
Hilarius-De Trinitate 960
960
60. Patri injuriosum est Filio ignorantiam affingere quasi ei inviderit.(Quomodo etiam Dominus gloriae, adventus sui ignorabili die, naturae esse incompositae imperfectaeque credetur, quae et necessitatem habeat adveniendi, et scientiam adventus sui non adepta sit? Per quod potior sit ignoratio Deo, quae ei auferat cognitionis habere virtutem. Jam vero quanta impietatis geminatur occasio; si praeter infirmitatem Christi etiam Deo patri vitium deputabitur; ut unigenitum Deum, et dilectionis suae filium, diei hujus cognitione fraudaverit, malignitatisque affectu scientiam futurae consummationis inviderit: et cum non ignorabilem ei esse passionis et diem et horam voluerit; diem virtutis ejus, et clarificandi in sanctis suis horam negaverit, et ademerit beatitudinis cognitionem, cui mortis indulserit praescientiam? Humanae istud conscientiae non potest ferre trepidatio, ut hoc sibi de Deo arbitrium praesumat, et ei vitia humanae demutationis adscribat; ut aut aliquid Filio Pater deneget, aut aliquid Deus natus ignoret.
961
61. Ut Deus, invidia vacat; ut Pater, nil non dat quod habet, praesertim cum sit simplex. Ut Deo, ita Dei filio, proprium est futura praescire.(Nescit autem Deus aliud aliquando quam dilectio esse, neque aliud quam pater esse. Et qui diligit, non invidet: et qui pater est, non etiam non pater totus est. Non enim admittit hoc nomen portionem, ut ex aliquo pater sit, et ex aliquo pater 306 non sit. Pater enim universitatis ejus quae in se est pater est, omnem se in eo habens, cui non sit ex portione quod pater est: non quod sibi eorum quae sua sunt pater ipse sit, sed quod in his quibus ipse est, ei qui ex se est, pater totus sit. Et cum secundum humanorum corporum naturas, quae ex disparibus conveniunt et ex compositis consistunt, non possit nisi omnium suorum quis pater pater esse, dum quod in unoquoque est generum ac partium, id in filiis nativitas perfecta conservet: omnium ergo suorum quis pater pater est, dum ex omnibus nativitas et in omnibus manet. Et cum in Deo non sint corporalia, sed absoluta; neque particulata, sed tota et universa; non vivificata, sed viva; totus vivens, et unum totus Deus est, dum non ex portione compositus est, sed ex simplicitate perfectus est: necesse est, ut secundum quod est pater, ipse sit omnium suorum ei quem ex se genuit pater totus, dum eum patrem ex suis omnibus nativitas filii perfecta consummat. Si igitur proprius Filio Pater est; in ea necesse est Filium manere proprietate qua Pater est. Manere autem quomodo existimabitur, si extra praescientiae naturam sit, et aliquid nativitati ejus ex auctore defuerit? deerit enim prope totum, si quod proprium Deo est, non habeat. Proprium autem Deo quid aliud, quam cognitio futurorum est; ut res nondum manentes, mansurasque posterius, invisibilium ac nondum exstantium generum capax natura contineat?
962
62. Nil latet eum in quo omnes scientiae thesauri, quamvis tamen latentes.(Non patitur autem in nobis doctor gentium Paulus hanc impii erroris professionem, ut ignorasse aliquid unigenitus Deus existimetur; ait enim: Instituti in dilectione, in omnes divitias adimpletionis intellectus, in agnitionem sacramenti Dei Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconsi. Deus Christus sacramentum est, et omnes sapientiae et scientiae in eo thesauri latent. Portioni vero, et universitati non potest convenire: quia neque pars omnia intelligitur, et omnia partem non patiuntur intelligi. Filius enim si diem nescit, jam non omnes in eo scientiae thesauri sunt: diem non ignorat, omnes in se scientiae thesauros continens. Sed meminisse nos convenit, 307 occultos in eo istos scientiae thesauros esse, neque idcirco, quia occulti sint, non inesse: cum per id, quod Deus est, in eo insint; per id vero quod sacramentum est, occultantur. Non occultum autem, neque ignoratum nobis est sacramentum Dei Christi, in quo absconsi omnes scientiae thesauri sunt. Et quia sacramentum ipse est; videamus an in his, quae nescit, ignorans sit. Si enim in caeteris professio ignorandi non habet nesciendi intelligentiam; ne nunc quidem quod nescit ignorat. Nam cum ignoratio ejus, secundum quod omnes thesauri in eo scientiae latent, dispensatio potius quam ignoratio sit; habes causam ignorandi sine intelligentia nesciendi.
