Hilarius-De Trinitate 1107

1107
7. Quae super sint; et unde diluenda.(Quamquam igitur usque ad ipsam mortis gloriam omnis responsionis nostrae sermo descenderit, et singulis professionis impiae propositionibus ex evangelicis atque apostolicis doctrinis sit contradictum: tamen quia etiam post resurrectionis gloriam quaedam, ad degeneris naturae infirmitatem demonstrandam, praesumere impii ausi sunt, his ipsis nunc respondendum est. Atque ita, ut in caeteris observatum a nobis est, eorum ipsorum dictorum ratio ex his ipsis dictis afferatur: ut illic veritas reperiatur, ubi negatur. Quae enim simpliciter et ad eruditionem fidei divinitus dicta sunt, necesse est ita dicta sint, ut ad id quod dicta sunt, non alienorum atque extrinsecus dictorum confirmentur exemplis.

1108
8. Infirmum volunt, cui idem ac nobis Deus et pater, cui sit subjectus.(Inter caeteras enim impietates suas etiam hoc dicto Domini uti haeretici solent: Adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, et ad Deum meum et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17): ut per id, quod pater ejus pater eorum est et Deus ejus Deus eorum est, in natura Dei non sit: dum hoc caeteris profitetur Deum patrem esse, quod sibi sit; cessante privilegio in communione et naturae et nativitatis, per quam et Deus sit natus, et Filius sit. Teneant quoque etiam illud Apostoli: Cum autem dixerit, omnia subjecta sunt, absque eo qui subjecit ei omnia. Cum autem 379 subjecta ei fuerint omnia, tunc ipse subjectus erit ei qui sibi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 26, etc.): ut quia subjectio illa infirmis naturae contestatio esse existimabitur, non sit in paternae naturae virtute, quem naturalis infirmitas, naturae potioris subjecerit potestati. Sumant autem omnis impietatis suae hanc tamquam munitissimam et inexpugnabilem defensionem, ad veritatem nativitatis abolendam: ut quia per subjectionem Deus non est; et per communem sibi atque nobis Deum atque patrem in communione sit creaturae; ipse quoque ex Deo creatio sit potius, quam generatio; quia creatio ex nihilo subsistat, generatio vero naturalem habeat nativitatis auctorem.

1109
9. Mysterium salutis nostrae sacramentum est pietatis, non offensio divinitatis.(Omnis quidem calumnia improba est, quia veritati falsitas, cum jam effrenato pudore sit, contradicit: sed tamen interdum praetendit aliquod excusationis ambiguae velamen, ut verecunde in defensione sit, quod impudenter in sensu est. Verum nunc in his, quae impie ad infirmandam Domini nostri divinitatem praesumpta sunt, locus verecundiae vel falsae excusationis exclusus est: cum quando ipsa illa ignorationis venia cessante, sola voluntas irreligiosae intelligentiae detegatur. Ut enim paululum ipsius dicti evangelici differam demonstrationem: anne ignorabilis haec erat Apostoli praedicatio dicentis: Et quidem confessione omnium, magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, visum est angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum est in claritate (I Tim. III, 16). Estne adhuc quisquam tam hebetis intelligentiae, ut dispensationem assumptae a Domino carnis aliud quam sacramentum esse pietatis intelligat? Et primum extra fidem Dei est, quisque extra hanc erit confessionem. Non enim Apostolus ambigit, quin hoc ab universis fatendum sit, mysterium salutis nostrae non esse contumeliam divinitatis, sed magnae pietatis sacramentum: et sacramentum non jam in mysterio occultatum, sed in carne manifestatum; neque adhuc per naturam carnis infirmum, sed in spiritu justificatum: ut per justificationem spiritus 380 abesset a fide nostra carnis infirmitas, et per carnis manifestationem mysterium non esset occultum, et per mysterii ignorabilem causam magnae pietatis in sacramento esset sola confessio. Atque ita Apostolus fidei totius ordinem tenuit, ut dum pietas est, sacramentum sit; dum sacramentum est, cognitio in carne sit; dum cognitio in carne est, justificatio in spiritu sit; quia sacramentum pietatis, quod manifestatur in carne, ut vere sacramentum sit, per justificationem spiritus manifestatur in carne. Ac ne illa manifestatio in carne qualis esset justificatio in spiritu ignoraretur; sacramentum, quod manifestatum in carne, et justificatum in spiritu est, et angelis visum est, et gentibus praedicatum est, et in hoc mundo creditum, hoc ipsum assumptum est in claritate: ut in omnibus sit magnae pietatis sacramentum, dum manifestatur in carne, dum justificatur in spiritu, dum visum est ab angelis, dum praedicatur gentibus, dum creditur in hoc mundo, dum assumitur in claritate. Nam et visum sequitur praedicatio, et praedicationem fides, et omnia consummat claritatis assumptio: quia et magnae pietatis sacramentum est assumptio claritatis; et per hanc dispensationis fidem, conformes assumi claritatis dominicae praeparamur. Magnae igitur pietatis sacramentum est carnis assumptio: quia per assumptionem carnis, manifestatio sacramenti in carne est. Sed tamen manifestatio in carne, non aliud quam magnae pietatis sacramentum confitendum est: quia manifestatio ejus in carne, et justificatio spiritus est, et claritatis assumptio. Et qua tandem spe in fide nostra est piae dispensationis mysterium divinitatis infirmitas; cum per claritatis assumptionem, magnae pietatis sacramentum sit confitendum? Et quia jam non est infirmitas, sed sacramentum; nec necessitas, sed pietas: dicti nunc evangelici ratio quaerenda est, ne quod salutis nostrae et gloriae mysterium est, id ad occasionem praedicationis impiae relinquatur.

