Levitikus (VUL) 12
12 1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 2 loquere filiis Israhel et dices ad eos mulier si suscepto semine pepererit masculum inmunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae 3 et die octavo circumcidetur infantulus 4 ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium donec impleantur dies purificationis eius 5 sin autem feminam pepererit inmunda erit duabus ebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suae 6 cumque expleti fuerint dies purificationis eius pro filio sive pro filia deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbae sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdoti 7 qui offeret illa coram Domino et rogabit pro ea et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui ista est lex parientis masculum ac feminam 8 quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum sumet duos turtures vel duos pullos columbae unum in holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et sic mundabitur
13 1 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 2 homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius 3 qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur 4 sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus 5 et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis 6 et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit 7 quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eum 8 et inmunditiae condemnabitur
9 plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem 10 et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit 11 lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est 12 sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit 13 considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit 14 quando vero caro vivens in eo apparuerit 15 tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est 16 quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operuerit 17 considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet
18 caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum 19 et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem 20 qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcere 21 quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus 22 et siquidem creverit adiudicabit eum leprae 23 sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit
24 caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem 25 considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta est 26 quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura recludet eum septem diebus 27 et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit eum 28 sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae
29 vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra videbit eos sacerdos 30 et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae est 31 sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus 32 et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae aequalis 33 radetur homo absque loco maculae et includetur septem diebus aliis 34 si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit 35 sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute 36 non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est 37 porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum
38 vir et mulier in cuius cute candor apparuerit 39 intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum
40 vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus est 41 et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est 42 sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus 43 et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae quae orta est in calvitio 44 quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis
45 habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum contaminatum ac sordidum se clamabit 46 omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra
47 vestis lanea sive linea quae lepram habuerit 48 in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est 49 si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti 50 qui consideratam recludet septem diebus 51 et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa 52 et idcirco conburetur flammis 53 quod si eam viderit non crevisse 54 praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis 55 et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra 56 sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet 57 quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi 58 si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda erunt 59 ista est lex leprae vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo mundari debeat vel contaminari
14 1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2 hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad sacerdotem 3 qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam 4 praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum 5 et unum e passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes 6 alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et hysopo tinguet in sanguine passeris immolati 7 quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet 8 cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus 9 et die septimo radat capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et corpore 10 die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium 11 cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii 12 tollet agnum et offeret eum pro delicto oleique sextarium et oblatis ante Dominum omnibus 13 immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est 14 adsumensque sacerdos de sanguine hostiae quae immolata est pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus dextrae et pedis 15 et de olei sextario mittet in manum suam sinistram 16 tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies contra Dominum 17 quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto 18 et super caput eius 19 rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato tunc immolabit holocaustum 20 et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite mundabitur 21 quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei sextarium 22 duosque turtures sive duos pullos columbae quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum 23 offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino 24 qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul 25 immolatoque agno de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius qui mundatur et super pollices manus eius ac pedis dextri 26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram 27 in quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies contra Dominum 28 tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto 29 reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum 30 et turturem sive pullum columbae offeret 31 unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis suis 32 hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui
33 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 34 cum ingressi fueritis terram Chanaan quam ego dabo vobis in possessionem si fuerit plaga leprae in aedibus 35 ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea 36 at ille praecipiet ut efferant universa de domo priusquam ingrediatur eam et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant omnia quae in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram 37 et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua 38 egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus 39 reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram 40 iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem in loco inmundo 41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in loco inmundo 42 lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint et luto alio liniri domum 43 sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra lita 44 ingressus sacerdos viderit reversam lepram et parietes aspersos maculis lepra est perseverans et inmunda domus 45 quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem proicient extra oppidum in loco inmundo 46 qui intraverit domum quando clausa est inmundus erit usque ad vesperum 47 et qui dormierit in ea et comederit quippiam lavabit vestimenta sua 48 quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate 49 et in purificationem eius sumet duos passeres lignumque cedrinum et vermiculum atque hysopum 50 et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas 51 tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et passerem vivum et intinguet omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis viventibus et asperget domum septies 52 purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque vermiculo 53 cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit pro domo et iure mundabitur 54 ista est lex omnis leprae et percussurae 55 leprae vestium et domorum 56 cicatricis et erumpentium papularum lucentis maculae et in varias species coloribus inmutatis 57 ut possit sciri quo tempore mundum quid vel inmundum sit
