
Hilarius-De Trinitate 1003
1003
3. Arianis conveniunt praedicta.(Incidimus plane in hoc prophetiae apostolicae molestissimum tempus. Conquisitis enim nunc creaturae potius quam Dei praedicandi magistris, desideriis humanis potius quam sanae fidei doctrinis studetur: et eo 323 usque eos prurigo aurium ad ea quae desiderant audienda excitavit, ut coacervatis doctoribus sola haec nunc interim praedicatio polleat, per quam unigenitus Deus a potestate et veritate Dei patris alienus, aut alterius generis Deus sit in fide nostra, aut Deus non sit: mortifera ex utroque impietatis professione, aut duos deos sub diversitate divinitatis eloquentes, aut Deum omnino, cui natura ex Deo per nativitatem sit, abnegantes. Hoc alienatis ab auditu veritatis, et conversis ad fabulas auribus placet: hujus sanae doctrinae audientia non sustinetur, et ipsa omnis cum praedicatoribus suis exsulat.
1004
4. Hilarius in exsilio liber ac laetus.(Sed licet nunc a multis, coacervantibus sibi secundum desideria sua magistros, sana doctrina exsulet; non tamen a sanctis quibusque praedicationis veritas exsulabit. Loquemur enim exsules per hos libros, et sermo Dei, qui vinciri non potest, liber excurret, de hoc eodem apostolicae prophetiae admonens tempore: ut cum auditus veritatis impatiens deprehenditur, et secundum desideria humana coacervati magistri reperiuntur, jam de tempore non ambigatur; sed in eo coexsulare, exsultantibus sanae fidei praedicatoribus, veritas intelligatur. Ac de temporibus non queremur: quin etiam gaudebimus, quia iniquitas se per hoc exsilii nostri tempus ostenderit, quo veritatis impatiens sanae doctrinae praedicatores, ut secundum desideria sua coacervet sibi magistros, relegat: exsilio nostro laetantes et exsultantes in Domino, constitisse in nobis plenitudinem apostolicae prophetiae.
1005
5. Quam caute se gesserit superioribus libris. Solemnes Arianorum calumniae in Catholicos.(Superioribus igitur libellis sincerae, ut arbitror, fidei et incontaminatae veritatis professionem tenentes, quamquam secundum humanae naturae consuetudinem nullus sermo non sit obnoxius contradictioni, eam tamen nos arbitror totius responsionis nostrae moderatos esse rationem, ut contradicere quisquam nisi cum impietatis professione non possit. Eorum enim dictorum, quae secundum falsiloquii sui artem ex Evangeliis haeretici praesumunt, ita demonstrata veritas est, ut jam in contradictione ignorantiam 324 excusare non liceat, sed irreligiositatem necesse sit confiteri. Eam quoque nunc, secundum sancti Spiritus donum, temperavimus totius fidei demonstrationem, ut ne quid ementiri saltem adversum nos criminis possent. Solent enim ita de nobis implere aures ignorantium, ut nos asserant negare nativitatem, cum unitatem divinitatis praedicamus: et dicant solitarium a nobis per hoc, Ego et Patrem unum sumus (Joan. X, 30), significari Deum: ut innascibilis Deus descendens in Virginem homo natus sit, qui ad dispensationem carnis id quod ita coeperit, Ego, ad divinitatis suae vero demonstrationem subjecerit, et Pater, tamquam hujus hominis sui pater esset; ex duobus vero consistens, homine scilicet et Deo, de se locutus sit, unum sumus.
1006
6. Quid hactenus dictum de aeterna Filii generatione.(Sed nos nativitatem subsistentem sine tempore protestantes, praedicavimus Deum filium non alienae a Deo patre naturae Deum: neque ex innascibilitate Innascibili coaequalem, sed ex generatione Unigeniti non disparem: neque unum eos esse ex geminatis nominibus unionis, sed ex nativitate naturae: neque duos deos per diversitatem generis in fide esse, neque rursum singularem quia solum Deum, ubi sacramentum Dei unigeniti est confitendum; sed in Patre significari atque esse Filium, dum in eo et natura Patris et nomen (scil. naturae) est, in Filio vero Patrem intelligi ac manere, dum filius neque dici potest nisi ex patre, neque esse: viventis quoque naturae esse viventem imaginem, et consignatam naturaliter Dei in Deo formam usque adeo indifferentis potestatis et generis, ut in eo nec opus, nec sermo, nec visus alienus a Patre sit: sed cum naturaliter in se habeat auctoris sui imago naturam, per naturalem quoque imaginem suam auctor et operatus, et locutus, et visus sit.
