Hilarius-De Trinitate 1033

1033
33. An crux ei contumeliosa.(Sed contumeliosa ei esse crux dicitur. Atquin per hanc hominis filius sedere a dextris virtutis videndus est, et ex partu virginis homo natus in majestate sua cum coeli est nubibus reversus. Non tenes irreligiose rerum naturalium causas: et dum impietatis atque erroris spiritu plenus sacramentum fidei non intelligis, ex ipso saeculi sensu hebetudine haeretica disproficis. Omne enim, quod timetur, vitari necesse est dum timetur; et quod infirmum est, sumit ex imbecillitate terrorem; et quidquid dolet, dolendi in se habet indemutabilem naturam; et quidquid contumeliosum est, semper inhonorum est: tu vero quo sensu rationis intelligis, Dominum nostrum Jesum Christum ad quod festinat, timere; et consternantem fortes, infirmitate trepidare; et vulnera non permittentem dolori, vulneratum dolere; et contumelia crucis dehonestari, cui crux consessus ad Deum est, et reditus ad regnum?

1034
34. Descendens ad inferos a coelo non recessit. Latronis alia, alia haereticorum fides.(Sed forte vel hoc tibi relictum occasionis impiae arbitraris, ut descensionem ad inferos et ipsam mortis timuerit necessitatem, dum id ipsum testari videtur hoc dicto: Pater, commendo in manus tuas spiritum meum (Luc. XXIII, 46). Hoc legens, et non intelligens, aut pie tacuisses, aut etiam religiose intelligentiam ejus orasses: non magis per impudentem assertionem stulto furore veritatis incapax vagareris. Anne tibi metuere infernum chaos et torrentes flammas et omnem poenarum ultricium abyssum credendus est, dicens latroni in cruce: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Ibid. 43)? Naturae hujus potestatem jam non dico metu, sed nec infernae 345 sedis regione concludes, quae descendens ad inferos, a paradiso non desit (sicuti et hominis filius loquens in terris, maneat et in coelo), Martyri suo paradisum promittens, et consummatae beatitudinis delicias pollicens. Non habet hunc metus corporalis, penetrantem quidem inferos, sed ubique naturae suae virtute distentum. Et naturam hanc mundi dominam, ac libertate spiritalis virtutis immensam, non sibi terrore mortis gehennae chaos vindicat, qua paradisi deliciae carere non possunt. Futurus enim in inferis Dominus, et in paradiso est futurus. Deseca ad metum poenae naturae indesecabilis portionem: et de Christo et apud inferos pone quod doleat, et in paradiso relinque quod regnet. Latro enim rogat, ut sui in regno suo meminerit. Et, credo, eum ad hanc beatae confessionis fidem, auditus transeunte palmas clavo gemitus accendit: et regnum Christi per dolorem infirmati in Christo corporis didicit. Ille dignationem reminiscentis in regno postulat: tu crucis mortem ad metum deputas. Dominus communionem ei paradisi mox pollicetur: tu Christum in inferis sub poenali terrore concludis. Diversae spei fides ista est. Paradisum meruit sub cruce latro, pendentem Christum confessus in regno: in poenae vero dolore et metu mortis Christum deputans, et paradiso necesse est sis cariturus et regno.

1035
35. Epilogus, quale Christi corpus.(Collatis igitur dictorum atque gestorum virtutibus, demonstrari non ambiguum est, in natura ejus corporis infirmitatem naturae corporeae non fuisse, cui in virtute naturae fuerit omnem corporum depellere infirmitatem; et passionem illam, licet illata corpori sit, non tamen naturam dolendi corpori intulisse: quia quamvis forma corporis nostri esset in Domino, non tamen in vitiosae infirmitatis nostrae esset corpore, qui non esset in origine, quod ex conceptu Spiritus sancti Virgo progenuit: quod licet sexus sui officio genuerit, tamen non terrenae 346 conceptionis suscepit elementis. Genuit etenim ex se corpus, sed quod conceptum esset ex Spiritu; habens quidem in se sui corporis veritatem, sed non habens naturae infirmitatem: dum et corpus illud corporis veritas est quod generatur ex virgine; et extra corporis nostri infirmitatem est, quod spiritalis conceptionis sumpsit exordium.