1110
10. Christum creatum et servum esse volunt, quia illi Deus et pater est nobis communis.(Gravis tibi auctoritas est, haeretice, et indissolubilis Domini de se professio, qua ait: Adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, et ad Deum meum et ad Deum vestrum; 381 ut per id, quod et nobis et illi unus et pater pater est, et Deus Deus est (Joan. XX, 17), sit in ea infirmitate qua sumus; dum et per eumdem patrem exaequamur in filios, et per eumdem Deum comparamur in servos: et cum nos simus et creatio ex origine, et ex natura servi, tamen dum et pater nobis communis et Deus est, sit ei nobiscum et creatio ad naturam communis et servitus. Et hic impiae praedicationis furor etiam hoc prophetico utitur dicto: Unxit te, Deus, Deus tuus (Psal. XLIV, 8): ut non sit in ea naturae virtute qua Deus est, dum ei ungens se Deus in Deum suum sit ante latus.

1111
11. Deus illi et pater est, quia natus; et quia natus, ideo Deus.(Ignorat Deum Christum, qui ignorat Deum natum. Deum autem nasci non est aliud, quam in ea natura esse qua Deus est: quia nasci cum causam nativitatis ostendat, non disproficit tamen in genere auctoris exsistere. Quod autem non disproficit in genere, debet quidem auctori causam nativitatis suae, naturam tamen ex se non amisit auctoris: quia nativitas Dei neque aliunde, neque aliud est. Quae si aliunde est, nativitas non est; si vero aliud est, non Deus est. Cum autem ex Deo Deus est; per id quoque Deus pater Deo filio et nativitatis ejus Deus est et naturae pater: quia Dei nativitas et ex Deo est, et in ea est generis natura qua Deus est.

1112
12. Christus verba ita temperavit, ut et natum se proderet et Deum.(Hujus igitur piae ac debitae professionis modum ita in omnibus, quae locutus est, Dominus temperavit, ne divinitati suae contumeliam confessio nativitatis afferret, ne obsequii religio naturam majestatis offenderet: sed ut et honorem debitum nativitas profiteretur, quae subsistere se deberet auctori; et naturae conscientiam fiducia naturalis ostenderet, quae in Deum nascendo subsisteret. Hinc enim illud est, Qui me vidit, vidit et Patrem: sed et illud, Verba quae loquor, non a me loquor (Joan. XIV, 9, 10). Nam dum non a se loquitur, auctori eum necesse est debere quod loquitur: cum autem se viso Pater videtur, 382 naturae conscientia est, quae ad demonstrationem in se Dei, non aliena a Deo in Deum nata substiterit. Vel illud, Pater quod dedit mihi, majus est omnibus (Joan. X, 29); et rursum, Ego et Pater unum sumus (Ibidem, 30). Nam et datio paterna sumptae nativitatis professio est: et quod unum sunt, proprietas ex nativitate naturae est. Vel illud, Sed judicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem (Joan. V, 22 et 23). Nam dum judicium datur, nativitas non tacetur: dum vero exaequatur honor, natura retinetur. Vel illud, Ego in Patre, et Pater in me; et rursum, Pater major me est (Joan. XIV, 11 et 28). In eo enim, quod in sese sunt, Dei ex Deo divinitatem cognosce: in eo vero, quod Pater major est, confessionem paternae auctoritatis intellige. Sicut et illud est, Non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille facit, eadem et Filius facit similiter. (Joan. V, 19). Dum non ab se facit, ad id quod agit secundum nativitatem sibi Pater auctor est: et tamen cum quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter, non in aliud aliquid quam in Deum subsistit, ad facienda omnia, quae Deus pater faciat, paternae omnipotentiae in se subsistente natura. Haec itaque secundum spiritus unitatem, et naturae quae secundum nativitatem est proprietatem, ita demonstrata sunt, ut et nativitas Deum substitutionis suae confiteretur, et substitutio naturae conscientiam non taceret: profitens sibi patrem Deum Deus filius dum ex eo nascitur; caeterum ad id quod natus est, totum habens naturale quod Deus est.

