
Hilarius-De Trinitate 1056
1056
56. In Lazaro quid fleverit. Fletus ille an Dei, animaene, an corporis.(Pari quoque lacrymarum veritate et Lazarus fletus est (Joan. XI, 35). Et quaero primum, quid fleatur in Lazaro? Non utique mors, quae non usque ad mortem est, et pro Dei gloria est. Dominus enim ait: Infirmitas ista non est usque ad mortem, sed pro gloria Dei, ut honorificetur filius Dei per eum (Ibid. 5). Mors ergo, quae glorificandi Dei causa est, flendi tristitiam non afferebat. Sed ne in eo quidem flendi necessitas exsistebat, quod Lazaro moriente afuisset. Nam ipse ait manifeste: Lazarus mortuus est, et gaudeo propter vos, ut credatis, quod non eram ibi (Ibid. 14 et 15). Absentia itaque ejus non habuit causam lacrymandi, quae ad Apostolorum fidem proficiebat: cum aegri mortem conscientia divinae cognitionis absens pronuntiasset. Nulla ergo restat necessitas flendi: et tamen fletum est. Et tamen quaero, cui imputabitur flletus ille? Deo, an animae, an corpori? Sed corpus per se tantum non habet lacrymas, quas ad dolorem animae moerentis profundit. Longe autem minus est, ut Deus fleverit, qui glorificandus in Lazaro est. Non convenit autem, ut anima de sepulcro Lazarum vocet, et ad animae innexae corpori praeceptum atque virtutem, in mortuum suum (supple corpus) 362 anima jam ex eo dissoluta revocetur. Dolet, qui glorificandus est? Flet, qui vivificaturus est? Non est vivificaturi flere, nec glorificandi dolere: et tamen vivificat, qui et flevit, et doluit.
1057
57. Quis in Christo animam ponat ac resumat. Corpusne, an Verbum.(Non inopiae necessitate, vel dictorum ignoratione de multis pauca memoramus; sed ut absolutam expositionem ratio non morosa commendet. Gerit Dominus atque agit, quod cum conscientia nescitur, quod nec ignoratur et ignorabile est, dum et veritas in rebus est, et in virtute sacramentum est, ut etiam ex his quae ait, manifeste docebimus: Propter hoc me Pater diligit, quod ego pono animam meam, ut iterum accipiam eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me. Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum accipiendi eam: hoc mandatum accepi a Patre (Joan. X, 17 et 18). Animam suam ab se ponit: et quaero quis ponat? Christum enim non ambigimus esse Deum Verbum: neque rursum filium hominis ex anima et corpore constitisse ignoramus, Angelo ad Joseph confirmante: Surge, et accipe puerum et matrem ejus, et vade in terram Israel; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri (Matth. II, 20). Cujus ergo haec anima est requiro, corporisne, an Dei? Si corporis; quid habet corpus potestatis, quod per animae motum animatur in vitam? Deinde utrum mandati aliquid corpus acceperit, quod sine anima hebes emortuumque est? Si vero quisquam putabit animam suam Verbum Deum ponere, ut rursum resumat; ostendat Verbum Deum mortuum, id est, ut sine sensu atque vita, emortui corporis modo, maneret, quod iterum animam suam ad vivendum, qua rursum vivificaretur, assumpserit.
1058
58. Dei non est anima.(Sed nec Deo animam quisquam rationis particeps deputabit: quamquam frequenter anima Dei et sabbata et neomenias 363 odisse scripta sit, et etiam in quibusdam complacere (Esai. I, 14; XLII, 1). Sed ex ea istud significatione commemorari solitum est, qua et manus et oculi et digiti et brachium et cor in corporali Deo connumerantur. Nam cum spiritus, secundum Domini dictum, carnem et ossa non habeat (Luc. XXIV, 39); ei, qui est nec demutatur (Malach. III, 6), nulla ad soliditatem sui corporalium partium membra conveniunt; sed simplex ac beata natura, unum totum quod est omnia permanet. Non ergo Deus corporalibus modis officio interioris animae animatur ad vitam, sed ipse vita sibi vivit.
