
Hilarius-De Trinitate 941
941
41. Quam mutua Patris et Filii gloria. Glorificari in filio hominis Deum quid. Glorificatum in filio hominis Deum qui Deus glorificet in se.(Quia in filio hominis, qui et filius Dei est, glorificatus Deus est, videamus quid sit hoc, quod tertium subditur: Si Deus glorificatus est in eo, et Deus glorificavit eum in se. Quod istud, rogo, sacramenti mysterium est? Deus in filio hominis glorificato glorificatum Deum glorificat in sese. In filio hominis Dei gloria est, et gloria Dei in gloria filii hominis. Deus glorificat in sese. Homo utique non per se glorificatur. Neque rursum qui in homine glorificatur Deus, licet gloriam accipiat, non tamen aliud ipse quam Deus est. At vero cum, glorificato filio hominis, glorificans Deum Deus glorificet in sese; invenio naturae gloriam in gloriam naturae naturam glorificantis assumi. Non enim se Deus glorificat: sed glorificatum in homine Deum glorificat in sese. Quod autem glorificat in sese, licet non se glorificet, tamen in naturae suae gloriam naturam glorificans assumit. Et cum glorificans Deum Deus, quia glorificatus in homine sit, glorificet in sese; eum quem glorificavit Deum in se inesse demonstrat, cum eum glorificet in sese. Affer nunc quisquis es, haeretice, flexuosae 290 doctrinae tuae inevolubiles quaestiones: quae cum se nodis suis illigent, in nullo tamen agmine haerendi molestiam continebunt. Filius enim hominis glorificatur, et glorificatur in eo Deus: et Deus glorificatum eum in homine glorificavit in sese. Non enim idipsum est glorificari filium hominis, quod et glorificari in filio hominis Deum, vel glorificare in sese glorificatum in homine Deum. Loquere hoc secundum impietatis tuae sensum verbis tuis, quid velis esse glorificari in filio hominis Deum. Utique aut Christum necesse est esse qui glorificatur in carne, aut Patrem qui glorificetur in Christo. Si Christus est; Deus certe Christus est, qui glorificatur in carne. Si Pater est, sacramentum unitatis est, cum Pater glorificetur in Filio. Aut Christum confitendo, Deum etiam invitus loqueris: aut Patrem Deum intelligendo, naturam Dei patris non negabis in Christo. Atque haec de glorificato filio hominis, et glorificato in eodem Deo dicta sint. De eo vero, quod glorificatum in filio hominis Deum Deus glorificat in sese, in quo tandem tibi relictam facultatem exserendae impietatis existimas, ne secundum naturae veritatem verus Deus Christus sit? Christum enim Deus natum hominem glorificat in sese: numquid extra se est, quod glorificat in sese? Reddit enim in se Christo gloriam, quam apud se habuit: et cum in formam Dei assumptio formae servilis assumitur, in se glorificatur glorificatus in homine Deus, qui ante vacuitatis dispensationem in sese erat, et per formam servi et per naturam nativitatis unitus. Nativitas enim non novae neque alienae naturae Deum fecerat, sed naturalis filius patri naturali generatione 291 substiterat. Et cum post nativitatem hominis glorificatus in homine, in naturae suae rursum gloriam clarescit; in se eum Deus clarificat, cum in naturae paternae gloriam, ab ea per dispensationem evacuatus, assumitur.
942
42. Non alia Patris et Filii gloria. Vita non est Deum nosse sine Christo, qui et Deus verus est.(Concludit autem audacissimum impietatis tuae furorem apostolica fides, ne quo licentia liberae intelligentiae evageris, cum ait: Et omnis lingua confitebitur, quia Dominus Jesus in gloria Dei patris (Philip. II, 11). Quem enim in sese Pater glorificavit, in ejus gloria confitendus est. Et qui in Patris gloria confitendus est, et quem in se Pater glorificavit, in his sine dubio intelligendus est esse, quibus Pater est; cum et in se eum glorificaverit, et in gloria ejus sit confitendus. Non enim hic nunc tantummodo in gloria Dei est, sed in gloria Dei patris est. Neque glorificavit gloria exteriore, sed glorificavit in sese. In eam eum quae sua est gloriam resumendo, et eam gloriam quam apud eum habuit, eum et apud se glorificat et in sese. Atque ita inseparabilis a fidei hujus conjunctione intelligitur etiam sub hominis humilitate, sic dicens: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3): cum et sine Christo, solo Deo patre cognito, vita aeterna non sit, et Christus glorificatus in Patre sit. Si autem ea demum vita aeterna est, solum verum Deum nosse, et quem misit Jesum Christum; non existimetur plane verus Deus Christus, si vita sit in Deum credidisse sine Christo. Et quod solus Deus pater Deus verus est; non pertineat ad Deum Christum, nisi gloria Christi omnis in solo vero Deo patre est. Si enim in sese eum glorificat Pater, et solus Pater Deus verus est, non extra solum verum Deum Christus est: quia glorificatum in Deum Christum, glorificet Pater verus Deus solus in sese. Et quod a solo vero glorificatur in sese, non alienatur a solo vero; quia in se solo glorificatur a vero.