1036
36. Tristem esse usque ad mortem quid.(Sed niti adversum apostolicae fidei demonstrationem haeretici videntur hoc dicto: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38), ut professio ejus, qui se tristem ait, naturae infirmitatem, per cujus conscientiam tristis coeperit esse, testetur. Ac primum humanae intelligentiae sensum interrogo, quid sit tristem esse usque ad mortem. Non enim ejusdem significationis est, tristem esse propter mortem, et tristem esse usque ad mortem: quia ubi propter mortem tristitia est, illic ipsa mors causa tristitiae est; ubi vero tristitia usque ad mortem est, mors non jam tristitiae est causa, sed finis. Qui ergo non propter mortem, sed usque ad mortem tristis est, quaerendum est unde sit tristis. Tristis autem non incerto neque indefinito humanae ignorantiae tempore, sed usque ad mortem. Adeo autem non propter mortem suscepta tristitia est, ut sit destituta per mortem.

1037
37. Tristitiae Christi causa. Cui precetur calicem transire. Duae Christi voluntates.(Et ut causam tristitiae intelligere possimus, videamus quid hanc professionem tristitiae vel praecesserit, vel consequatur. Totius enim passionis et fidei mysterium consummatum paschae coena fuerat per Dominum. Postque universorum in se scandalum docet (Matth. XXVI, 31 et 32), sed praecessurum se eos in Galilaeam promittit (Ibid. 33). Petrus, caeteris licet scandalizaturis, se tatamen non scandalizaturum constanti fide spopondit. Sed Dominus per naturam Dei non ignarus gerendorum, ter eum negaturum se esse respondit: ut caeterorum scandalum intelligeretur ex Petro, cum ille in tam grave fidei periculum eum ter negando recideret. Tum ille assumptis Petro, Jacobo et Joanne (Ibid. 37), duobus ad martyrium 347 electis, et Joanne in praedicationem Evangelii firmando, tristem se usque ad mortem professus est. Deinde progressus, oravit dicens: Pater meus, si possibile est, transeat a me calix iste: sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Ibid. 39). Transire a se calicem rogat, utique jam secum manentem: qui tum in sanguine Novi Testamenti pro multorum peccatis effundi consummabatur. Non enim rogat ne secum sit, sed ut a se transeat. Deinde rogat ne voluntas sua fiat: et quod vult effici, id ipsum concedi sibi non vult. Ait enim, Sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis: ut voluntate calicis deprecandi humanae in se sollicitudinis significans consortium, sententiam a se unitae sibi communisque cum Patre non discerneret voluntatis. Ut autem non pro se precari intelligeretur, et ratio significatae voluntatis ac deprecatio non obtinendae esset in absoluto; hoc totum hujusmodi petitionis suae coepit exordio, Pater meus, si possibile est. Aliquid ergo Patri relinquitur, quod ei an possibile esset incertum sit? Et si nihil Patri impossibile est, intelligendum est ad cujus conditionem id quod, si possibile est, sit relictum. Post hujus enim orationis precem sequitur: Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et ait Petro, Non potuistis una hora vigilare mecum? Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus, caro vero infirma (Ibid. 40 et 41). Anne adhuc tristitiae causa, et transferendi calicis deprecatio in obscuro est? Vigilari enim secum ob hoc jubet et orari, ne in tentationem intrent, spiritu quidem prompto, sed infirma carne. Nam qui non scandalizaturos se per constantiam fidelis conscientiae pollicebantur, in scandalo per infirmitatem carnis erant futuri. Non ergo sibi tristis est, neque sibi orat; sed illis quos monet orare pervigiles, ne in eos calix passionis incumbat: quem a se transire orat, ne in his scilicet maneat.

1038
38. Cur dicat si possibile est.(Idcirco autem transferri eum, si possibile esset, a se precatus est: quia cum impossibile Deo nihil sit, sicut ipse ait: Pater, possibilia tibi omnia sunt (Marc. XIV, 36); impossibile tamen homini est passionis terrore non vinci, nec possit nisi per probationem fides nosci. Atque ideo et pro hominibus ut homo vult calicem transire, et ut Dei ex Deo voluntas effectui paternae voluntatis unitur. Id autem quod ait, si possibile est, manifeste in eo docuit quod ait Petro: Ecce satanas expetivit, ut vos cerneret sicut triticum: ego autem rogavi pro te, ut non deficeret fides tua (Luc. XXII, 31 et 32). Per hunc enim calicem dominicae passionis tentandi omnes erant. Et pro Petro Pater rogatur, ne deficiat fides ejus: ut negantis infirmitati vel dolor saltem poenitentiae non abesset; quae fides in eo non deficeret, quod poeniteret.