1059
59. Nec Deus ponit animam, nec corpus resumit.(Et quomodo ponit animam suam, vel positam resumit? vel quae hujus ratio mandati est? Deus ergo nec ponit ad mortem nec resumit ad vitam. Sed nec corpus mandatum ad resumendum habet: quia nec per se resumit. Dictum enim de corporis sui templo est: Solvite templum hoc, et post triduum suscitabo illud (Joan. II, 19). Suscitat ergo templum corporis sui Deus. Et quis ponit animam, ut resumat? Corpus enim non per se resumit, sed per Deum suscitatur. Suscitatur autem quod est mortuum, et nec ponit animam quod vivit. Deus itaque nec mortuus est, nec sepultus est: et tamen ab eo dictum est: Haec enim mittens unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit (Matth. XXVI, 12). Quod in corpus suum missum est, ad sepeliendum eum factum est, et non idem est se esse, suumque esse: et non unum est, ad sepeliendum se fieri, et ungi suum corpus: neque convenit corpus suum esse, seque sepeliri.
1060
60. Quaestionis propositae solutio unde pendeat.(Sed sacramenti istud divini intelligentia est, non ignorare Deum, quem non nescias hominem; non nescire autem hominem, quem non ignores Deum; Jesum Christum 364 non dividere, quia Verbum caro factum est; sepultum non putare, quem resuscitasse intelligas; resuscitasse non ambigere, quem negare non audeas non sepultum. Sepultus enim est Jesus Christus, quia et mortuus est. Mortuus autem est, qui et moriturus locutus est: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Marc. XV, 34)? Locutus autem haec est, qui et dixerit: Amen dico tibi, quia hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43); paradisum quoque promittens, magna voce proclamaverit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hoc dicens exspiravit (Ibidem 46).
1061
61. In eos qui Christum tripertiuntur aut in unum contrahunt. Quaestiones variae de Christi morte.(Vos nunc vel tripertientes Christum in Verbum et animam et corpus, vel totum Christum Deum Verbum in solum communis generis hominem contrahentes, hoc nobis magnae pietatis sacramentum, quod in carne manifestatum est, revelate (I Tim. III, 16): quem tradiderit spiritum Christus, et quis in manus Patris commendaverit suum spiritum, et quis in paradiso die eadem fuerit, et quis derelinqui se a Deo questus sit. Nam querela derelicti morientis infirmitas est: promissio autem paradisi, viventis Dei regnum est. Commendatio spiritus, commendantis confidentia est: traditio spiritus, morientis excessio est. Quaero itaque, quis moritur? Nempe qui tradit spiritum. Deinde quis tradit spiritum? Utique qui Patri commendavit spiritum suum. Et si idem qui commendavit, idem tradens spiritum mortuus est: interrogo utrum corpus animam commendet, an Deus corporis animam? Nam spiritu frequenter significari animam non ambiguum est: et vel ex hoc ipso, quod Jesus moriturus tradidit spiritum. Si igitur quisquam existimandum putabit, commendari animam a corpore, a dissolvendo viventem, 365 a corrumpendo aeternam, a resuscitando manentem; et non ambigitur quin idem commendaverit spiritum Patri, qui et die eadem in paradiso fuerit cum latrone: et quaero an sepulcro receptus, in paradiso manserit; an vero in paradiso manens, derelictum se a Deo questus sit.
1062
62. Solutio.(Unus enim atque idem est Dominus Jesus Christus, Verbum caro factum, se ipsum per haec universa significans: qui dum ad mortem derelinqui se significat, homo est; dum vero homo est, in paradiso Deus regnet, regnans porro in paradiso, Patri commendet spiritum Dei filius; commendatum vero Patri spiritum, hominis filius tradat ad mortem. Quid nunc de sacramento facimus contumeliam? Habes in conquerente ad mortem relictum se esse, quia homo est: habes eum, qui moritur, profitentem se in paradiso regnare, quia Deus est. Cur hoc quod nobis ad intelligentiam mortis suae locutus est, solum ad impietatem retinemus; et id, quod idem ad demonstrationem immortalitatis suae est professus, tacemus? Si ejusdem vox haec atque
1063
63. Epilogus.(Absistat itaque omnis irreligiosa et divini sacramenti incapax infidelitas (Confer. Ambros., lib. X, in Luc., n. 56): quae nescit Christum non sibi flere, sed nobis, ut assumpti hominis veritatem ipse quoque affectus humanae consuetudinis susceptus protestaretur: quae ignorat Christum non sibi mori, sed vitae nostrae, ut per immortalis Dei mortem, mortalium vita renovetur: quae non intelligit querelam derelicti, et regnantis confidentiam; ut quod Deus regnat, et quod se mori queritur, sit in intelligentia nostra, et homo mortuus, et Deus regnans. Non enim alius est moriens et regnans, neque alius est commendans spiritum et exspirans, neque alius est sepultus et resurgens, neque non unus est descendens et adscendens.
