Missale Romanum 2002 continu




MISSALE ROMANUM


EX DECRETO SACROSANCTI OECUMENICI

CONCILII VATICANI II INSTAURATUM


AUCTORITATE PAULI PP. VI PROMULGATUM

IOANNIS PAULI PP. II CURA RECOGNITUM


EDITIO TYPICA TERTIA

TYPIS VATICANIS

A.D. MMII


4 & 4 X

Pagina 4.

Editio typica, 1970 Reimpressio emendata, 1971 Editio typica secunda, 1975 Editio typica tertia, 2002

(c) " Copyright " apud Administrationem Patrimonii Sedis Apostolicae in Civitate Vaticana
Venditio operis fit cura Librariae Editricis Vaticanae (Libreria Editrice Vaticana, Città del Vaticano)

5 & 4 X

Pagina 5.

SACRA CONGREGATIO PRO CULTU DIVINO

Prot. n. 166/70

DECRETUM


Celebrationis eucharisticae Ordine statuto, atque approbatis textibus ad Missale Romanum pertinentibus per Constitutionem Apostolicam Missale Romanum a Summo Pontifice PAULO VI die 3 aprilis 1969 datam, haec Sacra Congregatio pro Cultu Divino, de mandato eiusdem Summi Pontificis, novam hanc editionem Missalis Romani ad normam decretorum Concilii Vaticani II confectam promulgat et uti typicam declarat.
Ad usum autem novi Missalis Romani quod attinet, permittitur ut editio latina, statim ac in lucem edita fuerit, in usum assumi possit, opportunis adhibitis accommodationibus quae dies celebrationum Sanctorum respiciunt, donec Calendarium instauratum definitive in praxim adducatur; curae autem Conferentiarum Episcopalium committitur editiones lingua vernacula apparare, atque diem statuere, quo eaedem editiones, ab Apostolica Sede rite confirmatae, vigere incipiant.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Ex aedibus Sacrae Congregationis pro Cultu Divino, die 26 martii anni 1970, Feria V in Cena Domini.

Benno Card. Gut

Praefectus


A. Bugnini

a Secretis


6 & 4 X

Pagina 6.

SACRA CONGREGATIO PRO CULTU DIVINO

Prot. N. 1970/74

DE EDITIONE TYPICA ALTERA

Cum Missale Romanum denuo imprimendum sit, variationes et additamenta inducta sunt, ut haec nova editio respondeat documentis post eiusdem primam editionem anno 1970 publici iuris factis.
In Institutione generali, cuius numeri marginales non mutantur, descriptio habetur munerum acolythi et lectoris, loco munerum quae de subdiacono agebant inserta (nn. 142-152).
Alia immutatio alicuius momenti habetur in parte Missalis quae continet Missas rituales et pro variis necessitatibus. Quaedam formularia completa sunt, antiphonas ad introitum et ad communionem indicando. Insuper additi sunt textus Missae ritualis in dedicatione ecclesiae et altaris, necnon Missae pro reconciliatione atque, inter Missas votivas, textus Missarum, quae de B. Maria V. Ecclesiae Matre et de Ss.mo Nomine Mariae desiderabantur.
Quaedam aliae variationes minoris momenti in titulos et in rubricas inductae sunt, quo melius respondeant verbis seu dictionibus, quae in novis libris liturgicis occurrunt.
Hanc editionem alteram Missalis Romani Summus Pontifex PAULUS VI auctoritate sua approbavit, et Sacra Congregatio pro Cultu Divino nunc emittit et typicam esse declarat.
Curae erit Conferentiarum Episcopalium variationes in hac editione altera Missalis Romani contentas in editiones linguis vernaculis apparandis inducere.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Ex aedibus Sacrae Congregationis pro Cultu Divino, die 27 martii Anni Sancti 1975, feria V in Cena Domini.

Iacobus Robertus Card. Knox

Praefectus


+A. Bugnini

Archiep. tit. Diocletianensis

a Secretis


7 & 4 X

Pagina 7.