1039
39. Qui tristis usque ad mortem.(Tristitia igitur usque ad mortem Domino est: quia in morte, motu terrae diei tenebris, discissione veli, monumentorum reseratione, mortuorum resurrectione confirmanda jam apostolorum fides esset, quam et nocturnae custodiae terror, et in flagellis, alapis, sputis, corona spinea, crucis onere, et totius passionis ludibrium, et postremo maledictae crucis damnatio commoveret. Sciens igitur Dominus haec omnia post passionem suam destitutura, ideo et usque ad mortem tristis est: et scit hunc calicem transire non posse, nisi biberit, dicens: Pater meus, non potest calix iste transire a me nisi bibam illum: fiat voluntas tua (Matth. XXVI, 42): consummata in se scilicet passione metum calicis transiturum, qui nisi eum bibisset, transire non posset: finem terroris ejus non nisi consummatae in se passionis terrore succedere; quia post mortem ejus, per virtutum gloriam, apostolicae infirmitatis scandalum pelleretur.

1040
40. Cur apostolos dormire jam sinat.(Et quamquam in eo quod ait: Fiat voluntas tua, in calicis, id est, passionis suae scandalo, apostolos permittens paternae voluntatis 349 arbitrio; tamen etiam repetitae tertio orationis prece usus est: postquam ait: Dormite jam, et requiescite (Ibid. 45). Non enim extra rationis alicujus internae conscientiam, qui antea eos dormientes coarguisset, nunc jam dormire et requiescere jubet. Sed intelligentiam nobis Lucas adhortationis istius tribuisse existimatur: qui cum dixisset, satanam expetisse ut apostolos modo tritici cerneret, et Dominum pro fide Petri, ne deficeret, oratum fuisse; subjecit post multam Domini precem angelum adstitisse confortantem eum; quo assistente orare prolixius coeperit, ita ut guttis sanguinum corporis sudor efflueret (Luc. XXII, 43 et 44) Misso enim ad tuitionem apostolorum angelo, et per eum confortato Domino, ne pro his tristis esset, jam sine tristitiae metu ait: Dormite jam, et requiescite. De angelo quidem Matthaeus et Marcus et de expetitione diaboli nihil locuti sunt: sed post tristitiam animae, post dormientium objurgationem, post transferendi calicis deprecationem, non ex nihilo dormientium adhortatio subsecuta est, nisi quod cum afuturus ab his esset, et indulti Angeli confortatus auxilio, securitate custodiae custodiendos permittebat in somnum.

1041
41. De sudore sanguinis et adventu angeli nil in pluribus libris. Infirmitas Christi perperam inde colligitur.(Nec sane ignorandum a nobis est, et in graecis et in latinis codicibus complurimis, vel de adveniente angelo, vel de sudore sanguinis nil scriptum reperiri. Ambigentibus igitur, utrum hoc in libris variis aut desit, aut superfluum sit (incertum enim hoc nobis relinquitur de diversitate librorum), certe si quid sibi ex hoc haeresis blanditur, ut infirmum affirmet, cui opus fuerit angeli confortantis auxilio; meminerit Creatorem angelorum creationis suae non eguisse praesidio; tum deinde necessario eo modo eum confortatum, quo modo et tristem esse. Nam si nobis tristis est, id est, propter 350 nos tristis est, necesse est ut propter nos sit confortatus et nobis: quia qui de nobis tristis est et de nobis confortatus est, ea confortatus est conditione qua tristis est. Sudorem vero nemo infirmitati audebit deputare: quia et contra naturam est sudare sanguinem. Nec infirmitas est, quod potestas non secundum naturae consuetudinem gessit: neque ad haeresim infirmitatis pertinere ullo modo poterit, quod adversum haeresim phantasma mentientem proficiat, per sudorem sanguinis, ad corporis veritatem. Igitur cum et tristitia de nobis est, et oratio pro nobis est, non possunt non omnia propter nos gesta esse intelligi, cum omnia pro nobis, quibus timebatur, orata sint.

