Der Richter (VUL) 1
1 1 post mortem Iosue consuluerunt filii Israhel Dominum dicentes quis ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux belli 2 dixitque Dominus Iudas ascendet ecce tradidi terram in manus eius 3 et ait Iudas Symeoni fratri suo ascende mecum in sorte mea et pugna contra Chananeum ut et ego pergam tecum in sorte tua et abiit cum eo Symeon 4 ascenditque Iudas et tradidit Dominus Chananeum ac Ferezeum in manus eorum et percusserunt in Bezec decem milia virorum 5 inveneruntque Adonibezec in Bezec et pugnaverunt contra eum ac percusserunt Chananeum et Ferezeum 6 fugit autem Adonibezec quem secuti conprehenderunt caesis summitatibus manuum eius ac pedum 7 dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias sicut feci ita reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus est 8 obpugnantes ergo filii Iuda Hierusalem ceperunt eam et percusserunt in ore gladii tradentes cunctam incendio civitatem
9 et postea descendentes pugnaverunt contra Chananeum qui habitabat in montanis et ad meridiem et in campestribus 10 pergensque Iudas contra Chananeum qui habitabat in Hebron cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe percussit Sisai et Ahiman et Tholmai 11 atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir cuius nomen vetus erat Cariathsepher id est civitas Litterarum 12 dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et vastaverit eam dabo ei Axam filiam meam uxorem 13 cumque cepisset eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb minor dedit ei filiam suam coniugem 14 quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum quae cum suspirasset sedens asino dixit ei Chaleb quid habes 15 at illa respondit da mihi benedictionem quia terram arentem dedisti mihi da et inriguam aquis dedit ergo ei Chaleb inriguum superius et inriguum inferius 16 filii autem Cinei cognati Mosi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Iuda in desertum sortis eius quod est ad meridiem Arad et habitaverunt cum eo 17 abiit autem Iudas cum Symeone fratre suo et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephath et interfecerunt eum vocatumque est nomen urbis Horma id est anathema 18 cepitque Iudas Gazam cum finibus suis et Ascalonem atque Accaron cum terminis suis 19 fuitque Dominus cum Iuda et montana possedit nec potuit delere habitatores vallis quia falcatis curribus abundabant 20 dederuntque Chaleb Hebron sicut dixerat Moses qui delevit ex ea tres filios Enach
21 Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii Beniamin habitavitque Iebuseus cum filiis Beniamin in Hierusalem usque in praesentem diem 22 domus quoque Ioseph ascendit in Bethel fuitque Dominus cum eis 23 nam cum obsiderent urbem quae prius Luza vocabatur 24 viderunt hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum ostende nobis introitum civitatis et faciemus tecum misericordiam 25 qui cum ostendisset eis percusserunt urbem in ore gladii hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt 26 qui dimissus abiit in terram Etthim et aedificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam quae ita appellatur usque in praesentem diem 27 Manasses quoque non delevit Bethsan et Thanach cum viculis suis et habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis coepitque Chananeus habitare cum eis 28 postquam autem confortatus est Israhel fecit eos tributarios et delere noluit 29 Ephraim etiam non interfecit Chananeum qui habitabat in Gazer sed habitavit cum eo 30 Zabulon non delevit habitatores Cetron et Naalon sed habitavit Chananeus in medio eius factusque est ei tributarius
31 Aser quoque non delevit habitatores Achcho et Sidonis Alab et Achazib et Alba et Afec et Roob 32 habitavitque in medio Chananei habitatoris illius terrae nec interfecit eum
33 Nepthali non delevit habitatores Bethsemes et Bethanath et habitavit inter Chananeum habitatorem terrae fueruntque ei Bethsemitae et Bethanitae tributarii
34 artavitque Amorreus filios Dan in monte nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent 35 habitavitque in monte Hares quod interpretatur testaceo in Ahilon et Salabim et adgravata est manus domus Ioseph factusque est ei tributarius 36 fuit autem terminus Amorrei ab ascensu Scorpionis Petra et superiora loca
