
Hilarius-De Trinitate 1131
1131
31. Christo jam subjecta sunt, quae dicuntur subjicienda. (Et quod sit, secundum hanc eamdem fidei nostrae spem intelligendum est. Nam resurgentem a mortuis Dominum Jesum Christum sedere a dextris Dei, non ignorabile est, etiam Apostolo testante, cum ait: Secundum operationem potentiae fortitudinis ejus, quam operatus est in Christo, cum eum excitavit a mortuis, et collocavit ad dexteram suam in coelis super omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed et in futuro, et omnia subjecit sub pedibus ejus (Ephes. I, 19 et seqq). Apostolicus namque sermo secundum Dei potestatem pro factis jam futura significat. Quae enim per adimpletionem temporum sunt gerenda, ea jam in Christo, in quo omnis est plenitudo, consistunt: et quaecumque futura erunt, dispensationis in his potius est ordo, quam novitas. Subjecit enim omnia Deus sub pedibus ejus, licet adhuc subjicienda sint: ut in eo, quod subjecta sunt, Christi indemutabilis sit potestas; in eo vero, quod subjicienda sunt, secundum plenitudinem temporum succedentium ad finem aetatum profectus sit.
1132
32. Evacuatio quid. Illius a subjectione discrimen. (Omnem autem contrariam virtutem evacuandam esse non obscura cognitio est, et hunc aeris principem et spiritalis nequitiae potestatem aeterno interitui tradendum, secundum illud: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit pater meus diabolo et 395 angelis ejus (Matth. XXV, 41). Evacuatio autem non idem est, quod subjectio. Nam evacuare adversantem potestatem, hoc est jus potestatis auferre ne maneat, et per potestatis evacuationem, regni est abolere dominatum. De quo et Dominus testatus est dicens, Regnum meum non est de hoc saeculo (Joan. XVIII, 36): hunc eumdem regni istius potentem mundi principem ante testatus, cujus potestas desinet regni sui evacuata dominatu (Joan. XVI, 21). Subjectio vero, quae et obedientiae et fidei est, eadem vel concessionis vel demutationis demonstratio est.
1133
33. Quatenus quod Christus sibi subjecit, subjecerit ei Pater.(Evacuatis itaque magistratibus, subjicientur inimici ejus. Ita autem subjicientur, ut ipse sibi subjiciat. Ita vero subjiciet, ut ei subjiciat Deus. Anne ignoravit Apostolus dicti evangelici virtutem, cum ait: Nemo venit ad me, nisi pater meus adducat illum ad me (Joan. VI, 41); cum tamen scriptum sit: Nemo vadit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV, 6)? ut nunc ipse sibi inimicos subjicit, et tamen Deus ei subjecit; omne per hoc opus ejus, Dei in eo esse opus testans. Et cum non nisi per eum eundum ad Patrem sit; ad eum tamen, nisi Pater adduxerit, non venitur. Nam dum filius Dei intelligitur, paternae in eo naturae veritas discitur. Atque ita et cognito Filio Deus pater advocat, et credito Filio Pater suscipit: quia significatio et cognitio Patris in Filio sit per significationem in se Dei patris, religiosos nos in eum paterna religione perferentis. Adducit ergo ita Pater, dum quod principale est pater creditur. Ad Patrem autem nemo vadit nisi per Filium: quia cessante in nobis fide Filii, ignorabilis Pater est, non adituris ad paternam religionem, nisi prius Filii veneratione suscepta. Atque ita Filio cognito, ad vitae nos aeternitatem Pater adducit et suscipit: et utrumque per Filium est, dum praedicatione per eum Patris, et perducit ad eum Pater, et ad Patrem ipse deducit. Ad absolutiorem itaque dicti praesentis intelligentiam commemoratio sacramenti istius fuit necessaria, ut per Filium esset, quod Pater nos et adducit et suscipit: et per hoc intelligeremus, 396 quatenus quod ipse sibi subjecit, Deus ei subjecit. Dei scilicet in eo natura per nativitatem manente, et ea quae ipse agit agente: dum ita agit, ut ea Deus agat; et tamen ipse ea, quae Deus egerit, agat: ita tamen, ut in eo quod ipse agit, filius Dei agere intelligatur; in eo vero quod Deus agit, paternae in eo naturae ut in filio proprietas sentiatur exsistere.