1042
42. Tristitiam, calicis deprecationem, etc. Apostolos spectare.(Praestant autem sibi mutuam Evangelia plenitudinem: dum alia ex aliis, quia omnia unius Spiritus praedicatio sit, intelliguntur. Hanc enim tacitam ab omnibus pro Apostolis Domini orationem Joannes maxime spiritalium causarum praedicator ostendit, Dominum ita precatum esse, dicens: Pater sancte, conserva eos in nomine tuo. Cum essem cum eis, ego custodiebam eos in nomine tuo: quos dedisti mihi, et custodivi (Joan. XVII, 11 et 12). Non sibi itaque fuit oratio illa, sed apostolis: nec sibi tristis est, qui orare eos ne tententur monet: nec sibi angelus mittitur, qui si vellet, duodecim millia legionum de coelis deduceret: nec propter mortem timet, qui usque ad mortem anxius est: nec ut se transeat calix, rogat; sed a se transire calicem rogat, qui tamen transire non possit, nisi eum biberit. Transire autem non loco decedere est, sed omnino non exstare: quod quidem ipsum et evangelicus et apostolicus sermo significat, cum dicitur, Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt (Marc. XIII, 31). Sed et Apostolus: Ecce vetera transierunt, et facta sunt nova (II Cor. V, 17). Sed et cum ait, 351 Et figura hujus mundi transibit (I Cor. VII, 31). Calix ergo, de quo Patrem orat ut transeat, non potest transire nisi bibatur: et quod orat Dominus; utique pro his orat, quos cum his manens ipse salvavit, quos et Patri salvandos reliquit. Nunc vero sacramentum mortis peracturus, Patrem his custodem precatur: et missi in eo angeli, si tamen ita est, non ambigua praesentia est; et obtentae precis manifesta securitas est, cum eos consummata oratione adhortatur in somnum. Effectum autem impetratae orationis, et adhortatae dormitionis securitatem, jam in ipso opere passionis Evangelista demonstrat, cum apostolis omnibus, de persecutorum manibus elapsuris ait: Ut adimpleretur verbum quod dixerat, quoniam quos dedisti mihi, non perdidi ex eis neminem (Joan. XVIII, 9). Impletur enim per se orationis precatio, et salvi omnes sunt. Sed oratur Pater, ut salvatos per se, nunc in nomine suo salvet ipse. Et adeo salvat, ut Petri fides poenitentia subsequente non deficiat, licet territa.

1043
43. Epilogus.(Demonstrata itaque et a Joanne Domini oratio, et a Luca diaboli postulatio, et ea quae in Matthaeo atque Marco, et tristitia usque ad mortem est, et somni objurgatio, et rursum adhortatio, nihil ambiguitatis relinquunt: cum quando per precem in Joanne, qua Patri apostolos commendat, et tristitiae causa et transeundi calicis deprecatio absoluta sit; non a se passionem amoveri Domino deprecante, sed Patrem ut apostolos se passuro tueatur orante: et per Lucam ostensa adversus diabolum prece, jam de fiducia vetiti autea somni secura permissio sit.

1044
44. Christus ab humanis vitiis liber. Sensus unde.(Non est itaque in ea natura, quae supra 352 hominem est, humanae trepidationis anxietas: et extra terreni est corporis mala, non terrenis inchoatum corpus elementis, etsi originem filii hominis sanctus Spiritus per sacramentum conceptionis invexit. Nempe et Altissimi virtus, virtutem corporis, quod ex conceptione Spiritus virgo gignebat, admiscuit. Nam cum per transfusae in corpus animae consortium, sensus animati corporis vivat, et ipsum ad illatorum dolorem corpus anima corpori permixta vivificet; quae ubi coelestis spei ac fidei suae beato calore, terrenae in corpore suo originis despexit exordium, sui quoque sensus ac spiritus corpus efficitur in dolore, ut pati se desinat sentire quod patitur: et quid nobis de natura dominici corporis, et descendentis de coelo filii hominis adhuc sermo sit? Ipsa terrena corpora timere ac dolere interdum nesciunt, quod et doleri necesse est et timeri.

