. Preces Sanctae Flagitat.

EPISTOLA VI. ARNOLDI ARCHIEPISCOPI MOGUNTINENSIS AD HILDEGARDEM. Preces Sanctae Flagitat.



ARNOLDUS, Dei gratia Moguntinae sedis archiepiscopus, HILDEGARDI Deo dicatae virgini et magistrae in monte S, Roberti constitutae, gratiam suam cum paterna dilectione.

Scimus quia Spiritus ubi vult, et quomodo vult, inspirat (Jn 3), dividens unicuique dona sua prout vult (1Co 12). Hoc autem dicimus, nihil haesitantes de te. Nam quid mirum est, si ille inspiratione sua te docet, qui quondam agricultores et [Col. 0157C] sycomoros vellicantes (Am 7), prophetas constituit, et asinam humana verba proferre fecit (Nb 22). Dona ergo Dei refutare non debemus, nec valemus. Rogamus ergo dilectionem tuam ut precibus tuum ad Dominum nobis succurras, quatenus dies nostri in timore et amore Creatoris nostri saltem sint, ita ut in bonis consummati, vitam in longitudine dierum perpetuae felicitatis habere mereamur.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Arnoldum fortiter increpat et illi interitum praedicit.



O Pater, vivens lumen haec verba mihi ad te dedit: Quare faciem tuam abscondis a Deo, quasi in perturbatione iracundae mentis tuae? Nam mystica verba a me non profero, sed secundum ea in viventi [Col. 0157D] lumine video, ita quod saepe quae mens mea non desiderat, et quae etiam voluntas mea non quaerit, mihi ostenduntur, sed illa multoties coacta video. Posco tamen a Deo, ut auxilium suum non sit tibi quasi exsilium, et anima tua sit devota in pura scientia, respiciens in speculum salvationis, ut in aeternum vivas. Splendidum etiam lumen gratiae Dei a te nunquam abscindatur. Sed misericordia Dei te protegat ita, ne antiquus insidiator te decipiat. Nunc autem oculus tuus in Deo vivat, et viriditas animae tuae non arescat. Lux vivens tibi dicit: Cur non est fortis in timore tuo? Quasi zelum habes, quasi triticum excribres, ita ut superando dejicias quod tibi contrarium est. Sed hoc nolo. De oculo autem cordis tui inquietam mentem absterge, [Col. 0158A] et de teipso et de populo tuo injustitiam abscinde, quia tempus bellorum in moribus hominum nunc instat, ita quod nec in disciplina, nec in districtione timoris Domini sunt. Tu autem ne formides eos ad bonum coercere, quoniam si propter hoc tribulationem et angustiam sustinueris, ne paveas, quia Filius Dei eadem passus est. Surge ergo ad Dominum, quoniam tempus tuum cito veniet.





EPISTOLA VII. CHRISTIANI ARCHIEPISCOPI MOGUNTINENSIS AD HILDEGARDEM. Ejus orationibus se committit.


CHRISTIANUS Dei gratia Moguntinae sedis archiepiscopus, HILDEGARDI dilectae magistrae sororum de S. Roberto in Pingis, devotionem gratiae suae [Col. 0158B] tam cum paterno quam cum filiali affectu.

Plurimis negotiis impediti, per pauca tibi scribimus cum tam dilatato corde, toto mentis adnisu ad piam dilectionem tuam anhelemus. Et quia divino Spiritu te inspiratam cognoscimus, exhortatoria verba tua desideramus; quoniam, dum terreno regno exterius servire conamur, coelestem Regem multoties interius negligimus. Igitur et orationibus tuis ac sororum quae apud te sunt, nos committimus, ita ut per illas adjuti, turbinibus et procellis hujus saeculi, in quibus multum fatigamur, Deo succurrente, clementer eripiamur. Nos autem vobis in omnibus necessitatibus vestris adesse, ac in omnibus prodesse, prout Deus donaverit, pro certo sciatis.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Egregie illum adhortatur ad curam pastoralem.



[Col. 0158C]

Mystica visio tibi dicit: O tu, persona praelationis, in vice Christi ab ipso constitutus es, quemadmodum omnis potestas a Deo est (Rm 13). Deo autem nullus similis inventus est. Ipse Pater omnium est, quoniam ab ipso omnia procedunt, et ob hoc ea regit, et sacerdos in sacerdotali officio est, quia per purum sacrificium, quod homo factus est, hominem liberavit. In juramento namque ille sacerdos est, quod scriptum est: Juravit Dominus, et non poenitebit eum; tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ps 109). Deus quippe in semetipso praedestinaverat homo fieri [Col. 0158D] sine omni maculositate peccati, et sine omni indigentia emendantis poenitentiae, et sine omni commistione et divisione, quae in homine cum peccatis sunt, quatenus ita malum vinceret, ut in Melchisedech praefiguratum est. Tu autem, o homo, qui nunc in die es, antequam nox adveniat, cum plus operari non possis, stude ut in vera potestate populum tuum praecepta Dei doceas, et in recta justitia eum regas, sicut Deus eum regit, et per magnum studium in misericordia eum habeas, quoniam Deus per semetipsum eum liberavit. Tali enim modo magistratus, dominatio et potestas a Deo est. Sed et de mammona iniquitatis amicos per misericordiam tibi fac quatenus cum defeceris, in aeterna tabernacula te suscipiant (Luc. 16). Nunc, o Pater [Col. 0159A] et magister, post Christum pauperculam formam de vero lumine tibi haec scribentem, audi, ut nobis omnibus in necessitate positis, qui ad te confugiunt, auxilium porrigas, quatenus propter gaudium illud quod eis impendis, in gaudium aeternorum tabernaculorum suscipiaris, et in aeterna beatitudine, ad quam Deus te creavit, in aeternum vivas.





EPISTOLA VIII.