2 1 ascenditque angelus Domini de Galgal ad locum Flentium et ait eduxi vos de Aegypto et introduxi in terram pro qua iuravi patribus vestris et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum 2 ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum habitatoribus terrae huius et aras eorum subverteretis et noluistis audire vocem meam cur hoc fecistis 3 quam ob rem nolui delere eos a facie vestra ut habeatis hostes et dii eorum sint vobis in ruinam 4 cumque loqueretur angelus Domini verba haec ad omnes filios Israhel elevaverunt vocem suam et fleverunt 5 et vocatum est nomen loci illius Flentium sive Lacrimarum immolaveruntque ibi hostias Domino
6 dimisit ergo Iosue populum et abierunt filii Israhel unusquisque in possessionem suam ut obtinerent eam 7 servieruntque Domino cunctis diebus eius et seniorum qui longo post eum vixerunt tempore et noverant omnia opera Domini quae fecerat cum Israhel 8 mortuus est autem Iosue filius Nun famulus Domini centum et decem annorum 9 et sepelierunt eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare in monte Ephraim a septentrionali plaga montis Gaas 10 omnisque illa generatio congregata est ad patres suos et surrexerunt alii qui non noverant Dominum et opera quae fecerat cum Israhel
11 feceruntque filii Israhel malum in conspectu Domini et servierunt Baalim 12 ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxerat eos de terra Aegypti et secuti sunt deos alienos deos quoque populorum qui habitabant in circuitu eorum et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum 13 dimittentes eum et servientes Baal et Astharoth
14 iratusque Dominus contra Israhel tradidit eos in manibus diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis 15 sed quocumque pergere voluissent manus Domini erat super eos sicut locutus est et iuravit eis et vehementer adflicti sunt
16 suscitavitque Dominus iudices qui liberarent eos de vastantium manibus sed nec illos audire voluerunt 17 fornicantes cum diis alienis et adorantes eos cito deseruerunt viam per quam ingressi fuerant patres eorum et audientes mandata Domini omnia fecere contraria 18 cumque Dominus iudices suscitaret in diebus eorum flectebatur misericordia et audiebat adflictorum gemitus et liberabat eos de caede vastantium 19 postquam autem mortuus esset iudex revertebantur et multo maiora faciebant quam fecerant patres sui sequentes deos alienos et servientes eis et adorantes illos non dimiserunt adinventiones suas et viam durissimam per quam ambulare consueverant
20 iratusque est furor Domini in Israhel et ait quia irritum fecit gens ista pactum meum quod pepigeram cum patribus eorum et vocem meam audire contempsit 21 et ego non delebo gentes quas dimisit Iosue et mortuus est 22 ut in ipsis experiar Israhel utrum custodiant viam Domini et ambulent in ea sicut custodierunt patres eorum an non 23 dimisit ergo Dominus omnes has nationes et cito subvertere noluit nec tradidit in manibus Iosue
3 1 hae sunt gentes quas Dominus dereliquit ut erudiret in eis Israhelem et omnes qui non noverant bella Chananeorum 2 et postea discerent filii eorum certare cum hostibus et habere consuetudinem proeliandi 3 quinque satrapas Philisthinorum omnemque Chananeum et Sidonium atque Eveum qui habitabat in monte Libano de monte Baalhermon usque ad introitum Emath 4 dimisitque eos ut in ipsis experiretur Israhelem utrum audiret mandata Domini quae praeceperat patribus eorum per manum Mosi an non 5 itaque filii Israhel habitaverunt in medio Chananei et Hetthei et Amorrei et Ferezei et Evei et Iebusei 6 et duxerunt uxores filias eorum ipsique filias suas eorum filiis tradiderunt et servierunt diis eorum
7 feceruntque malum in conspectu Domini et obliti sunt Dei sui servientes Baalim et Astharoth
8 iratusque Dominus contra Israhel tradidit eos in manus Chusanrasathaim regis Mesopotamiae servieruntque ei octo annis 9 et clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem et liberavit eos Othonihel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb minorem 10 fuitque in eo spiritus Domini et iudicavit Israhel egressusque est ad pugnam et tradidit Dominus in manu eius Chusanrasathaim regem Syriae et oppressit eum 11 quievitque terra quadraginta annis et mortuus est Othonihel filius Cenez