1007
7. Quid de temporali.(Atque hanc quidem et intemporalem, et inenarrabilem, et omnem humanae intelligentiae sensum excedentem Unigeniti generationem praedicantes, nati quoque in hominem ex partu Virginis Dei sacramentum docuimus: demonstrantes secundum 325 dispensationem carnis assumptae, tum cum se ex forma Dei evacuans formam servi accepit, infirmitatem habitus humani Dei non infirmasse naturam, sed salva divinitatis in homine virtute acquisitam esse Dei ad hominem potestatem. Namque cum in hominem Deus natus sit; non idcirco natus est, ne non Deus maneret, sed ut manente Deo homo natus in Deum sit. Nam et Emmanuel nomen ejus est (Matth. I, 23), quod est nobiscum Deus: ut non defectio Dei ad hominem sit, sed hominis profectus ad Deum sit (Joan. XVII, 5). Vel cum glorificari se rogat, non utique naturae Dei, sed assumptioni humilitatis hoc proficit. Nam hanc gloriam postulat, quam ante constitutionem mundi apud Deum habuit.
1008
8. Quid de hora ignorata.(Respondentes quoque stultissimis eorum professionibus, usque ad ignoratae horae descendimus demonstrationem: quae etiamsi, secundum illos, a Filio apprehensa (percepta) non esset, tamen id ad contumeliam divinitatis unigenitae non pertineret; quia natura non ferret, ut eum nativitas retroageret ad innascibilitatis ininitiabilem substitutionem, potestati suae Patre momentum definiendi adhuc diei ad demonstrationem auctoritatis innascibilis reservante: neque in eo infirmam intelligi posse naturam, in qua tantum inesset ex nativitate naturae, quantum implere posset perfecta nativitas: neque ad differentiam divinitatis unigenito Deo ignorationem diei et horae deputandam, cum ad demonstrandam adversum haereticos Sabellianos 326 innascibilem in Patre atque ininitiabilem potestatem, innascibilis haec in eo sit potestatis exceptio. Sed quia hanc nescitae diei professionem, non ignorationis esse infirmitatem, sed tacendi dispensationem docuimus: expurganda etiam nunc est omnis impiae assertionis occasio, et omnes haereticae blasphemiae transcurrendae sunt praedicationes, ut veritas Evangelii per ea ipsa quibus obscurari videtur eluceat.
1009
9. Passionis timor ac dolor contra Filii aequalitatem objicitur.(Volunt enim plerique eorum ex passionis metu et ex infirmitate patiendi, non in natura eum impassibilis Dei fuisse: ut qui timuit et doluit, non fuerit vel in ea potestatis securitate quae non timet, vel in ea Spiritus incorruptione quae non dolet; sed inferioris a Deo patre naturae, et humanae passionis trepidaverit metu, et ad corporalis poenae congemuerit atrocitatem atque hac impietatis suae assertione nitantur, quia scriptum sit: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth., XXVI, 38); et rursum: Pater, si possibile est, transeat calix iste a me (Ibid., 39); sed et illud: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth., XXVII, 46)? hoc quoque adjiciant: Pater, commendo in manus tuas spiritum meum (Lucae XXIII, 46). Has enim omnes piae fidei nostrae professiones ad impietatis suae rapiunt usurpationem: ut timuerit, qui tristis est, qui et transferri a se calicem deprecatus sit; ut doluerit, qui derelictum se a Deo in passione conquestus sit; ut infirmus quoque fuerit, qui spiritum suum Patri commendaverit, nec anxietas admittat similitudinem exaequatae ad Deum in Unigeniti nativitate 327 naturae quae infirmitatem diversitatemque suam et deprecatione calicis, et desolationis querela, et commendationis confessione testetur.