1134
34. Qui inimici Christo sint subjiciendi.(Evacuatis itaque magistratibus et potestatibus, subjicientur ei sub pedibus inimici ejus. Et quos inimicos intelligi oporteat, idem Apostolus docuit, dicens: Secundum Evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem dilecti propter patres (Rom. XI, 28). Hos ergo inimicos crucis Christi meminimus: sed quia diecti propter patres sunt, scimus eos subjectioni reservatos, secundum quod dictum est: Non enim volo vos ignorare, fratres, sacramentum hoc, ut non sitis vobis sapientes: quoniam ex parte obtusio facta est in Israel, quoad usque plenitudo nationum intret; et sic omnis Israel liberabitur, sicut scriptum est (Esai. LIX, 20 et seqq.), Et veniet a Sion, qui liberet, et avertat impietates ab Jacob, et hoc illis a me testamentum est, cum abstulero iniquitates eorum (Ibid. 25 et seqq). Inimici ergo subjicientur sub pedibus ejus.
1135
35. Subjiciuntur, quatenus gloriae Christi conformes. (Sed subjectionem illam quid consequatur, intelligendum est, nempe illud, Novissime devicta est ab eo mors (I Cor. XV, 26). Devictio autem mortis nihil aliud quam resurrectio ex mortuis est: cum interitus corruptione cessante, vivae jam coelestisque naturae constituatur aeternitas, secundum quod dictum est: Oportet enim corruptivum istud induere incorruptionem, et mortale istud induere immortalitatem. Cum autem mortale istud induerit immortalitatem, tunc fiet verbum quod scriptum est: Absorpta est mors in contentione. Ubi est mors aculeus tuus? Ubi est mors contentio tua? (Ibid. 53). In subjectione itaque inimicorum mors vincitur: et morte victa, immortalitatis vita succedit. Quae autem subjectionis perfecta illa post fidei subjectionem proprietas sit, idem Apostolus testatus est(Philipp. III, 24). Subjectio itaque etiam ea est, quae est ex natura in naturam concessio: dum a se secundum quod est desinens, ei subjicitur, cujus concedit in formam. Desinit autem, non ut non sit, sed ut proficiat: fitque ex demutatione subditus, in speciem suscepti alterius generis transeundo.
1136
36. Filii subjectio, gloriae paternae consortium.(Denique ut sacramenti hujus esset ratio absoluta, post novissime devictam mortem, tum ait: Cum autem dixerit, Omnia subjecta sunt, absque eo qui subjecit ei omnia, tunc ipse subjectus erit illi, qui ei subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I. Cor. XV, 26 et seqq.). Primus igitur sacramenti gradus est, subjecta esse ei omnia; et tunc ipsum subjectum fieri subjicienti sibi omnia: ut quemadmodum nos gloriae regnantis corporis sui subdimur, eodem rursum sacramento ipse regnans in gloria corporis subjicienti sibi universa subdatur. Subdimur autem gloriae corporis sui, ut in ea simus claritate, qua regnat in corpore: quia corpori ejus conformes erimus.
1137
37. Corporis Christi gloria.(Et quidem gloriam regnantis nunc corporis sui Evangelica non tacent. Ita enim scribitur, Domino dicente: Amen dico vobis, quoniam sunt aliqui de adstantibus istis, qui non gustabunt mortem, donec videant filium hominis venientem in regno suo (Matth. XVI, 28). Et factum est post dies sex, assumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum, et transfiguratus est Jesus ante eos, et resplenduit facies ejus ut sol, vestimenta autem ejus facta sunt sicut nix (Matth. XVII, 1 et 2). Gloria itaque venientis in regnum corporis Apostolis demonstrata est: Nam in habitu Dominus gloriosae transformationis suae constitit, regnantis corporis sui claritate patefacta.
1138
38. Consortium illius nobis promissum.(Et hujus quidem gloriae suae consortium Apostolis pollicens, ait: Sic erit in consummatione saeculi. Mittet filius hominis angelos 398 suos, et colligent de regno ejus omnia scandala et qui faciunt iniquitatem, et mittet eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno patris eorum: qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XIII, 40 et seqq.). Numquid non omnibus naturales corporalesque aures ad dictorum audientiam patent, ut ad audiendum dominica admonitione fuerit necessarium? Sed sacramenti scientiam Dominus insinuans, auditionem doctrinae fidelis exegit. In consummatione itaque saeculi de regno ejus scandala auferuntur. Habemus ergo regnantem Dominum secundum corporis claritatem, quo usque scandala auferantur. Habemus rursum conformes nos gloriae corporis sui in regno Patris, tamquam in solis claritate fulgentes: in qua habitum regni sui Apostolis in monte transformatus ostendit.