CONGREGATIO DE CULTU DIVINO ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM

Prot. N. 143/00/L

DECRETUM DE EDITIONE TYPICA TERTIA

Tertio ineunte millennio ab Incarnatione Domini, editionem Missalis Romani novam parare visum est, quae recentiora Apostolicae Sedis documenta et praesertim novum Codicem Iuris Canonici excipiat atque variis emendationis et ascriptionis necessitatibus obtemperet.
Ad Institutionem Generalem Missalis Romani quod attinet, nonnullae inductae sunt variationes dictionibus et praescriptis aliorum librorum liturgicorum congruentes necnon pastorali experientia commendatae. Casus asciti de facultate Sacrae Communionis sub utraque specie distribuendae clarius exponuntur; caput IX novae ex integro compositionis additum est, ubi via adumbratur Missale Romanum ad necessitates pastorales convenienter componendi.
Aliae formulae adduntur pro celebrationibus in Calendarium Romanum Generalem nuper insertis. Commune Beatae Mariae Virginis ad eiusdem Dei Genetricis cultum fovendum novis Missae formulariis ditatur. Item in aliis Communibus, in Missis pro variis necessitatibus vel ad diversa dispositis, necnon in Missis pro defunctis ordo orationum quandoque mutatus est ad congruentiam textuum accuratius servandam. In Missis Quadragesimae, iuxta antiquum morem liturgicum, pro unoquoque die oratio super populum inseritur.
In appendice ad Ordinem Missae inveniuntur etiam Prex Eucharistica pro Reconciliatione, necnon Prex Eucharistica peculiaris, quae pro variis necessitatibus adhiberi potest.
Hanc editionem tertiam Missalis Romani Summus Pontifex IOANNES PAULUS II die 10 mensis aprilis 2000 auctoritate sua approbavit et Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum nunc edit et typicam declarat.

Pagina 8.

Ex praesenti tertia typica editione Conferentiae Episcoporum curabunt ut, intra congruum tempus, novae versiones vernaculae Missalis Romani fideliter atque adamussim fiant, praecedentibus versionibus adhuc in usum accurate emendatis ad fidem textus originalis Latini, a Sede Apostolica ad normam iuris recognoscendae.
Haec porro tertia editio typica latina Missalis Romani adhiberi potest in celebratione Sanctissimae Eucharistiae inde a die quo publici iuris fiet, incipere autem vigebit in Sollemnitate Corporis et Sanguinis Domini anno 2000.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 20 mensis aprilis anni Magni Iubilaei 2000, feria V in Cena Domini.

Georgius A. Card. Medina Estévez
Praefectus

+Franciscus Pius Tamburrino
Archiepiscopus a Secretis



CONSTITUTIO APOSTOLICA

"MISSALE ROMANUM"

11 Pagina 11.

CONSTITUTIO APOSTOLICA


MISSALE ROMANUM


EX DECRETO CONCILII OECUMENICI VATICANI II INSTAURATUM PROMULGATUR


PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM


Missale Romanum, ex decreto Concilii Tridentini a Decessore Nostro S. Pio V anno MDLXX promulgatum,
(1) nemo non suscipit in multis iisque mirificis utilitatis fructibus esse numerandum, qui ex eadem Sacrosancta Synodo in universam Christi Ecclesiam dilapsi sunt. Per quattuor enim saecula, non modo illud ritus latini sacerdotes pro norma habuerunt, ad quam eucharisticum sacrificium facerent, sed sacri etiam Evangelii nuntii in omnes fere terras invexerunt. Innumeri praeterea sanctissimi viri animorum suorum erga Deum pietatem, haustis ex eo sive Sacrarum Scripturarum lectionibus sive precationibus, copiosius aluerunt, quarum praecipuam partem sanctus Gregorius Magnus in certum digesserat ordinem. Sed ex quo tempore latius in christiana plebe increbescere et invalescere copit sacrae fovendae liturgiae studium, quod, de Decessoris Nostri ven. rec. Pii XII sententia, ostendere visum est, aeque providentis Dei erga huius aetatis homines propensissimae voluntatis indicium, aeque Sancti Spiritus per Ecclesiam suam salutiferum transitum,(2) palam pariter eluxit, Missalis Romani formulas tum aliquatenus recognoscendas tum accessionibus esse locupletandas. Cuius rei faciendae initium idem Decessor Noster attulit Vigilia paschali