1010
10. Mortem haud recte dicitur timuisse, quam docuit non timendam.(Ac primum ante quam ex his ipsis dictis demonstremus, nec metuendi de se in eum infirmitatem incidisse aliquam, nec dolendi: quaerendum est quidnam videatur timere potuisse, ut in eum formido intolerandi doloris inciderit. Et puto non alia hic ad timendum, quam passionis et mortis, causa praetenditur. Et interrogo eos, qui hoc ita existimant, an ratione subsistat, ut mori timuerit, qui omnem ab Apostolis terrorem mortis apellens, ad gloriam eos sit martyrii adhortatus, dicens: Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus: et qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit eam propter me, inveniet eam (Matth. X, 38, 39). Cum enim pro eo mori vita sit; quid ipse in mortis sacramento doluisse existimandus est, qui pro se morientibus vitam rependat? Et cum non timendos esse qui corpus occiderent monet (Ibid., 28); ipsum illum mors ad timorem passionis corporalis exterruit?
1011
11. Quam et sponte oppetiit cum reviviscendi potestate.(Tum deinde quem dolorem mortis timeret, potestatis suae libertate moriturus? Humano enim generi vitae mortem aut vis exterior, id est, febris, vulneris, casus, ruinae, degrassata in corpus accelerat; aut ipsa natura corporis nostri senio in eam ipsam mortem victa concedit. Unigenitus autem Deus ita potestatem habens ponendae animae, ut resumendae, ad peragendum in se mortis sacramentum, cum poto aceto consummasse se omne humanarum passionum opustestatus esset, inclinato capite spiritum tradidit (Joan., XIX, 30). Si hoc naturae hominis jus relictum est, ut per se exhalans spiritum requiescat 328 in mortem, et non dissoluto corpore labefactata anima decedat, vel abruptis aut perfossis aut collisis membris spiritus tamquam in sede sua violatus erumpat aut effluat: incidat in Dominum vitae mortis metus, si quod emisso spiritu mortuus est, non libertatis suae ad moriendum usus est potestate. Quod si ex se mortuus est, et per se spiritum reddidit; non est terror mortis in potestate moriendi.
1012
12. Nec corpori nec spiritui mors fuit terribilis.(Sed forte humanae ignorantiae timiditate hanc ipsam moriendi in se timuit potestatem; ut licet ab se mortuus sit, tamen hoc ipsum, quod moriturus esset, timuerit. Et si forte erunt, qui ita existimabunt; constituant cui rei existiment mortem fuisse terribilem, Spiritui, an corpori. Si corpori; anne ignorant, quod Sancto corruptionem non visuro (Ps. XV, 10), intra triduum corporis sui templum esset suscitaturus? Si vero Spiritui mors terribilis est; Lazaro in Abrahae sinibus laetante, infernum chaos Christus timeret? Haec stulta atque ridicula sunt, ut in potestate ponendae animae ac resumendae mori timeret, ad sacramentum vitae humanae sub voluntatis suae libertate moriturus. Non est in voluntate morientis et potestate non diu mori timor mortis: quia et voluntas moriendi et potestas reviviscendi extra naturam timoris est, dum timeri mors non potest et in voluntate moriendi et in potestate vivendi.
1013
13. An poenas timuerit.(Sed forte penduli in cruce corporis poenae et colligantium funium violenta vincula, et adactorum clavorum cruda vulnera sunt timori? Et videamus cujus corporis homo Christus sit; ut in suspensam, et nodatam, et transfossam carnem dolor manserit.
1014
14. Unde in corporibus sensus.(Ea enim natura corporum est, ut ex consortio animae in sensum quemdam animae sentientis animata, non sit hebes inanimisque materies: sed et attacta sentiat, et compuncta doleat, et algens rigeat, et confota gaudeat, et inedia tabescat, et pinguescat cibo. Ex quodam enim obtinentis se penetrantisque animae transcursu, secundum ea in quibus erit, aut oblectatur, aut laeditur. Cum igitur compuncta aut effossa corpora dolent, sensum doloris transfusae in ea animae sensus admittit. Denique vulnus corporis usque ad hos dolet, et digiti excidentium (alias, excedentium) ex carne unguium praesegmina nesciunt. Et si quando accedente vitio pars aliqua corrupta membrorum, sensum vivae carnis amiserit; ea cum vel desecabitur vel uretur, dolorem quisquis esse potuisset, non manente in ea animae permixtione, non sentiet. Aut cum gravis necessitas recidendi corporis manet, medicato potu consopitur vigor animae, et in emortuam sensus sui oblivionem mens succis violentioribus occupata conficitur. Ac tum doloris nescia membra caeduntur, et omnem alti vulneris plagam sensus carnis emortuus, sensu animae in se torpentis evadit. Affert itaque dolorem per animae infirmis admixtionem, in infirmum sensum suum corpus animatum.