1139
39. Gloriam impertiens, tradit nos regnum Deo sine regni sui damno. Regnum traditum, nos. Tradens Christus, et hoc quatenus homo.(Tradet ergo regnum Deo patri: non ita, tamquam tradens potestate concedat, sed quod nos conformes gloriae corporis sui facti regnum Dei erimus. Non enim ait: Tradet suum regnum; sed Tradet regnum (I Cor. XV, 24), effectos nos per glorificationem corporis sui regnum Deo traditurus. Nos itaque tradet in regnum, secundum hoc in Evangeliis dictum: Venite, benedicti patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34). Fulgebunt ergo justi ut sol in regno patris eorum. Tradet enim Filius Deo regnum eos, quos vocavit in regnum, quibus et beatitudinem sacramenti hujus spopondit dicens: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Regnans itaque avertet scandala, et tunc justi in regno Patris tamquam sol fulgebunt. Tradet autem Deo patri regnum: et tunc quos regnum Deo tradiderit, Deum videbunt. Et quod regnum, ipse testatus est dicens ad Apostolos: In vobis enim est regnum Dei (Luc XVII, 21). Regnans itaque regnum tradet. Et si quis quaerat quis iste sit tradens regnum, audiet: Christus resurrexit a mortuis, 399 primitiae dormientium; quoniam per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 21). Omnis enim hic nunc praesentis quaestionis sermo de sacramento corporis est, quia Christus primitiae ex mortuis est. Quo autem Christus mysterio ex mortuis resurrexit, Apostolo dicente noscamus: Memento Christum a mortuis resurrexisse, de semine David (II Tim. II, 8): mortem itaque et resurrectionem ex ea tantum docens dispensatione esse, qua caro est.
1140
40. Subjectionis Christi causa, ut sit Deus omnia in omnibus. Qui id fiat.(Regnat autem in hoc eodem glorioso jam suo corpore, donec evacuatis magistratibus, et morte devicta subjiciat sibi inimicos. Et quidem ab Apostolo servatus hic modus est, ut magistratibus et potestatibus evacuatio, inimicis vero subjectio deputaretur. Quibus subjectis, subjicietur subjicienti sibi omnia, Dominus scilicet, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28), naturae assumpti corporis nostri natura paternae divinitatis invecta. Per id enim erit omnia in omnibus Deus, quia secundum dispensationem ex Deo et homine hominum Deique Mediator, habens in se ex dispensatione quod carnis est, adepturus in omnibus ex subjectione quod Dei est, ne ex parte Deus sit, sed Deus totus. Non alia itaque subjectionis causa est, quam ut omnia in omnibus Deus sit, nulla ex parte terreni in eo corporis residente natura, ut ante in se duos continens, nunc Deus tantum sit; non abjecto corpore, sed ex subjectione translato; neque per defectionem abolito, sed ex clarificatione mutato; acquirens sibi Deo potius hominem, quam Deum per hominem amittens. Subjectus vero ob id, non ut non sit, sed ut omnia in omnibus Deus sit; habens in sacramento subjectionis esse ac manere quod 400 non est, non habens in defectione ita se carere, ne non sit.
1141
41. Praedicta ex Evangeliis confirmantur.(Et quamquam ad intelligentiae hujus religiosam securitatem sufficiat nobis apostolica auctoritas, subjiciendum esse in tempore et per dispensationem Dominum Jesum Christum primitias dormientium, ut sit Deus omnia in omnibus: per quod non divinitatis infirmitas est, sed assumptionis profectus, dum homo et Deus, jam Deus totum est: tamen ne forte, quia et clarificatum in corpore dum in eo regnat, et postea subjiciendum ut Deus omnia in omnibus sit credimus, non etiam ex Evangeliis praesumpsisse existimemur; fidei nostrae testimonium non solum apostolicorum, sed etiam dominicorum dictorum professione est adstruendum; ut quod loquente Paulo Christus locutus est, id ante Paulum Christus ipse sit jam locutus.