943
43. Objectum III contra Filii deitatem.(Sed forte piae huic fidei nostrae, impiae perfidiae tuae occurrat assertio; ut aliena 292 ab intelligentia Dei veri sit haec necessitatis confessio: Amen, amen dico vobis, non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19). Nisi duplicem responsionem duplex Judaeorum indignatio exigit; sit haec plane infirmitatis professio, nihil ab se facere Filium posse, nisi quod viderit Patrem facientem. Quod si Judaeis et violati sabbati reatum objicientibus, et aequalitatem in Christo Dei per professum sibi Deum patrem non ferentibus, sub eodem dicto ad utrumque responsum est; putasne per confessionem responsionis posse dictorum oculi veritatem? Et quamquam in alio libello (Lib. VII, n. 7) tractatus hic a nobis locus fuerit: tamen quia non modo non obest, sed etiam ad religionem proficit, fidem retractari, eumdem ipsum, quia causa postulat, revolvamus.
944
44. Sabbati violati crimen. Qui amoveatur. Non aliud Patris ac Filii opus. Crimen alterum ob praesumptam Dei aequalitatem.(Hinc autem primum responsionis necessitas orta est: Et propter hoc persequebantur Judaei Jesum, et quaerebant eum interficere, quoniam haec faciebat sabbato (Joan. V, 16). Ira itaque eorum usque ad cupiditatem interficiendi cum accendebatur, propter opera sabbato gesta. Sed et videamus quid Dominus responderit: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Ibid. 17). Quod rogo istud opus Patris est, haeretice, demonstra. Per Filium enim et in Filio omnia sunt, et visibilia et invisibilia. Et tu, qui ultra Evangelia sapis, necesse est ut aliis aliquibus arcanorum doctrinis cognitionem paterni operis adeptus sis, ut operantem nobis Patrem ostendas. Quod si Pater operatur in Filio, secundum quod ipse ait: Verba, quae ego loquor vobis, non ego loquor; sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua (Joan. XIV, 10). Videsne quid hoc sit: Pater meus usque modo operatur? Hoc enim ideo ait, ut paternae in se naturae intelligeretur potestas, in sabbati opere potestatis suae usa natura. Cum enim in se operetur operante Pater, ipse necesse est Patre operante operetur: atque ideo ait: Pater meus usque modo operatur (Joan. V, 17), ut ipsum illud hoc praesens dictorum atque gestorum per se opus, paternae in se naturae 293 existimaretur operatio. Id enim, quod usque modo operatur, unum atque idem dicti temporisque momentum est; ut non aliud aliquod opus esse Patris, quam suum hoc quod agit, crederetur: cum per id, quod usque modo Pater operatur, haec ipsa esset Patris sub eodem tempore sermonis operatio. Ac ne fides, intra cognitionem tantum Patris relicta, a vitae aeternae spe abesset; continuo subjecit: Et ego operor: ut hoc ipsum, quod modo operatur Pater, operetur et Filius. Ac sic perfectam fidem docuit, cum id, quod modo est, ejusdem temporis opus sit; et id, quod operatur Pater operatur et Filius, extra singularis sit unionem. Sed geminatus est audientium dolor: id enim sequitur: Propter hoc magis quaerebant eum Judaei interficere, quoniam non solum solvebat sabbatum, sed et quod patrem suum proprium dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Ibid. 18). Et hic rursum admonebo, et Evangelistae judicio, et communi humani generis assensu, filium in paternae naturae aequalitate esse: aequalitatem autem non nisi ex eadem esse natura; quia nativitas non habeat aliunde quod maneat, et omnis generatio a generante se non sit aliena; dum ad id quod manet, subsistit ex eodem. Huic igitur duplicatae indignationi videamus quid Dominus responderit: Amen, amen dico vobis, non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Quaecumque enim ille facit, eadem et Filius similiter facit (Joan. V, 19).