HILDEGARDIS AD CHRISTIANUM MOGUNTINENSEM ARCHIEPISCOPUM. Quod, juvene quodam olim excommunicato, sed dudum absoluto, in coemeterio montis S. Ruperti sepulto, mandatum a praelatis Moguntinis acceperit ut corpus juberet exhumari, vel abstineret a divinis in ecclesia sua celebrandis [Note: [Col. 0159] Vide Commentarium supra laudatum, § XI, num. 167.] pontificis opem implorat.



[Col. 0159B] O mitiss. Pater et domine, qui in vice Jesu Christi super oves Ecclesiae pastor constitutus es, summo Deo et paternae pietati tuae gratias humiliter agimus, pro eo quod litteras paupertatis nostrae misericorditer suscepisti, et quod pro nobis tribulatis et angustiatis in misericordia tua litteras ad praelatos nostros Moguntiam mittere dignatus es, et etiam pro dulcibus verbis solitae clementiae tuae, quibus per dominum Hermannum ecclesiae Sanctorum Apostolorum in Colonia decanum, ita consolatae et laetificatae sumus, quod in omni tribulatione et angustia nostra, sicut filiae ad te dilectum Patrem securae confugimus. Unde, bone domine, nos famulae tuae quae sedemus in tristitia tribulationis [Col. 0159C] et angustiae, in spiritu humilitatis pedibus tuis provolutae, causam intolerabilis doloris nostri in pura veritate lacrymabiliter tibi aperimus, ea fiducia, quod ignea charitas, quae Deus est (Jn 4), tibi inspiret, ut cum paterna pietate lamentabilem vocem, quam in tribulatione nostra afflictae ad te clamamus, misericorditer exaudiri digneris. O mitis Pater, cum praelati nostri Moguntini mortuum juvenem ante mortem suam ab anno diu absolutum, et omnibus Christianae fidei sacramentis munitum, sicut etiam ante in litteris tibi insinuavi, apud nos sepultum, a coemeterio nostro ejicere nos jussissent, vel a divinis nos cessare, ego ad verum lumen, ut soleo, aspexi, et in illo Deus mihi praecepit, ne unquam voluntario consensu meo ejiceretur, quem [Col. 0159D] ipse a sinu Ecclesiae in gloriam salvationis deputandum susceperit, quoniam nigredo magni periculi nobis inde proveniret, eo quod contra voluntatem ejus veritatis esset. Si enim iste timor omnipotentis Dei mihi non obstitisset, eis humiliter obedissem, et quemcunque in nomine tuo, qui Dominus et advocatus noster es, eumdem mortuum jussissent efferre, si excommunicatus non esset, servandum jus Ecclesiae, grata voluntate concessissem.

Cum autem per aliquod tempus non sine magno dolore et tristitia cessassemus, in vera visione animae meae a summo judice (cujus praecepto resistere [Col. 0160A] ausa non fui) pondere gravissimae infirmitatis coacta, ad praelatos nostros in Moguntiam veni, et verba quae in vero lumine videram, ut ipse mihi praecepit, scripta repraesentavi, quatenus in illis cognoscerent quae voluntas Dei in hac causa esset. Veniam quoque coram ipsis, qui tunc aderant, amaris lacrymis petens ab eis, flebiliter et suppliciter misericordiam quaesivi. Sed cum eorum oculi ita caligassent, ut nullo respectu misericordiae me respicere potuissent, plena lacrymis ab eis discessi. Sed cum plurimi homines super nos misericordia moverentur, licet pro voluntate sua nos adjuvare non possent, fidelis amicus meus, scilicet Coloniensis archiepiscopus ad ipsos in Moguntiam venit, et quodam milite libero homine assistente, qui sufficientibus [Col. 0160B] testibus probare voluit, quod ipse et praedictus mortuus, adhuc in corpore vivens, cum pariter in eodem excessu fuissent, pariter etiam ab anno, eodem loco, eadem hora, ab eodem sacerdote soluti essent, eodem sacerdote, etiam qui eos absolvit, praesente, ab eis cognita hujus rei veritate, idem praesul de te praesumens, licentiam celebrandi divina, usque ad reditum tuum secure et in pace obtinuit. Cum autem, dulcissime domine, fiduciam maximam de tua misericordia haberemus, per eosdem praelatos nostros post reversionem suam e Roma, e synodo litteras tuas divinorum interdictorias accepimus: quas ut paternae pietati tuae confido, nunquam misisses, si veritatem hujus rei agnovisses. Sicque, mitissime Pater, in priori ligatura [Col. 0160C] multo majori dolore et tristitia tuimetipsius jussione constitutae sumus. Unde in visione animae meae, in qua nunquam me aliquo verbo turbasti, jussa sum corde et ore dicere: Melius est mihi incidere in manus hominum, quam derelinquere praeceptum Dei mei (Da 13). Ergo, mitissime Pater, obsecro te in amore Spiritus sancti, ut propter pietatem aeterni Patris, qui pro salute hominis in suavi viriditate misit Verbum suum in Virginis uterum, dolentium et plorantium filiarum tuarum lacrymas despicere non velis, quae ob timorem Dei, tribulationes et angustias hujus injustae ligaturae sustinemus. Spiritus sanctus infundat tibi, ut ita super nos misericordia movearis, ut etiam tu post finem vitae tuae pro hoc misericordiam consequaris.





EPISTOLA IX.



[Col. 0160D]




CHRISTIANI ARCHIEPISCOPI MOGUNTINENSIS AD HILDEGARDEM. Ejus afflictioni compatitur; mandat se Ecclesiae Moguntinae significasse »ut si bonorum virorum veraci assertione de absolutione praefati defuncti ei ostensum fuerit, divina sororibus montis S. Ruperti officia celebrentur.«



CHRISTIANUS D. g. Moguntinae sedis archiepiscopus, reverendae et in Christo dilectae dominae HILDEGARDI, et universis sponsis Christi, cum ipsa Deo famulantibus, de virtute in virtutem ascendere, et Deum deorum in Sion videre (Psal. LXXXIII).