1142
42. De filii hominis gloria.(Dispensationem itaque gloriae hujus Apostolis suis absoluta verborum significatione demonstrans ait: Nunc glorificatus est filius hominis, et Deus glorificatus est in eo. Si Deus glorificatus est in eo, et Deus glorificavit eum in se, et Deus protinus glorificavit eum (Joan. XIII, 31 et 32). Habemus primum gloriam filii hominis, deinde in filio hominis Dei gloriam, in eo quod dictum est: Nunc honorificatus est filius hominis, et Deus honorificatus est in eo. Hoc enim primum spectat ad corporis gloriam, quae ex naturae divinae consociatione gloriam mutuaretur. Succedit deinde gloriae plenioris profectus, ex incremento indultae jam corpori gloriae capessendus: Si Deus honorificatus est in eo, et Deus honorificavit eum in se, et Deus protinus honorificavit eum (Joan., XIII. 32). Per hoc enim glorificavit eum Deus in se, quia jam in eo glorificatus sit Deus. Nam quod 401 Deus in eo glorificatus est, ad corporis gloriam spectat, per quam Dei gloria intellecta per corpus est, gloria Dei per gloriam filii hominis intelligenda. Quod vero quia glorificatus in eo Deus est, et ideo glorificavit eum Deus in se; per incrementum glorificati in eo Dei, glorificavit eum in se Deus, ut quia jam regnat in gloria, quae ex Dei gloria est, ipse exinde in Dei gloriam transeat. In se enim eum Deus glorificavit, id est, in ea natura qua Deus est quod est: ut sit Deus omnia in omnibus, toto jam in Deum ex ea qua homo est dispensatione mansuro. Nec sane de tempore tacuit dicens: Et Deus glorificavit eum in se, et Deus protinus glorificavit eum (Ibidem): ut quia prodeunte ad proditionem Juda gloriam, quae sibi post passionem consecutura resurrectione futura esset, significasset in praesens; eam, qua in se eum Deus glorificaturus esset, in posterum reservaret; Dei in eo gloria per virtutem resurrectionis ostensa, ipso vero in Dei gloriam, id est, in Deum omnia in omnibus ex subjectionis dispensatione mansuro.
1143
43. Subjectionem prave intelligentes coercentur.(Et in eo quidem quanta furoris haeretici stultitia est, desperare id Deo, quod humanis suis spebus blandiatur; ut quod in homine Deus potens sit, id in se ipso efficiendo infirmus sit? Nec sermo istud, nec sensus rationis capax loquitur, ut naturali quadam necessitate ad consulendum nobis obnoxius Deus, sibi nihil afferre beatitudinis possit: non quod profectu egeat, qui imperturbatae naturae virtutisque sit, sed quia per dispensationem et sacramentum magnae pietatis, qui Deus est, et homo est, impotens sibi sit hoc se totum praestare, quod Deus est; cum nobis non ambigue indulturus 402 sit id quoque nos esse, quod non sumus. Vitae enim humanae atque mortis finis est resurrectio: et certissimum militiae nostrae stipendium est incorrupta aeternitas, non ad poenae perseverantiam manens, sed ad perpetuae gloriae fructum jucunditatemque non desinens. Cum igitur haec nostra terrenorum corporum origo in habitum naturae potioris excedat, et conformis gloriae dominici corporis fiat; Deus in forma servi repertus, licet jam glorificatus in corpore sit secundum quod in forma servi est, tamen conformis Deo non erit; ut qui nobis formam glorificati corporis sui tribuet, ipse corpori suo nihil ultra possit quam nobis ac sibi sit in commune praestare? Hoc enim quod dictum est: Tunc subjectus erit illi, qui ei subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor., XV, 28); plerique haereticorum ita affirmant: ut idcirco subjiciendus sit Deo patri Filius, ut Pater per subjectionem Filii Deus sit omnia in omnibus; tamquam et adhuc perfectio Deo desit, quam per filii subjectionem sit adepturus: absolutae itaque ac beatae divinitatis inops intelligendus, si Deus esse omnia in omnibus per provectionem temporum consequetur.
1144
44. Deo pleno nil deest, nil accedit.(Ac mihi quidem Deum sola veneratione intelligenti, non minus his respondere impium videtur, quam adesse; et de natura, quae humani sensus conceptionem excedat, verbis quorum adhuc significatio angustior quam intelligentia sit, enuntiare se posse confidere ac primum ambigere, desitne quid Deo, an plenus ipse sit, vel pleno jam pleniorem esse reliquum sit. Quod si Deus, cui non aliunde est quod Deus semper est, profectum habeat, ut plus sit aliquando; non potest tamen ad id pervenire, ne sibi nihil 403 desit: quia cui naturae profectus est reliquus, numquam intelligitur sine aliquo incremento residuo profecisse; dum natura ad profectum spectans, proficiens licet semper, semper tamen pateat ad profectum. Quod autem in plenitudine perfecta manet, semperque est, non sibi reliquit ut plenius sit: quia accessionem plenitudinis plenioris perfecta plenitudo non capiat. Et haec quidem de Deo ita opinandi piae intelligentiae species est, Deo nihil deesse, plenumque esse.