1045
45. Tres pueri flammas non timent. Multo magis Christus.(Quaero enim an pastas ad fomenta exaestuandi Babyloniae fornacis flammas Israelitae pueri timuerint, et utrum in illud nostrae conceptionis corpus metus tanti ignis incesserit (Dan. III, 23). Quaero etiam, an circumambiri se flammis doluerint. Sed forte idcirco, quia non usti sunt, nihil doleant; et tum afuisse ignibus natura urendi existimabitur. Certe haec natura corporis erat, ut et uri se timeret, et posset uri. Quod si per spiritum fidei terrena corpora, id est, secundum elementa causarum communium initiata, neque uri potuerunt, nec timere: quae ergo per fidem Dei in homine contra naturam sunt, ea in Deo secundum virtutem Spiritus ad naturae originem inchoata, non sunt naturaliter aestimanda. Vincti pueri in medio ignis sunt: ignem non timent, dum 353 scandunt; flammas non sentiunt, dum orant; uri non possunt, dum in igni sunt. Naturam suam in his et corpora et ignis amittit; nam neque illa uruntur, neque ille urit: et tamen in caeteris in natura sua est et ignis et corpus; nam circumstantes ardent, et poenae ministeria in poena sunt. Non vis, impie haeretice, ut transeunte palmas clavo Christus non doluerit, neque vulnus illud nullam acerbitatem teli compungentis intulerit. Interrogo cur pueri ignes non timuerint, nec doluerint: aut quid in eorum corporibus naturae fuerit, ut naturam ignis excederet. Quod si illi fidei calore, et beati martyrii gloria timere nesciunt quae timentur; Christus etiamsi vitiorum nostrorum origine esset conceptus, tamen per crucem mansurus Deus, et mundum judicaturus, et rex aeternorum saeculorum futurus, tristis metu crucis esset? et tantorum praemiorum immemor, turpis metus anxietate trepidaret?

1046
46. Fidei vis ad arcendum dolorem.(Daniel prophetae prandio alendus, leonum lacum non timet. Apostoli caedi se pro Christi nomine et pati gaudent. Paulo libatio sua corona justitiae est. Desecanda colla sua percussoribus cum hymnis Martyres tendunt, et aedificatos sibi congerie lignorum ignes cum canticis scandunt. Usque eo sensus fidei, perempto in corporibus naturalis infirmitatis metu, corpora ipsa ad sensum non sentiendi doloris emutat, ut per animae propositum firmitas corporis invehatur, animatumque corpus in id se tantum sentiat, in quod animae studio commovetur; ut quod pati animus gloriae cupiditate contemnit, id se pati corpus anima vegetante non sentiat. Haec si in hominibus naturalia sunt per animae ad gloriam ardentis calorem, ut passiones suas nesciant, et vulnera ignorent, et mortes non intelligant: 354 Dominus vero gloriae Jesus Christus, cujus et fimbria virtus est, cujus sputus et sermo natura corporis est, dum et mancus jam non mancus manum jubetur extendere, et caecus natus nativitatis vitia non sentit, et truncus aure non truncus est, in ea infirmitate compuncti ac dolentis corporis deputabitur, in qua gloriosos ac beatos viros fidei suae spiritus non reliquit?

1047
47. Passiones nostras quomodo susceperit Christus. Qui peccata portet.(Passus igitur unigenitus Deus est omnes incurrentes in se passionum nostrarum infirmitates; sed passus virtute naturae suae, ut et virtute naturae suae natus est: neque enim, cum natus sit, non tenuit omnipotentiae suae in nativitate naturam. Nam cum natus sit lege hominum, non tamen hominum lege conceptus est: habens in se et constitutionem humanae conditionis in partu, et ipse extra constitutionem humanae conditionis in origine. Secundum quod ita ex infirmitate corporis nostri passus in corpore est, ut passiones corporis nostri, corporis sui virtute susciperet. Et hujus fidei nostrae etiam sermo propheticus testis est, cum ait: Hic peccata nostra portat, et pro nobis dolet: et nos existimavimus eum in doloribus esse, et in plaga, et in vexatione. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, et infirmitatus est propter peccata nostra (Esai. LIII, 4 et 5). Fallitur ergo humanae aestimationis opinio, putans hunc (al. hinc) dolere quod patitur. Portans enim peccata nostra, peccati nostri scilicet corpus assumens, tamen ipse non peccat. Missus namque est in peccati carnis similitudine; portans quidem in carne peccata, sed nostra. Et pro nobis dolet, non et doloris nostri dolet sensu: quia et habitu ut homo repertus, habens in se doloris corpus, sed non habens naturam dolendi, dum et ut hominis habitus est, et origo non hominis est, nato eo de conceptione Spiritus sancti. 355 Hinc itaque aestimatus est et in doloribus et in plaga et in vexatione esse. Formam enim servi accepit: et natus ex virgine homo opinionem nobis naturalis sibi in passione doloris invexit. Ipse autem vulneratus est; sed propter iniquitates nostras. Nam quamvis sit vulneratus, non tamen iniquitatis suae vulnus est: et quidquid patitur, non sibi patitur. Non enim sibi homo natus est, nec ex se iniquus est. Testatur Apostolus causam dispensationis istius dicens: Orantes per Christum reconciliari Deo: eum, qui non cognovit peccatum, pro nobis peccatum fecit (II Cor. V, 20). Peccatum enim in carne per peccatum condemnaturus, peccati licet expers, factus est ipse peccatum, id est, per carnem peccatum in carne condemnans, carnis quidem nescius, sed pro nobis caro factus est: et idcirco propter iniquitates nostras est vulneratus.