12 addiderunt autem filii Israhel facere malum in conspectu Domini qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab quia fecerunt malum in conspectu eius 13 et copulavit ei filios Ammon et Amalech abiitque et percussit Israhel atque possedit urbem Palmarum 14 servieruntque filii Israhel Eglon regi Moab decem et octo annis 15 et postea clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Ahoth filium Gera filii Iemini qui utraque manu utebatur pro dextera miseruntque filii Israhel per illum munera Eglon regi Moab 16 qui fecit sibi gladium ancipitem habentem in medio capulum longitudinis palmae manus et accinctus est eo subter sagum in dextro femore 17 obtulitque munera Eglon regi Moab erat autem Eglon crassus nimis 18 cumque obtulisset ei munera prosecutus est socios qui cum eo venerant 19 et reversus de Galgalis ubi erant idola dixit ad regem verbum secretum habeo ad te o rex et ille imperavit silentium egressisque omnibus qui circa eum erant 20 ingressus est Ahoth ad eum sedebat autem in aestivo cenaculo solus dixitque verbum Dei habeo ad te qui statim surrexit de throno 21 extenditque Ahoth manum sinistram et tulit sicam de dextro femore suo infixitque eam in ventre eius 22 tam valide ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac pinguissimo adipe stringeretur nec eduxit gladium sed ita ut percusserat reliquit in corpore statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt 23 Ahoth autem clausis diligentissime ostiis cenaculi et obfirmatis sera 24 per posticam egressus est servique regis ingressi viderunt clausas fores cenaculi atque dixerunt forsitan purgat alvum in aestivo cubiculo 25 expectantesque diu donec erubescerent et videntes quod nullus aperiret tulerunt clavem et aperientes invenerunt dominum suum iacentem in terra mortuum 26 Ahoth autem dum illi turbarentur effugit et pertransiit locum Idolorum unde reversus fuerat venitque in Seirath 27 et statim insonuit bucina in monte Ephraim descenderuntque cum eo filii Israhel ipso in fronte gradiente 28 qui dixit ad eos sequimini me tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras descenderuntque post eum et occupaverunt vada Iordanis quae transmittunt in Moab et non dimiserunt transire quemquam 29 sed percusserunt Moabitas in tempore illo circiter decem milia omnes robustos et fortes viros nullus eorum evadere potuit 30 humiliatusque est Moab die illo sub manu Israhel et quievit terra octoginta annis
31 post hunc fuit Samgar filius Anath qui percussit de Philisthim sescentos viros vomere et ipse quoque defendit Israhel
4 1 addideruntque filii Israhel facere malum in conspectu Domini post mortem Ahoth 2 et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis Chanaan qui regnavit in Asor habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram ipse autem habitabat in Aroseth gentium 3 clamaveruntque filii Israhel ad Dominum nongentos enim habebat falcatos currus et per viginti annos vehementer oppresserat eos
4 erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth quae iudicabat populum in illo tempore 5 et sedebat sub palma quae nomine illius vocabatur inter Rama et Bethel in monte Ephraim ascendebantque ad eam filii Israhel in omne iudicium 6 quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nepthalim dixitque ad eum praecepit tibi Dominus Deus Israhel vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nepthalim et de filiis Zabulon 7 ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Iabin et currus eius atque omnem multitudinem et tradam eos in manu tua 8 dixitque ad eam Barac si venis mecum vadam si nolueris venire non pergam 9 quae dixit ad eum ibo quidem tecum sed in hac vice tibi victoria non reputabitur quia in manu mulieris tradetur Sisara surrexit itaque Debbora et perrexit cum Barac in Cedes
10 qui accitis Zabulon et Nepthalim ascendit cum decem milibus pugnatorum habens Debboram in comitatu suo 11 Aber autem Cineus recesserat quondam a ceteris Cineis fratribus suis filiis Obab cognati Mosi et tetenderat tabernacula usque ad vallem quae vocatur Sennim et erat iuxta Cedes 12 nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset Barac filius Abinoem in montem Thabor 13 et congregavit nongentos falcatos currus omnemque exercitum de Aroseth gentium ad torrentem Cison 14 dixitque Debbora ad Barac surge haec est enim dies in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas en ipse ductor est tuus descendit itaque Barac de monte Thabor et decem milia pugnatorum cum eo 15 perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus eius universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret 16 et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad Aroseth gentium et omnis hostium multitudo usque ad internicionem caderet