1145
45. In cogitandis Dei rebus Apostoli exemplum.(Caeterum non ignorat Apostolus, cujusmodi de Deo confessionis voce testandum sit, dicens: O profundum divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit, et retribuetur illi? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. (Rom., XI, 33, etc.) Non circumscribitur Deus mente terrena (V. lib. IV, n. 14), neque hoc sapientiae suae profundum sensu intelligentiae penetrantis attingitur, nec judicia constitutionum suarum perscrutantium ingenio apprehenduntur, nec viae cognitionis ejus investigabiles se consectantium studiis derelinquunt. In comprehensum profundum demersa ejus omnia sunt, nihilque de rebus ejus reperietur, nihil consectabitur. Sensum enim ejus nemo cognovit: et consilio non eguit externo. De nobis autem nunc omnis hic sermo est, non etiam de eo, per quem omnia sunt, qui est magni consilii Angelus (Esai., IX, 6), qui et ait: Nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth., XI, 25). Sed adversum imbecillas mentes nostras, et se ad definiendae circumscribendaeque naturae divinae demergentes profundum, confessione apostolicae protestationis utendum est: ne temeraria opinio aliquid sibi de Deo, praeter quam docetur, usurpet.
1146
46. Quae in humanum cadant intellectum.(Communis autem haec naturalium causarum intelligentia est, nihil in sensum cadere, nisi quod sensui subjacet, ut aut 404 res aliqua proposita oculis, aut opus quodque ipso sensu nostro ac mente posterius: quorum unum, quod aut attrectatur aut cernitur, concedit intra opinionis nostrae sententiam, ipso tactu visuque moderandum; aliud vero, quod fit in tempore, et quodam juniore a nobis aut gignitur aut constituitur exordio, quia sensum intelligentiae non praevenit, judicio quoque sensus dijudicantis obnoxium est. Non enim aut aspectus noster invisibilia dijudicat, qui non nisi tantum conspecta discernat: aut mens nostra se in id, quo non extitit, tempus exstendet, et antiquiora ortu suo pervestigabit, cum non nisi earum rerum tantum opinioei, quarum ipse sit senior, relinquatur: quae plerumque ipsa per necessitatem naturalis suae infirmitatis incerta, absolutam scientiam in causarum cognitione non teneat; nedum modo earum, quae ante se sint aeterna ratione, sensu ultra nativitatem suam redeunte percipiat.
1147
47. Deus imperscrutabile profundum. Nullus eget.(Et idcirco Apostolus, quia numquam nisi ea in cognitionem caderent, quae sensui posteriora succederent, commemorato sapientiae Dei profundo, et inexscrutabilium judiciorum infinitate, et investigabilium viarum secreto, et incogniti sensus ignoratione, et consilii non communicati inintelligentia, subjecit: Quis enim prior dedit, et retribuetur illi? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum (Rom., XXI, 35 et 36). Deus, qui semper est, non subjectus est modo, neque ab anteriore sui aliquo motu mentis aut intelligentiae praevenitur. Et idcirco investigabile et imperscrutabile ipse totus profundum est. Totus autem ita, ut non per hoc definitus in modum sit, sed intellectus sit in immenso: quia a nemine quod est sumpsit, nec prior ei dedit aliquis, ut retribui officium danti oporteat. Ex ipso enim et per ipsum et in ipso omnia sunt. Non eget ex se et per se et intra se manentibus; nec qui origo, nec qui opifex est, nec qui continens est,et internis externus, 405 et effectis conditor: et suorum ipse egens numquam est. Nihil ante est, nihil aliunde, nihil extra se est. Quo igitur caret plenitudinis profectu, ut per tempus adhuc Deus omnia in omnibus sit? Vel unde sumet, extra quem nihil est? nihil autem ita, ut semper ipse sit. Et qui ipse semper est, et extra quem nihil est, quo incremento explendus est, vel quo augmento demutandus est, dicens: Ego sum, et non demutor (Malac., III, 6): cum non relinquatur vel ad demutationem locus, vel ad profectum causa, vel ad aeternitatem anterius, vel ad Deum aliud praeter quam Deus ipse est? Non ergo per subjectionem Filii Deus erit omnia in omnibus: neque per causam consummabitur, ex quo et per quem et intra quem omnis causa consistat. Manet itaque ut est semper Deus, nec profectu eget qui ad id quod est, ex se ac sibi semper est.