[Col. 0161A] Etsi in admiranda ac laudanda potentia Dei et Salvatoris nostri clementia, minime sufficientes, imo prorsus indigni simus, tuo tamen ut digni efficiamur, charissima in Christo domina, sedulo confisi suffragio, illum gratiarum actione prosequimur, a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum descendens, utpote a Patre luminum (Jc 1), cui in anima tua digne complacuit, et eam vero et inaestimabili lumine suo illustravit, cujus gratia praeveniente et subsequente collatum est sanctae devotioni tuae, cum Maria ad pedes Domini sedere (Luc. 10), et supernae Jerusalem visionibus vacare. Haec manifesta sanctae conversationis tuae indicia et stupenda veritatis testimonia, ita animam nostram, charissima in Christo domina, tuis [Col. 0161B] jussionibus, ne dicam precibus obligatam tenent, ut quidquid unquam sanctis votis tuis accedere noverimus, ad hoc cordis nostri intentionem merito inclinare debeamus; sperantes, et summam, post Deum, in tua sanctitate fiduciam habentes, nos sanctissimo odoramento orationum tuarum, gratiam Dei praevenientem et subsequentem percipere, et hanc peccatricem animam nostram, tuae sanctitatis interventu, clementiam Creatoris sui, sibi tandem placitam invenire. Inde est quod super tribulatione et afflictione, quam ex suspensione divinorum una tecum sacer conventus sustinet, tanto arctius vobis condolemus, quanto evidentius innocentiam vestram in hac parte perpendere valemus. Verum quia constabat ecclesiae sepultum apud ecclesiam [Col. 0161C] vestram defunctum, in vita sua excommunicationis sententiam incurrisse, dum adhuc eidem ecclesiae de absolutione ipsius incertum exstitit, vobis interim propter statuta sanctorum Patrum (non evitanda) clamorem cleri declinare, et scandalum Ecclesiae dissimulare, periculosum nimis fuit, donec idoneo testimonio bonorum virorum, in facie Ecclesiae illum absolutum fuisse comprobetur. Proinde vestrae, ut dignum est, afflictioni ex intimo corde compatientes, Ecclesiae Moguntinae rescripsimus in hunc modum, ut si bonorum virorum veraci assertione, de absolutione praefati defuncti ei ostensum fuerit, divina vobis officia celebrari praecipimus, rogantes et obnixe sanctitati vestrae supplicantes, [Col. 0161D] quatenus si ex culpa nostra vel ignorantia vos in hac parte molestavimus, petenti veniam non subtrahatis misericordiam; et Patrem misericordiarum exorare dignemini, ut sanos incolumes nos vestro sancto conspectui et Ecclesiae Moguntinae repraesentet, ad honorem Dei et Ecclesiae vestrae, et salutem animae nostrae. Conservet vobis Dominus sanitatem et sanctitatem.





EPISTOLA X.








HERTUVIGI BREMENSIS ARCHIEPISCOPI AD HILDEGARDEM. Obitum sororis suae, Richardis abbatissae, nuntiat.



HILDEGARDI magistrae S. Roberti in Christo HERTUVIGUS Bremensis archiep. et Richardis abbatissae frater, id quod est loco sororis, et plus quam sororis, obedientiam.

[Col. 0162A] Notifico tibi sororem nostram, illam meam, imo tuam, meam corpore, tuam anima, universae carnis viam intrasse, et honorem quem ei contuleram parvipendisse, dum ad regem terrenum, regi coelorum Domino suo obedisse, et sancte et pie confessam fuisse, et inunctam oleo sancto post confessionem, habita plena Christianitate, et claustrum tuum ex toto corde lacrymabiliter desiderasse, seque Domino per matrem et Joannem committens, et signo crucis tertio signato, Trinitatem et unitatem confitens in perfecta fide Dei, et spe, et charitate, certi sumus, IV Kalend. Novemb. obiit. Rogo ergo te, si dignus sum, quantum possum, quantum te dilexit, eam diligas: et si in aliquo deliquisse videtur, cum ex ea non [Col. 0162B] fuerit, sed ex me, saltem lacrymas ejus, quas pro recessu claustri istius effudit, quarum multi testes sunt, attendas; et nisi mors impedivisset, vix habita licentia ad te venisset; et quia morte detenta est, me pro ea venturum, si Deo placet, scias. Sed Deus, qui remunerator omnium bonorum est, de bonis quae sibi exhibuisti sola inter omnes, et super omnes tam cognatos quam amicos, de quibus Deo et mihi gratulabatur, hic et in futuro ad omnem voluntatem tuam te remuneret. Sororibus tuis de omnibus benefactis suis gratias referas.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Hertuvigum et Richardem laudat. Praeclara monita suggerit.