1064
64. Christus indivisus. Hoc fugit saeculi prudentes.(Audi in hoc apostolicae doctrinae eruditam non carnis sensu, sed dono Spiritus fidem, cum Graecis sapientiam et Judaeis signa poscentibus loquitur: Nos autem praedicamus Christum Jesum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis Christum Jesum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor., I, 23 et 24). Numquid divisus est Christus, ut alius sit Jesus crucifixus, alius Christus virtus et sapientia Dei? Sed hoc et scandalum Judaeis, et stultitia gentibus est: nobis vero Christus Jesus Dei virtus, Deique sapientia; sed sapientia non mundo cognita, nec intellecta prudentibus saeculi. Et quam non intellecta sit, disce eodem beato Apostolo dicente: Sed loquimur Dei sapientiam, quae in sacramento absconsa est, quam praefinivit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo ex principibus hujus saeculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor., II, 7 et 8). Anne Apostolus ignorat, hanc Dei sapientiam in sacramento esse absconsam, et esse principibus saeculi ignorabilem? Anne dividit Christum, ut alius sit Dominus majestatis, alius Jesus crucifixus? Sed stultissimae huic atque impiissimae opinioni contradicit, dicens: Non enim judicavi me quidquam scire in vobis, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (Ib. 2).
1065
65. Contra Christi divisores; quae in eo videntur opposita conciliantur.(Aliud Apostolus nescit, neque aliud scire se judicat: nos autem et infirmis ingenii, et infirmioris fidei, Christum Jesum scindimus, dividimus, duplicamus, arbitri mysteriorum et occulti sacramenti calumniatores. Alius enim nobis est Christus crucifixus, alius Dei sapientia; alius sepultus, alius descendens; et alius filius hominis, alius filius Dei. Non intelligentes docemus, et nescientes arguimus, et dicta Dei homines emendamus: et non dignamur secundum Apostolum ita credere: Quis criminabitur electos Dei? Deus est qui justificat: quis est qui condemnat? Christus qui mortuus est, imo etiam qui resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et postulat pro nobis (Rom. VIII, 33 et 34). Anne alius pro nobis postulat, quam qui in dextera Dei est? vel qui in dextera Dei est, non ipse est qui resurrexit? vel qui resurrexit, non idem mortuus est? vel qui mortuus est, non idem condemnat? vel qui condemnat, non idem est qui justificat Deus? Separemus ergo, si licet, a justificante Deo condemnantem 367 Christum, a condemnante Christo mortuum Christum, a mortuo Christo Christum in dextris sedentem, orantemque pro nobis. Si itaque haec omnia Christus unus est; neque alius est Christus mortuus, alius sepultus; aut alius descendens ad inferna, et alius adscendens in coelos, secundum illud Apostoli: Adscendit autem quid est, nisi qui descendit in inferiora terrae? Qui descendit, ipse est et qui adscendit super omnes coelos, ut adimpleat omnia (Ephes. IV, 9 et 10): quo usque impietatis nostrae extendimus stultiloquam ignorationem, ut quod in sacramento Dei absconsum est, id explicari a nobis posse profiteamur? Qui descendit, ipse est et qui adscendit. Numquid ambigitur, quin Jesus Christus homo ex mortuis resurgens, super omnes coelos adscendens, a dextris Dei sit? Numquid descendisse ad inferos corpus, quod in sepulcro jacuit, dicetur? Si itaque qui descendit, ipse est et qui adscendit, et neque corpus descendisse ad inferos creditur, et resurgens ex mortuis corpus adcendisse in coelos non ambigitur: quae hic praeter (supple, quam) occulti sacramenti, et incogniti mundo ac principibus saeculi fides relicta est, ut cum unus atque idem sit descendens et ascendens, unus quoque nobis Jesus Christus sit, et Dei filius, et hominis filius, et Verbum Deus, et homo caro, et passus, et mortuus, et sepultus, et resurgens, et in coelos receptus, et sedens ad dexteram Dei: habens in se uno eodemque, per dispensationem atque naturam, in Dei forma et in forma servi, sine aliqua sui et partitione quod homo est, et divisione quod Deus est?(I Cor. XIII, 4). Praedicans enim filium hominis Dei filium, qui cum ex dispensatione homo esset, maneret tamen ex natura Deus; eumdem ex infirmitate crucifixum ait, qui ex virtute Dei viveret: ut cum infirmitas esset ex forma servi, et natura maneret ex Dei forma, et qui cum esset in forma 368 Dei assumpsisset formam servi; non ambiguum esset, in quo sacramento et passus esset, et viveret: ut cum in eodem esset, et infirmitas ad passionem, et ad vitam Dei virtus; non alius ac divisus a se esset, qui et pateretur, et viveret.