963
63. Deus qui nescire aut jam scire quid dicatur.(In omnibus enim, quae ignorare se Deus loquitur, ignorantiam quidem profitetur, sed ignoratione tamen non detinetur: dum ad id quod nescit, non nesciendi infirmitas est, sed aut tempus est non loquendi, aut dispensatio est non agendi. Loquitur ad Abraham Deus dicens: Clamor Sodomae et Gomorrhae impletus est, et peccata eorum magna valde. Descendam ergo et videbo, si secundum clamorem eorum consummantur; quod si non, ut sciam (Gen. XVIII, 20 et 21). Habemus ergo nescientem Deum, quod tamen non nesciat. Nam cum peccata magna valde sciat esse, et rursum descendit ut videat an consummata sint, et si nondum consummata sunt, ut sciat: intelligimus eum non nescire, quia nesciat; sed tum scire, quia tempus ad agendum sit. Scire ergo Deum, non est ignorantiae demutatio, sed temporis plenitudo. Exspectatur enim adhuc ut sciat: et cum non possimus id de eo intelligere quod nesciat; cum tamen adhuc exspectet ut sciat, necesse est, ut id quod sciens nescit, et nesciens scit, nihil aliud quam vel loquendi dispensatio sit, vel gerendi.
964
64. Deus dicitur id modo scire, quod modo profert. (Non ergo ambigi licet, Dei scientiam ex tempore potius esse quam ex demutatione, cum ad id quod Deus scit, profitendae 308 potius scientiae tempus sit, quam adeptae: ut etiam ex hoc docemur, quod ad Abraham dictum est: Ne injicias manum tuam in puerum, et ne facias illi quidquam: nunc enim cognovi quia times Deum tuum, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me (Gen. XXII, 12). Deus itaque modo scit: modo autem scire, anterioris ignorantiae professio est. Quod cum in Deum non cadat, neque ut ignoraverit antea fidelem sibi esse Abraham, de quo dictum est, Credidit Abraham Deo, et deputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6; et Rom. IV, 3): hoc quod nunc cognovit, tempus est quo Abraham testimonium accepit, non etiam (quo) scire Deus coepit. Abraham enim, holocausto filii, dilectionem quam ad Deum habebat docuerat: Deus tum cognovit, cum loquitur. Et quia ante nescire non intelligendus est; necesse est idcirco tunc intelligatur cognosse, quia loquitur. Et de plurimis quidem, quae de scientia Dei Testamento Veteri continentur, haec tantum exempli causa demonstrata a nobis sunt: ut id, quod nescit Deus, non ignorationis causa intelligeretur esse, sed temporis.
965
65. Dicitur nescire cognitione sua indignos, operarios iniquitatis, virgines stultas.(In Evangeliis vero Dominum multa scientem nescire invenimus. Operarios iniquitatis, in virtutibus multis et in nomine ejus gloriantes, non novit dicens: Et tunc jurabo, quia non novi vos. Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Matt. VII, 23). Etiam cum jurejurando eos non novit, quos tamen iniquitatis operarios esse non nescit. Nescit ergo, non idcirco quia nesciat, sed quia cognitione ejus per iniquitatem operationis indigni sint: fidem dicti etiam jurisjurandi religione confirmans, et habens in naturae virtute ne nesciat, et retinens in sacramento voluntatis ut nesciat. Nescit quoque unigenitus Deus virgines stultas: et comparandi sibi olei incuriosas, gloriosi adventus sui thalamum ingressus, ignorat. Namque et adeunt et rogant, et usque adeo non ignorantur, ut his respondeatur: Amen dico vobis, quia nescio vos (Matth. XXV, 12). Nam et occursus 309 et deprecatio non ignorabiles esse eas patitur: sed nesciendi responsio non naturae potius quam voluntatis est; dum ab eo, qui nihil non nescit, indignae sunt quae sciantur. Denique ne per infirmitatem ignorare existimaretur, continuo Apostolis ita locutus est: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam (Ibid., 13): ut cum vigilare eos ob ignorationem diei atque horae monet, per id nesciri ab eo virgines noscerentur, quod consopitae et negligentes, indignae aditu thalami sui oleo indigendo mansissent.