1015
15. Unde Christi corpus et anima.(Si igitur homo Jesus Christus per initia corporis atque animae nostrae vixit in corpore, et non ita ut corporis sui, sic et animae suae princeps Deus, in similitudinem 330 hominis constitutus, et habitu repertus ut homo natus est; dolorem senserit corporis nostri, animae nostrae et corporis, ut conceptu, ita et initio animatus in corpore. Quod si assumpta sibi per se ex Virgine carne, ipse sibi et ex se animam concepti per se corporis coaptavit; secundum animae corporisque naturam, necesse est et passionum fuisse naturam. Evacuans se enim ex Dei forma, et formam servi accipiens, et filius Dei etiam filius hominis nascens, ex se suaque virtute non deficiens, Deus Verbum consummavit hominem viventem. Nam quo modo filius Dei hominis filius erit natus; vel manens in Dei forma, formam servi acceperit: si non potente Verbo Deo ex se et carnem intra Virginem assumere, et carni animam tribuere, homo Christus Jesus ad redemptionem animae et corporis nostri perfectus est natus; et corpus quidem ita assumpserit, ut id ex Virgine conceptum, formam eum esse servi effecerit? Virgo enim non nisi ex suo sancto Spiritu genuit quod genuit. Et quamvis tantum ad nativitatem carnis ex se daret, quantum ex se foeminae edendorum corporum susceptis originibus impenderent; non tamen Jesus Christus per humanae conceptionis coaluit naturam. Sed omnis causa nascendi invecta per Spiritum, tenuit in hominis nativitate quod matris est; cum tamen haberet in originis virtute quod Deus est.
1016
16. Christus qui et de coelo, et filius hominis, et in coelo.(Hinc igitur maximum illud ac pulcherrimum 331 suscepti hominis sacramentum Dominus ipse ostendit, dicens: Nemo adscendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Quod de coelo descendit, conceptae de spiritu originis causa est. Non enim corpori Maria originem dedit: licet ad incrementa partumque corporis omne, quod sexus sui est naturale, contulerit. Quod vero hominis filius est, susceptae in Virgine carnis est partus. Quod autem in coelis est, naturae semper manentis potestas est (Vid. Tract. in psal. II, n. 11)quia Verbum caro factum non amiserat manere quod Verbum est. Nam dum verbum est, et in coelis est; dum caro est, et hominis filius est: dum Verbum caro factum est, et de coelo est, et hominis est filius, et in coelo est: quia et Verbi virtus non corporalibus modis 332 manens, nec deerat unde descenderat; et caro non aliunde originem sumpserat, quam ex Verbo; et Verbum caro factum, cum caro esset, non tamen non erat et Verbum.
1017
17. De terra est, ut ex Virgine; ut ex Verbo, de coelo.(Absolute autem beatus Apostolus etiam hujus inenarrandae corporeae nativitatis sacramentum locutus est, dicens: Primus homo de terrae limo, secundus homo de coelo (I Cor. XV, 47). Hominem enim dicens, nativitatem ex Virgine docuit: quae officio usa materno, sexus sui naturam in conceptu et partu hominis exsecuta est. Et cum ait secundum hominem de coelo, originem ejus ex supervenientis in Virginem sancti Spiritus aditu testatus est; atque ita cum et homo est, et de coelis est; hominis hujus et partus a Virgine est, et conceptus ex Spiritu est. Et haec quidem Apostolus ait.
1018
18. Quae caro filii hominis quia ex Virgine, panis de coelo est quia ex sancto Spiritu.(Ipse autem Dominus hujus nativitatis suae mysterium pandens sic locutus est: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi: si quis manducaverit de pane meo, vivet in aeternum (Joan. VI, 51, 52), se panem dicens; ipse enim corporis sui origo est. Ac ne Verbi virtus atque natura defecisse a se existimaretur in carnem, 333 panem suum rursus esse dixit: ut per hoc, quod descendens de coelis panis est, non ex humana conceptione origo esse corporis existimaretur, dum coeleste esse corpus ostenditur. At vero cum suus panis est, assumpti per Verbum corporis est professio; subjecit enim: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et sanguinem ejus biberitis, non habebitis vitam in vobis (Ibid., 54): ut quia id, quod filius hominis est, et panis de coelis ipse descendit: per panem suum de coelo descendentem, et per carnem ac sanguinem filii hominis, et conceptae ex Spiritu sancto, et natae ex Virgine carnis intelligatur assumptio.