Qui in primo die te vidit, et oculos tibi ad videndum [Col. 0162C] cum volantibus pennis omnis creaturae dedit, et qui hominem speculum in plenitudine omnium miraculorum suorum fecit, ut scientia Dei in illo clareat, sicut scriptum est: Quoniam dii estis, et filii Excelsi omnes (Ps 81); ille ad te aspiciat, et te ad ipsius voluntatem dirigat. Homo tangit Deum, qui nec initium nec finem habet, ubi rationalitas in homine Deum imitatur, et scientia boni et mali Deum ostendit. Sic est rota aeternitatis. Ipse etiam Deus faciat ut malum illud fugias, quod in primo die incoepit, et bona voluntate caret, et quod Deo semper contradicit. Faciat etiam in te fenestras, quae in coelesti Jerusalem luceant, quae sunt pulchra aedificia in virtutibus, et faciat te volare in [Col. 0162D] amplexibus charitatis Dei, sicut ille dixit, quem Deus perfuderat: Qui sunt hi qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? (Is 60) Et iterum: Ego paupercula forma vidi in te lumen salvationis. Nunc praecepta Dei imple, quae gratia ipsius tibi dat, et quae Spiritus sanctus te docet. Sed et in Spiritu mystici doni tibi dico: Tu es laudabilis persona, quae necessaria est homini, habens in altissimo Deo successionem, quod est pontificale officium: ideo oculus tuus Deum videat, sensus tuus justitiam ejus intelligat, et cor tuum in amore Dei valde ardeat, ut anima tua non deficiat, sed sit in summo studio aedificare turrim coelestis Jerusalem, et Deus det tibi adjutricem, videlicet dulcissimam matrem misericordiam. Esto [Col. 0163A] etiam lucida stella, lucens in tenebris noctium pravorum hominum; et velox cervus currens ad fontem aquae vivae. Respice, quia hoc tempore multi pastores sunt caeci, claudi et raptores pecuniae mortis, suffocantes justitiam Dei. Sed Deus sciens omnia, scit ubi pastoralis cura utilis est. Ideo fidelis homo non circumeat quaerens praelationem. Quod si quaesierit, in inquieta mente sua potestatem magis voluptate appetens, quam voluntatem Dei inspiciens, lupus rapax in persona sua est, et anima ipsius nunquam quaerit spiritalia, sed ibi Simonia est. Unde et in spiritu tibi dico: O quam magnum miraculum est in salvatione animarum hominum illorum, qui in praelatione absque Simonia sunt, quos Deus ita inspicit, quod gloria ejus in [Col. 0163B] ipsis non obumbratur; sed facit in ipsis velut fortis bellator, qui hoc studet, ne ab ullo superetur, sed ut victoria ipsius stabilis sit. Nunc audi: Sic factum est in filia mea Richardi, quam filiam meam nomino, quia plena charitas in anima mea fuit ad ipsam, quoniam vivens lux in fortissima visione docuit meipsam amare. Audi: Deus eam in hoc zelo habuit, quod voluptas saeculi illam amplecti non potuit; sed contra eam pugnavit, quamvis ipsa velut flos in pulchritudine et decore in symphonia hujus saeculi appareret. Sed dum ipsa adhuc in corpore viveret, audivi de ipsa in vera visione dici: O virginitas, in regali thalamo stas. Ipsa enim in virginea virga in sanctissimo ordine societatem habet, unde filiae Sion gaudent. Sed tamen antiquus [Col. 0163C] serpens voluit eam a beato honore retrahere per altam generositatem humanitatis. Sed summus judex traxit hanc filiam meam ad se, abscindens de illa omnem humanam gloriam. Unde anima mea magnam fiduciam habet in ea, quamvis mundus pulchram formam et prudentiam ipsius, dum in corpore viveret, diligeret. Sed Deus illam plus dilexit. Idcirco noluit Deus amicam suam dare inimico amatori, id est mundo. Nunc tu, o chare, sedens in vice Christi, perfice voluntatem animae sororis tuae, quoniam postulat necessitas obedientiae. Et ut ipsa semper sollicita fuit pro te, ita et nunc esto pro anima ipsius, et fac bona opera secundum studium ipsius. Unde et ego abjicio dolorem illum de corde [Col. 0163D] meo quem mihi fecisti in hac filia mea. Deus concedat tibi per suffragia sanctorum rorem gratiae suae et beatam remunerationem in futuro saeculo.





EPISTOLA XI.








ARNOLDI COLONIENSIS ARCHIEPISCOPI AD HILDEGARDEM. Librum ipsius petit.



ARNOLDUS D. g. Coloniensis archiepiscopus, HILDEGARDI lucernae ardenti in domo Domini, de monte S. Roberti, in protectione Dei coeli commorari.

Si bene valetis, et omnia quae circa vos sunt, diriguntur a Domino, congaudemus. Sed et nos meritis vestris valeamus. Quia enim uti jamdiu disposuimus, ad vos minime venire valeamus, in quantum inpraesentiarum possumus, nos vobis committimus, [Col. 0164A] manus nostras in vestras damus, fidem fide conjungimus, totum nos vobis commendamus. Praeterea librum quem ipsa divino Spiritu inspirata scripsistis, remota omni occasione, quia nec volumus nec possumus eo carere, sive imparatus sive non, per praesentium portitorem nobis transmittere non dubitetis; ubi Deum tentare nolumus, sed ubi mirabilia ejus videre desideramus.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Mystice et utcunque obscure loquitur; clariora tamen de libro suo subjungit.



In vera visione haec vidi, audi ergo: Quemdam hominem in valle cujusdam magni montis video stantem, qui optionem in gustu animae suae habet. Et idem homo mittit opinionem quam habet, in [Col. 0164B] altitudinem ejusdem montis, aer ipsius montis illam suscipit, ita quod inde igneum colorem accipit, sicut oleum quod ab igne accenditur. Sed mundae aves quae ab immundis separatae sunt, veniunt, et aerem illum in alas suas suscipiunt, et inde celeres in volatu suo fiunt. Quod nobilissimus Pater videns, dicit: Unde venitis? Quae respondent: Quidam alienus homo in valle montis stans, suavissimum ventum in altitudinem ipsius ad nos misit, et inde veloces factae sumus ad volandum ad te. Et idem paterfamilias ad eas dicit: Iste homo quamvis a longe stet a me tamen propter cursum quo vos ad me misit, volo illum amare. Qui autem bene vult vigilare, hunc intellectum percipiat. Deus multoties propter orationes sanctorum, de lupis agnos [Col. 0164C] facit, sicut etiam de peccatoribus justos. Unde et qui omnia novit, dicit: Vide ne Deum in speluncis latronum ames et ne ipsum in vanitatibus nomines, ita quod Deum tantum in verbis invoces, et non in operibus. Qui in verbo loquitur, illi respondebo; qui autem in verbo loquitur, illi alienus sum. Nam contumaciam deleo, et contradictionem illorum, qui me contemnunt, per memetipsam contero. Vae, vae malo iniquorum spernentium me. Hoc audi, o homo, si vivere vis; alioquin gladius meus percutiet te. Nunc autem, o pastor populi tui, ego paupercula scripta veracium visionum istarum tibi misi, sicut petisti, nihil humani ingenii et propriae voluntatis meae continentia, sed quae indeficiens [Col. 0164D] lumen compositione sua, et eisdem verbis manifestare voluit, quomodo sibi placuit, cum nec ipsum quod nunc tibi scribo, ingenio meo, nec ullo humano arbitrio, sed superna ostensione compositum sit.