1113
13. Quem patrem habebat quia natus, coepit habere Dominum cum factus est servus.(Dispensatio itaque magni et pii sacramenti, nativitatis divinae Patrem, insuper etiam conditionis assumptae Dominum fecit: dum qui in forma Dei erat, repertus est in forma servi. Servus enim non erat, cum esset secundum spiritum Deus Dei filius. Et secundum commune judicium, ubi 383 non est servus, neque dominus est. Deus quidem et pater nativitatis est unigeniti Dei: sed ad id, quod servus est, non possumus nonnisi tunc ei dominum deputare, cum servus est: quia si cum ante per naturam non erat servus, et postea secundum naturam esse quod non erat coepit; non alia dominatus causa intelligenda est, quam quae exstitit servitutis; tunc habens ex naturae dispensatione dominum, cum praebuit ex hominis assumptione se servum.

1114
14. In forma servi dixit, ADSCENDO, etc.(Manens igitur in forma servi, qui manebat ante in Dei forma, homo Christus Jesus locutus est: Adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, et ad Deum meum et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17). Si igitur haec servus, et ad servos locutus est; quomodo professio ista non servi sit, et ad eam magis naturam quae non in natura servi sit, transferetur; cum ei, qui in forma Dei manens formam servi assumpsit, quasi servo ad servos communio non nisi ex eo tantum possit esse, quod servus est? Pater igitur sibi ita ut hominibus pater est, et Deus sibi ut servis Deus est. Et cum haec ad homines servos homo in servi forma Jesus Christus loquatur; non ambigitur, quin pater sibi ut caeteris sit ex ea parte qua homo est, et Deus sibi ut cunctis sit ex ea natura qua servus est.

1115
15. In ea dixit forma qua nos vocat fratres. Christus quare vermis.(Denique hunc eumdem sermonem hujusmodi professionis coepit exordio, ita dicens: Vade autem ad fratres meos, et dices illis, Adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, et ad Deum meum et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17). Et quaero nunc, fratres ei secundum formam Dei, anne secundum formam servi esse intelligendi sint: habeatque aliquod ad eum secundum plenitudinem habitantis in eo divinitatis corporatio nostra consortium, ut in fratres ei ad id quod Deus est deputemur? Sed non ignorat et propheticus spiritus, unigenito Deo qua ex parte sint fratres: haec enim non tam homo quam vermis locutus est, Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23). Et haec vermis, vel non ex conceptu communium 384 originum vivens, vel e profundis terrae vivus emergens, ad significationem assumptae et vivificatae per se etiam ex inferno carnis, professus est: totoque in psalmo passionis suae sacramenta prophetico spiritu praelocutus, ex ea necesse est fratres habeat dispensatione, qua passus est. Novit sacramentum in eo fratrum etiam Apostolus (Rom. VIII, 29), ut primogenitum eum ex mortuis, ita primogenitum in multis fratribus praedicans. Secundum id ergo est in multis fratribus primogenitus, secundum quod est primogenitus ex mortuis; et cum sacramentum mortis in corpore sit, sacramentum quoque fraternitatis in carne est. Fratres itaque ex carne sunt Deo; quia et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: caeterum unigenitus Deus, in unigeniti exceptione, sine fratribus est.