17 Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris Aber Cinei erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Aber Cinei 18 egressa igitur Iahel in occursum Sisarae dixit ad eum intra ad me domine mi intra ne timeas qui ingressus tabernaculum eius et opertus ab ea pallio 19 dixit ad eam da mihi obsecro paululum aquae quia valde sitio quae aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum 20 dixitque Sisara ad eam sta ante ostium tabernaculi et cum venerit aliquis interrogans te et dicens numquid hic est aliquis respondebis nullus est 21 tulit itaque Iahel uxor Aber clavum tabernaculi adsumens pariter malleum et ingressa abscondite et cum silentio posuit supra tempus capitis eius clavum percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram qui soporem morti socians defecit et mortuus est 22 et ecce Barac sequens Sisaram veniebat egressaque Iahel in occursum eius dixit ei veni et ostendam tibi virum quem quaeris qui cum intrasset ad eam vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius 23 humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram filiis Israhel 24 qui crescebant cotidie et forti manu opprimebant Iabin regem Chanaan donec delerent eum
5 1 cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoem in die illo dicentes
2 qui sponte obtulistis de Israhel animas vestras ad periculum benedicite Domino
3 audite reges percipite auribus principes ego sum ego sum quae Domino canam psallam Domino Deo Israhel
4 Domine cum exires de Seir et transires per regiones Edom terra mota est caelique ac nubes stillaverunt aquis
5 montes fluxerunt a facie Domini et Sinai a facie Domini Dei Israhel
6 in diebus Samgar filii Anath in diebus Iahel quieverunt semitae et qui ingrediebantur per eas ambulaverunt per calles devios
7 cessaverunt fortes in Israhel et quieverunt donec surgeret Debbora surgeret mater in Israhel
8 nova bella elegit Dominus et portas hostium ipse subvertit clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta milibus Israhel
9 cor meum diligit principes Israhel qui propria voluntate obtulistis vos discrimini benedicite Domino
10 qui ascenditis super nitentes asinos et sedetis in iudicio et ambulatis in via loquimini
11 ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus ibi narrentur iustitiae Domini et clementia in fortes Israhel tunc descendit populus Domini ad portas et obtinuit principatum
12 surge surge Debbora surge surge et loquere canticum surge Barac et adprehende captivos tuos fili Abinoem
13 salvatae sunt reliquiae populi Dominus in fortibus dimicavit
14 ex Ephraim delevit eos in Amalech et post eum ex Beniamin in populos tuos o Amalech de Machir principes descenderunt et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum
15 duces Isachar fuere cum Debbora et Barac vestigia sunt secuti qui quasi in praeceps ac baratrum se discrimini dedit diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est
16 quare habitas inter duos terminos ut audias sibilos gregum diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est
17 Galaad trans Iordanem quiescebat et Dan vacabat navibus Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur
18 Zabulon vero et Nepthalim obtulerunt animas suas morti in regione Merome
19 venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges Chanaan in Thanach iuxta aquas Mageddo et tamen nihil tulere praedantes
20 de caelo dimicatum est contra eos stellae manentes in ordine et cursu suo adversum Sisaram pugnaverunt
21 torrens Cison traxit cadavera eorum torrens Cadumim torrens Cison conculca anima mea robustos
22 ungulae equorum ceciderunt fugientibus impetu et per praeceps ruentibus fortissimis hostium
23 maledicite terrae Meroz dixit angelus Domini maledicite habitatoribus eius quia non venerunt ad auxilium Domini in adiutorium fortissimorum eius
24 benedicta inter mulieres Iahel uxor Aber Cinei benedicatur in tabernaculo suo
25 aquam petenti lac dedit et in fiala principum obtulit butyrum
26 sinistram manum misit ad clavum et dexteram ad fabrorum malleos percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum et tempus valide perforans
27 inter pedes eius ruit defecit et mortuus est ante pedes illius volvebatur et iacebat exanimis et miserabilis
28 per fenestram prospiciens ululabat mater eius et de cenaculo loquebatur cur moratur regredi currus eius quare tardaverunt pedes quadrigarum illius
29 una sapientior ceteris uxoribus eius haec socrui verba respondit
30 forsitan nunc dividit spolia et pulcherrima feminarum eligitur ei vestes diversorum colorum Sisarae traduntur in praedam et supellex varia ad ornanda colla congeritur
31 sic pereant omnes inimici tui Domine qui autem diligunt te sicut sol in ortu suo splendet ita rutilent 32 quievitque terra per quadraginta annos