945
45. Responsio ad sabbati violati crimen. Illud non potest auctoritatem ostendit, non infirmitatem. Quid significet nisi videat. Responsio ad alterum crimen. (Nisi dicta propositioni propria sunt; vim dictis praesumptione propriae et infidelis intelligentiae afferimus. Si autem irarum causis subjecta responsio est; fides potius nostra loquitur quod docetur, quam irreligiosa perversitas impietatis suae defendit errorem. Quaeramus ergo an ad sabbati opus haec propria responsio sit: Non potest filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ait enim superius: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Ibid. 17). Si paternae in se naturae auctoritate quod gerit, gerente Patre agit, qui usque modo operatur in sabbato; extra crimen operis est Filius, in quo paternae operationis praefertur auctoritas. Non enim ad infirmitatem retulit, non potest, sed ad auctoritatem; 294 nam ab se non potest, nisi viderit. Neque enim praestat vidisse virtutem: et cum non praestet visus virtutem, naturam non infirmat non posse sine visu, sed auctoritatem ostendit ex visu. Id enim quod ait, nisi videat, conscientiam significat in visu, sicuti ad Apostolos ait: Ecce dico vobis, levate oculos vestros, et videte regiones, quoniam albae sunt ad messem (Joan. IV, 35). Conscientia igitur in se naturae paternae, quae in se operatur operante, ne violasse sabbatum Dominus sabbati crederetur, ait: Non potest filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19): ut id quod operaretur, ex conscientia naturae in se operantis ostenderet, cum et se sabbato operante, usque modo Pater operaretur in sabbato. Ad alterius vero indignitatis dolorem, consequentis dicti retulit causam: Quaecumque enim Pater facit, eadem et Filius facit similiter (Ibid.). Exprobra infirmitatem Dei filio, adime quoque naturae aequalitatem, si non quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter, si discrimen aliquod paternae virtutis atque operationis admittitur, si, quod aequalitati virtutis naturaeque proprium est, honoris aequalitas non postulatur. Ipse enim in continuis ait: Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Ibid. 23). Discerne aequalitatem in honore non dispari: infirma naturam in eadem operatione virtutis.
946
46. Epilogus.(Quid responsionis causam ad contumeliam divinitatis invadis? Ad operationem sabbati respondit, non se quidquam facere posse, nisi quod Patrem facientem vidisset: ad demonstrationem vero aequalitatis, quaecumque Pater faceret, facere se professus est. Tene (supple, responsum) quod ad sabbatum pertinet ad opprobrium infirmitatis, si non quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter. Si autem sunt sine exceptione quaecumque sunt; in quo tandem infirmitas reperietur, cum in nullo quae Pater possit non possit et Filius? Aut in quo tandem per intercessionem infirmitatis negatur aequalitas, cum unus atque idem honor postuletur ad utrumque? Quod si eadem est virtus operandi, et eadem est religio honorandi; 295 non intelligo in quo tandem naturae infirmis contumelia relinquatur, cum eadem sit in Patre et in Filio et virtutis potestas, et honoris aequalitas.