966
66. Christus nil nesciens dispensationis ergo loquitur quasi nesciens. Diei scientia occulta: ideo quasi ignorata. (Non est igitur Dominus Jesus Christus, qui scrutans corda et renes Deus est, in ea naturae infirmitate, (ut) ne nesciat, cum hoc ipsum ex naturae scientia intelligatur esse, quod nescit. Quod si qui forte ignorationem ei deputabunt, ab eo qui sciat cogitationes eorum dici sibi metuant. Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 4)? Nam cum cogitationum gestorumque non ignarus cognitor interdum de cogitatis gestisque quasi ignarus interrogat, velut de tactu fimbriae mulierem, vel de dictorum dissensione Apostolos, vel de sepulcro Lazari flentes: non nesciens intelligendus est nescire, sed loquens. Neque enim natura fert, ut qui absens Lazarum mortuum sepultumque sciat, sepulcri locum nesciat; et qui cogitationes videt, mulieris fidem non cognoverit, et qui necessitatem non habet de aliquo interrogandi (Joan. XVI, 30), dissensionem Apostolorum ignoraverit. Sed ei, qui novit omnia, ea ipsa quae non nescit, dispensatio est aliquando nescire se loqui: dum aut apud Abraham scientia dissimulatur in tempus, aut apud stultas virgines et iniquitatis operarios cognitio negatur indignis, aut in sacramento filii hominis, interrogatio ignorantis ex homine est: in his se omnibus veritati corporeae nativitatis accommodans, quibus naturae nostrae infirmitas detinetur; non (ita) ut infirmis esset ex 310 natura qui Deus est, sed ut infirmitates sibi hominum Deus homo natus assumpserit, assumpserit autem ita, non ut in naturam infirmam natura indemutabilis sit redacta, sed ut in natura indemutabili susceptionis esset sacramentum: dum et qui erat Deus, homo est; nec Deus destitit manere, qui homo est. Agens itaque se atque confirmans hominem natum, manens Deus Verbum, saepissime in ea est professione, qua homo est, cum tamen et protestatio Dei ea sit saepe quae hominum: cum ea nescit, quae aut non sint in tempore confitenda, aut non agnoscuntur ad meritum.
967
67. Quam sapienter absconsa sit.(Intelligendum itaque est, cur professus sit diem se nescire. Si omnino nescire creditur, Apostolus ita contradicit: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconsi (Coloss. II, 5). Est ergo absconsa scientia: quae quia abscondenda est, interdum et nescientia confitenda est, ut esse possit absconsa. Nam si erit in protestatione, non etiam in secreto manebit. Negat ergo se scire: ut scientia possit esse abscondita. Quod si idcirco nescit, ut scientia maneat absconsa; non per naturam nescit omnia sciens, quod idcirco tantum, ut absconsum sit, nescit. Cur autem diei scientia absconsa sit, non in obscuro est. Namque monens nos irremissa fide intentos semper manere, securitatem cognitionis definitae ademit: ut pendulae exspectationis incerto mens sollicita, festinans et adventus diem semper exspectans, semper exspectando speraret; curamque pervigilem incertum ipsum, non ambigendi tamen temporis, detineret. Ita enim Dominus ait: Ideo et vos estote parati, quia nescitis qua hora filius hominis venturus est (Matth. XXIV, 44). Et rursum: Beatus ille servus quem veniens Dominus ejus invenerit sic facientem (Ibid., 46). Ignoratio non ad errorem fuit necessaria, sed ad perseverantiam. Nec negatum id ad detrimentum est, quod ignoratum 311 tribuit incrementum, ne scientiae securitas negligentiam fidei dissimulatae excitaret, sed praeparationem irremissam exspectatio indefinita retineret: quae modo furis metuendum semper caveret adventum, illo eligente somni tempus ad furtum: patrefamilias vero domus, damni semper timore, vigilante.