1048
48. Christi virtus in passione emicat. Passio Christi triumphus.(Caeterum nescit in Christo Apostolus trepidationem doloris. Nam dispensationem passionis locuturus, in sacramento eam divinitatis praedicavit, dicens: Donans vobis omnia peccata, delens quod adversum nos fuit chirographum in sententiis, quod erat contrarium nobis, tollens illud de medio, et affigens illud cruci, spolians se carne, et principatus et potestates traduxit cum fiducia, triumphans eos in semetipso (Coloss. II, 13 et seqq.). Succumbere ergo tibi videtur Virtus ista vulneris clavo; et ad ictum compungentis exterrita, demutasse se in naturam dolendi? Atquin Apostolus loquente in se Christo locutus, et salutis nostrae per Dominum opus memorans, mortem Christi ita significat, ut carne se spoliet, et potestates cum fiducia dehonestet, et de his in semetipso triumphet (II Cor. XIII, 3). Si in passione sua necessitas est, et non salutis tuae donum est; si in cruce dolor compungendi est, et non decreti, quod in te mors est scripta, confixio est; si in morte vis mortis est, et non per potestatem Dei carnis exuviae sunt; si denique mors ipsa aliud est, quam potentum dehonestatio, quam fiducia, quam triumphus: adscribe infirmitatem, si ibi necessitas est et natura, si ibi vis est et diffidentia et dedecus. Sin antem haec e contrario in sacramento passionis praedicantur; quis, rogo, furor est, repudiata doctrinae apostolicae fide 356 mutare sensum religionis, et totum hoc ad contumeliam imbecillis rapere naturae, quod et voluntas est et sacramentum, quod et potestas est et fiducia et triumphus? Triumphus plane est, quaeri ad crucem, et offerentem se non sustineri; stare ad sententiam mortis, sed inde consessurum a dextris virtutis; configi clavis, sed pro persecutoribus orare; acetum potare, sed sacramentum consummare; deputari inter iniquos, sed paradisum donare: elevari in ligno, sed terram tremere; pendere in cruce, sed solem ac diem fugere; exire e corpore, sed revocare animas in corpora; sepeliri mortuum, sed resurgere Deum; secundum hominem pro nobis infirma omnia pati, sed secundum Deum in his omnibus triumphare.

1049
49. Derelictum objiciunt. Quam nihil inde conficiant.(Restat nobis adhuc, ut haereticis videtur, magna et gravis cofessae infirmitatis professio, et maxime ipsius Domini vocibus edita, cum ait: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? Quae maximae querelae esse intelligitur protestatio, derelictum se esse conqueri, infirmitatique permissum? Verum haec impiae intelligentiae violenta praesumptio, quam sibi in omni dictorum dominicorum genere compugnat: ut qui ad mortem festinat, ut qui per eam honorificandus est, ut qui post eam a dextris virtutis sessurus est, in his tot beatitudinum causis mori timuerit, et ob id ad necessitatem moriendi desertum se a Deo suo queratur, cum in beatis illis esset mortem obeundo mansurus!

1050
50. Commenta eorum varia de Verbi et hominis conjunctione.(Quin etiam ad irreligiositatis hujus tamquam ad praeparatam sibi viam, per id ingenia haeretica contendunt, quod aut defecisse omnino Deum Verbum in animam corporis volunt, ut non idem fuerit Jesus Christus hominis filius, qui et Dei filius; et aut de se defecerit Deus Verbum, dum corpus officio animae vivificat; aut omnino nec fuerit Christus homo natus, quia in eo Dei Verbum modo spiritus prophetalis habitaverit. Sed ridiculae hujus perversitatis error in majorem se impietatis extendit audaciam, ne Jesus Christus, ante quam ex Maria natus est, Christus sit: dum non qui erat natus est, sed ad id tum primum quod 357 natus est coeperit. Per quod etiam illud vitii adjungitur, ut Deus Verbum tamquam pars aliqua virtutum Dei quodam se tractu continuationis extendens, hominem illum qui a Maria esse coepit habitaverit, et virtutibus divinae operationis instruxerit; animae tamen suae motu naturaque viventem.