1116
16. Deus et propria et communi ratione Christi est pater.(Ipse autem, universitatis nostrae in se continens ex carnis assumptione naturam, erat quod nos sumus, neque amiserat esse quod manserat; habens ex nativitate tunc, et ex constitutione nunc, Deum patrem. Secundum constitutionem nunc, quia ex patre Deo omnia. Omnibus enim Deus pater est, dum ex eo et in eo omnia sunt. Sed unigenito Deo, quia Verbum caro factum est, non hinc tantum pater est: pater enim est ad id, quod in principio apud Deum erat Deus Verbum. Sed cum Verbum caro factum est; manet et in Verbi Dei nativitate, et in carnis constitutione quod pater est. Pater enim omnis carnis est Deus; sed non secundum quod Verbo Deo pater est. Verbum autem Deus, neque Verbum esse desiit, neque caro non fuit. Nam Verbum, quod caro factum est et habitavit in nobis, neque dum habitat non vere Verbum est, neque dum Verbum caro est non vere Deus homo est: quia et habitare, ejus necesse sit esse qui maneat; et carnem fieri, ejus intelligendum sit esse qui nascitur. Et quod in nobis habitat, nostrae carnis assumptio est: quia per id quod in nobis habitat Verbum caro factum, Deus est in nostri corporis 385 veritate. Si igitur naturam detrahit Deo Verbo homo secundum carnem Christus Jesus, vel non secundum sacramentum pietatis Deus Verbum homo Christus Jesus est; sit in naturae contumeliam, quod ei secundum nos et Pater pater, et Deus Deus est. Quod si Deus Verbum homo Christus Jesus Deus Verbum esse non destitit; communio nobis et illi ad patrem et Deum ex ea tantum est natura, qua frater est: quia adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, et ad Deum meum et ad Deum vestrum, non per id, quod unigenitus Deus Verbum est, sed per id, quod Verbum caro factum est, sit fratribus nuntiatum.

1117
17. Christo ut Verbo qui pater est, et ut Jesu et servo Deus est.(Non incautis autem neque ad occasionem impietatis incertis significationibus sermo apostolicus loquitur. Ut nunc Evangelista dictum Domini a professione fratrum incipiens, totius dicti professionem ad ejus naturae consortium docuit, ex qua frater est, pertinere, quia sermo est destinatus ad fratres: ne ad divinitatis contumeliam reputaretur, quod ad sacramentum pietatis praedicabatur; cum communio ad eum nostra, qua pater nobis et sibi pater est, et Deus nobis et sibi Deus est, secundum dispensationem carnis exsisteret, fratribus nobis ad eum nativitate corporis deputandis. Nemo igitur ambigit, Deum patrem esse etiam Deum Domini nostri Jesu Christi: sed haec pia nostra professio non patet ad impietatis occasionem. Deus ejus est: non idcirco, ut diversi ab eo generis Deus sit. Sed quia ex Patre Deus natus est, et ex dispensatione servus est; habeat et patrem, dum ex eo Deus est; et Deum suum, dum ex Virgine caro est. Quod brevi atque absoluto Apostolus sermone consignat, dicens: Commemorans in orationibus meis, ut Deus Domini nostri Jesu Christi, pater claritatis, det vobis spiritum sapientiae et revelationis (Ephes. I, 16 et 17). Ubi enim Jesus Christus est, ibi Deus ejus est: ubi vero claritas est, ibi pater est. Qui itaque Christo secundum 386 claritatem pater est, idem Christo secundum Jesum Deus est. Jesum enim Angelus Christum Dominum, quem Maria esset paritura, cognominat (Matth. I, 21). Caeterum Christum Dominum Spiritum prophetia loquitur. Et plerisque secundum latinitatem obscurius hoc dictum videtur: quia latinitas pronominibus non utitur, quae graecitas usu honesto et necessario semper usurpat. Ita enim scribitur: oJ qeoúû touð Kurivou hJmwðn 1Ihsouð Cristouð, oJ pathúr thðû dovxhû. Quomodo nobiscum, si semper pronominum consuetudo esset, ita pronuntiaretur: Ille Deus illius Domini nostri Jesu Christi, ille pater illius claritatis. Per id enim, quod ille Deus illius Jesu Christi est, et ille pater illius claritatis, quaedam secundum capacitatem sensus nostri intelligentiae proprietas expressa est: ut Christi ubi claritas est, ibi Deus pater ejus sit; ubi vero Christus Jesus est, ibi pater Deus suus sit; habens Deum suum in dispensatione cum servus est, et patrem in claritate cum Deus sit.