968
68. Christum, etsi humana penetret ut potior, paterna penetrare nolunt ut inferiorem.(Quamquam igitur non obscurum sit, ignorationem Dei non ignorationem esse, sed sacramentum: dum per dispensationem aut agendi, aut protestandi, aut demonstrandi sic nescit, ut sciat; et sic non nescit, ut nesciat: tamen videndum est, ne forte et ita infirmus sit, ut ea, quae Pater scit, scire non possit: potente quidem eo cogitationes humanorum cordium nosse: quia natura potior motibus se naturae inferioris admisceat, eamque tamquam imbecillam vehementi virtute transcurriat: sed impotens sit vehementiorem sui naturam infirmior ipsa penetrare; quia ut levia gravibus, et rara densis, et liquida solidis sunt pervia; ita contra et grav ia levibus, et densa raris et solida liquidis non cedant; quia cum non pateant valida infirmibus, validis tamen infirma penetrantur. Ob id ergo cogitationes Dei patris ignorare Filius ab impiis dicitur, quia infirmus ipse cum sit, non adeat ineundo potiorem, nec valentem invalidus transcurrat.
969
69. Christum Patre inferiorem dici non sinunt Scripturae. Pater et Filius speculum mutuum.(Quae si quis non modo ore temerario loqui audebit de unigenito Deo, verum etiam corde impio cogitare; Apostolum ita de Spiritu sancto ad Corinthios scribentem credidisse cognoscat: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum. Spiritus enim omnia scrutatur, et alta Dei. Quis enim scit hominum quae sunt hominis, quae in ipso, nisi spiritus qui in ipso est? Ita et quae in Deo sunt nemo novit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 10, 11). Sed haec inania corporalium rerum exempla spernentes, Deum de Deo, et Spiritum de Spiritu, virtutibus suis potius, quam terrenis conditionibus aestimemus. Aestimemus autem, non sensu nostro, sed professione divina: et credamus ei qui ait, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9). Nec ignoremus eum qui dixit, Vel operibus meis credite, quia Pater in me, et ego in Patre (Joan. X, 38). Nec ignoremus eum, qui locutus est, 312 Ego et Pater unum sumus (Ibid. 30). Si enim sensum nostrum rerum nomina secundum humanam intelligentiam commemorata confirmant: non habet ab eo naturae differentiam, in quo per intelligentiam quis videtur; nec differt in genere, qui manentem in se habens, inest in manente; nec diversi sunt, qui unum sunt. Intellige unitatem, dum non dividua natura est. Naturae vero rursum individuae sacramentum apprehende, dum tamquam speculum unus unius est. Speculum autem ita, ut non imaginatam speciem naturae exterioris splendor emittat; sed dum vivens natura naturae viventi indifferens est, quippe quae ex tota tota sit, quae et dum unigenita est Patrem in se habeat, et maneat in Patre dum Deus est.
970
70. De naturae unitate dicta male ad unitatem voluntatis detorquent haeretici.(Haec itaque, ad significandum nativitatis sacramentum a Domino praedicata, haeretici quia negare non possunt, ita conantur eludere, ut ad voluntatis concordiam referant; ut in Deo patre et in Deo filio non divinitatis sit unitas, sed voluntatis: tamquam divinae doctrinae inops sermo sit, neque aut dici a Domino potuerit, Ego et Pater unum volumus: aut ejusdem intelligentiae sit, Ego et Pater unum sumus: vel loquendi imperitus non dixerit, Qui vidit voluntatem meam, vidit et voluntatem Patris mei: et id ipsum sit, Qui me vidit, vidit et Patrem: vel certe non fuerit in usu eloquii divini, Voluntas Patris mei in me est, et voluntas mea in Patre meo est; sed conveniens huic dicto sit, Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 11). Quae quamquam omnia foeda et inepta et impia sint, neque sensus humanus in hanc stultae opinionis sententiam concedat, ut aut non potuerit Dominus loqui quod volebat, aut aliud locutus sit quam locutus est: qui quamquam reperiatur parabolicis et allegoricis dictis usus esse, sed aliud est vel exemplis dicta firmare, vel proverbiorum significationibus rerum satisfacere dignitati, vel temporum professionibus se coaptare: tamen hic idem unitatis, de qua tractatur, locus non patitur in dictis aliud, quam sonant verba, esse credendum. Si enim per id unum sunt, quia unum volunt; unum autem velle naturae separabiles non possunt, quae diversitate generis dissidentis in diversas 313 necessario voluntates naturae diversitate dissentiunt: quomodo unum velle possunt, quibus scire non unum est; cum scientia, et ignoratio voluntatis unius impediant unitatem? Cum itaque scientiae inscientia adversa sit, unum velle adversa non possunt.