947
47. Quid sit, Nihil potest Filius facere a se, alio loco confirmatur. Meritum.(Et haec quidem quamvis cum ipsa rerum absolutione tractata sint; tamen ne quid in eo quod ait Dominus: Non potest filius facere ab se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19), ad infirmandae naturae ejus impietatem proficiat potius, quam ad demonstrandae paternae in se naturae conscientiam, per quam ex auctoritate operatus in sabbato est; dicti quoque dominici ad id pertinentis demonstranda cognitio est, quo ait: Et a me facio nihil, sed ut docuit me Pater, haec loquor. Et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum, quoniam ego quae sunt ei placita facio semper (Joan. VIII, 28 et 29). Sentisne quid sit, non posse quidquam facere Filium, nisi videat Patrem facientem? et quo sacramento dictum sit, et a me facio nihil; et rursum, Non reliquit me solum, quoniam ego quae sunt ei placita facio semper (Ibid. 29)? Si enim ideo nihil ab se facit, quia in se manet Pater; quomodo rursum ideo se solum Pater non reliquit. quia quae sunt ei placita facit? Non concordat secundum sensum tuum, haeretice, dictorum diversitas, ut nihil faciat a se nisi doctus a manente in se Patre: et rursum idcirco in se Pater maneat, quia quae ei sunt placita gerit. Si enim nihil ab se facit propter manentem in se Patrem; quomodo hinc ut in se Pater maneat meritus est, quod ea quae ei placeant agit? Non est enim meritum aliquod, non ab se gerere quae agat. Et contra, quomodo Patri quae Filius agat placita sunt, cum ea ipsa agat manens in Filio Pater? In angusto es, impietas, et te munitissima fidei nostrae pietas concludit. Agit aliquid Filius, aut non agit: si non agit, quomodo in his quae agit placet? si autem agit, quomodo agit in his quae ab se non agit? cum et proprium sit egisse quae placeant, et sine merito sit non ab se egisse quae gesserit.
948
48. Filius qui per se, qui non ab se agat.(Sed naturae, qui contradicis, haec unitas est, ut ita per se agat, ne a se agat; et ita non ab se agat, ut per se agat. Intellige agentem Filium, et per eum agentem Patrem. Non ab se agit, cum Pater in eo manere monstrandus est. Per se agit, cum secundum Filii nativitatem agit ipse quae placita sunt. Infirmis sit non a se agendo, nisi adeo ipse agit, ut quae agit placeant. Non sit vero in unitate naturae, si non quae ipse 296 agit, et in quibus placet, non per se agit, sed manens in eo ad agendum Pater edocet. Ita et manendo docet Pater, et Filius agendo non ab se agit, et non ab se agens Filius, cum quae placita sunt facit, ipse agit. Ac sic unitas naturae retinetur in agendo: dum et ipse operans non operatur ab se, et ipse ab se non operatus operatur.
949
49. Ait non se suam, sed Patris facere voluntatem. Non ob agendi necessitatem, sed ob unitatem.(Adjunge quoque huic illud, quod ad opprobrium infirmitatis usurpas: Omne quod dat mihi Pater, ad me venit, et venientem ad me non apello; quia descendi de coelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem Patris qui me misit (Joan. VI, 37 et 38). Sed forte sine voluntatis libertate sit Filius, ut ei naturae infirmitas imperet necessitatem. Ideo autem necessitati sit subditus, non voluntati, ut datos sibi venientes a Patre non apellat. Sed sacramenti unitatem in his Dominus significans, dum non repellit sibi datos, dum non suam, sed mittentis se agit voluntatem, post repetitam hanc eamdem Judaeis murmurantibus vocem, intelligentiae nostrae sensum confirmat, dicens: Omnis, qui audit a Patre et discit, venit ad me, non quod viderit Patrem quisquam, nisi qui est a Deo, hic vidit Patrem. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, habet vitam aeternam (Ibid. 45 et seqq.). Et quaero primum, ubi auditus sit Pater, ubi docuerit audientes. Sed Patrem nemo vidit, nisi qui a Deo est. Et quomodo eum quisquam audierit, quem nemo vidit? Audiens ergo a Patre, ad Filium venit. Et cum Filius auditur et docet, naturae in eo paternae proprietas et auditae et docentis ostenditur: ut hoc, quod docet Filius et auditur, paternae doctrinae intelligatur auditio. Nam cum nemo viderit Patrem, et ad Filium veniens, a Patre audiat atque discat ut veniat: admonemur intelligere quid sit et in loquente Filio Patrem docere, et in conspecto Filio Patrem, qui a nemine sit visus, audiri; quia naturae paternae proprietatem nativitas Filii in se perfecta contineat. Volens igitur unigenitus Deus auctoritatem paternam, salva in se naturae unitate, testari, et datos sibi a Patre non apellit, et voluntatem non suam, sed ejus qui se misit, efficit, non quod non velit, quae agit, aut quod non ipse audiatur qui docet: sed ut et cum qui se mittat, et se qui missus est, sub proprietate naturae indifferentis ostenderet: cum quae vult, agit, et loquitur, ea et voluntatem et opera et dicta Patris esse significet.