1051
51. Errores inde consectarii.(Per hanc ergo subtilem pestiferamque doctrinam deducuntur in vitium, ut aut Deus Verbum anima corporis per demutationem naturae se infirmantis exstiterit, et Verbum Deus esse defecerit: aut rursum per exteriorem nudamque naturam hominem illum sola vita animae moventis animatum, in quo Verbum Dei, id est, quaedam quasi potestas extensae vocis habitaverit, atque ita omni modo impiissimae intelligentiae aditus pandatur, ut aut Deus Verbum in animam defecerit, nec permanserit Deus Verbum; aut omnino Christus ante partum Mariae non fuerit; quia Jesus Christus, animae solum communis et corporis homo, hoc habeat sui, quo esse homo coepit exordium, quem extrinsecus protensi sermonis potestas ad virtutem operationum confirmaverit; qui nunc a Dei Verbo contracta rursum protentione desertus, clamet: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? vel certe tum, cum in animam corporis a Dei Verbi natura demutatus est, paterno in omnibus usus auxilio, nunc inops ejus mortique permissus, solitudinem suam conqueratur, relinquentemque se arguat: omnique modo exitiabile deceptae fidei periculum comparetur, si aut in Deo Verbo significari existimetur naturae infirmitas per querelam; aut omnino nec fuerit Deus Verbum, dum Christo Jesu Mariae solum partus exordium est.

1052
52. Fides vera haereticae adversa.(Sed inter has impias infirmasque sententias, Ecclesiae fides apostolocis imbuta doctrinis novit in Christo nativitatem, sed ignorat exordium. Scit dispensationem, sed nescit divisionem. Non patitur Christum Jesum, ut Jesus non ipse sit Christus: nec filium hominis discernit a Dei filio, ne filius Dei forte non et filius hominis intelligatur. Non absumit filium Dei in filium hominis. Neque tripartita Christum fide scindit, cujus de super texta vestis inscissa est (Joan., XIX, 23): ut Jesum Christum et in Verbum et in animam et in corpus incidat, neque rursum Deum Verbum et in animam et in corpus absumat. Totum ei Deus Verbum est, totum ei homo Christus est; retinens hoc in sacramento confessionis suae unum, nec Christum aliud credere quam Jesum, nec Jesum aliud praedicare quam Christum.

1053
53. In Dei rebus mens humana deficit. Obtunditur plus volens videre quam datur.(Non ignoro autem in quantum humanae intelligentiae infirmitatem magnificentia mysterii coelestis impediat, ut haec non facile aut verbis enuntiare, aut dijudicare sensu, aut etiam complecti mente possimus. Sciens autem Apostolus arduum hoc terrenae naturae difficillimumque esse, rerum divinarum efficientiam judicio nos nostro, tamquam ad intelligendum acriore, quam ad efficiendum Deo potiore, concipere, illi legitimo sibi secundum fidem filio, sacrasque litteras ab infantia sumenti, ita scribit: Sicut hortatus sum te sustinere Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut praeciperes quibusdam ne aliter docerent, neque attenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones magis praestant, quam aedificationem Dei quae est in fide (I Tim. I, 3 et 4). Vetat genealogiae eloquia tractari, et fabulas interminatae quaestionis attingi. Aedificationem vero Dei in fide esse (supple, docet): ut 359 humanae verecundiae modum fideli omnipotentiae Dei religione concludat, neque se infirmitas nostra ad perspicienda ea, quae perspiciendi naturam hebetent, extendat. Quod si contuentibus solis claritatem virtus intenti luminis obstupescit, ut si quando causam radiantis lucis solertius acies curiosae contemplationis inquirat, usque ad emortuum videndi sensum oculorum natura revocetur, accidatque nitendo magis videre ne videas; quid nobis in Dei rebus et in sole justitiae exspectandum est? Nonne incumbet volentibus supersapere stultitia? Nonne ipsum illud acre intelligentiae lumen stupor hebetis desipientiae occupabit? Non enim natura inferior causam naturae potioris intelliget: nec subjacet humanae conceptioni ratio coelestis (id est, divina). Nam intra conditionem infirmitatis erit, quidquid infirmi conscientiae (in 3o casu) subditur. Excedit itaque humanam mentem Dei potestas: ad quam si se infirmitas protendet, magis infirma reddetur, dum hoc ipsum quod obtinet amittit, potiore ad obtundendam eam rerum coelestium natura; quia omnem ejus consectantis se pervicaciam ipsa complexu ejus major infirmat. Ut igitur sol ita videndus est, ut possit videri, tantusque excipiendus lumine est, quantus admittitur; ne si plus velimus exspectare, minus quoque quam possumus consequamur; ita et ratio coelestis in tantum intelligenda est, in quantum se permittit intelligi; in tantum exspectanda est, in quantum apprehendendam se dedit; ne si contenti indulgentiae moderatione non simus, amittamus indulta. Est ergo in Deo quod percipi potest: est plane, si modo quod potest velis. Sicut enim est in sole quod videas, si hoc velis videre quod possis; amittas autem quod potes videre, dum quod non potes niteris: ita et in rebus Dei habes quod intelligas, si intelligere quod potes velis. Caeterum si ultra quam potes speres; id quoque, quod potuisti, posse non poteris.