1019
19. Christus perfectus Deus, perfectus homo.(Hujus igitur corporis homo Jesus Christus et Dei filius, et hominis est filius, et ex forma Dei se exinaniens formam servi accepit. Non alius filius hominis, quam qui filius Dei est: neque alius in forma Dei, quam qui in forma servi perfectus homo natus est: ut sicut per naturam constitutam nobis a Deo originis nostrae principe , corporis atque animae homo nascitur, ita Jesus Christus per virtutem suam carnis atque animae homo ac Deus esset, habens in se et totum verumque quod homo est, et totum verumque quod Deus est.
1020
20. Adae carnem et animam Christum accepisse docentes. Anima opus Dei.(Quamquam multi confirmandae haereseos suae arte, ita aures imperitorum soleant illudere, ut quia et corpus et anima Adae in peccato fuit, carnem quoque Adae atque animam Dominus ex Virgine acceperit, neque hominem totum ex Spiritu sancto Virgo conceperit. Qui si intelligerent sacramentum carnis assumptae, intelligerent etiam sacramentum ejusdem et hominis filii et 334 Dei filii. Quasi vero si tantum ex Virgine assumpsisset quoque ex eadem et animam: cum anima omnis opus Dei sit, carnis vero generatio semper ex carne sit.
1021
21. Christum volentes esse vocis sonum, et Catholicis quasi hominem negent affingentes.(Sed volentes unigenitum Deum, qui in principio apud Deum erat Deus Verbum, non substantivum Deum esse, sed sermonem vocis emissae, ut quod loquentibus est suum verbum, hoc sit patri Deo Filius; argute subrepere volunt, ne subsistens Verbum Deus et manens in forma Dei Christus homo natus sit: ut cum hominem illum humanae potius originis causa, quam spiritalis conceptionis sacramentum animaverit, non Deus Verbum hominem se ex partu Virginis efficiens exstiterit, sed ut in prophetis Spiritus prophetiae, ita in Jesu Verbum Dei fuerit, et arguere nos soleant, quod Christum dicamus esse natum non nostri corporis atque animae hominem: cum nos Verbum carnem factum, et se ex forma Dei evacuantem Christum, et formam servi.
102222. Christi anima a Deo. Unus est in duabus naturis perfectis.(Sed ut per se sibi assumpsit ex Virgine corpus, ita ex se sibi animam assumpsit; quae utique numquam ab homine gignentium originibus praebetur. Si enim conceptum carnis nisi ex Deo Virgo non habuit; longe magis necesse est, anima corporis, nisi 335 ex Deo, aliunde non fuerit. Et cum ipse ille filius hominis ipse sit qui et filius Dei, quia totus hominis filius totus Dei filius sit; quam ridicule praeter Dei filium, qui Verbum caro factum est, alium nescio quem tamquam prophetam Verbo Dei animatum praedicabimus, cum Dominus Jesus Christus et hominis filius et Dei filius sit? Per id vero, quod tristis est anima sua usque ad mortem, et quod potestatem habet animae suae ponendae et resumendae, volunt extrinsecus animam, non ex Spiritu sancto, ut et corpus ex eo conceptum est, deputare: cum Verbum Deus, in sacramento naturae suae manens, homo natus sit. Natus autem est, non ut esset alius atque alius: sed ut ante hominem Deus, suscipiens hominem homo et Deus posset intelligi. Nam quo modo Jesus Christus Dei filius natus ex Maria est, nisi quod Verbum caro factum est: scilicet quod filius Dei, cum in forma Dei esset, formam servi accepit? Accepisse autem formam servi eum, qui esset in Dei forma, de contrariis comparatur: ut quanta veritas est manere in Dei forma, tanta veritas sit accepisse formam servi. Ad proprietatem enim naturae intelligendam, significatione verbi ad id communis impellimur. In forma enim servi est, qui et in forma Dei est. Et cum hoc naturae, illud vero dispensationis sit; in ejusdem tamen est veritatis proprietate, quod utrumque est: ut tam verus sit in Dei forma, quam verus in servi. Ut vero assumpsisse formam servi non aliud est, quam hominem natum esse; ita in forma Dei esse non aliud est, quam 336 Deum esse, unum tamen eumdemque, non Dei defectione, sed hominis assumptione, profitentes et in forma Dei per naturam divinam, et in forma servi ex conceptione Spiritus sancti secundum habitum hominis repertum fuisse. Itaque cum Jesus Christus et natus, et passus, et mortuus, et sepultus sit; et resurrexit. Non potest in his sacramentorum diversitatibus ita ab se dividuus esse, ne Christus sit: cum non alius Christus, quam qui in forma Dei erat, formam servi acceperit; neque alius, quam qui natus est, mortuus sit; neque alius, quam qui est mortuus, resurrexerit; neque alius, quam qui resurrexit, sit in coelis; in coelis autem non alius sit, quam qui descendit ante de coelis.