1067
67. Mysteriorum Christi capiendorum regula.(Passus quidem est unigenitus Deus quae homines pati possunt: sed utamur Apostoli fide atque dicto: Tradidi enim vobis in primis, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit die tertio secundum Scripturas (I Cor. XV, 3 et 4). Non nudis usus est ad erroris occasionem dictorum definitionibus, sed mortis et resurrectionis modum, non tantum rerum nominibus, quantum et Scripturarum virtutibus admonens confitendum: ut haec nostra esset in ejus morte intelligentia, quae esset in significatione Scripturarum. Infirmas enim cogitationes, et scrupulosas fidei calumnias non relinquens, finem hunc tantum secundum Scripturas praedicandae mortis et resurrectionis adjecit: ne inanium disputationum vento circumacti, vel fallacium quaestionum ineptis argutiis impediti infirmaremur: sed in hunc se semper religionis suae portum fides illaesa revocaret, ut mortem et resurrectionem hominis filii et Dei filii Jesu Christi secundum Scripturas crederet et confiteretur; pia adversus calumniam resistendi securitate proposita, cum ita mori ac resurgere Christus Jesus intelligendus esset, qualiter scriptus est. Non enim habet fides periculum: et omnis pia professio in occulto sacramento Dei tuta est. Natus ex Virgine Christus est: sed secundum Scripturas conceptus de Spiritu sancto est. Flevit Christus: sed secundum Scripturas; ut in eo quod flevit, gratulatus sit. Et esurivit Christus: sed secundum Scripturas sine cibo in non habentem fructus arborem Deus operatus est. Passus Christus est: sed secundum Scripturas tunc a dextris Virtutis sessurus est. Derelinqui se ad mortem questus est: sed secundum Scripturas tunc confessorem suum secum in regno paradisi recepit. Mortuus est: sed secundum Scripturas 369 resurgens a dextris Domini Dominus assedit. In hujus igitur sacramenti fide vita est: calumniam confessio ista non recipit.
1068
68. Fidei commendatio.(Certe Apostolus non relinquit, ut ambigi dicique liceat: Christus natus, passus, mortuus, resurgens quo modo, qua virtute, qua divisione, quibus partibus? quis lacrymans est, quis gaudens, quis conquerens, quis descendens, quis adscendens? Sed fidei in hoc meritum per confessionem incunctantis tantum religionis ostendens, ait, Ex fide autem justitia sic dicit: Ne dixeris in corde tuo, quis adscendit in coelum? hoc est Christum deducere. Vel quis descendit in abyssum? hoc est Christum a mortuis reducere. Sed quid dicit Scriptura? Juxta est verbum tuum in ore tuo et in corde tuo, hoc est, verbum fidei quod praedicamus: quia si confessus fueris in ore tuo, quia Dominus Jesus est, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortius, salvaberis (Rom. X, 6 et seqq.). Justum fides consummat, secundum quod dictum est: Credidit Abraham Deo, et deputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6; Rom. IV, 3). Numquid Abraham calumniatus est Deo, cum ei haereditatem gentium, et secundum stellarum atque arenae multitudinem mansurae ex se sobolis numerositatem pollicebatur? De omnipotentia enim Dei Fides Religiosa non ambigens, humanae infirmitatis non est detenta naturis; sed id quod in se erat caducum terrenumque despiciens, divinae sponsionis fidem ultra modum corporeae constitutionis excepit: quia nequaquam Dei virtutes lex possit humana moderari, tantum in efficiendo liberalitatis Deo promente, quantum in spondendo ostenderet voluntatis. Nihil igitur justius fide est: quia cum aequitas atque moderatio terrenorum actuum sit probabilis, nihil tamen justius homini sit, quam omnipotentiam Dei indefinitae potestatis intelligentia credidisse.