950
50. Christo libera voluntas. Nec a Patris voluntate dissidens.(Quod autem sit liberae voluntatis, non ambigue ostendit cum ait: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21). Cum aequalis in Patre et Filio et virtutis potestas et honoris dignitas manifestatur, ibi et libertas voluntatis ostenditur: cum autem unitas demonstratur, ibi paternae voluntatis significatur affectio. Quae enim vult Pater, ea Filius facit. Facere autem plus est, quam voluntati obedire: quia obedire voluntati, habet exterioris necessitatem; facere voluntatem, proprium est unitati, cum factum sit voluntatis. Et cum Filius voluntatem Patris facit, docet per naturae indifferentiam, naturalem sibi voluntatem esse cum Patre: cum voluntas ejus sit omne quod faciat. Vult plane Filius omnia quae Pater vult, nec naturalis dissentit voluntas. Namque cum haec voluntas Patris sit, quam ostendit dicens: Haec est enim voluntas patris mei, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et suscitem eum in novissima die (Joan. VI, 39): audi nunc an Filii a Patre dissentiens sit voluntas, cum ait: Pater, quos mihi dedisti, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum (Joan. XVII, 24). Non ergo ambigitur Filium velle. Nam cum Pater velit credentes in Filio vitam aeternam habere, Filius vult illic ubi ipse sit esse credentes. Nisi forte cohabitare Christo non sit aeternitas (vita aeterna): aut non perfecta et beata in se credentibus tribuat Christus, haec dicens: Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 25). Anne non in libertate est voluntatis volens nobis secreti illius paterni tribuere conscientiam? Et adeo voluntas ei libera est, ut cognitionem sui atque Patris quibus voluerit impertiat? Atque ita inter Patrem et Filium et nativitatis et 298 unitatis demonstrata natura est: cum sic liber in voluntate sit Filius, ut quod volens agit, factum paternae sit voluntatis.
951
51. Spes sine fide nulla. Qui Pater et Filius in sese. Pater ut auctor, major Filio, qui et minor ut homo. In Christo mansit natura Dei forma exinanita.(Nesciens plane dispensationem fidei, extra intelligentiam sacramentorum est: et doctrinam Evangelii non adeptus, ab spe Evangelii peregrinatur. Credendus est Pater in Filio, et Filius in Patre, per naturae unitatem, per virtutis potestatem, per honoris aequalitatem, per nativitatis generationem. Sed contraria forte huic nostrae professioni est Domini testatio, cum ait: Pater major me est (Joan. XIV, 28). Hocne, haeretice, impietatis tuae telum est? haec furoris tui arma sunt? Exciditne tibi Ecclesiam duos innascibiles nescire, et duos patres non confiteri? Oblitus es Mediatoris dispensationem, et in ea partum, cunas, aetatem, passionem, crucem, mortem? Et renascens non confessus es (in Symbolo) ex Maria filium Dei natum? Si in his omnibus Filius manens ait: Pater major me est; ignorandum existimas hanc dispensationem salutis tuae exinanitionem formae Dei esse? et Patrem extra hanc humanarum passionum assumptionem, in illa incontaminatae naturae suae beata aeternitate sine carnis nostrae susceptione mansisse? Nos enim unigenitum Deum in forma Dei manentem in natura Dei mansisse profitemur, neque unitatem formae servilis in naturam divinae unitatis statim refundimus: neque rursum corporali insinuatione Patrem in Filio praedicamus, sed ex eo ejusdem generis genitam naturam naturaliter in se gignentem se habuisse naturam: quae in forma naturae se gignentis manens, formam naturae atque infirmitatis corporalis acceperit. Erat enim naturae proprietas: sed Dei forma jam non erat, quia per ejus exinanitionem servi erat forma suscepta. Neque 299 enim defecerat natura, ne esset: sed in se humilitatem terrenae nativitatis manens sibi Dei natura susceperat, generis sui potestatem in habitu assumptae humilitatis exercens. Et ex Deo Deus natus, in forma servi homo repertus, Deum se virtutibus agens, neque Deus non erat, quem gestis suis docebat; neque homo, in cujus habitu repertus est, non manebat.