1023
23. Christus passioni obnoxius, num et dolori. Christi in carne praerogativae.(Homo itaque Jesus Christus unigenitus Deus, per carnem et Verbum ut hominis filius ita et Dei filius, hominem verum secundum similitudinem nostri hominis, non deficiens a se Deo, sumpsit: in quo, quamvis aut ictus incideret, aut vulnus descenderet, aut nodi concurrerent, aut suspensio elevaret, afferrent quidem haec impetum passionis, non tamen dolorem passionis inferrent: ut telum aliquod aut aquam perforans, aut ignem compungens, aut aera vulnerans, omnes quidem has passiones naturae suae infert, ut foret, ut compungat, ut vulneret; sed naturam suam in haec passio illata non retinet, dum in natura non est vel aquam forari, vel pungi ignem, vel aerem vulnerari, quamvis naturae teli sit et vulnerare et compungere et forare. Passus quidem est Dominus Jesus Christus, dum 337 caeditur, dum suspenditur, dum crucifigitur, dum moritur: sed in corpus Domini irruens passio, nec non fuit passio, nec tamen naturam passionis exseruit: dum et poenali ministerio desaevit, et Virtus corporis sine sensu poenae vim poenae in se desaevientis excepit. Habuerit sane illud Domini corpus doloris nostri naturam, si corpus nostrum id naturae habet, ut calcet undas et super fluctus eat, et non degravetur ingressu, neque aquae insistentibus vestigiis cedant, penetret etiam solida, nec clausae domus obstaculis arceatur. At vero si dominici corporis sola ista natura sit, ut sua virtute, sua anima feratur in humidis, et insistat in liquidis, et exstructa transcurrat: quid per naturam humani corporis conceptam 338 ex Spiritu carnem judicamus? Caro illa, id est, panis ille de coelis est; et homo ille de Deo est. Habens ad patiendum quidem corpus, et passus est; sed naturam non habens ad dolendum. Naturae enim propriae ac suae corpus illud est, quod in coelestem gloriam conformatur in monte, quod attactu suo fugat febres, quod de sputo suo format oculos.
1024
24. Passiones humanae an in Christo.(Sed forte in quo affectio flendi, sitiendi, esuriendique mansit, caeterarum quoque humanarum passionum in eo necesse sit inesse naturam. Qui sacramentum fletus, sitis atque esuritionis ignorat, sciat et vivificare flentem, nec mortem Lazari flere (Joan. II, 15), quam gaudeat, et flumina aquae vivae ex se praebere sitientem (Joan. VII, 38), neque arere siti, qui 339 potens sit potare sitientes, et esurientem eam quae fructus suos esurienti non praebuerit damnare arborem (Matth. XXI, 19), nec naturam eam vinci inedia, quae naturam viriditatis jussa ariditate demutet (Ibid.). Quod si, praeter fletus et sitis et esuritionis mysterium, assumpta caro, id est, homo totus, passionum est permissa naturis: nec tamen ita, ut passionum conficeretur injuriis; ut flens non sibi fleret, ut sitiens sitim non potaturus depelleret, et esuriens non se cibo escae alicujus expleret. Neque enim tum, cum sitivit aut esurivit aut flevit, bibisse Dominus aut manducasse aut doluisse monstratus est: sed ad demonstrandam corporis veritatem, corporis consuetudo suscepta est, ita ut naturae nostrae consuetudine consuetudini sit corporis satisfactum. Vel cum potum et cibum accepit, non se necessitati corporis, sed consuetudini tribuit.