1118
18. De Christo ut homine dictum est: Unxit te, etc. (Non afferunt autem tempora vel aetates Spiritus diversitatem, ut non ipse atque idem Christus in corpore sit, qui mansit Spiritu in prophetis. Loquens enim per os sancti patriarchae David: Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8), non secundum sacramentum aliud, quam secundum dispensationem assumpti corporis est locutus. Nam qui nunc fratribus mandans, patrem eorum patrem suum et Deum eorum Deum suum esse, tunc quoque unctum se a Deo suo prae participibus suis loquebatur: ut dum unigenito Christo Deo Verbo particeps non est, particeps tamen ei ex ea nosceretur assumptione qua caro est. Unctio enim illa non beatae illi et incorruptae et in natura Dei manenti nativitati profecit, sed corporis sacramento et sanctificationi hominis assumpti, Petro apostolo testante, cum ait: Convenerunt enim in veritate in civitate ista adversum sanctum 387 tuum filium Jesum quem unxisti (Act. IV, 27). Et rursum: Vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam, incipiens a Galilaea post baptismum quod praedicavit Joannes, Jesum Nazaraeum, quomodo unxit illum Deus Spiritu sancto et virtute (Act. X, 37 et 38). Jesus ergo ungitur ad sacramentum carnis regeneratae. Et quemadmodum spiritu Dei et virtute unctus sit, non ambiguum est, tum cum adscendente eo de Jordane vox Dei patris audita est: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 6): ut per hoc testimonium sanctificatae in eo carnis, unctio spiritalis virtutis cognosceretur.

1119
19 De Verbo idem dictum nequit intelligi. Cum nulla illius sit causa. Cum unctus sit natura Deus.(Caeterum cum in principio apud Deum erat Deus Verbum, non habet ullam aut causam aut enarrationem naturae ejus unctio, quae nihil aliud quam esse in principio nuntiatur. Neque habuit sane ungendi se per spiritum et virtutem Dei necessitatem Deus: qui Dei et Spiritus esset et Virtus. Ungitur ergo Deus a Deo suo prae consortibus suis. Et si ante dispensationem carnis plures ex lege sunt Christi; Christus nunc, qui prae participibus ungitur, posterior in tempore est, dum unctis participibus antefertur. Denique ille prophetiae sermo posteriorem unctionem hanc, quae in tempore esset, ostendit dicens: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8). Consequens et posterior causa numquam refertur ut prior sit: quia meruisse aliquid, posterius est, quam esse qui possit mereri. Mereri enim ejus est, qui sibi ipsi meriti acquirendi auctor exsistat. Si igitur nativitati unigeniti Dei unctionem deputabimus, quae unctio ob meritum dilectae justitiae et perosae iniquitatis indulta sit; provectus potius per unctionem unigenitus Deus, quam genitus intelligetur: jamque per incrementa et profectus Deus consummabitur, qui non natus Deus sit, sed in Deum sit unctus ex merito; et jam per causam erit Deus Christus, et non omnis causa per Deum Christum. Et ubi illud Apostoli erit: Omnia per 388 ipsum, et in ipso, et ipse est ante omnes, et omnia ipsi constant (Coloss.I, 16 et 17)? Deus enim Dominus Jesus Christus, non ob aliqua, neque per aliqua Deus est; sed Deus natus est. Et qui ex generatione Deus est, non post nativitatem in Deum per causam profecit: sed in eo, quod natus est, nibil aliud est nascendo, quam Deus est. Cum vero ungitur ex causa; non ad id, quod incremento non eget, spectat unctionis profectus, sed ad id, quod per incrementum sacramenti profectu eguit unctionis, id est, ut per unctionem sanctificatus homo noster Christus exsisteret. Si igitur nunc quoque per prophetam servi dispensatio demonstratur, ob quam a Deo suo prae participibus ungitur; et propterea, quia justitiam dilexerit et iniquitatem oderit, ungatur: cur prophetae sermo non ad eam Christi naturam pertinebit, in qua ei sunt ex carnis assumptione participes? cum praesertim ita se prophetiae Spiritus temperaverit, ut dum Deus a Deo suo ungitur, sit ei et in dispensatione unctionis quod Deus suus est, et in natura quod Deus est. Deus igitur ungitur: sed quaero an id, quod in principio Deus erat Verbum, unctum sit? Non utique; nam posterior Deo unctio est. Et cum non ea Verbi nativitas, quod in principio apud Deum Deus erat, uncta sit; id in Deo necesse est ungatur, quod posterius sit in dispensatione qua Deus est. Et cum Deus a Deo suo ungitur; id ungitur, quidquid ab eo in mysterio carnis servile susceptum est.