952
52. Pater in Filio visus.(Et idcirco in hoc eodem superiore sermone, naturae sibi cum Patre unitatem contestatus dixerat: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); et, Pater in me, et ego in Patre (Joan. X, 38). Quae utique differentiam non habent ex aequalitate naturae; cum contemplatio Filii visum compenset et Patrem, et unus in uno manens unum non discernat ab uno. Ac ne per corporalem contemplationem referre ex se paternae contemplationis visum existimaretur, subjecerat: (Joan. XIV, 11 et 12): ut cum virtus naturae res esset, et operatio ipsa virtutis sit potestas; per virtutis potestatem, naturae in se paternae unitas nosceretur: cum in quantum se quisquam Deum cognovisset in virtute naturae, in tantum Deum Patrem cognosceret in potestate naturae: et cum tantus, quantus est Pater, Filius videndum in se Patrem praestaret in gestis, indifferens per id Pater a Filio nosceretur, per intelligentiam indifferentis pro potestate naturae.
953
53. Cur, et quod salva naturae aequalitate dixit Christus, Pater major me est.(Impleturus itaque unigenitus Deus carnis dispensationem, et acceptae formae servilis sacramentum consummaturus, usus est demonstrandae fidei nostrae professione, dicens: Audistis quoniam dixi vobis, Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quoniam vado ad Patrem; quia Pater major me est (Joan. XIV, 28). His itaque, quae ad naturam divinitatis spectant, explicitis hoc eodem superiore sermone, numquid professio haec aufert Filio naturae aequalitatem, quam nativitas genuina consummat? Aut 300 numquid unigenito Deo contumelia est Patrem sibi innascibilem Deum esse; cum ex innascibili Deo nativitas unigenita in naturam unigenitam subsistat? Non enim suae originis est Filius, neque nativitatem sibi non exstans ipse conquisivit ex nullo: sed ex vivente natura vivens natura exstans, tenet in se naturae potestatem, professa auctoritate naturae, ut et honorem testetur, et gratiam sumptae nativitatis in honore. Et hoc quidem Patri debitum reddens, ut obedientiam suam mittentis deputet voluntati, non tamen ut naturae unitatem obedientia humilitatis infirmet; factus obediens usque ad mortem, non tamen post mortem non super omne nomen est.
954
54. Pater ut auctor doni, major: Filius, cui totum dat quod est, non minor.(Sed si forte hinc inaequalis videtur, quia ei post evacuationem formae Dei donatur hoc nomen, calumnia haec sacramentum assumptae humilitatis ignorat. Si enim nativitas hominis naturam novam intulit, et humilitas formam demutavit sub assumptione servili; nunc donatio nominis, formae reddit aequalitatem. Quid enim donatum sit quaere. Si enim hoc donatum, quod Dei est; naturae hujus donum ignobilitatem divinae illi non invehit naturae. Denique hoc nunc, quod donatur ei nomen, etsi habeat doni sacramentum, non tamen habet in dono nominis nomen alienum. Donatur enim Jesu, ut ei coelestia et terrestria et inferna genu flectant, omnisque lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria Dei patris (Philip. II, 10). Confessionis ergo hujus honor donatur ut in gloria Dei Patris sit confitendus. Audis itaque: Pater major me est (Joan. XIV, 28)? Scito eum, de quo ob meritum obedientiae dictum est: Et donavit ei nomen quod est super omne nomen (Phil. II, 9). Audi rursum: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); et, Ego in Patre, et Pater in me (Ibid. 11). Honorem donatae confessionis intellige, quia Dominus Jesus in gloria Dei Patris. Quando igitur illud est, Pater major me est? Nempe tum, cum donatur ei nomen super 301 omne nomen. At contra quando est, Ego et Pater unum sumus? Nempe cum omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria Dei Patris. Si igitur donantis auctoritate Pater major est, numquid per doni confessionem minor Filius est? Major itaque donans est; sed minor jam non est, cui unum esse donatur. Si non hoc donatur Jesu, ut confitendus sit in gloria Dei patris; minor Patre est. Si autem in ea gloria donatur ei esse, qua Pater est; habes et in donantis auctoritate quia major est, et in donati confessione quia unum sunt. Major itaque Pater Filio est: et plane major, qui tantum donat esse, quantus ipse est; cui innascibilitatis esse imaginem sacramento nativitatis impertit, quem ex se in formam suam generat, quem rursum de forma servieum diligerent, gauderent quod ad Patrem vadit, quia Pater major esset.