1054
54. In ipso Christi ortu temporali caecutit homo.(Nondum intemporalis nativitatis illius sacramentum movebo: competentis loci est ille tractatus. Interim mihi assumptae carnis mysterium in verbis est. Illos nunc arcanorum 360 coelestium scrutatores consulo, ut secundum naturam suam nati ex virgine Christi sacramentum loquantur. Unde dicent virgini conceptum? unde virgini partum? Quam hanc esse genitalium originum causam disputabunt? et quid intra secessus maternorum sinuum coaluisse? Corpus unde? et homo unde? Jam vero post haec, quid sit descendisse de coelis filium hominis in coelis manentem? Non enim ejusdem est, secundum corporales causas, descendere et manere: quorum alterum decessionis transmutatio est, alterum manendi imperturbatio est. Vagit infans, sed in coelo est: puer crescit, sed plenitudinis Deus permanet. Jam vero cum adscendit ubi antea fuit, et descendit qui manet, quo intelligentiae humanae sensu continebitur ? Dominus enim ait: Quid si videritis filium hominis adscendentem ubi antea fuit (Joan., VI, 63)? Adscendit filius hominis ubi antea fuit; et quis hoc sensus concipiet? Descendit de coelo filius hominis qui in coelis est; et quae hoc ratio praestabit? Verbum caro factum est; quae hoc verba loquentur? Fit caro Verbum, id est, homo Deus: et qui homo est, in coelis est; et qui Deus est, de coelis est. Adscendit descendens: sed descendit non descendens. Est qui erat, et quod est non erat. Currimus per causas, et ratione deficimur: rationem cernimus, et causas non intelligimus. Sed Christum Jesum et ita intelligentes, sciemus; et magis putantes nos intelligere, nesciemus.

1055
55. Lacrymarum Christi mysterium.(Jam vero quantum illud est dictorum et gestorum sacramentum, flere Christum, et per animi angorem lacrymas oculis effluere (Luc. XIX, 41)! Unde ejus animae haec vitia, ut fletum corpori tristitiae moeror eliciat? Et quae rerum acerbitas, et intolerantia doloris descendentem de coelis filium hominis in lacrymas dissolvit? Quid sit deinde, quod in eo fleverit? Deusne Verbum, an corporis sui anima? Nam quamvis lacrymarum officium in corpore sit; animi tamen eas, in ministerio corporis, quasi quidam moeror exsudat. Tum deinde quae ei ad flendum causa sit? Anne impiam parricidalemque Jerusalem, nihil dignum tantorum Prophetarum 361 et Apostolorum caede et ipsius Domini sui morte passuram, debito lacrymarum honore prosequitur? et ut humanarum mortium deflentur calamitates, ita perditae hujus desperataeque gentis casus doletur? Et quod hoc, rogo, flendi sacramentum est? Anima, quae tristis est, flet. Sed numquid haec prophetas misit? Numquid haec totiens voluit congregatos pullos ejus pennarum integimento obumbrare (Matth., XXIII, 37). Non cadit autem in Verbum Deum moeror, neque in Spiritum lacrymae. Sed neque in animam convenit, aliquid ante corpus egisse. Et tamen vere Jesum Christum flesse non dubium est.


Hilarius-De Trinitate 1033