1025
25. In Christo corporis humani veritas, non vitia. Non caro peccati, sed similitudo.(Habuit enim corpus, sed originis suae proprium; neque ex vitiis humanae conceptionis exsistens, sed in formam corporis nostri virtutis suae potestate subsistens: gerens quidem nos per formam servi, sed a peccatis et a vitiis humani corporis liber; ut nos quidem in eo per generationem Virginis inessemus, sed nostra in eo per virtutem profectae ex se originis vitia non inessent: dum homo natus, non vitiis humanae conceptionis est natus. Tenuit enim Apostolus demonstrandae nativitatis hujus sacramentum, cum ait: Sed humiliavit se formam servi accipiens, in similitudine hominis constitutus, et habitu repertus ut homo (Phil. II, 7): ut dum formam servi accepit, natus esse in forma hominis intelligatur; dum autem in similitudine hominis constitutus et habitu repertus ut homo est, species quidem et veritas corporis hominem testetur, sed naturas vitiorum, qui ut homo sit habitu repertus, ignoret. In similitudine enim naturae, non 340 in vitiorum proprietate generatio est. Nam quia in eo, quod formam servi accepit, nativitatis videbatur significata esse natura, subjecit in similitudine hominis constitutum et habitu ut hominem repertum: ne nativitatis veritas naturae quoque per vitia infirmis proprietas crederetur, cum et in forma servi esset vera nativitas; et in habitu repertum ut hominem, esset similitudo naturae. Ipse quidem per virginem ex se natus homo, et in similitudine vitiosae peccati carnis inventus. Quod id ipsum ad Romanos scribens testatus est Apostolus, cum ait: Quod enim impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus filium suum misit in similitudine carnis peccati, et de peccato condemnavit peccatum (Rom. VIII, 3). Non fuit habitus ille tamquam hominis, sed ut hominis: neque caro illa caro peccati, sed similitudo carnis peccati: dum et habitus carnis in nativitatis est veritate, et similitudo carnis peccati a vitiis humanae passionis aliena est. Ita homo Christus Jesus et in veritate nativitatis est dum homo est, et non est in peccati proprietate dum Christus est: quia et qui homo est, non potuit non homo esse quod natus est; et qui Christus est, non potuit amisisse quod Christus est. Atque ita dum homo Christus Jesus est, habet et nativitatem hominis, qui homo est; nec est in vitiosa hominis infirmitate, qui Christus est.
1026
26. Christus verus homo sine hominis vitiis Deus verus permansit. Passionis gesta expenduntur.(Quamquam igitur nos ad hujus sacramenti intelligentiam apostolica fides instruat, quae et habitu ut hominem repertum, et in similitudine carnis peccati missum hominem Christum Jesum esse testata sit: ut cum habitu ut homo est, sit in forma servi, et non sit in vitiis naturae; et cum in similitudine carnis peccati est, sit quidem Verbum caro, sed in similitudine carnis peccati sit potius, quam caro ipsa peccati sit: et cum homo 341 Christus Jesus est, sit quidem homo, sed in homine non possit aliud esse quam Christus est: atque ita et ex corporis nativitate homo natus sit, nec sit in hominis vitiis, qui non sit in origine; quia Verbum caro factum non potuit non caro esse quod factum est, et Verbum licet caro factum sit, non tamen amisit esse quod Verbum est; et dum Verbum caro factum originis suae non potest carere natura, non potuit nisi in naturae suae origine permanere quod Verbum est, neque non vere intelligi Verbum caro esse quod factum est; ita tamen, ut quia habitavit in nobis, non caro illa Verbum sit, sed Verbi caro sit habitantis in carne: quae cum ita sint, tamen videamus an peractus universus ille passionis ordo infirmitatem in Domino corporalis doloris permittat intelligi. Dilatis enim ad modicum eorum dictorum causis, ex quibus metum Domino haeresis adscribit; res ipsas ut gestae sunt conferamus. Neque enim fieri potest, ut timor ejus significetur in verbis, cujus fiducia contineatur in factis.