Pagina 12.

et Ordine Hebdomadae sanctae instauratis,(3) qui proinde primum quasi gradum posuit ad Missale Romanum novis huius temporis animi sensibus accommodandum. Recens autem Concilium Ocumenicum Vaticanum II, edita Constitutione a verbis Sacrosanctum Concilium incipiente, generalis renovationis Missalis Romani fundamenta locavit: statuens, ut primum textus et ritus ita ordinarentur, ut sancta, quae significarent, clarius exprimerent; (4) deinde, ut Ordo Missae ita recognosceretur, ut singularum partium propria ratio necnon mutua conexio clarius paterent, atque pia et actuosa fidelium participatio facilior redderetur; (5) tum ut, quo ditior mensa verbi Dei pararetur fidelibus, thesauri biblici largius aperirentur; (6) ut postremo novus ritus concelebrationis conficeretur, Pontificali et Missali Romano inserendus.(7) Attamen huiusmodi Missalis Romani renovatio nequaquam ex improviso inducta putanda est; cum ad eam haud dubie viam munierint progressiones in disciplinis liturgicis, proximis hisce quattuor saeculis, factae. Nam si, post Concilium Tridentinum celebratum, ad Missalis Romani recognitionem non parum adiuvarunt evoluti et inspecti vetusti Bibliothecae Vaticanae aliique undique conquisiti codices, uti confirmatur Constitutione Apostolica Quo primum a Decessore Nostro S. Pio V data, posthaec nimirum hinc vetustissimi liturgici fontes et reperti et foras emissi sunt, hinc liturgicae Orientalis Ecclesiae formulae altius sunt investigatae; ita ut optarent multi, ut huius generis cum doctrinae tum pietatis divitiae, non modo in tabulariorum tenebris non iacerent, sed e contrario in lucem prolatae christianorum mentes animosque illustrarent et pascerent. Nunc vero, ut novam Missalis Romani compositionem, summis saltem lineamentis, quasi praefiniamus, in primis animadvertimus, Institutione Generali, qua in libro tamquam proomio usi sumus, novas normas eucharistici sacrificii celebrandi proponi, sive quoad ritus persolvendos et officia uniuscuiusque astantis et participis propria, sive quoad suppellectiles et loca rei divinae peragendae necessaria. Praecipua instaurationis novitas in Precatione eucharistica, quam vocant, versari existimanda est. Quamvis enim in romano ritu prima eiusdem Precationis pars, hoc est praefatio, varias, saeculis volventibus, susceperit formulas, altera tamen pars, quam Canonem Actionis appellabant, per illud tempus, quod a iv ad v saeculum actum est, immutabilem induit formam; cum, e

Pagina 13.