EPISTOLA XII.








EBERHARDI ARCHIEPISCOPI JUVAVENSIS AD HILDEGARDEM. Sanctae precibus se commendat et ejus litteras petit.



Juvavensis Ecclesiae Dei gratia minister et archiepiscopus, licet indignus, HILDEGARDI sorori et magistrae de S. Roberto in Pingis, quidquid valet peccatoris oratio, et post hujus carnis tropaeum, ad amplexus coelestis sponsi cum prudentibus virginibus introire (Mt 25). Ego peccator in valle lacrymarum positus, multis saeculi turbinibus [Col. 0165A] et procellis attritus, intus timores, foris pugnas (2Co 7) passus, obnixe tuam postulo dilectionem, ut pro me preces fundere digneris quatenus divina misericordia suae pietatis viscera super me aperiat, et ab omnibus tribulationibus clementer eripiat, quia et imperator pro schismate, quod nunc in Ecclesia est, nobis vim inferre conatur. Meminisse etenim debet charitas tua, virgo Deo digna, quia, cum essem apud Moguntiam in curru ejusdem imperatoris, sanctis orationibus tuis attentius me commendavi, pro eo ut per tuam intercessionem status vitae meae profectum haberet in Domino et felicem consummationem. Unde etiam pollicita es parvitati meae, ut acceptis litteris meis, secundum quod Dominus dignaretur tibi revelare, non gravareris [Col. 0165B] mihi rescribere. Hujus pollicitationis debitum requirit parvitas mea a tua sanctitate. Vale, virgo Dei, et memento mei. Quidquid tamen illud est quod rescribis, pone sub sigillo.




RESPONSIO HILDEGARDIS. Eberhardum passim laudat. Pulchre docet labores externos, ex charitate et obedientia susceptos, minime obesse viro Deum amanti.



O tu persona, quae in vice Filii Dei viventis es, statum tuum nunc video, velut duos parietes quasi angulari lapide conjunctos, quorum alter ut candida nubes apparet, alter aliquantulum umbrosus; sic tamen, quod nec candor ille huic umbrositati, nec eadem umbrositas huic candori se intermiscet. Parietes [Col. 0165C] isti labores tui sunt, animo tuo conjuncti, ubi ex altera parte intentio et suspiria tua angustam viam ad Deum in candore anhelant, et ex altera circuitus laboris tui aliquantulum in umbrositate ad populum tibi subjectum pertinet; ita tamen, quod candorem intentionis tuae velut domesticum habes, et umbrositatem saecularium laborum velut quoddam tibi alienum inspicis, nec haec tibi intermisceri permittis, et ideo fatigationem in animo tuo frequenter habes. Nam intentionem tuam ad Deum, et laborem tuum ad populum non habes velut unum; sed cum bona intentione ad coelestia anhelas, et cum populum in Deo procuras, in una mercede conjungi possunt; sicut et Christus coelestibus inhaesit, et tamen ad populum [Col. 0165D] se inclinavit, ut scriptum est: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes (Ps 81 Jn 10). Dii scilicet in coelestibus, et filii Excelsi in procuratione populi. Tu ergo, o Pater, labores tuos fonte sapientiae perfunde, quem duae filiae hauserunt, quae regalibus circumdatae sunt vestibus, videlicet charitas et obedientia, quoniam Sapientia cum charitate omnia ordinavit, plurimos rivulos educendo, ut dicit: Girum coeli circuivi sola (Si 24); et quia Deus homini per obedientiam praeceptum dedit, vestimentum quidem charitatis est, quod vultum Dei in angelico ordine aspicit, sed vestimentum obedientiae, circumamictio humanitatis Domini est. Istae puellae ad januam tuam pulsant, et charitas ad te dicit: Tecum manere desidero, et volo ut [Col. 0166A] in lectum strati tui me ponas, et in diligenti amicitia me habeas. Nam quando vulnera cum misericordia tangis et tergis, in lecto tuo jaceo; et quando simplices et bene viventes cum benevolentia in Deo tenes, in diligenti amicitia tua sum. Sed et obedientia ad te dicit: Tecum maneo propter ligaturam legis et praeceptorum Dei. Ergo strenue et in forti vi me tene, non ut villicum, sed ut clarissimam amicam. Nam in initio baptismi me suscepisti, et in aliqua progressione tua me tenuisti, scilicet in disciplina subjectionis, et in praelatione ubi praeceptis Dei obedisti. Charitas enim materia mea est, et ex illa orta sum. O Pater, sapientia verum tibi dicit: Esto similis patrisfamilias, qui stultitiam filiorum suorum invite audit; et tamen [Col. 0166B] prudentiam suam non deserit, velut etiam ego coelestia et terrestria in utilitate populi in unum conjungo. Tange ergo et tinge vulnera et simplices et bene viventes, atque gaudium in utraque parte habe, Deo adjuvante. Nunc, o Pater, ego, paupercula forma video quia voluntas tua januam virtutum optat quae tibi veniet, ita quod in istis virtutibus molendinum finis corporis tui complebis. Qui est, et qui omnia perscrutatur, animam et corpus tuum in salute sua teneat.





EPISTOLA XIII.








