Latin - Humanae Vitae 24

24
24. Nune autem Nostrae cohortationis verbis viros scientiarum studiosos prosequi libet, qui multum bono matrimonii et familiae, pacique conscientiarum inservire possunt, si collatis studiis diversas condiciones, honestae ordinationi procreationis humanae faventes, penitius elucidare conentur (Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et Spes, n. 52: A.A.S. LVIII (1966) p. 1074). Id enim in primis exoptandum est - quod antea fuit Pii XII votum - ut medica ars ad honeste temperandae prolis satis certum fundamentum statuere valeat, quod in perspectis naturalibus vicibus consistat (Alloc. ad Conventum Societatis, quam Fronte della Famiglia appellant, et ad Consociationem Familiarum Fecundarum: A.A.S. XLIII (1951) p. 859). Ita quidem docti homines, ii praesertim qui catholico nomine censentur, sua data opera res plane se habere ostendent, ut Ecclesia docet, nempe veram contradictionem inter divinas leges vitae transmittendae et germani amoris coniugalis fovendi adesse non posse (Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et Spes, n. 51: A.A.S. LVIII (1966) p. 1072).

25
25. Nunc vero Nostra oratio peculiari modo ad filios Nostros convertitur, ad eos praesertim, quos Deus in matrimonii statu ad sibi serviendum vocat. Ecclesia enim, dum inviolabiles divinae legis condiciones tradit, salutem nuntiat viasque gratiae per sacramenta reserat, unde homo nova efficitur creatura, quae in caritate germanaque libertate superno sui Creatoris et Salvatoris consilio respondeat suaveque etiam Christi iugum sentiat (Cfr.
Mt 11,30).

Eius igitur voci modeste obsecuti, christiani coniuges meminerint, suam vocationem ad vitam christianam, e baptismate exortam, sacramento Matrimonii amplius et explicatam et confirmatam esse. Eodem namque ipsi roborantur et veluti consecrantur, ut fideliter munia sua exsequantur, vocationem ad expletam sui formam perficiant, christianumque testimonium, ut eos addecet, coram mundo edant (Cfr. Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et Spes, n. 48: A.A.S. LVIII (1966) pp. 1067-1069; Const. dogm. Lumen gentium, n. 35: A.A.S. LVII (1965) pp. 40-41). Tale enim munus Dominus iisdem committit, ut hominibus patefaciant illius legis sanctitatem itemque suavitatem, qua mutuus eorum amor cum adiutrice opera ab ipsis data amori Dei, humanae vitae auctoris, arte coniungitur.

Nullo sane modo hic reticere volumus difficultates, interdum graves, in quas christianorum coniugum vita incurrit: nam iis, ut unicuique nostrum, angusta porta, et arta via est, quae ducit ad vitam (Mt 7,14). Attamen huiusce spe vitae tamquam clarissima luce eorum iter collustretur, dum forti contendunt animo, ut sobrie et iuste et pie vivant in hoc saeculo (), plane noscentes praeterire figuram huius mundi ().

Quapropter coniuges destinatos sibi labores libenter suscipiant, cum fide tum ea spe roborati, quae non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis (Rm 5,5); assidua deinde prece divinum auxilium implorent atque praesertim e perenni Eucharistiae fonte gratiam et caritatem hauriant. Si autem peccatis adhuc retineantur, ne concidant animo, sed humiles et constantes ad Dei misericordiam confugiant, quam abunde Paenitentiae Sacramentum dilargitur. Huiusmodi profecto ratione ad coniugalis vitae perfectionem pervenire poterunt, quam Apostolus his verbis exponit: Viri diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam( ... ) Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit, et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam ( ... ). Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum (Ep 5,25 Ep 28-29 Ep 32-33).

26
26. Eorurn autem fructuum, qui maturescunt si acri animi intentione lex divina custoditur, praestantissimus sane colligitur, cum ipsi coniuges haud raro alios quoque experientiae suae participes facere cupiunt. Inde fit, ut ipsa laicorum vocationis amplitudine novum quoddam ac perinsigne apostolatus genus comprehendatur, quo pares paribus inserviunt: tum enim ipsi coniuges apostolicum pro ceteris coniugibus munus obeunt, quibus sese duces praebent. Quod profecto inter tot christiani apostolatus formas opportunissimum hodie esse videtur (Cfr. Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen Gentium, nn. 35 et 41: A.A.S. LVIII 1965 pp. 40-45; Const. past. Gaudium et Spes, nn. 48-49: A.A.S. LVIII (1966) pp. 1067 - 1070; Decr. Apostolicam actuositatem, n. 11, A.A.S. LVIII (1966) pp. 847-849).