6 1 fecerunt autem filii Israhel malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manu Madian septem annis 2 et oppressi sunt valde ab eis feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et munitissima ad repugnandum loca 3 cumque sevisset Israhel ascendebat Madian et Amalech et ceteri orientalium nationum 4 et apud eos figentes tentoria sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazae nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israhel non oves non boves non asinos 5 ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis et instar lucustarum universa conplebant innumera multitudo hominum et camelorum quicquid tetigerant devastantes 6 humiliatusque est Israhel valde in conspectu Madian
7 et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas 8 qui misit ad eos virum prophetam et locutus est haec dicit Dominus Deus Israhel ego vos feci conscendere de Aegypto et eduxi de domo servitutis 9 et liberavi de manu Aegyptiorum et omnium inimicorum qui adfligebant vos eiecique eos ad introitum vestrum et tradidi vobis terram eorum 10 et dixi ego Dominus Deus vester ne timeatis deos Amorreorum in quorum terra habitatis et noluistis audire vocem meam
11 venit autem angelus Domini et sedit sub quercu quae erat in Ephra et pertinebat ad Ioas patrem familiae Ezri cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari ut fugeret Madian 12 apparuit ei et ait Dominus tecum virorum fortissime 13 dixitque ei Gedeon obsecro Domine si Dominus nobiscum est cur adprehenderunt nos haec omnia ubi sunt mirabilia eius quae narraverunt patres nostri atque dixerunt de Aegypto eduxit nos Dominus nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus Madian 14 respexitque ad eum Dominus et ait vade in hac fortitudine tua et liberabis Israhel de manu Madian scito quod miserim te 15 qui respondens ait obsecro Domine mi in quo liberabo Israhel ecce familia mea infima est in Manasse et ego minimus in domo patris mei 16 dixitque ei Dominus ego ero tecum et percuties Madian quasi unum virum 17 et ille si inveni inquit gratiam coram te da mihi signum quod tu sis qui loquaris ad me 18 ne recedas hinc donec revertar ad te portans sacrificium et offerens tibi qui respondit ego praestolabor adventum tuum 19 ingressus est itaque Gedeon et coxit hedum et de farinae modio azymos panes carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei 20 cui dixit angelus Domini tolle carnes et panes azymos et pone super petram illam et ius desuper funde cumque fecisset ita 21 extendit angelus Domini summitatem virgae quam tenebat in manu et tetigit carnes et azymos panes ascenditque ignis de petra et carnes azymosque consumpsit angelus autem Domini evanuit ex oculis eius 22 vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait heu mihi Domine Deus quia vidi angelum Domini facie ad faciem 23 dixitque ei Dominus pax tecum ne timeas non morieris 24 aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud Domini pax usque in praesentem diem cum adhuc esset in Ephra quae est familiae Ezri
25 nocte illa dixit Dominus ad eum tolle taurum patris tui et alterum taurum annorum septem destruesque aram Baal quae est patris tui et nemus quod circa aram est succide 26 et aedificabis altare Domino Deo tuo in summitate petrae huius super quam sacrificium ante posuisti tollesque taurum secundum et offeres holocaustum super lignorum struem quae de nemore succideris 27 adsumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis fecit sicut praeceperat Dominus timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem facere noluit sed omnia nocte conplevit 28 cumque surrexissent viri oppidi eius mane viderunt destructam aram Baal lucumque succisum et taurum alterum inpositum super altare quod tunc aedificatum erat 29 dixeruntque ad invicem quis hoc fecit cumque perquirerent auctorem facti dictum est Gedeon filius Ioas fecit haec omnia 30 et dixerunt ad Ioas produc filium tuum ut moriatur quia destruxit aram Baal et succidit nemus 31 quibus ille respondit numquid ultores estis Baal et pugnatis pro eo qui adversarius eius est moriatur antequam lux crastina veniat si deus est vindicet se de eo qui suffodit aram eius 32 ex illo die vocatus est Gedeon Hierobbaal eo quod dixisset Ioas ulciscatur se de eo Baal qui suffodit altare eius
