Job (NV) 34

Capitulum 34

34 1 Pronuntians itaque Eliu etiam haec locutus est:
2
" Audite, sapientes, verba mea; et eruditi, auscultate me.
3
Auris enim verba probat, et guttur escas gustu diiudicat.
4
Iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius.
5
Quia dixit Iob: "Iustus sum, et Deus avertit iudicium meum;
6
in iudicando enim me mendacium est, violenta sagitta mea absque ullo peccato".
7
Quis est vir, ut est Iob, qui bibit subsannationem quasi aquam,
8
qui graditur una cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis?
9
Dixit enim: "Non prodest viro, etiamsi cum Deo familiariter agit".
10
Ideo, viri cordati, audite me: Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.
11
Opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet eis.
12
Vere enim Deus non operatur malum, nec Omnipotens subvertet iudicium.
13
Quis commisit ei terram suam, aut quis posuit totum orbem?
14
Si direxerit ad se cor suum, spiritum illius et halitum ad se trahat,
15
deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.
16
Si habes ergo intellectum, audi hoc et ausculta vocem eloquii mei:
17
Numquid, qui non amat iudicium, reget imperio? Num iustum magnum condemnabis,
18
qui dicet regi: "Nequam!", qui vocabit duces: "Impios!",
19
qui non accipit personas principum nec cognovit opulentum, cum disceptaret contra pauperem? Opus enim manuum eius sunt universi.
20
Subito morientur; et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt, et auferent violentum absque conatu.
21
Oculi enim eius super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
22
Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi, qui operantur iniquitatem.
23
Nec enim ultra homini ponit conveniendi locum, ut veniat ad Deum in iudicium.
24
Conteret potentes sine inquisitione et stare faciet alios pro eis.
25
Novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem, et conterentur.
26
Quasi impios percussit eos in loco videntium,
27
qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt,
28
cum induceret ad se clamorem egeni et audiret vocem pauperum.
29
Ipse enim si quieverit, quis est qui condemnet? Et si absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, super gentem et super homines simul?
30
Ne regnet homo impius, ne sint laquei populo.
31
Si enim dixit quispiam Deo: "Ferre debui! Iam non perverse agam.
32
Dum videam, tu doce me; si iniquitatem operatus sum, ultra non addam".
33
Numquid pro te Deus satisfaciet, quia respuisti? Tu enim eliges, et non ego; et si quid nosti melius, loquere.
34
Viri intellegentes loquentur mihi, et vir sapiens, qui audiet me:
35
"Iob autem non in sapientia locutus est, et verba illius non sonant disciplinam".
36
Utique, probetur Iob usque ad finem de responsionibus hominum iniquitatis.
37
Quia addit super peccata sua delictum, inter nos plaudit manibus et multiplicat sermones suos contra Deum ".


Capitulum 35

35 1 Igitur Eliu haec rursum locutus est:
2
" Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: "Iustificatio mea coram Deo"?
3
Dixisti enim: "Quid ad te? Vel quid tibi proderit, si ego peccavero?".
4
Itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum.
5
Suspice caelum et intuere et contemplare nubes quod altiores te sint.
6
Si peccaveris, quid facies ei? Et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum?
7
Porro si iuste egeris, quid donabis ei? Aut quid de manu tua accipiet?
8
Homini, qui similis tui est, nocebit impietas tua, et filium hominis adiuvabit iustitia tua.
9
Propter multitudinem oppressorum clamabunt et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum,
10
sed nemo dixit: "Ubi est Deus, qui fecit me, qui dedit carmina in nocte,
11
qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos?".
12
Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum.
13
Etiam, frustra: non audiet Deus, et Omnipotens non intuebitur.
14
Omnino cum dixeris: "Non considerat", iudicium est coram illo, et exspectas eum.
15
Et nunc cum dicis: "Ira eius poenas non infert, nec ulciscitur scelus valde",
16
Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat ".