15 1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 2 loquimini filiis Israhel et dicite eis vir qui patitur fluxum seminis inmundus erit 3 et tunc iudicabitur huic vitio subiacere cum per momenta singula adheserit carni illius atque concreverit foedus humor 4 omne stratum in quo dormierit inmundum erit et ubicumque sederit 5 si quis hominum tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 6 si sederit ubi ille sederat et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 7 qui tetigerit carnem eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 8 si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est lavabit vestem suam et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 9 sagma super quo sederit inmundum erit 10 et quicquid sub eo fuerit qui fluxum seminis patitur pollutum erit usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid lavabit vestem suam et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 11 omnis quem tetigerit qui talis est non lotis ante manibus lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 12 vas fictile quod tetigerit confringetur vas autem ligneum lavabitur aqua 13 si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem numerabit septem dies post emundationem sui et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus erit mundus 14 die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii dabitque eos sacerdoti 15 qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui 16 vir de quo egreditur semen coitus lavabit aqua omne corpus suum et inmundus erit usque ad vesperum 17 vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua et inmunda erit usque ad vesperum 18 mulier cum qua coierit lavabitur aqua et inmunda erit usque ad vesperum
19 mulier quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis septem diebus separabitur 20 omnis qui tetigerit eam inmundus erit usque ad vesperum 21 et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae polluetur 22 qui tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 23 omne vas super quo illa sederit quisquis adtigerit lavabit vestimenta sua et lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum 24 si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis inmundus erit septem diebus et omne stratum in quo dormierit polluetur 25 mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in tempore menstruo 26 omne stratum in quo dormierit et vas in quo sederit pollutum erit 27 quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 28 si steterit sanguis et fluere cessarit numerabit septem dies purificationis suae 29 et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos columbae ad ostium tabernaculi testimonii 30 qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro ea coram Domino et pro fluxu inmunditiae eius 31 docebitis ergo filios Israhel ut caveant inmunditiam et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos 32 ista est lex eius qui patitur fluxum seminis et qui polluitur coitu 33 et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit sanguine et hominis qui dormierit cum ea
16 1 locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt 2 et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum 3 nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum 4 tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur 5 suscipietque ab universa multitudine filiorum Israhel duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum 6 cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua 7 duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii 8 mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario 9 cuius sors exierit Domino offeret illum pro peccato 10 cuius autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem 11 his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum 12 adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta 13 ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur 14 tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem 15 cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi 16 et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum 17 nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu Israhel donec egrediatur 18 cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum 19 aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israhel 20 postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem 21 et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes iniquitates filiorum Israhel et universa delicta atque peccata eorum quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum 22 cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in deserto 23 revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi 24 lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo 25 et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super altare 26 ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castra 27 vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum 28 et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra 29 eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos 30 in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini 31 sabbatum enim requietionis est et adfligetis animas vestras religione perpetua 32 expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cuius initiatae manus ut sacerdotio fungatur pro patre suo indueturque stola linea et vestibus sanctis 33 et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum 34 eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israhel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut praeceperat Dominus Mosi
17 1 et locutus est Dominus ad Mosen dicens 2 loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israhel et dices ad eos iste est sermo quem mandavit Dominus dicens 3 homo quilibet de domo Israhel si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra 4 et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino sanguinis reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de medio populi sui 5 ideo offerre debent sacerdoti filii Israhel hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino 6 fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino 7 et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus cum quibus fornicati sunt legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum 8 et ad ipsos dices homo de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum sive victimam 9 et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam ut offeratur Domino interibit de populo suo
10 homo quilibet de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius et disperdam eam de populo suo 11 quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis pro animae piaculo sit 12 idcirco dixi filiis Israhel omnis anima ex vobis non comedet sanguinem nec ex advenis qui peregrinantur inter vos 13 homo quicumque de filiis Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem quibus vesci licitum est fundat sanguinem eius et operiat illum terra 14 anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israhel sanguinem universae carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum interibit 15 anima quae comederit morticinum vel captum a bestia tam de indigenis quam de advenis lavabit vestes suas et semet ipsum aqua et contaminatus erit usque ad vesperum et hoc ordine mundus fiet 16 quod si non laverit vestimenta sua nec corpus portabit iniquitatem suam