33 igitur omnis Madian et Amalech et orientales populi congregati sunt simul et transeuntes Iordanem castrametati sunt in valle Iezrahel 34 spiritus autem Domini induit Gedeon qui clangens bucina convocavit domum Abiezer ut sequeretur 35 misitque nuntios in universum Manassen qui et ipse secutus est eum et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim qui occurrerunt ei 36 dixitque Gedeon ad Dominum si salvum facis per manum meam Israhel sicut locutus es 37 ponam vellus hoc lanae in area si ros in solo vellere fuerit et in omni terra siccitas sciam quod per manum meam sicut locutus es liberabis Israhel 38 factumque est ita et de nocte consurgens expresso vellere concam rore conplevit 39 dixitque rursus ad Dominum ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel temptavero signum quaerens in vellere oro ut solum vellus siccum sit et omnis terra rore madens 40 fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat et fuit siccitas in solo vellere et ros in omni terra
7 1 igitur Hierobbaal qui est et Gedeon de nocte consurgens et omnis populus cum eo venit ad fontem qui vocatur Arad erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Excelsi 2 dixitque Dominus ad Gedeon multus tecum est populus nec tradetur Madian in manus eius ne glorietur contra me Israhel et dicat meis viribus liberatus sum 3 loquere ad populum et cunctis audientibus praedica qui formidolosus et timidus est revertatur recesseruntque de monte Galaad et reversa sunt ex populo viginti duo milia virorum et tantum decem milia remanserunt
4 dixitque Dominus ad Gedeon adhuc populus multus est duc eos ad aquas et ibi probabo illos et de quo dixero tibi ut tecum vadat ipse pergat quem ire prohibuero revertatur 5 cumque descendisset populus ad aquas dixit Dominus ad Gedeon qui lingua lambuerint aquas sicut solent canes lambere separabis eos seorsum qui autem curvatis genibus biberint in altera parte erunt 6 fuit itaque numerus eorum qui manu ad os proiciente aquas lambuerant trecenti viri omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat 7 et ait Dominus ad Gedeon in trecentis viris qui lambuerunt aquas liberabo vos et tradam Madian in manu tua omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum 8 sumptis itaque pro numero cibariis et tubis omnem reliquam multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua et ipse cum trecentis viris se certamini dedit castra autem Madian erant subter in valle
9 eadem nocte dixit Dominus ad eum surge et descende in castra quia tradidi eos in manu tua 10 sin autem solus ire formidas descendat tecum Phara puer tuus 11 et cum audieris quid loquantur tunc confortabuntur manus tuae et securior ad hostium castra descendes descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum ubi erant armatorum vigiliae 12 Madian autem et Amalech et omnes orientales populi fusi iacebant in valle ut lucustarum multitudo cameli quoque innumerabiles erant sicut harena quae iacet in litoribus maris 13 cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium proximo suo et in hunc modum referebat quod viderat vidi somnium et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere cumque pervenisset ad tabernaculum percussit illud atque subvertit et terrae funditus coaequavit 14 respondit is cui loquebatur non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israhelitae tradidit Deus in manu eius Madian et omnia castra eius 15 cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius adoravit et reversus ad castra Israhel ait surgite tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian
16 divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas in manibus eorum lagoenasque vacuas ac lampadas in medio lagoenarum 17 et dixit ad eos quod me facere videritis hoc facite ingrediar partem castrorum et quod fecero sectamini 18 quando personaverit tuba in manu mea vos quoque per castrorum circuitum clangite et conclamate Domino et Gedeoni 19 ingressusque est Gedeon et trecenti viri qui erant cum eo in parte castrorum incipientibus vigiliis noctis mediae et custodibus suscitatis coeperunt bucinis clangere et conplodere inter se lagoenas 20 cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis et hydrias confregissent tenuerunt sinistris manibus lampadas et dextris sonantes tubas clamaveruntque gladius Domini et Gedeonis 21 stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium omnia itaque castra turbata sunt et vociferantes ululantesque fugerunt 22 et nihilominus insistebant trecenti viri bucinis personantes inmisitque Dominus gladium in omnibus castris et mutua se caede truncabant
23 fugientes usque Bethseta et crepidinem Abelmeula in Tebbath conclamantes autem viri Israhel de Nepthali et Aser et omni Manasse persequebantur Madian 24 misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem clamavitque omnis Ephraim et praeoccupavit aquas atque Iordanem usque Bethbera 25 adprehensosque duos viros Madian Oreb et Zeb interfecit Oreb in petra Oreb Zeb vero in torculari Zeb et persecuti sunt Madian capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Iordanis