971
71. Pater ideo solus diem scit, quia soli Filio non tacet: Filius nescit, quia nulli revelat.(Sed forte id, quod solum Patrem Filius ait scire, Filium, qui se nescire dixerit, nescire confirmet. Nisi plane Patrem solum scire dixisset, maximi periculi res intelligentiae nostrae relinqueretur, ne forte existimaretur ipse nescire. Nam cum in eo, quod nescit, dispensatio ei potius, absconditae scientiae, quam natura sit nesciendi; per id quoque nunc, quod solus Pater scit, non ignorasse credendus est: quia, sicut superius docuimus, scientia apud Deum, non cognoscendi id quod nescierit intelligentia est, sed loquendi. Et per id, quod solus Pater scit, Filius non intelligitur nescire; cum Filius idcirco nescire se dicat, ne et alii sciant: et Patrem ob id solum dicat scire, ne et ipse non nesciat. Si enim tunc cognovisse Deus dicitur, amari se ab Abraham, cum hoc non celavit Abrahae (Gen. XXII, 12); necesse est, ut et Pater diem ob id scire dicatur, quia non celaverit Filium, Deo scientiam non de repentina cognitione sumente, sed in tempore protestante. Si itaque et diem Filius secundum sacramentum nescit, ut taceat; e contrario necesse est, ideo diem Pater solus ostendatur scire, quia non tacet.
972
72. Deus simplex, et humano modo minime cogitandus. Non mutatur. Omnia potest.(Absit autem corporalium demutationum novitates in Patre et Filio existimari, ut aliquando Pater Filio aut loquatur, aut taceat. Nobis quidem nonnunquam missam vocem de coelo meminimus; ut sacramentum apud nos Filii, paterni dicti significatio firmaret, sicut Dominus ait: Non propter me vox haec venit de coelo, sed propter vos (Joan. XII, 30). Caeterum natura Dei non eget compositis humani officii necessitatibus, linguae 314 motu, temperamento oris, spiritus nisu, aeris pulsu. Deus simplex est, religione nostra intelligendus est, pietate profitendus est: sensu vero non persequendus est, sed adorandus; quia natura moderata et infirmis, naturae infinitae et potentis sacramentum intelligentiae opinione non occupet. Non est itaque diversus compositae divinitatis partibus: ut sit in eo aut post stuporem voluntas, aut post silentium sermo, aut post otium opus: ut aut velle aliquid, nisi ad volendum motus sit, non putetur; aut loqui quid, nisi post silentium sonent verba, non possit; aut agere aliquid, nisi in opus exeat, non intelligatur. Non subjacet naturae legibus, a quo legem omnis natura sortitur: neque in aliquo, infirmitate aut demutatione efficiendi detinetur, qui extra modum est potestatis, secundum Domini dictum: Pater, possibilia tibi omnia sunt (Marc. XIV, 36): ut quantum sensus humanus non capit, tantum Deus possit. Sed ne ipsum quidem se omnipotentiae virtute fraudavit, dicens, Omnia quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter (Joan. V, 19). Non est difficultas, ubi non est infirmitas; quia difficultati subjacet impotens efficiendi potestas. Difficultatis enim natura in infirmitate virtutis est: quae cum modum non habet potestatis, non tenetur lege infirmitatis.
973
73. Diem non potuit aliquando nescire. Filii cum Patre natura una.(Hoc idcirco demonstratum a nobis est, ne aut Deus post silentium locutus ad Filium, aut Filius post ignorationem scire existimaretur: sed intelligentiam nostram naturae nostrae esse significationibus instruendam, quae demonstrari aliquid nisi per loquentem non intelligeret, et non nesciri aliquid nisi sciendo non existimaret. Filius itaque diem idcirco, quia tacet, nescit: et Patrem solum idcirco scire ait, quia solus uni sibi non tacet. Sed non exspectat, ut dixi, 315 has naturae difficultates, ut tunc sciat cum ignorare destiterit, ut tunc audiat cum loqui Pater coeperit. Naturae suae cum eo, tamquam unigeniti, unitatem non ambigue docuit dicens: Omnia, quae Patris sunt, mea sunt. Non enim ille nunc de obtinendo locutus est; quia aliud est extrinsecus subsistentia sua esse, aliud est in suis atque ipsum se esse: quorum unum est possidere coelum, terras, mundumque totum, aliud est se ipsum in his significare quae sua sunt, sua autem ita, non tamquam externa subjaceant, sed quod ex suis ipse subsistat. Nunc ergo cum omnia, quae Patris sunt, sua sunt; divinitatis significat naturam, non obtentorum communionem. Nam ad id, quod de suo accepturum sanctum Spiritum loquebatur, ait, Omnia, quae Patris sunt, mea sunt; et ideo dixi, de meo accipiet: ut dum de suo accipit, non etiam non de Patris accipere existimaretur; vel cum de Patris sumeret, non etiam non de suo sumere intelligeretur. Neque enim de creaturis sumebat Spiritus sanctus, qui Dei Spiritus est; ut ex his videatur accipere, quia ea omnia Dei sunt. Sed non ideo omnia, quae Patris sunt, sua sunt, ut quod sumit ex Filio, ne etiam non de Patris sumere videretur; cum omnia, quae Patris essent, esse intelligerentur et Filii.