HILLINI TREVIRORUM ARCHIEPISCOPI AD HILDEGARDEM. Rogat ut »de cella regis vinaria guttas aliquas ad ipsum stillare scripto dignetur.«



HILLINUS Dei gratia Trevirorum humilis minister [Col. 0166C] et servus, ac eorumdem archiepiscopus, licet indignus, HILDEGARDI clarissimae sorori Agnum et Sponsum sequi quocunque ierit (Ap 14).

Quoniam Dei sapientia quae infirma mundi eligit, ut fortia confundat (1Co 1), jucundum tibi habitaculum in tua virginitate eligere complacuit, lucis suae gratiam in spiritu consilii et scientiae amplioris in te largius effudit, cujus, ut arbitror, lucis effusione etiam aliorum mentes ad studia meliora et saluti viciniora excitari voluit (He 6), et illustrari, te mediante, mater veneranda, et sincerissima charitate amplectenda. Superest igitur, virgo Christi dilectissima, verae vitis (Jn 15), cujus sub umbra quiescis, cujus fructus gutturi tuo dulcis et amplexabilis (Ct 2); verae, inquam, [Col. 0166D] vitis propagines in hoc mare procellosum latius extendere, coelestis poculi, quod inebriaris (Ct 5), dulcissimum saporem ad lucra animarum quaquaversum propensius derivare, quae gratis accepisti gratis dare (Mt 10), ne forte arguaris lucernam, ad utilitatem proximorum accensam, sub modio abscondere voluisse (Mt 5 Luc. Mt 8 Mt 11). Rogo ergo, mater sancta, cum caeteris ad portum consolationis tuae confugientibus, spe desiderii mei uberrima fretus, rogo, inquam, et contestor viscera tua materna, per sanctam charitatem, quatenus de cella illa regis vinaria (Ct 2), (cujus voluptatis abundantia etiam in hac vita mirabiliter inebriaris), guttas aliquas ad me peccatorem, per [Col. 0167A] praesentium latorem, stillare scripto digneris; tum propter eum, qui tibi ea posse praestitit, tum eapropter, ut veritatis experientia comprobet quod quorumdam auribus, de gratia tibi coelitus infusa, rumor dubitanter infert. Ille igitur qui coepit in te bonum opus, consummet in vita viventium (Ph 1).




RESPONSUM HILDEGARDIS. Prophetice et hortatorie scribit.



Sapientia sonat, dicens: Nunc squalidum tempus muliebris formae est, Oi, Oi, Adam novum testamentum omnis justitiae, et radix omnis seminis hominum fuit. Postea in genere ipsius virilis animus surrexit, qui inter turmas exiit, velut arbor quae se in tres ramos extendit. Prima turma talis [Col. 0167B] erat, quod filii Adae elegerunt quidquid possibilitas eorum habuit. Secunda, quod homines in temeritate homicidii surrexerunt. Tertia vero, quod fecerunt quidquid in idolis et similibus erroribus voluerunt. Nunc arbor haec arida est, et mundus in multis periculis eversus est. Tempus enim istud, ad tempus istud respicit, quando prima mulier nutum primo viro in deceptione fecit (Gn 3). Sed tamen vir plures vires habet, quam mulier perficere possit. Mulier autem est fons sapientiae et fons pleni gaudii, quas partes vir ad perfectum ducit. He, He, tempus hoc nec frigidum, nec calidum est, sed squalidum. Post haec tempus veniet, quod in magnis periculis, in timore, in justitia et ferocitate virorum viriles vires proferet. Deinde [Col. 0167C] error errantium errorum flabit, sicut quatuor venti, qui in magnis periculis famam suam effundunt. Nunc autem, o pastor, audi, quia gratia Dei in vanum te non constituit, unde justitiam ipsius contine. Cum bona opera facis, cito fatigaris; cum vero ad symphoniam vocaris, ita quod ad orationem consistis, illico arescis. He, He, qui in vice Christi es, iterum audi: Quidam rex quamdam urbem in magnis honoribus habuit, quam tribus viris de suis hominibus commendavit, ita ut curam illius in custodia haberent. Primo autem turrim, secundo planitiem urbis, tertio murum ipsius cum propugnaculis commisit. Tu in turrim positus es; populus tuus in planitie urbis; clerus autem tuus super [Col. 0167D] murum ejus cum propugnaculis. Quod si murus urbis impugnabitur, et planities ejus depraedabitur; tu autem turrim ejus custodi, et talis esto, ne tota urbs destruatur, et non dissipabitur. Species columbae te docet, et verbum Dei non caret in te scientia. Nunc ergo vigila (Ap 3), et in virga ferrea constringe (Ps 2), doce, et vulnera tibi commissorum unge, et in aeternum vives.





EPISTOLA XIV.








EBERHARDI BAMBERGENSIS EPISCOPI AD HILDEGARDEM. Quaestionem subtilem admodum proponit: »In Patre manet aeternitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto aeternitatis aequalitatisque connexio.«



EBERHARDUS Dei gratia Bambergensis Ecclesiae episcopus, licet indignus, HILDEGARDI venerabili [Col. 0168A] sorori et magistrae de S. Roberto, devotae devotionis obsequium et aeternae beatitudinis meritum.

Superna favente gratia, tuae sanctitatis praeconium, circumquaque auribus populorum dulciter resonat, ita ut vere possimus dicere: Quia Christi bonus odor sumus Deo (II Cor 2). Sed et quoniam Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si quis intelligat, aut forte habitantem in te requirat (Ps 13), hujus bonae opinionis tuae fragrantiam odorati, ad Dominum qui in te veneratur et consulitur, ex toto corde occurrimus. Quod enim multis praestitisti, uni mihi non denegabis. Nam cum de curia imperatoris per te transiremus, quia Spiritu sancto imbuta es, tuae charitati exponendum commisimus. In Patre manet aeternitas, in [Col. 0168B] Filio aequalitas, in Spiritu sancto aeternitatis aequalitatisque connexio: quod et nunc secundum quod Deus tibi revelavit, expositum videre desideramus. Dominus tecum sit, et ut nos orationibus tuis adjuvemur.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Post brevem hortationem, qua ad gregem suum diligenter pascendum excitat Eberhardum, ad quaestionem progreditur.