contrario, Liturgiae Orientales in ipsas Anaphoras quandam varietatem reciperent. Hac autem in re praeterquam quod Precatio eucharistica aucta est copia praefationum, vel ex antiquiore Romanae Ecclesiae traditione sumptarum, vel nunc primum compositarum, quibus et peculiares partes mysterii salutis clarius patefierent, et plura uberioraque gratias agendi argumenta praeberentur, praeterea ut eidem Precationi tres novi Canones adderentur statuimus. Attamen sive ut pastoralibus, quas nominant, rationibus consuleretur, sive ut concelebratio expeditius procederet, iussimus verba dominica in qualibet Canonis formula una eademque esse. Itaque in quavis Precatione eucharistica illa sic proferri volumus: supra panem: Accipite et manducate ex hoc omnes: Hoc est enim Corpus meum, quod pro vobis tradetur; et supra calicem: Accipite et bibite ex eo omnes: Hic est enim calix Sanguinis mei novi et aeterni testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hoc facite in meam commemorationem. Verba autem Mysterium fidei, de contextu verborum Christi Domini deducta, atque a sacerdote prolata, ad fidelium acclamationem veluti aditum aperiunt. Quoad Ordinem Missae, ritus, probe servata eorum substantia, simpliciores facti sunt.(8) Ea namque praetermissa sunt, quae temporum decursu duplicata fuerunt vel minus utiliter addita,(9) praesertim circa ritus oblationis panis et vini, et circa ritus fractionis panis et Communionis. Huc accedit quod restituuntur ... ad pristinam sanctorum Patrum normam nonnulla quae temporum iniuria deciderunt; (10) cuius generis sunt homilia (11) et oratio universalis seu oratio fidelium (12) et ritus paenitentialis, seu reconciliationis cum Deo et cum fratribus, initio Missae peragendus: cui, ut oportebat, suum redditum est momentum. Ad haec, iuxta illud Concilii Vaticani II praescriptum, quo praecipiebatur ut intra praestitutum annorum spatium, praestantior pars Scripturarum sanctarum populo legeretur,(13) totum lectionum corpus diebus dominicis legendarum in trium annorum ordinem tributum est. Praeterea diebus utcumque festis, lectioni Epistulae et Evangelii alia praeponitur, ex Veteri Testamento, vel, tempore paschali, ex Actibus Apostolorum sumpta. Hac enim adhibita ratione, enucleatius mysterii salutis continuus processus illustratur, verbis Dei revelatis demonstratus. Quae amplissima lectionum biblicarum copia, qua diebus festis praestantior sacrarum Scripturarum pars fidelibus proponitur, accessione profecto completur reliquarum librorum sacrorum partium, quae diebus profestis recitantur.

Pagina 14.

Quae sane omnia hoc modo ordinata sunt, ut magis ac magis in christifidelibus ea verbi Dei fames (14) exstimuletur, qua, Spiritu Sancto duce, novi foderis populus ad perfectam Ecclesiae unitatem veluti urgeri videatur. Hisce ita compositis, illud etiam vehementer fore confidimus, ut sacerdotes et fideles simul sanctius animum suum ad Cenam Domini praeparent, simul, sacras Scripturas altius meditati, verbis Domini uberius in dies alantur. Exinde denique sequetur, ut, iuxta Concilii Vaticani II monita, divinae litterae sive quasi quidam spiritualis vitae fons perennis, sive praecipuum christianae doctrinae tradendae argumentum, sive demum cuiusvis theologicae institutionis medulla ab omnibus habeantur. Verumtamen in hac Missalis Romani instauratione, non solum tres, de quibus adhuc diximus, partes, hoc est Precatio eucharistica, Ordo Missae et Ordo lectionum, mutatae sunt, sed ceterae etiam, in quibus idem constat, recognitae et valde variatae sunt, id est: Temporale, Sanctorale, Commune Sanctorum, Missae rituales et Missae votivae, quae vocant. In quibus peculiaris quaedam diligentia ad orationes adhibita est, quae non solum numero auctae sunt, ut novis horum temporum necessitatibus novae responderent, sed etiam vetustissimae ad antiquorum textuum fidem redditae. Ex quo factum est, ut singulis praecipuorum temporum liturgicorum feriis, scilicet Adventus, Nativitatis, Quadragesimae et Paschae, diversa cotidie adiceretur oratio. Quod reliquum est, licet textus Gradualis Romani, ad cantum saltem quod attinet, non fuerit mutatus, tamen, facilioris intellectus gratia, sive psalmus ille responsorius, de quo S. Augustinus et S. Leo Magnus saepe commemorant, sive antiphonae ad introitum et ad Communionem in Missis lectis adhibendae, pro opportunitate, instaurata sunt. Ad extremum, ex iis quae hactenus de novo Missali Romano exposuimus quiddam nunc cogere et efficere placet. Cum Decessor Noster S. Pius V principem Missalis Romani editionem promulgavit, illud veluti quoddam unitatis liturgicae instrumentum idemque tamquam genuini religiosique cultus in Ecclesia monumentum christiano populo repraesentavit. Haud secus Nos, etsi, de praescripto Concilii Vaticani II, in novum Missale legitimas varietates et aptationes (15) ascivimus, nihilo tamen secius fore confidimus, ut hoc ipsum a christifidelibus quasi subsidium ad mutuam omnium unitatem testandam confirmandamque accipiatur, utpote cuius ope, in tot varietate linguarum, una eademque cunctorum precatio ad caelestem Patrem, per summum Pontificem nostrum Iesum Christum, in Spiritu Sancto, quovis ture fragrantior ascendat. Quae Constitutione hac Nostra praescripsimus vigere incipient a die xxx proximi mensis Novembris hoc anno, id est a Dominica I Adventus.