974
74. Cui voluntas, adeoque scientia, cum Patre eadem.(Haec igitur natura non eguit vel demutatione, vel interrogatione, vel allocutione, ut post ignorantiam sciat, post silentium interroget, post interrogationem audiat: sed perfecta in sacramento unitatis suae manens, ut habuit de Deo nativitatem, ita habuit et universitatem. Universitatem autem habens, non etiam non quae universitatis sunt tenuit, scientiam scilicet, aut voluntatem: ne quod scit Pater, per interrogationem 316 Filius sciret; vel quod vult Pater, per significationem Filius vellet. Sed cum omnia, quae Patris sunt, sua essent; in ea fuit proprietate naturae, ne aliud aliquid, quam Pater, aut vellet, aut sciret. Ad demonstrationem vero nativitatis plerumque demonstratio est adhibita personae, cum dicitur: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38). Patris voluntatem, non suam facit: dum per voluntatem ejus, qui se misit, significat et Patrem. Quod autem id ipsum velit, non ambigue ostendit dicens: Pater, quos mihi dedisti, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum (Joan. XVII, 24). Cum ergo Pater velit nos cum Christo esse, in quo secundum Apostolum elegit nos ante constitutionem mundi, et ipsum illud Filius velit, scilicet esse nos secum (Ephes. I, 4); voluntas ad naturam eadem est, quae ad nativitatis significationem distinguitur in voluntate.
975
75. Eum non nescientem, sed ex dispensatione tacentem intellexerunt Apostoli.(Non itaque ignorat Filius, quod non ignorat Pater; neque quia solus Pater scit, idcirco nescit et Filius: cum in unitate naturae Pater et Filius maneant; quod autem Filius nesciat, in quo omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi sint, tacendi dispensatio sit: sicut ipse Dominus testatus est, cum quaerentibus Apostolis de temporibus respondit: Non est vestrum scire tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7). Cognitio negatur: neque solum negatur, sed et sollicitudo cognitionis inhibetur, cum scire haec tempora non est eorum. Ipsi certe nunc post resurrectionem de temporibus interrogant, quibus ante interrogantibus dictum est, ne Filium quidem scire: nec videri possunt secundum aurem intellexisse nescire Filium; cum ipsi eum tamquam scientem rursus interrogent. Sed sacramentum nesciendi, dispensationem esse intelligentes 317 tacendi, nunc post resurrectionem loquendi tempus jam arbitrantes esse, interrogant. Atque illis Filius non jam se nescire ait; sed quod scire non sit eorum, quia Pater in potestate sua posuerit. Si itaque Apostoli hoc, quod nescit Filius diem, dispensationem esse intelligunt, non infirmitatem; nos Filium ob id tantum diem dicimus nescire, ne Deus sit? cum diem Pater Deus idcirco in potestate sua posuerit, ne ad scientiam humanae cognitionis evaderet: et Filius ante interrogatus, nescire se dicens nunc rursum non se nescire respondeat, sed eorum esse nescire; Patrem vero tempora non in scientia sua, sed in potestate posuisse? Nam cum dies et momentum intra temporum nomen sit; non potest videri 318 diem et momentum restituendi in regnum Israel ipse ille, qui restituturus eum est, ignorare. Sed nos ad intelligentiam nativitatis suae per exceptionem paternae potestatis erudiens, neque se nescire respondit: et facultatem ipsis scientiae non concessam esse demonstrans, id ipsum in sacramento paternae potestatis consistere est professus.Non ergo, quia nescire se diem et momentum Filius dicit, nescire credendus est, sicuti neque cum secundum hominem aut flet, aut dormit, aut tristis est, Deus obnoxius esse aut lacrymis, aut timori, aut somno est confitendus: sed salva Unigeniti in se veritate, secundum carnis infirmitatem, fletum, somnum, inediam, sitim, lassitudinem, metum, pari necesse est secundum hominem natura, diei atque horae professus esse intelligatur inscientiam.
