Levitikus (VUL) 1
1 1 vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens 2 loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas
3 si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum 4 ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens 5 immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi 6 detractaque pelle hostiae artus in frusta concident 7 et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita 8 et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecori 9 intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino
10 quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret 11 immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum 12 dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis 13 intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino 14 sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbae 15 offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris 16 vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent 17 confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino
2 1 anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus 2 ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino 3 quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini 4 cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita 5 si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento 6 divides eam minutatim et fundes supra oleum 7 sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur 8 quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis 9 qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino 10 quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
11 omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini 12 primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis 13 quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal 14 sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino 15 fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est 16 de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus
3 1 quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino 2 ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris 3 et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est 4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis 5 adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino
6 si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt 7 si agnum obtulerit coram Domino 8 ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum 9 et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam 10 cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis 11 et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini 12 si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino 13 ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum 14 tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia 15 duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis 16 adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit 17 iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis
4 1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2 loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam fecerit 3 si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino 4 et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino 5 hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii 6 cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii 7 ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi 8 et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt 9 duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis 10 sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare holocausti 11 pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo 12 et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum cremabuntur
13 quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est 14 et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi 15 et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini 16 inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum testimonii 17 tincto digito aspergens septies contra velum 18 ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii 19 omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare 20 sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus 21 ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis
22 si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur 23 et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum 24 ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est 25 tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius 26 adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei
27 quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat 28 et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam 29 ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti 30 tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius 31 omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei 32 sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam 33 ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum caedi hostiae 34 sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius 35 omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi
5 1 si peccaverit anima et audierit vocem iurantis testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit portabit iniquitatem suam 2 anima quae tetigerit aliquid inmundum sive quod occisum a bestia est aut per se mortuum vel quodlibet aliud reptile et oblita fuerit inmunditiae suae rea est et deliquit 3 et si tetigerit quicquam de inmunditia hominis iuxta omnem inpuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea subiacebit delicto 4 anima quae iuraverit et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret vel bene et id ipsum iuramento et sermone firmaverit oblitaque postea intellexerit delictum suum 5 agat paenitentiam pro peccato 6 et offerat agnam de gregibus sive capram orabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius
7 sin autem non potuerit offerre pecus offerat duos turtures vel duos pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum in holocaustum 8 dabitque eos sacerdoti qui primum offerens pro peccato retorquebit caput eius ad pinnulas ita ut collo hereat et non penitus abrumpatur 9 et asperget de sanguine eius parietem altaris quicquid autem reliquum fuerit faciet destillare ad fundamentum eius quia pro peccato est 10 alterum vero adolebit holocaustum ut fieri solet rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius et dimittetur ei 11 quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures vel duos pullos columbae offeret pro peccato similam partem oephi decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia pro peccato est 12 tradetque eam sacerdoti qui plenum ex toto pugillum hauriens cremabit super altare in monumentum eius qui obtulit 13 rogans pro illo et expians reliquam vero partem ipse habebit in munere
14 locutus est Dominus ad Mosen dicens 15 anima si praevaricans caerimonias per errorem in his quae Domino sunt sanctificata peccaverit offeret pro delicto suo arietem inmaculatum de gregibus qui emi potest duobus siclis iuxta pondus sanctuarii 16 ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens arietem et dimittetur ei 17 anima si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur et peccati rea intellexerit iniquitatem suam 18 offeret arietem inmaculatum de gregibus sacerdoti iuxta mensuram aestimationemque peccati qui orabit pro eo quod nesciens fecerit et dimittetur ei 19 quia per errorem deliquit in Dominum
6 1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 2 anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit 3 sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines 4 convicta delicti reddet 5 omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat 6 pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti
7 qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccaverit
8 locutus est Dominus ad Mosen dicens 9 praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit 10 vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare 11 spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet 12 ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum 13 ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari
14 haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari 15 tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino 16 reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi
17 ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto 18 mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur 19 et locutus est Dominus ad Mosen dicens 20 haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere 21 quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino 22 sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altari 23 omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo 24 locutus est Dominus ad Mosen dicens 25 loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est 26 sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi 27 quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto 28 vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua 29 omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum est 30 hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni
7 1 haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est 2 idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris 3 offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia 4 duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculis 5 et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto 6 omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est 7 sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit 8 sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius 9 et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offertur 10 sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur
11 haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino 12 si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas 13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificis 14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem 15 cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane 16 si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est 17 quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet 18 si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit 19 caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea 20 anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis 21 et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis
22 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 23 loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis 24 adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios 25 si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo 26 sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus 27 omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis
28 locutus est Dominus ad Mosen dicens 29 loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius 30 tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti 31 qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius 32 armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis 33 qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua 34 pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel
35 haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur 36 et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suis 37 ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis 38 quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai
8 1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2 tolle Aaron cum filiis suis vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes canistrum cum azymis 3 et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi 4 fecit Moses ut Dominus imperarat congregataque omni turba ante fores 5 ait iste est sermo quem iussit Dominus fieri 6 statimque obtulit Aaron et filios eius cumque lavisset eos 7 vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit 8 quod adstringens cingulo aptavit rationali in quo erat doctrina et veritas 9 cidarim quoque texit caput et super eam contra frontem posuit lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut praeceperat ei Dominus 10 tulit et unctionis oleum quo levit tabernaculum cum omni supellectili sua 11 cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo 12 quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit 13 filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis et cinxit balteo inposuitque mitras ut iusserat Dominus 14 obtulit et vitulum pro peccato cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus suas 15 immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum quo expiato et sanctificato fudit reliquum sanguinem ad fundamenta eius 16 adipem autem qui erat super vitalia et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare 17 vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra sicut praeceperat Dominus 18 obtulit et arietem in holocaustum super cuius caput cum inposuissent Aaron et filii eius manus suas 19 immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum 20 ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et adipem adolevit igni 21 lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem incendit super altare eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut praeceperat ei 22 obtulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas 23 quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae similiter et pedis 24 obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri reliquum fudit super altare per circuitum 25 adipem vero et caudam omnemque pinguedinem quae operit intestina reticulumque iecoris et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit 26 tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum 27 tradens simul omnia Aaron et filiis eius qui postquam levaverunt ea coram Domino 28 rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domini 29 tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut praeceperat ei Dominus 30 adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum 31 cumque sanctificasset eos in vestitu suo praecepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut praecepit mihi dicens Aaron et filii eius comedent eos 32 quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet 33 de ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus usque ad diem quo conplebitur tempus consecrationis vestrae septem enim diebus finitur consecratio 34 sicut et inpraesentiarum factum est ut ritus sacrificii conpleretur 35 die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi praeceptum est 36 feceruntque Aaron et filii eius cuncta quae locutus est Dominus per manum Mosi
9 1 facto autem octavo die vocavit Moses Aaron et filios eius ac maiores natu Israhel dixitque ad Aaron 2 tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum utrumque inmaculatos et offer illos coram Domino 3 et ad filios Israhel loqueris tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum 4 bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino in sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes hodie enim Dominus apparebit vobis 5 tulerunt ergo cuncta quae iusserat Moses ad ostium tabernaculi ubi cum omnis staret multitudo 6 ait Moses iste est sermo quem praecepit Dominus facite et apparebit vobis gloria eius 7 dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut praecepit Dominus 8 statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo 9 cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius 10 adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae sunt pro peccato adolevit super altare sicut praeceperat Dominus Mosi 11 carnes vero et pellem eius extra castra conbusit igni 12 immolavit et holocausti victimam obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius quem fudit per altaris circuitum 13 ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et membris singulis obtulerunt quae omnia super altare cremavit igni 14 lotis prius aqua intestinis et pedibus 15 et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque altari 16 fecit holocaustum 17 addens in sacrificio libamenta quae pariter offeruntur et adolens ea super altare absque caerimoniis holocausti matutini 18 immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in circuitu 19 adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris 20 posuerunt super pectora cumque cremati essent adipes in altari 21 pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut praeceperat Moses 22 et tendens manum contra populum benedixit eis sicque conpletis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis descendit 23 ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini 24 et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbae laudaverunt Dominum ruentes in facies suas
10 1 arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis praeceptum non erat 2 egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino 3 dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron 4 vocatis autem Moses Misahel et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron ait ad eos ite et colligite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra 5 confestimque pergentes tulerunt eos sicut iacebant vestitos lineis tunicis et eiecerunt foras ut sibi fuerat imperatum 6 locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et super omnem coetum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israhel plangant incendium quod Dominus suscitavit 7 vos autem non egredimini fores tabernaculi alioquin peribitis oleum quippe sanctae unctionis est super vos qui fecerunt omnia iuxta praeceptum Mosi
8 dixit quoque Dominus ad Aaron 9 vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii tui quando intratis tabernaculum testimonii ne moriamini quia praeceptum est sempiternum in generationes vestras 10 et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum inter pollutum et mundum 11 doceatisque filios Israhel omnia legitima mea quae locutus est Dominus ad eos per manum Mosi
12 locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento iuxta altare quia sanctum sanctorum est 13 comedetis autem in loco sancto quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini sicut praeceptum est mihi 14 pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filiae tuae tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israhel 15 eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari elevaverint coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua sicut praecepit Dominus
16 inter haec hircum qui oblatus fuerat pro peccato cum quaereret Moses exustum repperit iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron qui remanserant ait 17 cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto quae sancta sanctorum est et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini 18 praesertim cum de sanguine illius non sit inlatum intra sancta et comedere eam debueritis in sanctuario sicut praeceptum est mihi 19 respondit Aaron oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere Domino in caerimoniis mente lugubri 20 quod cum audisset Moses recepit satisfactionem
11 1 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 2 dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae 3 omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis 4 quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis 5 chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est 6 lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit 7 et sus qui cum ungulam dividat non ruminat 8 horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis
9 haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis 10 quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis 11 et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis 12 cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt
13 haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum 14 milvum ac vulturem iuxta genus suum 15 et omne corvini generis in similitudinem suam 16 strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum 17 bubonem et mergulum et ibin 18 cycnum et onocrotalum et porphirionem 19 erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionem 20 omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis 21 quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram 22 comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum 23 quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis
24 et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum 25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum 26 omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur 27 quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum 28 et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobis
29 hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum 30 migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa 31 omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum 32 et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur 33 vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est 34 omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit 35 et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt 36 fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur 37 si ceciderint super sementem non polluent eam 38 sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur 39 si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum 40 et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum 41 omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum 42 quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est
43 nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis 44 ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram 45 ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum
46 ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra 47 ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis
Levitikus (VUL) 1