955
55. Quo sensu Pater dictus sit major, conficitur ex ante et post dictis.(Gaudium hoc itaque ex dilectione docens esse, quia laetaretur dilectio Jesum esse in Dei Patris gloria confitendum: et gloriae hujus resumendae meritum continuo subjecit, dicens, Venit enim princeps hujus mundi, et in me habet nihil (Joan. XIV, 30). Nihil in eo princeps hujus mundi habet: quia ut homo habitu repertus, extra peccatum carnis manebat in similitudine carnis peccati, de peccato peccatum in carne condemnans (Rom. VIII, 3). Totum autem hoc ad paterni mandati referens obedientiam, subjecit: Sed ut sciat mundus quoniam ego diligo Patrem, et sicut mandatum mihi dedit Pater, sic facio; surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 31). Ad consummandum corporeae passionis sacramentum, per dilectionem efficiendi mandati paterni, festinat exsurgens: corporeae tamen assumptionis statim mysterium pandens, per quam ei tamquam in vite 302 modo palmitis inessemus, fructum nobis ut palmitibus, nisi ille vitis esset effectus, utilem non daturis (Joan. XV, 1 et seqq.). Atque idcirco manere nos in se per fidem assumpti corporis monet, ut quia Verbum caro factum est, naturae carnis suae tamquam viti palmites inessemus: a corporeae hujus humilitatis assumptione formam paternae majestatis alienans tum, cum se ad unitatem palmitum vitem professus, agricolam Patrem curiosum hujus vitis ostendit, cujus inutiles atque inferaces palmites desecans deputaret arsuros. Dicens itaque, Qui me vidit, vidit et Patrem; et, Verba quae ego loquor, non a me loquor, sed Pater qui in me manet, ipse facit opera sua (Joan. XIV, 9 et 10); et, Credite mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me (Ibid. 11), ut et sacramentum nativitatis et mysterium assumpti corporis manifestaret, per continentiam dictorum ad id veniens ait, Quia Pater major me est (Ibid. 28). Et confestim, ut absoluta dicti ratio subesset, et agricolae et vitis et palmitis subjecit exemplum, assumptionem per id corporeae humilitatis ostendens. Et hinc causam eundi ad Patrem, et dilectionis laetitiam cum ad Patrem iret, docens esse oportere, quia major se Pater esset: a quo scilicet esset gloriam resumpturus; apud quem et in quo glorificandus, non novello honore, sed pristino; neque alieno, sed quem apud eum habuit. Si itaque non in ipsum glorificandus est, id est, ut sit in gloria Dei patris; contumeliam adscribe naturae: si vero, quod ab eo glorificatur, auctoritas est; Patrem majorem in glorificandi auctoritate cognosce.
956
56. Qui Pater major, nec Filius minor.(Quid dispensationem ad impietatem rapis? Quid sacramentum nostrae salutis invadis ad mortem? Glorificaturus Filium Pater major est: glorificatus in Patre Filius minor non est Aut quomodo minor est, qui in gloria Dei patris est? Aut numquid Pater major non est? Major itaque Pater est, dum pater est: sed Filius, dum filius est, 303 minor non est. Nativitas Filii patrem constituit majorem: minorem vero Filium esse nativitatis natura non patitur. Major Pater est, dum gloriam assumpto homini rogatur ut reddat: Filius minor non est, dum gloriam resumit apud Patrem. Atque ita et sacramentum nativitatis, et dispensatio corporationis impletur. Nam et Pater, dum et pater est et glorificat nunc filium hominis, major est: et Pater et Filius unum sunt, dum ex Patre natus Filius, post assumptionem terreni corporis glorificatur in Patrem.
957
57. Innascibilitatis et nativitatis non alia natura. Filius natus non coeptus.(Non habet itaque nativitas naturae ignobilitatem: quia in forma Dei est, quia ex Deo nascitur. Et cum differre significatione ipsa existimetur innascibilitas a nativitate; nativitas tamen non est extra innascibilitatis naturam, quia non sumpsit aliunde quod substitit. Nam tametsi non consecuta sit, ut coinnascibilis effecta sit; accepit tamen ex innascibili Deo esse quod Deus est. Fides igitur nostra, etsi initium nativitatis non apprehendens, unigenitum Deum semper (supple, esse) profitetur; quia natura non ferat, ut coepisse eum aliquando confiteatur, cujus nativitas omne initii tempus excedat. Sed quem semper esse et ante tempora confitetur, natum tamen intemporali infinitate non ambigit, eum tamen ex ininitiabilis intelligentiae nativitate confessa.