1120
20. Quatenus nobis sit cum Christo communio.(Nemo igitur magnae pietatis sacramentum, quod manifestatum in carne est, sensu impio violet, nec se quisquam Unigenito per substantiam divinitatis exaequet. Sit nobis ille et frater et particeps secundum quod Verbum caro factum habitavit in nobis, secundum quod Mediator Dei atque hominum homo Jesus Christus est. Sit nobis secundum servos et communis pater et communis Deus: et prae participibus unctus sit in ea natura, cum privilegio licet unctus, qua participes unguntur. Sit in Mediatoris sacramento, 389 ut homo verus, ita et Deus verus, Deus ipse ex Deo, communem nobiscum habens patrem et Deum in ea communione qua frater est.

1121
21. Subjectio, regni traditio, et finis objiciuntur.(Sed forte subjectio illa, regnique traditio, deinde finis, aut naturae abolitio aut potestatis defectio aut divinitatis infirmitas sit intelligenda. Plerique enim ita volunt, ut aut dum subjectis omnibus Deo subjicitur, per conditionem subjectionis Deus non sit; aut dum regnum tradit, non sit in regno; aut dum finis est, finem ejus defectio consequatur.

1122
22. Respondendi modus.(Congruum itaque est, omnem super his apostolici sermonis sensum pertractare: ut singulorum quorumque dictorum ratione exposita atque edita, sacramenti totius capaces peruniversitatis intelligentiam praebeamur. Ait itaque: Quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Quomodo enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificantur. Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in adventu ejus: deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem magistratum et omnem potestatem. Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis. Deus enim omnia subjecit sub pedibus ejus. Novissima inimica devicta est ab eo mors. Cum autem dixerit, Omnia subjecta sunt, absque eo qui illi subjecit omnia. Cum autem subjecta fuerint ei omnia, tunc ipse subjectus erit illi, qui subjecit ei omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 21 et seqq.).

1123
23. Quaedam esse quae homo statim non capiat.(Coelestium dispensationum arcana Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum electus gentium magister, quanta potest absoluti 390 sermonis significatione demonstrat. Et qui inenarranda usque ad tertium coelum raptus audisset, ea tantum, quorum natura humana capax esset, sensui humanae intelligentiae revelavit: non ignorans tamen quaedam non statim posse atque audiuntur intelligi, quia infirmitas nostra serius in verum atque absolutum mentis judicium ea, quae in aures transfunderentur, acciperet; longiore ad cunctandum mora sensui potius quam auditui derelicta, cum et audisse vocis sit, et intellexisse rationis, Deo tamen intelligentiae cupidis intelligentiam revelante. Namque ad Timotheum per aviae ac matris gloriosam fidem sacris ab infantia litteris institutum scribens plurima, hoc quoque addidit: Intellige quae dico, dabit enim tibi Deus in omnibus intellectum (II Tim. II, 7). Admonitio intelligendi ex difficultate intelligentiae est. Intelligentiae vero a Deo donum, fidei munus est, per quam infirmitas sensus gratiam revelationis meretur. Si ergo Timotheus apostolico testimonio homo Dei (l Tim. VI, 11), et legitimus Paulo secundum fidem filius, ut intelligat admonetur, quia ei Dominus intelligentiam in omnibus sit daturus; nos quoque admoneri per Apostolum ad intelligentiam meminerimus, scientes Dominum nobis intelligentiam omnium praestiturum.