1148
48. Filius indemutabilis. Exinaniens se non est demulatus. Deum esse omnia in omnibus profectus noster est.(Sed ne in unigenitum quidem Deum demutandae naturae cadit necessitas. Deus enim est, quod plenae ac perfectae divinitatis est nomen. Nam ut superius docuimus, et repetitae gloriae significatio, et subjectionis causa est, ut sit Deus omnia in omnibus; esse autem Deum omnia in omnibus, sacramentum est, non necessitas. In forma enim Dei manens formam servi assumpsit, non demutatus, sed se ipsum exinaniens, et intra se latens, et intra suam ipse vacuefactus potestatem: dum se usque ad formam temperat habitus humani, ne potentem immensamque naturam assumptae humilitatis non ferret infirmitas; sed in tantum se virtus incircumscripta moderaretur, in quantum oporteret eam usque ad patientiam connexi sibi corporis obedire. Quod autem se ipsum intra se vacuefaciens continuit, detrimentum non attulit potestati; cum intra hanc exinanientis se humilitatem, virtute tamen 406 omnis exinanitae intra se usus sit potestatis.
1149
49. Quod itaque Deus erit omnia in omnibus, assumptionis nostrae profectus est. Qui enim, cum esset in forma Dei, repertus est in forma servi, rursum confitendus est in gloria Dei patris: ut non ambigue in ejus forma manens intelligatur, in cujus erit gloria confitendus. Dispensatio itaque tantum est, non demutatio: in eo enim est, in quo erat. Sed cum medium est quod esse coepit, id est, homo natus; totum ei naturae, quae antea Deus non fuit, acquiritur, cum Deus esse omnia in omnibus post sacramentum dispensationis ostenditur. Nostra haec itaque lucra sunt, et nostri profectus, nos scilicet conformes efficiendi gloriae corporis Dei. Caeterum unigenitus Deus, licet et homo natus sit, non tamen aliud quam Deus omnia in omnibus est. Subjectio enim illa corporis, per quam quod carnale ei est, in naturam spiritus devoratur, esse Deum omnia in omnibus eum, qui praeter Deum et homo est, constituet: noster autem ille homo in id proficit. Caeterum nos in hominis nostri conformem gloriam proficiemus, et in agnitionem Dei renovati, ad Creatoris imaginem reformabimur, secundum Apostoli dictum: Exuti veterem hominem cum actibus suis, et induti novum eum, qui innovatur in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 9 et 10). Consummatur itaque homo imago Dei. Namque conformis effectus gloriae corporis Dei, in imaginem Creatoris excedit, secundum dispositam primi hominis figurationem. Et post peccatum veteremque hominem, in agnitionem Dei novus homo factus, constitutionis suae obtinet perfectionem, agnoscens Deum suum, et per id imago ejus: et per religionem proficiens ad aeternitatem, et per aeternitatem Creatoris sui imago mansurus.