958
58. Objicitur contra eum ignoratio diei.(Sed hoc haeretici ad naturae contumeliam sumunt, quia dictum est, Pater major me est: vel illud, De die autem et hora nemo scit, neque Angeli in coelis, neque Filius, nisi Pater solus (Marc. XIII, 32). Ignoratio ergo diei atque horae objicitur unigenito Deo: ut Deus ex Deo natus non sit in ea naturae perfectione qua Deus est, cum nesciendi necessitate dominante, jam vis aliqua exterior eo potior sit, quae tamquam adversum se imbecillum in ignorantiae eum infirmitate detineat. Quin etiam ad hujus nos intelligentiae impietatem haereticorum furor jure quodam 304 necessariae confessionis compellit, ut ita credendum sit; quia et a Domino ita dictum sit, et videri irreligiosissimum possit, professionis ejus de se protestationem diversae intelligentiae nostrae opinione corrumpi.
959
59. Auctor omnium nil potest nescire. Qui quae nec in se nec per se sint scit, multo magis quae in se et per se. Dies Domini per ipsum et in ipso constituta est.(Ac primum ante quam dicti ratio et causa memoretur, sensu communis judicii sentiendum est, an credibile esse possit, ut aliquid ex omnibus nesciat, qui omnibus ad id quod sunt atque erunt auctor est. Si enim omnia per Christum et in Christo, et ita per ipsum, ut omnia in ipso sint; id quod neque extra eum neque non per eum est, quomodo non etiam in scientia ejus sit, cum plerumque scientia ejus ea, quae neque in se neque per se sint, per virtutem naturae non nesciae apprehendat? At vero quod causam nisi ex eo non sumit, et motum ad id, quod est eritque, nisi intra se non capit; quomodo extra ejus naturae scientiam est, per quam et in qua id quod efficiendum sit continetur? Cogitationes namque humanas non solum praesenti motu incitatas, sed etiam instinctu futurae voluntatis agitandas, Dominus Christus non ignorat, Evangelista testante: Sciebat enim Jesus ab initio, qui essent non credentes et qui esset traditurus eum (Joan. VI, 65). Naturae ergo ejus virtus, quae cognitionem rerum non exstantium capit, et quiescentium adhuc animorum subituras inquietudines non ignorat, id quod per se intraque se est, nescisse existimabitur? Et alieni potens, impotens sui est; de quo dictum meminerimus, Omnia per ipsum, et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes (Coloss, I, 16); vel illud, Quia in ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare, et per ipsum reconciliari omnia in eum (Ibid., 19)? Cum igitur omnis in eo sit plenitudo, et omnia per ipsum et in ipso reconcilientur, et dies illa reconciliationis nostrae exspectatio sit: hanc ille diem ignorat, cujus et in se tempus est, et per sacramentum ejus est? Etenim adventus sui dies ista est, de qua Apostolus ait, Cum autem 305 Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum eo apparebitis in gloria (Coloss. III, 4). Nemo itaque quod per se et intra se est, nescit: Christus aderit, et adventus sui diem ignorat? Dies suus est, secundum eumdem Apostolum, quia dies Domini sicut fur nocte adveniet (I Thess. V, 2): et ignoratione ejus detineri intelligendus est? Humanae naturae quod agere definiunt, quantum in se est, praesciunt, et sequitur gerendorum cognitio voluntatem agendi: Deus vero natus quod in se et per se est nescit? Per eum enim tempora, et in eo dies est; quia et per ipsum futurorum constitutio est, et in ipso adventus sui dispensatio est: et erit in ea hebetudine, ut quod sibi constat, sensu naturae torpentis ignoret, ferarum belluarumque modo, quae extra rationem consilii providentis animatae, ipsum quod agunt nesciunt, cum quodam motu stupidae voluntatis agitatae, fortuito ad aliquid et incerto feruntur ingressu?
Hilarius-De Trinitate 941