1124
24. Non pudeat pravum sensum veritate percepta demutare.(Et si forte humanae conditionis errore praesumptum aliquid sensu tenebimus, profectum intelligentiae per revelationis gratiam non recusemus: Ne intellexisse aliquid semel suo sensu ad id valeat, ut pudeat rectius aliquid demutando sentire. Ob quod prudenter consulteque moderandum haec ad Philippenses quoque idem beatus Apostolus scribit: Quotquot ergo perfecti sumus, haec sentiamus: et si quid aliter sentitis, 391 id quoque Deus vobis revelabit. Verum in quo festinavimus, in ipso ingrediamur (Philip. III, 15 et 16). Non praejudicat sensus anterior Dei revelationi. Nam Apostolus monuit in quo sapiant, qui sapiunt perfecte: et his qui aliter sapiunt revelationem Dei, ut id quod perfectum est sapiant, exspectat. Si qui ergo profundam hanc arcanae scientiae dispensationem aliter intellexerunt, et per nos rectum aliquid et probabile afferetur; non pudeat eos secundum Apostolum per revelationem Dei sapere perfecte: Neque magis ament veritatem nescisse quam oderint permansisse non veris. Eos enim, qui aliter sapiunt, et quibus id Deus revelavit, monet in id festinare, in quo ingressi fuerint: ut relicto primae ignorantiae sensu, secundum propositae festinationis ingressum, revelationem perfectae intelligentiae consequantur. Ingrediamur itaque in quo festinavimus. Et si forte festinationem nostram devii itineris error moratur; per revelationem tamen Dei in id quod festinavimus rursum ingressi, festinationis nostrae non demutemus ingressum. Festinavimus enim ad Christum Jesum Dominum gloriae et regem aeternorum saeculorum, in quo restaurata sunt omnia in coelis et in terra, cui constant omnia, in quo et cum quo semper manebimus. In his ergo ingressi sapimus perfecte: et si quid aliter sapimus, Deus nobis id quod perfecte sapitur revelabit. Itaque secundum apostolicam fidem sacramentum dictorum praesentium retractemus; et eo modo, quo superius a nobis tractata sunt omnia, ut omnem impiae voluntatis sensum sub dictis apostolicis praeceptum ex ipsa fidei apostolicae veritate prodamus.

1125
25. Tria in quaestionem vocata.(Tria igitur secundum dictorum ordinem in quaestionem vocantur, primum finis, deinde traditio, deinde subjectio: ut per haec aut desinat Christus in fine, aut regnum tradendo non teneat, aut extra Dei naturam Deo subjectus exsistat.

1126
26. Objectorum Pauli verborum connexio.(Ac primum noscendum est, non hunc ordinem apostolicae esse doctrinae. Primum enim regni traditio est, deinde subjectio, postremo finis. Sed singulis quibusque causis propria quarumque causarum genera subjecta sunt: ut dum res singulae in res alias desinant, habeat semper subjacentem sibi causam causa praecedens. Finis enim erit; 392 sed cum tradiderit regnum Deo. Tradet autem regnum; sed cum evacuaverit omnem magistratum et omnem potestatem. Evacuabit autem omnem magistratum et potestatem, quia oportet eum regnare. Regnabit autem, donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis. Ponet vero inimicos sub pedibus suis; quia Deus ei subjecit omnia sub pedibus ejus. Subjecit autem Deus ita, ut novissima ab eo mors inimica vincatur. Dehinc subjectis omnibus ei, praeter eum qui subjecit ei omnia; tunc subjicietur ipse subjicienti sibi omnia. Subjectionis vero causa non alia est, quam ut sit Deus omnia in omnibus. Finis itaque est, esse Deum omnia in omnibus.

1127
27. Quid obtendant haeretici.(Et quaerendum nunc ante omnia est, an finis defectio sit, an traditio amissio sit, an subjectio infirmitas sit. Quae si his sibi contrariis non subjacebunt, erunt in ea intelligentiae veritate qua dicta sunt.