Pagina 15.

Nostra haec autem statuta et praescripta nunc et in posterum firma et efficacia esse et fore volumus, non obstantibus, quatenus opus sit, Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis a Decessoribus Nostris editis, ceterisque praescriptionibus etiam peculiari mentione et derogatione dignis. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die iii mensis Aprilis, in Cena Domini N. I. C., anno mcmlxix, Pontificatus Nostri sexto.

PAULUS PP. VI




INSTITUTIO GENERALIS

MISSALIS ROMANI


19 Pagina 19.

PROEMIUM

9001 & 4 X

1. Cenam paschalem cum discipulis celebraturus, in qua sacrificium sui Corporis et Sanguinis instituit, Christus Dominus cenaculum magnum, stratum (Lc 22, 12) parari mandavit. Quod quidem iussum etiam ad se pertinere Ecclesia semper est arbitrata, cum de iis statuebat, quae, in disponendis hominum animis, locis, ritibus, textibus, ad sanctissimae Eucharistiae celebrationem spectarent. Normae quoque hodiernae, quae, voluntate Concilii Ocumenici Vaticani II innixae, praescriptae sunt, atque novum Missale, quo Ecclesia Ritus romani in Missa celebranda posthac utetur, iterum sunt argumentum huius sollicitudinis Ecclesiae, eius fidei immutatique amoris erga summum mysterium eucharisticum, atque continuam contextamque eius traditionem, quamquam res novae quaedam inductae sunt, testantur.

Testimonium fidei immutatae

9002 & 4 X

2. Missae natura sacrificalis, a Concilio Tridentino, quod universae traditioni Ecclesiae congruebat, sollemniter asserta,(1) rursus enuntiata est a Concilio Vaticano II, quod circa Missam haec significantia protulit verba: " Salvator noster in Cena novissima sacrificium eucharisticum Corporis et Sanguinis sui instituit, quo sacrificium crucis in saecula, donec veniret, perpetuaret, atque adeo Ecclesiae dilectae sponsae memoriale concrederet mortis et resurrectionis suae ".(2) Quod sic a Concilio docetur, id formulis Missae continenter exprimitur. Etenim doctrina, quae hac sententia, iam in antiquo Sacramentario, vulgo Leoniano nuncupato, exstante, presse significatur: " quoties huius hostiae commemoratio celebratur, opus nostrae redemptionis exercetur", (3) apte accurateque explicatur in Precibus eucharisticis; in his enim sacerdos, dum anamnesin peragit, ad Deum nomine etiam totius populi conversus, ei gratias persolvit et sacrificium offert vivum et sanctum, oblationem scilicet Ecclesiae et hostiam, cuius immolatione ipse Deus voluit placari,(4) atque orat, ut Corpus et Sanguis Christi sint Patri sacrificium acceptabile et toti mundo salutare.(5) Ita in novo Missali lex orandi Ecclesiae respondet perenni legi credendi, qua nempe monemur unum et idem esse, excepta diversa offerendi ratione, crucis sacrificium eiusque in Missa sacramentalem renovationem, quam in Cena novissima Christus Dominus instituit Apostolisque faciendam mandavit in sui memoriam, atque proinde Missam simul esse sacrificium laudis, gratiarum actionis, propitiatorium et satisfactorium.

20 & 4 X

Pagina 20.