1000
LIBER DECIMUS.Totus est adversus eos, qui nullam in Christo volentes esse substantiam, quae non in passione doluerit, nullam quae ab esurie, siti, tristitia, timore aliena fuerit, divinae professionis naturaeque immemores, ad argumentum impietatis suae, dispensationis gesta et dicta tenuerunt (Lib. I, n. 32). Quorum alii Christum asserebant merum esse hominem, in cujus animam, non simplex, sed DOMINANS metus tristitiae imminentis inciderit, qui consternatus fuerit passionis NECESSITATE, et quem obtinuerit vis doloris (Ibid., n. 33). Alii Verbum cum carne confundentes, officio animae functum esse praedicabant. Nec deerant qui ipsum ab homine prorsus separantes, nullam illius in Christo praesentiam fatebantur, nisi quam in prophetis agnoscimus. Rursum discrepantes complectebantur sententias, cum Christi non modo carnem, sed et animam ab Adam propagatam sentientes, ut Scripturas eluderent, quibus de coelis descendisse significatur, descensum illum non de persona Verbi carnem sibi assumente, sed de ipsa carne e coelis advecta interpretabantur.Contra illos haereticos Hilarius eo ut plurimum utitur argumenti genere, quo in suis ipsorum sententiis non succurrat eis quod reponant. Quod autem aliorum Operum initio rogat, id ei maxime in hoc libro concedendum, ne scilicet de ipso ante finem judicetur. Si quid enim offendiculi pariunt initia, finis levabit. Quamquam exposita adversariorum sententia facile judicatur, vel solam a dolore, metu, tristitia eximere Christi divinitatem; vel humanam illius naturam a dominantibus dumtaxat et coactis hujusmodi affectionibus vindicare. Illud etiam attendendum quod Gregorius Nyss. Or. V contra Eunom a Theodoreto, Dial. III, laudatus ait: Cum enim duplex et ambigua sit opinio, divinitasne, an humanitas passa sit: unius rejectio, alterius prorsus erit confirmatio.Itaque Hilarius, num. 9, insanas haereticorum contra Christi divinitatem opiniones exponere simul ac persequi incipiens, deinceps, usque ad num. 36, de mirabili illius conceptione ita disserit, ut ex ea naturae nostrae veritatem a Verbo sine sui abolitione, sine nostris vitiis susceptam esse demonstret. Ex quo conficit, Christum unum eumdemque, etsi non humana lege conceptum, tamen et verum hominem exstitisse, et verum Deum: ut verum hominem, passionum naturis permissum esse: ut absque originis nostrae vitiis conceptum, passionum nostrarum non confectum esse injuriis; ut verum Deum, ab iisdem prorsus fuisse alienum.Exinde usque ad num. 43, tristitiae ipsius, orationis, et angelici ministerii expendens causas, eum non sibi, sed Apostolis tristem fuisse, orasse, et ab Angelo confortatum esse propugnat. Tum quinque numeris sequentibus enarrat quae Christus in passione praebuerit divinae omnipotentiae suae signa: quibus facile appareat, doloris necessitatem, vim ac dedecus in eum non convenire, qui tanta potuerit; et eum quidemsecundum hominem pro nobis infirma omnia pati, sed secundum Deum in his omnibus triumphare (num. 47).Hinc adversarii vocem Christi objiciunt se derelictum clamantis. Quae autem illorum de Christo fides sit, declarat numerus 49. Ac subinde multis oppositis quaestionibus de Christi ortu temporali, fletu, animae ponendae ac resumendae potestate, spiritus commendatione et traditione, quae cum haereticorum doctrina conciliari nequeant, nodum earum solvit num. 61, ex fide Ecclesiae, quae cum Christi naturas non confundat, nec dividat personas, in uno eodemque Christo habet conquerentem ad mortem relictum se esse, quia homo est, et eum qui moritur profitentem se in paradiso regnare, quia Deus est. Interea Hilarius fidei necessitatem more suo commendat: quo arrogantiam retundat haereticorum, 321-322 qui Christi mysteria se comprehendere jactitabant. Ut enim tradit Athanasius ad calcem l. de Salutari Adv. J. C. qui divinitati ejus passionem adscribunt, aut qui humanitati ejus fidem non habent, aut qui unum in duo separant, ii carnis ejus dimensionem faciunt, et QUANTUM et QUOMODO praeter sacras Scripturas definiunt, tov poúson hÞ pwðû paraú taúû grafaúû levgein tolmwðnteû.