1027
27. An metus Passionis in Christo.(Timuisse tibi, o haeretice, Dominus gloriae passionem videtur? Sed ei ob ignorantiae hujus errorem et satanas Petrus et scandalum est (Matth. XVI, 23). Et ille quidem per charitatem Christi, quem ei non caro neque sanguis, sed Pater qui in coelis est revelaverat, detestatus passionis sacramentum, tali severitatis sententia confirmatus ad fidem est. Tu quid sectaberis spei, Christum Deum negando, et metum ei passionis addendo? Anne timuit, qui armatis ad corripiendum se obvius prodiit (Joan. XVIII, 6)? et in corpore ejus infirmitas fuit, ad cujus occursum consternata persequentium agmina conciderunt, et majestatem ingerentis se ad vincula non ferentes 342 supinatis corporibus reciderunt? Quam igitur infirmitatem dominatam hujus corpori credis, cujus tantam habuit natura virtutem?
1028
28. An doloris.(Sed forte dolorem vulnerum timuit. Quem, rogo, penetrantis in carnem clavi habuit horrorem, qui excisae auris carnem solo restituit attactu (Luc. XXII, 51)? Expone nobis tu, dominicae infirmitatis assertor, hoc in ipso passionis tempore infirmatae opus carnis. Exserente enim Petro atque adigente gladium, truncus aure servus sacerdotis adstabat. Quomodo ex decisae auris vulnere, contingente Christo, restituta caro auris est? Unde inter fluentem sanguinem et post ipsa discindentis gladii vestigia, et in ipsa trunci corporis calumnia, exiit quod non est, et sequitur quod non exstat, et rependitur quod caretur? Producens haec ergo aurem manus, clavum dolet? et sentit sibi vulnus, qui alteri dolorem vulneris non relinquit? Compungendae carnis metu tristis est, cujus attactui licet carnem donare post caedem? Quod si haec in Christi corpore virtus fuit, qua, rogo, fide naturaliter infirmus fuisse defenditur, cui naturale fuit omnem humanarum infirmitatum inhibere naturam?
1029
29. An inde tristis.(Sed forte stulta atque impia perversitate hinc infirmis in eo naturae praesumetur assertio, quia tristis sit anima ejus usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Nondum te, haeretice, cur virtutem dicti non intelligas, arguo. Interim tamen a te requiro, cur exeunte ad proditionem Juda non memineris dictum fuisse: Nunc honorificatus est filius hominis (Joan. XIII, 31). Si enim passio honorificatura eum erat; quomodo tristem eum metus passionis effecerat? Nisi forte tam irrationabilis fuerit, ut pati timuerit 343, quae se essent glorificatura patientem.
1030
30. An calicem transferri a se precatus sit.(Sed forte timuisse usque eo existimabitur, ut transferri a se calicem deprecatus sit, dicens: Abba pater, possibilia tibi omnia sunt, transfer hunc calicem a me (Marc. XIV, 36). Ut de caeteris non calumnier, nonne hebetudinem impietatis tuae vel hinc coarguisses, quia legeras: Reconde gladium tuum in thecam: calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum (Joan. XVIII, 11)? Quomodo enim per patiendi metum transferri a se deprecaretur, quod per dispensationis studium festinaret implere? Non enim convenit, ut pati nollet, qui pati vellet. Et cum pati eum velle cognosceres; religiosius fuerat dicti inintelligentiam confiteri, quam ad id impiae stultitiae furore prorumpere, ut eum assereres ne pateretur orasse, quem pati velle cognovisses.
1031
31. An derelictum se conquestus sit.(Sed, credo, te ad impietatis tuae pugnam etiam dicto dominicae vocis armabis: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Marc. XV, 34)? Post contumeliam enim crucis, forte dignationem ab eo paterni auxilii existimes recessisse, et hinc desolatae infirmitatis suae querelam exstitisse. Si tibi itaque in Christo contemptus et infirmitas et crux contumelia est; oportuerat te dicti hujus immemorem non fuisse: Verum dico vobis, amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis, et venientem cum nubibus coeli (Matth. XXVI, 64).
1032
32. Recapitulatio.(Ubi, rogo, in passione timor? ubi infirmitas? ubi dolor? ubi contumelia? Timere ab impiis dicitur? Sed ipse pati velle se praedicat. Infirmus esse contenditur? Sed se potentem, dum consternatis persecutoribus obvius non sustinetur, ostendit. Dolere vulnera carnis arguitur? Sed in eo, quod carnem auris reddit ex vulnere, caro ipse cum sit, extra carnalem tamen naturam dolendi vulneris reperitur: quia dum et 344 manu truncam aurem attingit, manus illa de corpore est, et dum manus aurem producit ex vulnere, non esse manus illa corporis significatur infirmis.
Hilarius-De Trinitate 1003