Qui est (Ex 3), et quem nihil latet, dicit: O pastor, non arescas in dulci fluento odoris balsami, quod est viredo, quae praebenda est stultis mentibus, quae non habent ubera maternae misericordiae quae sugant. Quae haec non habent, deficiunt. Praebe ergo tuis lampadem regis, ne asperitate dispergantur, [Col. 0168C] et surge vivens in lumine. Nunc, o Pater, ego paupercula ad verum lumen prospexi, et secundum quod ibi in vera visione vidi et audivi, quod tibi exponi petisti, ita expositum, non verbis meis, sed veri luminis, cui nunquam ullus defectus est, in hunc modum transmitto: In Patre manet aeternitas, hoc est aeternitati Patris nec abscindendum nec addendum est; quia aeternitas manet in similitudine rotae, quae nec incipit, nec finem habet. Sic in Patre est aeternitas ante omnem creaturam, quia semper et semper aeternitas fuit. Et quae est aeternitas? Deus est. Aeternitas autem non est aeternitas, nisi in perfecta vita. Ideo Deus nunc in aeternitate. Vita autem non procedit de mortalitate. Sed [Col. 0168D] vita est in vita. Arbor enim non floret nisi de viriditate, nec lapis est sine humore, nec ulla creatura sine vi sua. Ipsa enim vivens aeternitas, non est sine floriditate. Quomodo Verbum Patris omnem creaturam in officio suo protulit, et sic Pater in fortissima vi sua otiosus non est. Unde Deus Pater nominatur, quoniam omnia ab eo nascuntur. Et ideo etiam in Patre manet aeternitas, quia ipse ante principium Pater fuit, et aeternus ante inceptionem fulgentium operum, quae omnia in praescientia aeternitatis apparuerunt. Quod autem in Patre manet, hoc ita non est, sicut causa in homine est, quae aliquando dubia est, aliquando praeterita, aliquando futura, aliquando nova, aliquando vetus; sed semper stabile, quod in Patre est. Pater claritas [Col. 0169A] est, et illa claritas splendorem habet, et splendor ille ignem, et unum sunt. Quisquis hoc in fide non habet, Deum non videt, quia ab eo abscindere vult quod est, quoniam Deus dividendus non est. Opera etiam quae Deus condidit, integram proprietatem nominum suorum non habent, quando homo illa dividit. Claritas est paternitas, ex qua omnia nascuntur, et quae omnia circumdat, quia de vi ipsius sunt. Nam et eadem vis hominem fecit, et in ipsum spiraculum vitae misit (Gn 2). Sed et homo in eadem vi efficacem effectum in se habet. Quomodo? Caro de carne, et bonum de eo quod bonum est, in bona fama emittitur, et id bono exemplo in alio homine augetur. Ista et carnaliter et spiritaliter in homine sunt, quia aliud de alio procedit. [Col. 0169B] Homo utilia opera sua valde diligit, quia de scientia sua in actu sunt. Sic et Deus vult, ut et sua vis per omnia genera sua se ostendat, quia opus ejus sunt. Et splendor oculos dat, et splendor ille filius est, qui oculos dedit, cum dixit: Fiat (Gn 1). Tunc omnia in viventi oculo corporaliter apparuerunt. Et ignis haec duo vocabula penetrat, qui Deus est, quia possibile non esset, ut claritas splendore careret. Et si iste ignis deesset, claritas non claresceret, nec splendor fulgeret. In igne enim flamma et lumen latent; alioquin ignis non esset. In Filio aequalitas. Quomodo? Omnes creaturae ante aevum in Patre fuerunt, ipso eas in semetipso ordinante, quas postea Filius perfecit in opere. Quomodo? Scilicet, sicut homo qui in semetipso [Col. 0169C] scientiam magni operis habet, quod postea in verbo suo profert, ita ut illud in bono rumore procedat. Pater ordinat, Filius autem operatur. Nam Pater omnia in semetipso, omnia ordinavit, et Filius ea in opere complevit. Et lumen est de lumine ante aevum in aeternitate, quod erat in principio, et hoc est Filius, qui ex Patre splendet, et per quem omnes creaturae factae sunt. Et etiam Filius tunicam induit de homine, quem de limo formaverat, quae ante corporaliter non apparuerat. Sic Deus omnia opera sua coram se, ut lumen vidit, et quando Fiat dixit, unumquodque secundum genus suum tunicam induit. Tunc Deus ad opus suum se inclinavit, et sic in parte ista aequalitas [Col. 0169D] etiam ad hominem in Filio Dei manet, quoniam ipse humanitatem induit, sicut et opera Dei corpora sua induerunt. Deus enim omnia opera sua praescivit, quae patravit: unde in humilitate humanitati ad hominem se inclinavit; quia divinitas tam perfecta est, quod nihilo in homine non parceret, quod contra bonum pugnat, nisi humanitatem induisset, quoniam omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Jn 1). Omnes enim res visibiles et palpabiles atque gustabiles, per ipsum factae sunt, et has omnes in aliqua necessitate hominis praevidit, quasdam scilicet ad amplexionem charitatis, quasdam ad timorem, quasdam ad disciplinam, quasdam ad cautelam cujusque causae. Et sine ipso factum est nihil: hoc nihil, superbia est. [Col. 0170A] Illa enim opinio est quae in se respicit, et quae in nullum confidit. Nam ipsa vult, quod Deus non vult; et semper hoc computat, quod ipsa constituit; et tenebrosa est, quia lumen veritatis despexit, et incoepit quod perficere non potuit: unde nihil est, quia a Deo nec facta, nec creata est. Ipsa in primo angelo incoepit, cum ille fulgorem suum inspexit, et opinionem iniit, et