1069
69. Descensus et adscensus Christi fides exigitur.(Hanc itaque in nobis, quae ex fide est, justitiam Apostolus exspectans, incertae atque infidae ambiguitatis irreligiositatem removit, vetans curam sollicitae in cor cogitationis admitti, dicti etiam prophetici auctoritate monstrata. Ait enim: Ne dixeris in corde tuo, quis adscendit in coelum (Rom. X, 6)? Haec a Propheta ita dicta, subjectae sententiae absolutione prosequitur, dicens: Hoc est Christum 370 deducere. Non enim se in coelestem (divinam) scientiam humanae mentis sensus extendit: sed neque de divinis operibus religiosa fides ambigit. Non eguit Christus humanae virtutis auxilio, ut ex illa beatitudinis suae sede adscendentis cujusquam in coelum ope deduceretur in corpus: non exterior potestas eum egit ad terras. Credendus est venisse qualis et venit: et vera pietas est, Christum non deductum, sed descendentem confiteri. Sacramentum suum est, et in tempore, et in opere. Neque quia modo venit, deductus per alterum esse credendus est: nec temporalis ejus adventus potestati deducentis subditus intelligendus est. Sed ne alterius quidem ambiguitatis infidelitas sinitur. Nam continuo ex dicto prophetico subditur, Vel quis descendit in abyssum? Ac mox dicta ratio subjecta est, hoc est Christum a mortuis reducere (Rom. X, 7). Libertas redeundi in coelum, ex descendendi in terram libertate est. Ambigendi autem sublata cunctatio est: scientia in fide est, ratio in virtute est, effectus in rebus est, causa in potestate est.
1070
70. Cordis simul et oris debet esse fides. Brevis et facilis ad salutem via, fides.(Sed non nutante ad id opus est conscientia. Apostolus enim totum Scripturae mysterium exsequens, ait: Juxta est verbum tuum in ore tuo et in corde tuo (Rom. X, 8; Deut. XXX, 14). Non tardo opus est petitoque longe verbo confessionis, nec intervallo aliquo inter cor atque os relicto, ut quod ad protestationem religionis loquendum sit, per infidelem ambiguitatem cogitetur. Sed et juxta nos esse oportet, et in nobis: ne aliqua inter regionem cordis atque oris mora, fides forte nostra non ita in sensu sit, ut in verbis; sed connexa ori atque cordi, incunctantem habeat et sentiendi et loquendi religionem. Et hujus quidem dicti prophetici, ut in caeteris, rationem Apostolus subjecit: Hoc est verbum fidei quod praedicamus: quia si confessus fueris in ore tuo quia Dominus est Jesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvaberis (Rom. X, 8 et seqq.).Pietas est non ambigere, et justitia est credere, et salus est confiteri. Non in incerta diffluere, neque ad stultiloquia effervere, neque ratione aliqua virtutes Dei ventilare, neque modo circumscribere potestatem, neque causas in investigabilium sacramentorum retractare, Dominum Jesum 371 confiteri, et a Deo suscitatum a mortuis credere salus est. Quae vero insania est, qualis et cujusmodi sit Jesus calumniari: cum salus sola sit, hoc solum scire, quod Dominus sit? Tum porro qui humanae inanitatis error est, de resurrectione ejus lites movere: cum sufficiat ad vitam, quod a Deo suscitatus sit credidisse? In simplicitate itaque fides est, in fide justitia est, in confessione pietas est. Non per difficiles nos Deus ad beatam vitam quaestiones vocat, nec multiplici eloquentis facundiae genere sollicitat. In absoluto nobis ac facili est aeternitas, Jesum et suscitatum a mortuis per Deum credere, et ipsum esse Dominum confiteri. Nemo itaque ea, quae ob ignorationem nostram dicta sunt, ad occasionem irreligiositatis usurpet. Cognoscendus enim Jesus Christus mortuus erat, ut in eo viveremus.