Capitulum 36

36 1 Addens quoque Eliu haec locutus est:
2
" Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
3
Repetam scientiam meam a longe et Factori meo tribuam iustitiam.
4
Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfectus scientia adest tecum.
5
Deus potens est; non abicit, potens virtute cordis.
6
Non vivere faciet impium, sed iudicium pauperibus tribuit.
7
Non auferet a iusto oculos suos et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
8
Et si fuerint vincti compedibus et vinciantur funibus paupertatis,
9
indicabit eis opera eorum et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
10
Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat, et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
11
Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono et annos suos in deliciis.
12
Si autem non audierint, transibunt per canalem mortis et consumentur in stultitia.
13
Impii corde sibi reponent iram Dei neque clamabunt, cum vincti fuerint.
14
Morietur in iuventute anima eorum, et vita eorum in adulescentia.
15
Eripiet de angustia sua pauperem et revelabit in tribulatione aurem eius.
16
Igitur salvabit te de ore angusto, amplitudo et non angustiae erunt sub te; requies autem mensae tuae erit plena pinguedine.
17
Causa tua quasi impii iudicata est, causam iudiciumque tenebunt.
18
Cave, ne te seducat abundantia, nec multitudo donorum inclinet te.
19
Nonne proferetur clamor tuus nisi in angustia? Et omnes conatus roboris?
20
Ne inhies nocti, ut ascendat turba pro eis.
21
Cave, ne declines ad iniquitatem; propter hoc enim expertus es miseriam.
22
Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua. Quis ei similis doctor?
23
Quis poterit scrutari vias eius, aut quis potest ei dicere: "Operatus es iniquitatem"?
24
Memento, ut magnifices opus eius, de quo cecinerunt viri.
25
Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul.
26
Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram; numerus annorum eius inaestimabilis.
27
Qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar fluminis,
28
quos nubes effundunt, stillantes super homines multos.
29
Profecto quis intellegit dilatationem nubium, strepitum tabernaculi eius?
30
Ecce extendit circum se lumen suum et fundamenta maris texit.
31
Per haec enim iudicat populos et dat escas copiose.
32
In manibus abscondit lucem et praecipit ei, ut percutiat.
33
Fragor eius de eo annuntiat, zelans ira contra iniquitatem.


Capitulum 37

37 1 Super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo.
2
Audite fremitum vocis eius et murmur de ore illius procedens.
3
Subter omnes caelos ipsum revolvit, et lumen illius super terminos terrae.
4
Post eum rugiet sonitus, tonabit voce magnitudinis suae; et non retardabit, cum audita fuerit vox eius.
5
Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia.
6
Qui praecipit nivi, ut descendat in terram, et hiemis pluviis et imbri, ut roborentur.
7
Qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua.
8
Ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur.
9
Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus.
10
Flante Deo, datur gelu, et expansio aquarum solidatur.
11
Fulgur proicitur a nube, et nubes spargunt lumen suum;
12
quae lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne, quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum,
13
sive in castigatione terrae suae, sive in misericordia eas iusserit inveniri.
14
Ausculta haec, Iob; sta et considera mirabilia Dei.
15
Numquid scis quando praeceperit Deus, ut ostenderent lucem nubes eius?
16
Numquid nosti semitas nubium magnas et mirabilia perfecti scientia?
17
Nonne vestimenta tua calida sunt, cum quieverit terra austro?
18
Tu forsitan cum eo expandisti caelos, qui solidissimi, quasi aere, fusi sunt?
19
Ostende nobis quid dicamus illi; nos disponere verba nescimus propter tenebras.
20
Quis narrabit ei, quae loquor? Et, si locutus fuerit, homo deglutietur.
21
At nunc non vident lucem: aer offuscatus est nubibus, sed ventus transiens fugabit eas.
22
Ab aquilone splendor auri venit; et circa Deum terribilis maiestas.
23
Omnipotentem attingere non possumus: magnus fortitudine; et iudicium et multam iustitiam deprimere non potest.
24
Ideo timebunt eum homines, non contemplabitur omnes, qui sibi videntur corde sapientes ".