1200
LIBER DUODECIMUS.Adversus solemnia haereticorum effata, Non fuit antequam nasceretur, et, De non exstantibus factus est, aeternam divinamque Christi nativitatem tuetur. Et illis quidem volentibus creaturam eum esse, quia de se Sapientiae nomine dixerit, Dominus creavit me, resistit Hilarius; 1o quia colitur Christus, cum vetitus sit cultus creaturae; 2o quia cuncta per eum condita sunt, et proprium ei Creatoris est nomen; 3o quia in eum non cadit ut speret, ut serviat, ut non sponte subjectus sit, ut liberandus sit: quibus obnoxia est, secundum Apostolum, omnis creatura; 4o quia cum forma Dei sit natura Dei, si Christus in forma Dei manens creatura est, erit quoque Pater creatura; 5o quia Patri et Filio aequalis honor est deferendus; 6o quia Pater uteri nomine illum e propria substantia sese genuisse significat: postremo quia nusquam eum Pater nisi proprium Filium appellat, nec ille Deum nisi proprium Patrem. Contra alii Filii significantur facti, non nati; nec usquam proprietatis nomine donantur. Ubi enim ait Deus, Filios genui, non addit meos. Ita vero dicit, Filius meus primogenitus Israel, ut meus in primogenitum, non in Filium cadat.Deinde aeternitatem attingit nativitatis Christi, a caeterarum rerum origine eo differentis, quod illae per causam quae ex nihilo sit, et post tempus quo non fuerint, fiant; ipse vero cum ex eo sit qui est, neque non aliquando, neque ex causa nihilo umquam obnoxia fuerit.Objectantibus, Si natus est, aliquando non fuit; non enim fuit antequam nasceretur: Respondet, Filium ab aeterno Patre natum, perinde aeternum esse.Ad id quod reponunt, Omne quod natum est, non fuit; quia in id natum est ut esset: hoc de rebus humanis concedit, negat de divinis, in quibus ut semper est Pater, ita et semper est Filius: cujus nativitas cum ante tempora aeterna sit, nec tempori subjacet, nec nostro sensui.Instant: Si non percipitur non fuisse antequam natus, sentiendus est natus esse qui erat. Quibus responsio est, eum qui natus praedicatur, non percipi prius fuisse; sicut nec intelligi aliquando non fuisse, qui semper natus sentitur.Neque efficacius Deum non semper patrem fuisse confingunt; si quidem ex Salomonis, David et Pauli verbis non ambigua est Filii aeternitas. Hanc ita evidenter demonstrat Sapientia, cum non modo se ante saecula fundatam, sed et aeternae rerum praeparationi adfuisse, et perinde aeternis coaeternam esse declarat: ut Christum ante Mariam exstitisse Judaeus hinc convinci facile possit.Moveret forte quod creatam se dicat, nisi se doceret et genitam. Neque vero idipsum duobus verbis significasse existimanda est, quae creatam se per causam, ante causam autem genitam profitetur.Ita etiam dum Patrem mundi fabricatorem esse docet, impium illum sensum enecat, quo ipsam in opera creatam ita interpretantur, ut saeculi efficiendi causa Christus primum effectus sit: cum non nativitatis, sed dispensationis suae respectu Christus dictus sit in opera creatus; quam quidem dispensationem ab initio saeculi obierit, dum per assumptam variae creationis speciem Adae, Cain, Abel, Noe, Agar, Abrahae, Moysi, Jacob aliisque Patribus se conspicabilem praebuit. Hic attingitur, neque rejicitur ut impia, sed ut indocta, quorumdam interpretatio, qui aeternam quoque nativitatem ibi creatum ea fere ratione dici putant, qua Christum ex Maria vere natum, factum tamen Paulus praedicarit: ut nimirum omnis in generatione illius passionis opinio amoveatur. Tandem Hilarius confessione fidei suae de Patre, Filio et Spiritu Sancto librum hunc ac totum opus absolvit.
1201
1. Ipsa haereticorum objecta ducunt ad veritatem. ( Tendimus tandem, jam sancto Spiritu prosequente, ad tutum securae fidei tranquillumque portum. Atque ita ut multo mari ventoque jactatis accidere saepissime solet, ut cum eos circa oras portuum impediti et graves fluctus nonnumquam morentur, ad ultimum in notam sibi fidamque stationem ipse ille ingentis terribilisque undae aestus impellat. Quod nobis, ut spero, duodecimo hoc adversum haereticam tempestatem nitentibus libro continget: ut cum in eo gravissimae impietatis fluctui communitam puppim damus, ipse ille nos fluctus ad optatae quietis sinum devehat. Omnibus enim incerto doctrinae vento circumactis, hinc metus, hinc periculum, hinc etiam saepe naufragium est, quia unigenitus Deus sub prophetica auctoritate creatura esse defenditur: ut in eo non sit nativitas, sed creatio, quia ex persona Sapientiae dictum est, Dominus creavit me initium viarum suarum (Prov. VIII, 22). Hic hiemis eorum maximus fluctus est, haec tortuosi turbinis gravis unda est: quae excepta a nobis, et securo navigio infracta, usque ad ipsum nos tutissimum portum optati littoris prosequitur.