1071
71. Fidei nostrae eruditio est quae Christi videtur infirmitas. (Si itaque ad intelligentiam mortis suae ait: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? et, Pater, commendo in manus tuas spiritum meum (Marc. XV, 34; Luc. XXIII, 46): numquid confessioni nostrae consulens, infirmum se esse potius confessus est, quam nos ambiguos non reliquit? Excitaturus namque Lazarum orat ad Patrem: numquid prece eguit dicens: Pater, gratias ago tibi quia exaudisti me: et ego sciebam quia semper me exaudis, sed propter turbam dixi, ut credant quia tu me misisti (Joan. XI, 41 et 42)? Nobis itaque oravit, ne filius ignoraretur: et cum sibi non proficeret 372 deprecationis sermo, ad profectum tamen nostrae fidei loquebatur. Non inops ergo tum auxilii est: sed nos sumus inopes doctrinae. Clarificari se quoque deprecatur, ac mox de coelo vox Dei patris clarificantis auditur. Sed ad auditae vocis admirationem ait: Non propter me venit vox ista, sed propter vos (Joan. XII, 30). Nobis Pater rogatur, nobis Pater loquitur: totum ad effectum sit nostrae confessionis. Et cum clarificationis responsio non obsecrationi claritatis sit impensa, sed ignorationi audientium, quomodo querela passionis, in summa exsultatione patiendi, non confessionis nostrae eruditioni praestita intelligetur? Christus pro persequentibus rogat, quia quod agunt nesciunt. Christus de cruce paradisum promittit (Lucae XXIII, 34, 43), quia Deus regnat. Christus in cruce consummasse omnia aceti poculo gratulatur (Joan. XIX, 30), quia moriturus impleverit prophetiam. Nobis natus est, nobis passus est, nobis mortuus est, nobis resurrexit. Et cum nobis haec sola sit proprietas ad salutem, ut Dei filium confiteamur ex mortuis; cur, rogo, in hac irreligiositate moriamur, ut cum Christus intra fiduciam divinitatis suae manens, mori se per significationem assumpti hominis cum securitate morientis ostenderit, hoc maxime ad abnegandum eum Deum proficiat, quod se nobis Dei filius et hominis filium est professus et mortuum?
1100
LIBER UNDECIMUS.In cujus exordio Hilarius exponit, fidem apud Arianos unam non esse; et cum Christus verus Deus ac Dei filius ignorari jam non possit, eum tamen creatum, et nomine tenus Deum ab illis defendi, dum dispensationem assumpti corporis rapiunt ad contumeliam divinitatis. Objecta deinde diluit ex iis petita verbis. quae in Christum post resurrectionis gloriam conveniunt. Quod enim tum ait: Adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, ad Deum meum, etc. ipsum ostendet dixisse de ea natura, qua fratres habet; sicut de ea, qua participes illi sunt, dixit Propheta: Unxit te, Deus, Deus tuus prae participibus tuis. Deinceps Apostoli verba explicat, ex quibus probare se putant, Christum ut servum Patri subjiciendum, eumque regni sui cessurum esse potestate, ac naturae abolitionem passurum: cum apud Apostolum finis perfectionem et indemutabilem statum sonet, non abolitionem; nec regni traditio Filio magis adimat regnandi potestatem, quam Patri eripitur proprietas eorum quae Filio tradidit; ac demum subjectio dispensationis sit, non servitutis. Tum subjectionis illius modum ac causas exponit, eamque non Deo, cui nihil deest, nihil accedit, non Filio unigenito, qui aeque indemutabilis est, sed nobis unis proficere declarat. Non est silendum quod Hieronymus, ab Amando presbytero rogatus quid apud Paulum sibi velit illud: Oportet enim eum regnare donec ponat omnes inimicos suos, etc., rescribit epist. 147: Miror te hoc a me quaerere voluisse, cum sanctus Hilarius Pictavensis Episcopus undecimum librum contra Arianos hac quaestione et solutione compleverit.