non vidit de quo eumdem fulgorem haberet; sed in seipso dixit: Dominus esse volo, et alium nolo. Sic gloria ejus ab ipso evanuit, et eam perdidit, et princeps gehennae factus est (Is 14). Tunc Deus alio filio suo gloriam illius dedit, qui in tam robusta vi factus est, quod omnes creaturae ipsi adsunt: et qui etiam in tam forti vi constitutus est, ut gloriam illam per [Col. 0170B] omnia non perderet. In illa enim maledictione qua diabolus Deum noluit, stultitia in homine, Deo in honore similis esse desideravit, scilicet ut Deus est. Sed tamen illum amorem, quod Deum esse scivit, non amisit. Unde materia diaboli omnino tenebrosa est, quia claritatem Dei esse noluit. Adam claritatem Dei esse voluit, sed in societate ejus esse desideravit, unde perfectus in materia sua est, quoniam aliquid lucidi, sed tamen plenus multis miseriis est. In Spiritu sancto, aeternitatis aequalitatisque connexio. Spiritus sanctus igneus est, et non exstinguibilis ignis, qui interdum per flagrantiam apparet, et interdum exstinguitur. Ipse enim Spiritus sanctus aeternitatem et aequalitem perfundit et connectit, ita ut unum sint, sicut homo manipulum [Col. 0170C] constringit; quia, si manipulus non constringeretur, manipulus non esset, sed dispergeretur, et sicut faber duas vires aeris cum igne in unum conjungit. Unde est sicut versatilis ensis, qui undique vibratur. Spiritus sanctus aeternitatem ostendit, aequalitatem accendit: ita quod unum sunt. Spiritus sanctus ignis et vita in aeternitate et aequalitate ista est, quia Deus vivit. Sol enim candidus est, et lumen ejus flagrat, atque ignis in eo ardet; qui totum mundum illuminat, et una tota apparet. Sed quaelibet causa, in qua nulla vis est, mortua est, sicut abscissum lignum ab arbore aridum est, quia viriditatem non habet. Spiritus sanctus enim est solidamentum et vivificatio. Nam [Col. 0170D] aeternitas non esset aeternitas sine Spiritu sancto. Aequalitas quoque non esset aequalitas sine Spiritu sancto. Et Spiritus sanctus in ambobus est et unum in Divinitate unus Deus est. Rationalitas etiam tres vires habet, scilicet sonum, verbum, sufflatum. In Patre Filius est, ut verbum in sono, Spiritus sanctus in utroque, ut sufflatus in sono et verbo. Et hae tres personae, ut praefatum est, unus Deus sunt. In Patre aeternitas, quia nullus ante illum, et aeternitas non incoepit, sicut opera Dei principium habent. In Filio autem aequalitas, cum Filius de Patre nunquam abscessit, nec Pater Filio caruit. Sed in Spiritu sancto connexio, quia Filius in Patre semper mansit, et Pater cum Filio; quoniam Spiritus sanctus in eis ignea vita est, et unum sunt. [Col. 0171A] Et scriptum est: Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sg 1). Hoc est, omnes creaturae quae videntur et non videntur, spiritali vita non carent, et quas homo non cognoscit. Nam de viriditate flores, de floribus fructus pomorum sunt. Nubes etiam cursum habent. Luna quoque et stella cum igne flagrant. Ligna per viriditatem flores educunt, aqua tenuitatem et ventum mundando et rivulos educendo habet. Tertia etiam humiditatem cum sudore habet. Nam omnes creaturae habent quod videtur, et quod non videtur. Quod videtur, debile est; et quod non videtur, forte et vitale est. Hoc intellectus hominis quaerit, ut cognoscat quoniam illud non videt. Hae sunt vires operum Spiritus sancti. Et hoc quod continet omnia. Quid hoc est? [Col. 0171B] Homo continet omnia (ibid.). Quomodo? Dominando, utendo, jubendo. Hoc Deus illi secundum se donavit. Scientiam habet vocis. Hoc est rationalitas quae cum voce sonat. Vox est corpus, rationalitas anima, calor aeris ignis, et unum sunt. Ideo quando rationalitas dictando, creando per vocem auditur, omnia opera ipsius perficiuntur, et per hoc adest ei creare; quia ut jubet, sic erit. Ideo omnia opera Dei inania non sunt. Nam si quispiam vas plenum pecunia haberet, magnum gaudium inde teneret. Sed si in vase nihil esset, pro minimo illud haberet. In pravis operibus inanitas est, et fugiunt ignem Spiritus sancti. Tunc adest eis delectatio peccandi, de suggestione diaboli. Cum autem homo prava opera sua pro nihilo computat et cognoscit, et tamen [Col. 0171C] ab eis reversionem facit, similis est peregrino filio, qui post famem suam, panis patris sui recordatus est, et dixit: Pater, peccavi in coelum et coram te (Luc. 15): in coelum, quia in rationalitate coelestis sum, et coram te, quia te Deum scio. Tunc diabolum repudiat, et denuo Dominum suum eligit. Inde omnia vitia diaboli confunduntur, et omnes coelestes harmoniae mirantur; quia quod in inutilitate lutum prius computabant, in principali utilitate columnam nubis postea vident; quia quae vilia viderunt, postea pulchriora eligunt, quoniam omnia vitia diaboli pro nihilo computant: (in ipsis enim pravis operibus utilitas non est), sed utilitatem in bonis operibus faciunt. Haec sunt opera Spiritus [Col. 0171D] sancti. Nunc, o pastor et Pater populorum, Deus tibi det ut ad lumen pervenias, ubi scientiam verae beatitudinis accipias.






Epistolae Hildegardis - EPISTOLA VI. ARNOLDI ARCHIEPISCOPI MOGUNTINENSIS AD HILDEGARDEM. Preces Sanctae Flagitat.