Levitikus (VUL) 21

Capitulum 21

21 1 dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum 2 nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et filio ac filia fratre quoque 3 et sorore virgine quae non est nupta viro 4 sed nec in principe populi sui contaminabitur 5 non radent caput nec barbam neque in carnibus suis facient incisuras 6 sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt 7 scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo 8 et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos 9 sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui flammis exuretur
10
pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cuius caput fusum est unctionis oleum et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet 11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre quoque suo et matre non contaminabitur 12 nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est ego Dominus 13 virginem ducet uxorem 14 viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet sed puellam de populo suo 15 ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae quia ego Dominus qui sanctifico eum
16
locutusque est Dominus ad Mosen dicens 17 loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret panes Deo suo 18 nec accedet ad ministerium eius si caecus fuerit si claudus si vel parvo vel grandi et torto naso 19 si fracto pede si manu 20 si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo si iugem scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosus 21 omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo 22 vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario 23 ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eos 24 locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israhel cuncta quae sibi fuerant imperata


Capitulum 22

22 1 locutus quoque est Dominus ad Mosen dicens 2 loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israhel et non contaminent nomen sanctificatorum mihi quae ipsi offerunt ego Dominus 3 dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt et quae obtulerunt filii Israhel Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum Dominus 4 homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus 5 et qui tangit reptile et quodlibet inmundum cuius tactus est sordidus 6 inmundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quae sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam aqua 7 et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius est 8 morticinum et captum a bestia non comedent nec polluentur in eis ego sum Dominus 9 custodient praecepta mea ut non subiaceant peccato et moriantur in sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui sanctifico eos
10
omnis alienigena non comedet de sanctificatis inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis 11 quem autem sacerdos emerit et qui vernaculus domus eius fuerit hii comedent ex eis 12 si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his quae sanctificata sunt et de primitiis non vescetur 13 sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem 14 qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet quintam partem cum eo quod comedit et dabit sacerdoti in sanctuarium 15 nec contaminabunt sanctificata filiorum Israhel quae offerunt Domino 16 ne forte sustineant iniquitatem delicti sui cum sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico eos
17
locutus est Dominus ad Mosen dicens 18 loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israhel dicesque ad eos homo de domo Israhel et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini 19 ut offeratur per vos masculus inmaculatus erit ex bubus et ex ovibus et ex capris 20 si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabile 21 homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo 22 si caecum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare Domini 23 bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre potes votum autem ex his solvi non potest 24 omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis 25 de manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro et quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea 26 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 27 bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere matris suae die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino 28 sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis 29 si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse placabilis 30 eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane alterius diei ego Dominus
31
custodite mandata mea et facite ea ego Dominus 32 ne polluatis nomen meum sanctum ut sanctificer in medio filiorum Israhel ego Dominus qui sanctifico vos 33 et eduxi de terra Aegypti ut essem vobis in Deum ego Dominus


Capitulum 23

23 1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 2 loquere filiis Israhel et dices ad eos hae sunt feriae Domini quas vocabitis sanctas 3 sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris
4
hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas celebrare debetis temporibus suis 5 mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est 6 et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis 7 dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo 8 sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo
9
locutusque est Dominus ad Mosen dicens 10 loquere filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem 11 qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum 12 atque in eodem die quo manipulus consecratur caedetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini 13 et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin 14 panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris
15
numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas 16 usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino 17 ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias Domini 18 offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino 19 facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum 20 cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum eius 21 et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris 22 postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester
23
locutusque est Dominus ad Mosen dicens 24 loquere filiis Israhel mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur sanctum 25 omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum Domino
26
locutusque est Dominus ad Mosen dicens 27 decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino 28 omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester 29 omnis anima quae adflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis 30 et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo 31 nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris 32 sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra
33
et locutus est Dominus ad Mosen dicens 34 loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino 35 dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis 36 et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo 37 hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei 38 exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quae offertis ex voto vel quae sponte tribuitis Domino 39 a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies 40 sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro 41 celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis 42 et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israhel manebit in tabernaculis 43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester 44 locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israhel


Capitulum 24

24 1 et locutus est Dominus ad Mosen dicens 2 praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter 3 extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris 4 super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini
5
accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas 6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues 7 et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini 8 per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno 9 eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo
10
ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite 11 cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan 12 miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus 13 qui locutus est ad Mosen 14 dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus 15 et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum 16 et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur
17
qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur 18 qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima 19 qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei 20 fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur 21 qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur 22 aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester 23 locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi


Capitulum 25

25 1 locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens 2 loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini 3 sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius 4 septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis 5 quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est 6 sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te 7 iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum
8
numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem 9 et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra 10 sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam 11 quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis 12 ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis 13 anno iobelei redient omnes ad possessiones suas 14 quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo 15 et iuxta supputationem frugum vendet tibi 16 quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi 17 nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester 18 facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore 19 et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes 20 quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras 21 dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum 22 seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera
23
terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis 24 unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendetur 25 si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat 26 sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire 27 conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam 28 quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum 29 qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus 30 si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo 31 sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum 32 aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi 33 si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel 34 suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est
35
si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum 36 ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te 37 pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges 38 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus
39
si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum 40 sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te 41 et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum 42 mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum 43 ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum 44 servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt 45 et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos 46 et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam 47 si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius 48 post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum 49 et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se 50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata 51 si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretium 52 si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum 53 quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo 54 quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis 55 mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra Aegypti