1101
1. Una ut Domini, ita et Dei unius est fides. Pater et Filius unus Deus.(Totum atque absolutum fidei evangelicae sacramentum multifarie Apostolus tractans, haec quoque inter caetera divinae cognitionis praecepta ad Ephesios est locutus: Sicut et vos vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, et per omnes et in omnibus nobis (Ephes. IV, 4, etc.). Non enim ambiguis nos et erraticis indefinitae doctrinae studiis dereliquit, vel incertis opinionibus ingenia humana permisit, statutis per se et oppositis obicibus libertatem intelligentiae voluntatisque concludens: ut sapere nos, nisi ad id tantum quod praedicatum a se fuerat, non sineret, cum per definitam fidei indemutabilis constitutionem credi aliter atque aliter non liceret. Unum itaque nobis Dominum praedicans, unam fidem memorat; deinde unius Domini unam fidem memorans, unum etiam baptisma demonstrat: ut cum unius Domini una fides esset, unius per hoc fidei in Dominum unum, unum esset et baptisma. Et quia sacramentum omne et baptismi et fidei, ut in uno Domino, ita et in Deo uno est; consummationem spei nostrae unius Dei professione conclusit: ut unum baptisma et fides una sicut unius Domini, ita et Dei esset unius. Unus enim uterque est, non unione, sed proprietate: dum et unicuique proprium est ut unus sit, vel Patri esse quod pater est, vel Filio esse quod filius est; et id, quod uterque in proprietate sua unus est, sacramentum unitatis ad utrumque est: quia et unus Dominus Christus Deo patri non potest auferre quod Dominus est, et unus Deus pater uni Domino Christo non intelligitur negare quod Deus est: cum si per id, quod Deus unus est, non et Christo proprium esse videtur ut Deus sit; necesse est per id, quod unus Dominus Christus est, non et Deo debitum esse intelligatur ut Dominus sit; si id, quod unus est, non sacramenti sit significatio, sed unionis exceptio. Unius itaque 375 Domini, sicut unius Dei patris, et unum baptisma et fides una est.
1102
2. Fides una non est de Christo dissidentibus.(Fides autem una jam non est, si non unum Dominum et unum Deum patrem in conscientiae professione retinebit. Unum vero Dominum et unum Deum patrem quomodo fides quae non una est confitetur? Una autem in tanta praedicationum diversitate jam non erit, si alius Dominum Jesum Christum, penetrante palmas clavo, infirmitatis nostrae credet dolore gemuisse, et egentem naturae suae potestatisque virtute, imminentis jam sibi mortis timuisse terrore : si etiam id, quod principale est, natum negabit, et creatum potius praedicabit: si Deum dicet magis, quam intelliget: quia et deos dici religiosum est, et Deum intelligi divinae naturae conscientia est. Jam ergo non unus est Dominus Christus si alii ut Deus non dolet, alii ut infirmus timet; alii sit ex natura, alii ex cognomine Deus: et alii ex generatione, alii ex appellatione sit filius. Et per id neque Deus pater unus in fide est, si aliis potestate, aliis generatione pater creditur, quia et universorum pater Deus sit. Jam porro quis ambiget extra fidem esse, quidquid extra fidem unam est? quia in fide una et unus Dominus Christus, et Deus pater unus sit. Unus autem Dominus Christus non nomine, sed fide, unus est filius: sed si Deus sit, si indemutabilis sit, si non aliquando defuerit vel Deus esse vel filius. Qui igitur aliter Christum quam est praedicabit, id est, nec filium nec Deum esse; alium Christum praedicabit. Sed nec in unius baptismi fide una est: quia secundum Apostolicam doctrinam ejus unius baptismi fides una est, cujus unus Dominus et Dei sit filius Christus, et Deus sit.
1103
3763. Christus negari jam nequit: cur. Praedicandus est qualis fide creditur.(Non enim negari jam Christus quin Christus sit potest, neque mundo ignorabilis effici. Hunc prophetiae volumina consignant, hunc temporum quotidie proficiens plenitudo testatur, hunc Apostolorum et Martyrum per virtutum operationes loquuntur sepulcra, hunc potestas nominis sui probat, hunc immundi spiritus confitentur, hunc punitorum daemonum resonant mugitus. Sed in his omnibus virtutis suae dispensatio est. Caeterum fide nostra talis, qualis est, praedicandus est; ut non nomine, sed confessione, in unius baptismi fide una, unus nobis Dominus sit: quia secundum unum Dominum Christum, unus Deus pater est.