1128
28. Eripitur eis finem esse abolitionem. Finis quid sit. (Finis itaque legis Christus est: et quaero utrum abolitio legis Christus sit, anne perfectio? Sed si legem Christus, qui finis ejus est, non dissolvit, sed adimplet, secundum quod ait: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17); finis non defectio est, sed consummata perfectio. Tendunt enim ad finem omnia, non ut non sint, sed uti in eo, ad quod tetenderint, maneant. Et propter finem omnia; caeterum finis ad aliud aliquid non refertur. Sed cum finis omnia sit, manens ipse sibi totus est. Et quia non excedens ex sese ulli alii tempori aut rei potius quam sibi proficit; ad finem ipsum semper intentio spei omnis extenditur. Et idcirco Dominus religiosae fidei patientiam fini se reservantem, ita adhortatur: Beatus qui permanserit usque in finem (Matth. X, 22), non utique ut sit beata defectio, et non esse sit fructus, et merces fidei sui cujusque constituatur abolitio: sed quia finis propositae beatitudinis inexcessus modus est, beati sunt qui usque ad finem consummandae beatitudinis manserint, non ultra se fidelis spei exspectatione tendente. Finis itaque est manendi immobilis ad quem tenditur status. Denique Apostolus impietatis finem ad desinendi metum praemonens, ait: Quorum finis est interitus, nostra autem exspectatio in coelis est (Philip. III, 19 et 20). Si itaque et beatis et impiis finis est, et finis intelligitur esse defectio: religionem atque impietatem finis exaequat, 393 quia utrumque per constitutum finem sit in commune non esse. Et ubi exspectatio nostra in coelis est, si per finem esse secundum impios (ad instar impiorum) desinamus? Quod si sanctis exspectatio, impiis vero finis debitus esse dicitur: tamen ne sic quidem finis creditur esse defectio; quia quae poena impietatis est, omnino non esse ad poenarum ultricium sensum, causa in his per defectionem sui non exstante patiendi? Finis itaque est indemutandae constitutionis mansura perfectio: quae et beatitudini reservata, et impietati est praeparata.

1129
29. Regni traditionem non esse regnandi defectionem. (Nunc igitur quia jam ambigi non potest, in fine non defectionem, sed non excessuram constitutionem esse intelligendam, quamquam adhuc quaedam in ipsa dicti absolutione sint reservata: tamen his tantum ad significationem sensus demonstratis, videamus an traditio regni defectio sit intelligenda regnandi; ut quod tradit Filius Patri, tradendo non teneat. Quod si quis stultae impietatis furore contendet; fateatur necesse est Patrem, cum tradidit omnia Filio, amisisse tradendo, si tradidisse traditis egere significet. Ait enim Dominus, Omnia mihi tradita sunt a patre meo (Luc. X, 22); et rursum: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18). Si igitur tradidisse caruisse est; Pater quoque his quae dedit caruit. Quod si Pater tradendo non caruit; ne Filius quidem intelligi potest his egere quae tradit. Ergo si tradidisse omnia, his ipsis quae tradidit non videtur eguisse; reliquum est, ut in tradendo dispensationis causa noscatur, cur et Pater tradendo non careat, et Filius dando non egeat.

1130
30. Subjectio Christi non humilitatem sonat, sed dispensationem.(De subjectione autem, ne quid in ea contumeliosum Filio deputetur, cum alia nonnulla fidei nostrae opitulentur, praecipue tamen sibi hic ipse locus aderit. Et primum communem sensum interrogo, utrum nunc subjectionem ita intelligendam putemus, tamquam servitutem dominatui, aut infirmitatem virtuti, aut honori inhonorationem contrariis qualitatibus subdimus, ut Filius secundum haec Deo patri sit dissidentis naturae diversitate subjectus. Quod si ita existimabitur, errorem hunc opinionis humanae apostolici sermonis cautela prohibebit. Subjectis enim sibi omnibus, tunc subjiciendum subjicienti sibi omnia ait: et per id, quod tunc subjicietur, dispensationem significavit in tempore. Nam si subjectionem aliud sentiemus, etsi tunc subjicietur, 394 certe subjectus modo non est: et efficiemus eum dissidentem et insolentem et impium, quem necessitas temporis tamquam fracto et compresso tyrannicae impietatis tumore, in seram obsequelam sit subditura. Et ubi illud erit: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. VI, 38); et rursum: Propterea Pater diligit me, quia omnia quae placita sunt ei facio (Joan. VIII, 29); sed et illud: Pater, fiat voluntas tua (Matth. XXVI, 40); vel hoc Apostoli: Humiliavit se factus obediens usque ad mortem (Philip. II, 8)? Et qui se humiliat, habet hoc in natura ne humilis sit; et qui fit obediens, suscipit ex voluntate quod obedit, dum per id, quod se humiliat, fit obediens. Unigenitus itaque Deus humilians se, et obediens Patri usque ad mortem crucis, quo genere, cum subjecta ei omnia sint, tunc subjiciendus ipse Patri intelligetur? nisi quod subjectio haec non novae obedientiae, sed dispensandi sacramenti est; quia et obsequela jam maneat, et in tempore sit ineunda subjectio? Nihil itaque nunc aliud subjectionis significatio, quam mysterii demonstratio est.


Hilarius-De Trinitate 1107