Capitulum 38

38 1 Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit:
2
" Quis est iste obscurans consilium sermonibus imperitis?
3
Accinge sicut vir lumbos tuos; interrogabo te, et edoce me.
4
Ubi eras, quando ponebam fundamenta terrae? Indica mihi, si habes intellegentiam.
5
Quis posuit mensuras eius, si nosti? Vel quis tetendit super eam lineam?
6
Super quo bases illius solidatae sunt? Aut quis demisit lapidem angularem eius,
7
cum clamarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei?
8
Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de visceribus procedens,
9
cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi fascia obvolverem?
10
Definivi illud terminis meis et posui vectem et ostia
11
et dixi: Usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos.
12
Numquid in diebus tuis praecepisti diluculo et assignasti aurorae locum suum,
13
et, cum extrema terrae teneres, excussi sunt impii ex ea?
14
Vertetur in lutum signatum et stabit sicut vestimentum.
15
Cohibetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
16
Numquid ingressus es scaturigines maris et in novissimis abyssi deambulasti?
17
Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti?
18
Numquid considerasti latitudinem terrae? Indica mihi, si nosti omnia:
19
In qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit;
20
ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius?
21
Novisti, nam tunc natus eras, et numerus dierum tuorum multus!
22
Numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti,
23
quae praeparavi in tempus angustiae, in diem pugnae et belli?
24
Per quam viam spargitur lux, diffunditur ventus urens super terram?
25
Quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam fulmini tonanti,
26
ut plueret super terram absque homine, in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
27
ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas in terra arida?
28
Quis est pluviae pater, vel quis genuit stillas roris?
29
De cuius sinu egressa est glacies, et pruinam de caelo quis genuit?
30
In similitudinem lapidis aquae durantur, et superficies abyssi constringitur.
31
Numquid coniungere valebis nexus stellarum Pleiadum aut funiculum Arcturi poteris solvere?
32
Numquid produces Coronam in tempore suo et Ursam cum filiis ducis tu?
33
Numquid nosti leges caeli et pones scripturam eius in terra?
34
Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?
35
Numquid mittes fulgura, et ibunt et dicent tibi: "Adsumus!"?
36
Quis posuit in visceribus ibis sapientiam, vel quis dedit gallo intellegentiam?
37
Quis recensebit nubes in sapientia, et utres caeli quis declinabit,
38
quando funditur pulvis in solidum, et glebae compinguntur?
39
Numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis,
40
quando cubant in antris et in specubus insidiantur?
41
Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum vagantes, eo quod non habeant cibos?


Capitulum 39

39 1 Numquid nosti tempus partus ibicum in petris vel parturientes cervas observasti?
2
Dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum?
3
Incurvantur ad fetum et pariunt et fetus suos emittunt.
4
Impinguantur filii earum et adolescunt in campo, egrediuntur et non revertuntur ad eas.
5
Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ipsius quis solvit?
6
Cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis.
7
Contemnit multitudinem civitatis, clamorem exactoris non audit.
8
Explorat montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit.
9
Numquid volet taurus ferus servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum?
10
Numquid alligabis taurum ferum ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te?
11
Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos?
12
Numquid credes illi quod revertatur et sementem in aream tuam congreget?
13
Ala struthionis laeta est, penna vero ciconiae et avolat.
14
Quando derelinquit ova sua in terra, in pulvere calefiunt.
15
Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat.
16
Duratur ad filios suos quasi non sint sui; frustra laborans nullo timore anxiatur.
17
Privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam.
18
Cum tempus fuerit, in altum alas erigit, deridet equum et ascensorem eius.
19
Numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius iubam?
20
Numquid suscitabis eum quasi locustas? Gloria hinnitus eius terror;
21
vallem ungula fodit, exsultat audacter, in occursum pergit armatis.
22
Contemnit pavorem nec territur neque cedit gladio.
23
Super ipsum sonabit pharetra, micat hasta et acinaces.
24
Fervens et fremens sorbet terram nec consistet, cum tubae sonaverit clangor.
25
Ubi audierit bucinam, dicit: "Uah!". Procul odoratur bellum, exhortationem ducum et ululatum exercitus.
26
Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum?
27
Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum?
28
In petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque in culmine et arce.
29
Inde contemplatur escam, et de longe oculi eius prospiciunt.
30
Pulli eius lambent sanguinem; et, ubicumque cadaver fuerit, statim adest ".