1202
2. Certa de Filio fidei veritas.(Non incertis autem neque otiosis, nautarum modo, nitimur spebus: quos interdum votis magis quam fiducia navigantes, vagi instabilesque venti aut deserunt, aut depellunt. Caeterum nobis adest inseparabilis fidei Spiritus dono unigeniti Dei permanens, et nos indemutabili cursu ad tranquilla deducens: Non enim Dominum Christum creaturam, quia neque ipse est; neque facturam, quia facturarum omnium ipse est Dominus: sed Deum novimus, Deum Dei patris propriam generationem. Nos quidem omnes, secundum bonitatis dignationem, dicti assumptique sumus Dei filii; sed ille verus unus patri Deo filius, et vera atque absoluta, manens tantum in cognitione utriusque, nativitas. Nostra vero tantum haec sola religio est, Filium confiteri non adoptivum, sed natum; neque electum, sed generatum. Non enim aut factum, aut 410 non natum praedicamus: quia neque Creatorem creaturis comparamus, neque nativitatem sine generatione mentimur. Non per se est, qui per nativitatem est. Neque non natus est, qui filius est. Neque qui filius est, aliter potest quam nascendo esse quod filius est.
1203
3. Apud Arianos pugnat secum propheticus et evangelicus Spiritus.(Nemini autem dubium est, contrarias semper obnitentesque impietatis causas esse causis religionum: neque posse id pie suscipi, quod impie susceptum esse decernitur: ut aut hi nunc novi apostolicae fidei emendatores evangelicum et propheticum Spiritum in lites dividant, et in jurgia partiantur; aut hi aliter prophetaverint, et hi aliter praedicaverint: quia Salomon ad creaturae nos venerationem vocet, Paulus vero servientes creaturae coarguat. Quae utique non videntur sibi secundum impietatis intelligentiam convenire (Gal. I, 15,) ut Apostolus, et per legem edoctus, et per praefinitionem segregatus, (II Cor. XIII, 3), et per loquentem in se Christum loquens, prophetiam aut ignoraverit aut non ignoratam dissolverit: et nescierit creaturam Christum, quem creatorem nuncupaverit; et vetuerit creaturae religionem, qui soli Creatori serviendum monuerit dicens: Qui immutaverunt veritatem Dei in mendacium, et servierunt creaturae praeterito Creatore, qui est benedictus in saecula saeculorum (Rom. I, 25).
1204
4. Christus proprie creator nuncupatur.(Parumne arguit hanc falsiloquii impietatem, loquens in Paulo Christus Deus? Parumne demutatae veritatis mendacium damnat? Per Dominum enim Christum creata omnia sunt: et idcirco ei proprium nomen est ut creator sit. Non cadit in eum efficientiae suae et natura et nuncupatio. Testis nobis est Melchisedech, creatorem coeli atque terrae Deum ita praedicans: Benedictus Abraham Deo summo, qui creavit coelum et terram (Gen. XIV, 19). Testis est et Osee propheta dicens: Firmans coelum, et creans terram ego Dominus Deus tuus, cujus manus creaverunt omnem militiam coeli (Osee, XIII, 4). Testis et Petrus ita scribens: Quasi fideli creatori commendantes animas vestras (I Pet. IV, 19). Quid operis nomen opifici imponimus? Quid nostris Deum cognominamus? Creator 411 noster est, creator omnis militiae coelestis est.
1205
5. Christus nequit dici creatura(Haec cum ad Filium, per quem facta sunt omnia, apostolica atque evangelica fide intelligenda referantur; quomodo his ipsis quae gessit aequabitur, et in ea erit naturae nuncupatione, qua cuncta sunt? Primum quidem humanae intelligentiae sensus haec respuit, ut creator creatura sit; quia creatio per creatorem est. Qui si creatura sit; et corruptioni subditus est, et expectationi obnoxius est, et servituti subjectus est. Ait enim idem beatus apostolus Paulus: Etenim longinqua exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Vanitati enim creatura subjecta est non sponte, sed propter eum qui subdidit eam in spe. Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem claritatis filiorum Dei (Rom. VIII, 19 etc.). Si igitur Christus creatura est, necesse est sub spe longinquae exspectationis incertus sit, et longa ejus exspectatio nostra potius exspectet, et expectans ea vanitati subjectus sit, et per necessitatis subjectionem non sponte subjectus sit. Subjectus autem non sponte cum sit, necesse est et servus sit; servus autem cum sit, maneat etiam in corruptione naturae. Haec enim omnia creaturae propria esse Apostolus docet: a quibus per longinquam exspectationem liberanda, secundum humanam gloriam clarescet. Et o imprudentem de Deo atque impiam professionem, his eum per creaturae contumeliam ludibriis deputare, ut speret, ut serviat, ut coactus sit, ut cognitus sit, ut liberandus sit in nostra, non in sua, cum de suis nos ad aliquid provehamur.
Hilarius-De Trinitate 1131