18 1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2 loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vester 3 iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis 4 facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester 5 custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego Dominus 6 omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus 7 turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius 8 turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est 9 turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis 10 turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est 11 turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis 12 turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui 13 turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuae 14 turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur 15 turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius 16 turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est 17 turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est 18 sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente 19 ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eius 20 cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis 21 de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus 22 cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est 23 cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est 24 ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum 25 et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos 26 custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos 27 omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam 28 cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos 29 omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui 30 custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester
19 1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 2 loquere ad omnem coetum filiorum Israhel et dices ad eos sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester 3 unusquisque matrem et patrem suum timeat sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester 4 nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis ego Dominus Deus vester 5 si immolaveritis hostiam pacificorum Domino ut sit placabilis 6 eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero quicquid autem residuum fuerit in diem tertium igne conburetis 7 si quis post biduum comederit ex ea profanus erit et impietatis reus 8 portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit et peribit anima illa de populo suo 9 cum messueris segetes terrae tuae non tondebis usque ad solum superficiem terrae nec remanentes spicas colliges 10 neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester 11 non facietis furtum non mentiemini nec decipiet unusquisque proximum suum 12 non peierabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui ego Dominus 13 non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non morabitur opus mercennarii apud te usque mane 14 non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum sed timebis Deum tuum quia ego sum Dominus 15 non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo 16 non eris criminator et susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus 17 ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum 18 non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus 19 leges meas custodite iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus agrum non seres diverso semine veste quae ex duobus texta est non indueris 20 homo si dormierit cum muliere coitu seminis quae sit ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera 21 pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem 22 orabitque pro eo sacerdos et pro delicto eius coram Domino et repropitiabitur ei dimitteturque peccatum 23 quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis praeputia eorum poma quae germinant inmunda erunt vobis nec edetis ex eis 24 quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino 25 quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quae proferunt ego Dominus Deus vester 26 non comedetis cum sanguine non augurabimini nec observabitis somnia 27 neque in rotundum adtondebitis comam nec radatis barbam 28 et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis ego Dominus 29 ne prostituas filiam tuam et contaminetur terra et impleatur piaculo 30 sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite ego Dominus 31 ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester 32 coram cano capite consurge et honora personam senis et time Deum tuum ego sum Dominus 33 si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos ne exprobretis ei 34 sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti ego Dominus Deus vester 35 nolite facere iniquum aliquid in iudicio in regula in pondere in mensura 36 statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti 37 custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea ego Dominus
20 1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2 haec loqueris filiis Israhel homo de filiis Israhel et de advenis qui habitant in Israhel si quis dederit de semine suo idolo Moloch morte moriatur populus terrae lapidabit eum 3 et ego ponam faciem meam contra illum succidamque eum de medio populi sui eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum 4 quod si neglegens populus terrae et quasi parvipendens imperium meum dimiserit hominem qui dederit de semine suo Moloch nec voluerit eum occidere 5 ponam faciem meam super hominem illum et cognationem eius succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch de medio populi sui 6 anima quae declinaverit ad magos et ariolos et fornicata fuerit cum eis ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui 7 sanctificamini et estote sancti quia ego Dominus Deus vester
8 custodite praecepta mea et facite ea ego Dominus qui sanctifico vos 9 qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur patri matrique maledixit sanguis eius sit super eum 10 si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et moechus et adultera 11 qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eos 12 si quis dormierit cum nuru sua uterque moriantur quia scelus operati sunt sanguis eorum sit super eos 13 qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati sunt nefas morte moriantur sit sanguis eorum super eos 14 qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri 15 qui cum iumento et pecore coierit morte moriatur pecus quoque occidite 16 mulier quae subcubuerit cuilibet iumento simul interficietur cum eo sanguis eorum sit super eos 17 qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius illaque conspexerit fratris ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in conspectu populi sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint et portabunt iniquitatem suam 18 qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui interficientur ambo de medio populi sui 19 turpitudinem materterae tuae et amitae tuae non discoperies qui hoc fecerit ignominiam carnis suae nudavit portabunt ambo iniquitatem suam 20 qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suae portabunt ambo peccatum suum absque liberis morientur 21 qui duxerit uxorem fratris sui rem facit inlicitam turpitudinem fratris sui revelavit absque filiis erunt
22 custodite leges meas atque iudicia et facite ea ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi 23 nolite ambulare in legitimis nationum quas ego expulsurus sum ante vos omnia enim haec fecerunt et abominatus sum eos 24 vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis 25 separate ergo et vos iumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis quae moventur in terra et quae vobis ostendi esse polluta 26 eritis sancti mihi quia sanctus ego sum Dominus et separavi vos a ceteris populis ut essetis mei 27 vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis eorum sit super illos
Levitikus (VUL) 12