27
27. Egregiam pariter reverentiam praestamus medicis artisque salutaris ministris, qui, in suo quisque munere exsequendo, ea quae ab ipsis praecipua christianae vocationis ratio postulat, potius quam humanam quamlibet utilitatem, servare student. Constantes igitur perseverent in proposito iis semper consiliis favendi, quae et fidei et rectae rationi adhaerescant, eoque contendant, ut iisdem in peculiari suo coetu assensionem et observantiam concilient. Praetereaque id tamquam proprium artis suae munus habeant, necessariam huiusce difficilioris provinciae doctrinam sibi plane comparare, ut nempe sententiam exquirentibus coniugibus recta dare consilia iustamque ostendere viam possint, quae iure ac merito ab ipsis postulentur.

28
28. Vos autem, dilecti Filii sacerdotes, qui pro sacro, quo fungimini, munere sive singulorum hominum sive familiarum consultores ac spirituales duces agitis, magna Nos pleni fiducia compellamus.

Vestrum namque praecipuumque officium est - vos praesertim alloquimur, qui moralem theologiam traditis - Ecclesiae de matrimonio doctrinam integre aperteque proponere. Vos primi in ministerio vestro perfungendo exemplum sinceri obsequii edite, quod interius exteriusque ecclesiastico Magisterio tribuendum est. Etenim nostis tali vos obsequio devinciri non potius illis de causis, quae allatae sunt, quam ob Sancti Spiritus lumen, quo praecipue Ecclesiae Pastores in explananda veritate fruuntur (Cfr. Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen Gentium, n. 25: A.A.S. LVII (1965) pp. 29-31). Neque vos fugit, summi esse momenti, ad animorum pacem populique christiani unitatem servandam, ut in re morali ita in re dogmatica omnes Ecclesiae Magisterio parere eodemque uti sermone. Quamobrem, sollicitiora verba magni Apostoli Pauli usurpantes, toto vos pectore iterum appellamus: Obsecro ... vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia (
1Co 1,10).

29
29. Porro si nihil de salutari Christi doctrina demittere praecellens quoddam caritatis erga animos genus est, at idem semper cum tolerantia atque caritate coniungatur oportet, quarum ipse Redemptor, cum hominibus et colloquens et agens, exempla prodidit. Is enim, cum venisset non ad iudicandum, sed ad salvandum mundum (), acerbe quidem severus in peccata, sed patiens ac misericors in peccatores fuit.

Suis igitur difficultatibus afflictati, coniuges in sermone et in corde sacerdotis expressam veluti imaginem vocis et amoris nostri Redemptoris inveniant.

Fiduciae autem pleni loquamini, dilecti Filii, pro certo habentes, Sanctum Dei Spiritum, dum adest Magisterio rectam proferenti doctrinam, intus corda fidelium illustrare eosque ad assentiendum invitare. Coniuges vero necessariam precandi viam edocete, apteque instituite, ut saepius magna cum fide ad Eucharistiae et Paenitentiae sacramenta accedant, neque umquam pro sua infirmitate animos demittant.

30
30. Sed nunc, Encyclicas hasce Litteras concludentes, ad vos, dilecti ac venerabiles in episcopali munere Fratres, quibuscum curas de spirituali bono Populi Dei artius participamus, mentem Nostram reverenter amanterque convertimus. Etenim vos omnes instanti hac petitione invitamus, ut vestris praeeuntes sacerdotibus, sacri ministerii adiutoribus, vestrisque fidelibus, omni studio nullaque mora in matrimonii tutelam in eiusque sanctitudinem asserendam incumbatis, quo magis usque coniugalis vita humanam christianamque sui perfectionem assequatur. Id vero muneris tamquam maximum opus et onus, in praesenti vobis commissum, habetote. Nam, ut plane nostis, idem munus certam pastoralis ministerii ordinationem postulat, quae ad omnes humanae industriae provincias, nempe ad res oeconomicas, bonas doctrinas socialesque rationes pertinet: quae omnia si magis simulque progredientur, tum non solum tolerabilior, sed et facilior itemque laetior vita parentum ac liberorum in intimo familiarum sinu evadet, atque fraterna uberior caritate veraque pace tutior fiet convictus in hominum societate, sancte servato consilio, quod Deus de mundo mente concepit.

31
31. Vos, venerabiles Fratres, vos dilectissimi Filii, vosque omnes, bonae voluntatis homines, ad grande profecto opus et educationis et progressionis atque caritatis Nos nunc advocamus, firmissima freti Ecclesiae doctrina, quam Petri Successor, una cum catholici episcopatus Fratribus, fideliter custodit atque interpretatur. Quod magnum revera opus, ut persuasissimum Nobis habemus, tum mundi tum Ecclesiae bono cedit, siquidem homo ad veram felicitatem, quam totis sui animi viribus affectat, pervenire nequit, nisi leges observat, a summo Deo in ipsius natura insculptas, quae sunt prudenter amanterque colendae. Tanto igitur operi, nec non vobis omnibus ac potissimum coniugibus, a Deo sanctissimo et misericordissimo supernarum copiam gratiarum imploramus, quarum pignus Apostolicam Nostram Benedictionem libenter vobis impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Iulii, in festo S. Iacobi Apostoli, anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri sexto.

PAULUS PP. VI



Latin - Humanae Vitae 24