1104
4. Ariani alium Christum, ut alium Patrem praedicant. Patrem subdole extollunt, quo Filium dejiciant. (Sed nunc hi novi Christi praedicatores, cuncta negando quae Christi sunt, alium Dominum Christum sicuti alium Deum patrem praedicant: quia neque hic genuerit, sed creaverit; neque ille natus sit, sed creatus sit, et per id extra veritatem Deus Christus sit, cui non sit ex nativitate quod Deus est; et extra fidei conscientiam Deus pater sit, cui non sit in generatione quod pater est. Laudantes quidem merito ita, ut dignum est, Deum patrem, naturae scilicet eum esse inaccessae, inconspicabilis, inviolabilis, inenarrabilis, infinitae, providae, potentis, benignae, mobilis, transcurrentis, manentis intra extraque, et omnia in omnibus sentientis: sed cum adjiciunt ad supereminentiam laudis, solum bonum, solum potentem, solum immortalem, quis non hanc religionem laudationis intelligat eo tendere, ut Dominus Jesus Christus extra hanc beatitudinem, quae soli Deo per exceptionem solius defertur ad honorem, manens ipse et mortalis et infirmus et malus sit, dum in his Pater solus est? Et ei idcirco naturalis 377 ex Deo patre nativitas abnegatur, ne per generationem ea in eo quae naturalis Deo patri beatitudo est maneat; quia nativitas in naturae ejus sit virtute, quae genuit.
1105
5 Filio ut imagini conveniunt omnia quae Patri.(Nec apostolicis, nec evangelicis praedicationibus eruditi, ad impiae professionis suae usurpationem magnificentiam Dei patris, non religionis fide, sed arte impietatis extollunt: ut dum incomparabilia omnia esse naturae ejus edisserunt, degeneris infirmisque naturae unigenitum Deum per exceptionem comparationis affirment: Deum (supple, inquam) viventis Dei vivam imaginem, et beatae naturae plenissimam formam, et innascibilis substantiae unigenitam nativitatem: quae nisi perfectam paternae beatitudinis habet gloriam, et absolutam naturae totius refert speciem, non est in imaginis veritate. Si autem innascibilis Dei unigenitus Deus imago est, perfectae atque absolutae in eo naturae veritas inest, per quam efficitur esse eum imaginem veritatis. Potens est Pater: sed si infirmus est Filius, imago jam non est potentis. Bonus est Pater: sed si in diversi generis divinitate Filius est, boni imaginem mali natura non reddit. Incorporeus Pater est: si Filius secundum Spiritum circumscriptus est corpore, jam incorporei non est forma corporeus (Vid. l. VIII, n. 48). Ineffabilis Pater est: si filium sermo complectitur, extra imaginem est inenarrabilis natura narrabilis. Verus Deus est Pater: si Filius in Dei falsitate est, jam non est veri imago qui falsus est. Non ex parte imaginem neque ex portione formam eum Dei Apostolus praedicat: sed imaginem esse eum Dei invisibilis et formam esse eum Dei loquitur (Coloss. I, 15). Non potest expressius in filio Dei divinitatis natura ab Apostolo praedicari, quam ad id, quod invisibile Dei est, invisibilis Dei imago sit Christus: qui utique in substantia conspicabili imaginem naturae invisibilis non referret.
1106
6. Quae hominis sunt, rapiunt ad injuriam Verbi. Naturae duplicis distinctione diluta sunt hactenus objecta. (Sed ut superioribus libris docuimus, dispensationem assumpti corporis rapiunt ad contumeliam divinitatis: et impietatis causas arripiunt de salutis nostrae sacramento, Qui si apostolicae fidei tenaces essent, intelligerent eum, qui in forma Dei esset, assumpsisse 378 formam servi; neque formam servi usurparent ad formae Dei dehonestatem, cum forma Dei plenitudinem in se Dei contineret: et quae essent temporum ac mysterium, pia ratione tractarent, ut nec contumeliam divinitas susciperet, nec dispensatio afferret errorem. Sed omnibus, ut existimo, jam a nobis absolutissime demonstratis, et sub assumpti corporis nativitate divinae naturae virtute monstrata, non relictus est ambigendi locus, quin omnia unigenitus Deus et homo virtutibus Dei gesserit, et in virtutibus Dei universa hominis veritate perfecerit: habens in se et naturam Dei potentis in gestis, dum natus ex Deo est; et perfecti hominis absolutionem, dum ei est partus ex Virgine: et cum veritate corporis subsistens in natura Dei, et cum Dei natura manens in corporis veritate.
Hilarius-De Trinitate 1056