Capitulum 26

26 1 ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester 2 custodite sabbata mea et pavete ad sanctuarium meum ego Dominus 3 si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea dabo vobis pluvias temporibus suis 4 et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur 5 adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra 6 dabo pacem in finibus vestris dormietis et non erit qui exterreat auferam malas bestias et gladius non transibit terminos vestros 7 persequemini inimicos vestros et corruent coram vobis 8 persequentur quinque de vestris centum alienos et centum ex vobis decem milia cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio 9 respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini et firmabo pactum meum vobiscum 10 comedetis vetustissima veterum et vetera novis supervenientibus proicietis 11 ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea 12 ambulabo inter vos et ero vester Deus vosque eritis populus meus 13 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegyptiorum ne serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis erecti 14 quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata mea 15 si spreveritis leges meas et iudicia mea contempseritis ut non faciatis ea quae a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum 16 ego quoque haec faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quae ab hostibus devorabitur 17 ponam faciem meam contra vos et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his qui oderunt vos fugietis nemine persequente 18 sin autem nec sic oboedieritis mihi addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra 19 et conteram superbiam duritiae vestrae daboque caelum vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam 20 consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma praebebunt 21 si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra 22 emittamque in vos bestias agri quae consumant et vos et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertaeque fiant viae vestrae 23 quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi 24 ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra 25 inducamque super vos gladium ultorem foederis mei cumque confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et trademini hostium manibus 26 postquam confregero baculum panis vestri ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes et reddant eos ad pondus et comedetis et non saturabimini 27 sin autem nec per haec audieritis me sed ambulaveritis contra me 28 et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra 29 ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum 30 destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea 31 in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum 32 disperdamque terram vestram et stupebunt super ea inimici vestri cum habitatores illius fuerint 33 vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium eritque terra vestra deserta et civitates dirutae 34 tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae quando fueritis 35 in terra hostili sabbatizabit et requiescet in sabbatis solitudinis suae eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea 36 et qui de vobis remanserint dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis et ita fugient quasi gladium cadent nullo sequente 37 et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes nemo vestrum inimicis audebit resistere 38 peribitis inter gentes et hostilis vos terra consumet 39 quod si et de his aliqui remanserint tabescent in iniquitatibus suis in terra inimicorum suorum et propter peccata patrum suorum et sua adfligentur 40 donec confiteantur iniquitates suas et maiorum suorum quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi 41 ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc orabunt pro impietatibus suis 42 et recordabor foederis mei quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham terrae quoque memor ero 43 quae cum relicta fuerit ab eis conplacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos ipsi vero rogabunt pro peccatis suis eo quod abiecerint iudicia mea et leges meas despexerint 44 et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum 45 et recordabor foederis mei pristini quando eduxi eos de terra Aegypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus haec sunt praecepta atque iudicia et leges quas dedit Dominus inter se et inter filios Israhel in monte Sinai per manum Mosi


Capitulum 27

27 1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2
loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui votum fecerit et spoponderit Deo animam suam sub aestimatione dabit pretium
3
si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii
4
si mulier triginta
5
a quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos femina decem
6
ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli pro femina tres
7
sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos femina decem
8
si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit stabit coram sacerdote et quantum ille aestimaverit et viderit eum posse reddere tantum dabit
9
animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit
10
et mutari non poterit id est nec melius malo nec peius bono quod si mutaverit et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est consecratum erit Domino
11
animal inmundum quod immolari Domino non potest si quis voverit adducetur ante sacerdotem
12
qui diiudicans utrum bonum an malum sit statuet pretium
13
quod si dare voluerit is qui offert addet supra aestimationis quintam partem
14
homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit et iuxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur
15
sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum
16
quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium si triginta modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti
17
si statim ab anno incipientis iobelei voverit agrum quanto valere potest tanto aestimabitur
18
sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam iuxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad iobeleum et detrahetur ex pretio
19
quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum
20
sin autem noluerit redimere sed alteri cuilibet fuerit venundatus ultra eum qui voverat redimere non poterit
21
quia cum iobelei venerit dies sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum
22
si ager emptus et non de possessione maiorum sanctificatus fuerit Domino
23
supputabit sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino
24
in iobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae
25
omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur siclus viginti obolos habet
26
primogenita quae ad Dominum pertinent nemo sanctificare poterit et vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt
27
quod si inmundum est animal redimet qui obtulit iuxta aestimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum
28
omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino
29
et omnis consecratio quae offertur ab homine non redimetur sed morte morietur
30
omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur
31
si quis autem voluerit redimere decimas suas addet quintam partem earum
32
omnium decimarum boves et oves et caprae quae sub pastoris virga transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino
33
non eligetur nec bonum nec malum nec altero commutabitur si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur Domino et non redimetur
34
haec sunt praecepta quae mandavit Dominus Mosi ad filios Israhel in monte Sinai



Levitikus (VUL) 21