1001
1. Dissidentium sententiarum quae causae. Doctrinam placiti, non rationis sectantes.(Non est ambiguum, omnem humani eloquii sermonem contradictioni obnoxium semper fuisse: quia dissentientibus voluntatum motibus, dissentiens quoque sit sensus animorum; cum adversantium judiciorum affectione compugnans, assertionibus his, quibus offenditur, contradicit. Quamvis enim omne dictum veri ratione perfectum sit; tamen dum aliud aliis aut videtur, aut complacet, patet veritatis sermo adversantium responsioni: quia contra veritatem aut non intellectam aut offendentem, vel stultae vel vitiosae voluntatis error obnititur. Immoderata enim est omnis susceptarum voluntatum pertinacia: et indeflexo motu adversandi studium persistit, ubi non rationi voluntas subjicitur, nec studium doctrinae impenditur, sed his quae volumus rationem conquirimus, et his quae studemus doctrinam coaptamus Jamque nominis potius, quam naturae, erit doctrina quae fingitur: et non jam veri manebit ratio, sed placiti; quam sibi voluntas magis ad defensionem placentium coaptaverit, non quae voluntatis instinctum per intelligentiam veri rationabilis incitabit. Per haec igitur vitia studiosarum voluntatum omnes adversantium intentionum emergunt contradictiones: et inter veri assertionem, et placiti defensionem, pertinax pugna est: dum se et veritas tenet, et tuetur voluntas. Caeterum si non praeiret rationem voluntas, sed per veri intelligentiam ad velle id quod verum est moveretur: numquam doctrina voluntatis quaereretur, sed voluntatem omnem doctrinae ratio commoveret; essetque omnis sine contradictione veritatis sermo, cum unusquisque non quod vellet, id verum esse defenderet, sed quod verum est, id velle coepisset.
1002
2. Quos magistros quaerant.(Harum itaque vitiosarum voluntatum non ignarus Apostolus, inter multa contestandae fidei et praedicandi verbi praecepta, ad Timotheum scribens ait, Erit tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes aures: et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur (II Tim. IV, 3). Ubi enim per impietatis studium extra sanae doctrinae patientiam erunt, tunc his quae desiderant coacervabunt magistros, apta scilicet cupiditatibus suis doctrinarum instituta cumulantes, neque doceri se desiderantes, sed doctores ad id quod desiderant congregantes: ut cumulus ipse conquisitorum et coacervatorum magistrorum, aestuantium desideriorum satisfaciat doctrinis. Et hic tantus stultae irreligiositatis furor quo tamdem spiritu, sanam doctrinam non sustinens, corruptam desiderabit, si ignorat; ab eodem Apostolo ad hunc eumdem Timotheum scribente cognoscat: Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquiorum (I Tim. IV, 1). Qui enim doctrinae profectus est, placita magis quam docenda conquirere? Aut quae doctrinae religio est, non docenda desiderare, sed desideratis coacervare doctrinam? Sed haec seducentium spirituum incentiva suppeditant, et simulatae religionis falsiloquia confirmant. Sequitur enim fidei defectionem hypocrisis mendax, ut sit vel in verbis pietas, quam amiserit conscientia. Et ipsam quidem simulatam pietatem omni verborum mendacio impiam reddunt, falsae doctrinae institutis corrumpentes sanctitatem fidei: dum secundum desideria studiorum potius, quam secundum evangelicam fidem, coacervata doctrina est. Auribus enim prurigine incitatis, dum per audiendi impatientem oblectationem sub novella desiderii sui praedicatione scalpuntur, ipsi penitus ab auditu veritatis alieni, totos se fabulis destinant: ut his, quae loquantur, veritatis speciem acquirant, dum quae vera sunt et loqui et audire non possunt.
Hilarius-De Trinitate 960