8 1 dixeruntque ad eum viri Ephraim quid est hoc quod facere voluisti ut non nos vocares cum ad pugnam pergeres contra Madian iurgantes fortiter et prope vim inferentes 2 quibus ille respondit quid enim tale facere potui quale vos fecistis nonne melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer 3 in manus vestras tradidit Dominus principes Madian Oreb et Zeb quid tale facere potui quale vos fecistis quod cum locutus esset requievit spiritus eorum quo tumebant contra eum
4 cumque venisset Gedeon ad Iordanem transivit eum cum trecentis viris qui secum erant et prae lassitudine fugientes persequi non poterant 5 dixitque ad viros Soccoth date obsecro panes populo qui mecum est quia valde defecerunt ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian 6 responderunt principes Soccoth forsitan palmae manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes 7 quibus ille ait cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti 8 et inde conscendens venit in Phanuhel locutusque est ad viros eius loci similia cui et illi responderunt sicut responderant viri Soccoth 9 dixit itaque et eis cum reversus fuero victor in pace destruam turrem hanc 10 Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo quindecim milia enim viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum caesis centum viginti milibus bellatorum et educentium gladium 11 ascendensque Gedeon per viam eorum qui in tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobee et Iecbaa percussit castra hostium qui securi erant et nihil adversi suspicabantur 12 fugeruntque Zebee et Salmana quos persequens Gedeon conprehendit turbato omni exercitu eorum
13 revertensque de bello ante solis ortum 14 adprehendit puerum de viris Soccoth interrogavitque eum nomina principum et seniorum Soccoth et descripsit septuaginta septem viros 15 venitque ad Soccoth et dixit eis en Zebee et Salmana super quibus exprobrastis mihi dicentes forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt et idcirco postulas ut demus viris qui lassi sunt et defecerunt panes 16 tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos et contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth 17 turrem quoque Phanuhel subvertit occisis habitatoribus civitatis
18 dixitque ad Zebee et Salmana quales fuerunt viri quos occidistis in Thabor qui responderunt similes tui et unus ex eis quasi filius regis 19 quibus ille ait fratres mei fuerunt filii matris meae vivit Dominus si servassetis eos non vos occiderem 20 dixitque Ietther primogenito suo surge et interfice eos qui non eduxit gladium timebat enim quia adhuc puer erat 21 dixeruntque Zebee et Salmana tu surge et inrue in nos quia iuxta aetatem robur est hominis surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent
22 dixeruntque omnes viri Israhel ad Gedeon dominare nostri tu et filius tuus et filius filii tui quia liberasti nos de manu Madian 23 quibus ille ait non dominabor vestri nec dominabitur in vos filius meus sed dominabitur Dominus 24 dixitque ad eos unam petitionem postulo a vobis date mihi inaures ex praeda vestra inaures enim aureas Ismahelitae habere consuerant 25 qui responderunt libentissime dabimus expandentesque super terram pallium proiecerunt in eo inaures de praeda 26 et fuit pondus postulatarum inaurium mille septingenti auri sicli absque ornamentis et monilibus et veste purpurea quibus Madian reges uti soliti erant et praeter torques aureos camelorum 27 fecitque ex eo Gedeon ephod et posuit illud in civitate sua Ephra fornicatusque est omnis Israhel in eo et factum est Gedeoni et omni domui eius in ruinam 28 humiliatus est autem Madian coram filiis Israhel nec potuerunt ultra elevare cervices sed quievit terra per quadraginta annos quibus praefuit Gedeon
29 abiit itaque Hierobbaal filius Ioas et habitavit in domo sua 30 habuitque septuaginta filios qui egressi sunt de femore eius eo quod plures haberet uxores 31 concubina autem illius quam habebat in Sychem genuit ei filium nomine Abimelech 32 mortuusque est Gedeon filius Ioas in senectute bona et sepultus in sepulchro Ioas patris sui in Ephra de familia Ezri 33 postquam autem mortuus est Gedeon aversi sunt filii Israhel et fornicati cum Baalim percusseruntque cum Baal foedus ut esset eis in deum 34 nec recordati sunt Domini Dei sui qui eruit eos de manu omnium inimicorum suorum per circuitum 35 nec fecerunt misericordiam cum domo Hierobbaal Gedeon iuxta omnia bona quae fecerat Israheli
Der Richter (VUL) 1