Capitulum 40

40 1 Et respondens Dominus locutus est ad Iob:
2
" Numquid contendit cum Omnipotente reprehensor? Qui arguit Deum, debet respondere ad ea ".
3
Respondens autem Iob Domino dixit:
4
" Ecce leviter locutus sum, quid respondebo tibi? Manum meam ponam super os meum.
5
Unum locutus sum, quod non repetam, et alterum, quibus ultra non addam ".
6
Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit:
7
" Accinge sicut vir lumbos tuos; interrogabo te, et edoce me.
8
Numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me, ut tu iustificeris?
9
Et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas?
10
Circumda tibi decorem et sublimitatem; gloria et decore induere.
11
Effunde vehementiam furoris tui et respiciens omnem arrogantem humilia.
12
Respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo.
13
Absconde eos in pulvere simul et facies eorum claude in fovea;
14
et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
15
Ecce Behemoth, quem feci tecum; fenum quasi bos comedit.
16
Fortitudo eius in lumbis eius, et virtus illius in umbilico ventris eius.
17
Stringit caudam suam quasi cedrum, nervi femorum eius perplexi sunt.
18
Ossa eius velut fistulae aeris, cartilago illius quasi laminae ferreae.
19
Ipse est principium viarum Dei; qui fecit eum, applicabit gladium eius.
20
Huic montes tributum ferunt, omnes bestiae agri ludunt ibi.
21
Sub lotis silvestribus dormit, in secreto calami et in locis umentibus;
22
loti silvestres umbra eum protegunt, circumdant eum salices torrentis.
23
Si fluvius intumescat, non tremit; securus est, si prorumpat fluctus ad os eius.
24
In oculis eius quis capiet eum et in sudibus perforabit nares eius? 25 An extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius? 26 Numquid pones iuncum in naribus eius aut spina perforabis maxillam eius? 27 Numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia? 28 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? 29 Numquid illudes ei quasi avi aut ligabis eum pro puellis tuis? 30 Speculabuntur super eum socii, divident illum negotiatores? 31 Numquid implebis telis pellem eius et iaculo hamato piscium caput illius? 32 Pone super eum manum tuam; memento belli nec ultra addas.


Capitulum 41

41 1 Ecce spes eius frustrabitur eum, et aspectu eius praecipitabitur.
2
Nemo tam audax, ut suscitet eum. Quis enim resistere potest vultui eius?
3
Quis eum aggressus est et salvus fuit? Sub omni caelo quisnam?
4
Non tacebo super membra eius et eloquar robur et gratiam struis.
5
Quis revelabit faciem indumenti eius, et duplicia mandibulae eius quis intrabit?
6
Portas vultus eius quis aperiet? Per gyrum dentium eius formido.
7
Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum sigillo siliceo:
8
unum uni coniungitur, et ne spiraculum quidem incedit per ea;
9
unum alteri adhaeret, et tenentes se nequaquam separantur.
10
Sternutatio eius favillae ignis, et oculi eius ut palpebrae diluculi.
11
De ore eius lampades procedunt, sicut scintillae ignis emittuntur.
12
De naribus eius procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis.
13
Halitus eius prunas ardere facit, et flamma de ore eius egreditur.
14
In collo eius morabitur fortitudo, et faciem eius praecedit angor.
15
Palearia eius cohaerentia sibi compressa non moventur.
16
Cor eius induratur tamquam lapis et duratur quasi mola inferior.
17
Cum surrexerit, tremunt fortes et ab undis retrorsum convertuntur.
18
Qui impegerit in eum, gladius eius non stabit nec hasta neque pilum neque thorax;
19
reputat enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes.
20
Non fugat eum vir sagittarius, in stipulam versi sunt ei lapides fundae.
21
Quasi stipulam aestimat fustem et deridet vibrantem acinacem.
22
Sub ipso acumina testae, et sternit tribula super lutum.
23
Fervescere facit quasi ollam profundum et mare ponit quasi vas unguentarium.
24
Post se illuminat semitam, aestimatur abyssus quasi canescens.
25
Non est super terram potestas, quae comparetur ei, qui factus est, ut nullum timeret.
26
Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiae ".


Capitulum 42

42 1 Respondens autem Iob Domino dixit: 2 " Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio. 3 Quis est iste, qui celat consilium absque scientia? Ideo insipienter locutus sum et mirabilia, quae excederent scientiam meam. 4 Audi, et ego loquar; interrogabo te, et responde mihi. 5 Auditu auris audivi te; nunc autem oculus meus videt te. 6 Idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere ".
7
Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanitem: " Iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob.
8
Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis; Iob autem servus meus orabit pro vobis. Faciem eius suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia; neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob ".
9
Abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suhites et Sophar Naamathites et fecerunt, sicut locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Iob.
10
Dominus vertit sortem Iob, cum oraret ille pro amicis suis; et addidit Dominus omnia, quaecumque fuerant Iob, duplicia.
11
Venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti, qui noverant eum prius; et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo, quod intulerat Dominus super eum; et dederunt ei unusquisque argenteum unum et inaurem auream unam.
12
Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius; et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae.
13
Et fuerunt ei septem filii et tres filiae;
14
et vocavit nomen unius Columbam et nomen secundae Cassiam et nomen tertiae Cornustibii.
15
Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra; deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum.
16
Vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem; et mortuus est senex et plenus dierum.



Job (NV) 34