9003 & 4 X

3. Mirabile etiam mysterium praesentiae realis Domini sub speciebus eucharisticis, a Concilio Vaticano II (6) aliisque Ecclesiae Magisterii documentis (7) eodem sensu eademque sententia, quibus Concilium Tridentinum id credendum proposuerat, (8) confirmatum, in Missae celebratione declaratur non solum ipsis verbis consecrationis, quibus Christus per transsubstantiationem praesens redditur, sed etiam sensu et exhibitione summae reverentiae et adorationis, quae in Liturgia eucharistica fieri contingit. Eadem de causa populus christianus adducitur, ut feria V Hebdomadae sanctae in Cena Domini, et in sollemnitate Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi, hoc admirabile Sacramentum peculiarem in modum excolat adorando.

9004 & 4 X

4. Natura vero sacerdotii ministerialis, quod episcopi et presbyteri proprium est, qui in persona Christi sacrificium offerunt cotuique populi sancti praesident, in ipsius ritus forma, e praestantiore loco et munere eiusdem sacerdotis elucet. Huius vero muneris rationes edicuntur et perspicue ac fusius explanantur in gratiarum actione Missae chrismatis, feria V Hebdomadae sanctae; quo videlicet die institutio sacerdotii commemoratur. In illa enim collatio potestatis sacerdotalis per manuum impositionem facta illustratur; atque ipsa potestas, singulis officiis recensitis, describitur, quae est continuatio potestatis Christi, Summi Pontificis Novi Testamenti.

9005 & 4 X

5. Sed hac sacerdotii ministerialis natura etiam aliud quiddam, magni sane faciendum, in sua luce collocatur, id est regale sacerdotium fidelium, quorum sacrificium spirituale per Episcopi et presbyterorum ministerium in unione cum sacrificio Christi, unici Mediatoris, consummatur.(9) Namque celebratio Eucharistiae est actio Ecclesiae universae; in qua unusquisque solum et totum id agat, quod ad ipsum pertinet, respectu habito gradus eius in populo Dei. Quo efficitur, ut etiam rationes quaedam celebrationis magis attendantur, quibus saeculorum decursu interdum est minor cura adhibita. Hic enim populus est populus Dei, Sanguine Christi acquisitus, a Domino congregatus, eius verbo nutritus, populus ad id vocatus, ut preces totius familiae humanae ad Deum admoveat, populus, qui pro mysterio salutis gratias in Christo agit eius sacrificium offerendo, populus denique, qui per Communionem Corporis et Sanguinis Christi in unum coalescit. Qui populus, licet origine sua sit sanctus, tamen per ipsam participationem consciam, actuosam et fructuosam mysterii eucharistici in sanctitate continenter crescit.(10)

Traditio non intermissa declaratur

9006 & 4 X

6. Cum praecepta enuntiaret, quibus Ordo Missae recognosceretur, Concilium Vaticanum II praeter alia mandavit quoque, ut ritus nonnulli restituerentur

21 & 4 X

Pagina 21.

"ad pristinam sanctorum Patrum normam", (11) iisdem videlicet usum verbis ac S. Pius V in Constitutione Apostolica " Quo primum " inscriptis, qua anno 1570 Missale Tridentinum est promulgatum. Ob hanc vero ipsam verborum convenientiam notari potest, qua ratione ambo Missalia romana, quamvis intercesserint quattuor saecula, aequalem et parem complectantur traditionem. Si autem huius traditionis ponderentur interiora elementa, intellegitur etiam, quam egregie ac feliciter prius perficiatur altero.

9007 & 4 X

7. Temporibus sane difficilibus, quibus catholica fides de indole sacrificali Missae, de ministeriali sacerdotio, de reali et perpetua Christi sub eucharisticis speciebus praesentia in discrimen fuerat adducta, id S. Pii V imprimis intererat, ut recentiorem traditionem, immerito oppugnatam, servaret, minimis tantummodo ritus sacri mutationibus inductis. Re quidem vera Missale illud anni 1570 paulum admodum distat a primo omnium anno 1474 typis edito Missali, quod vicissim fideliter quidem repetit Missale temporis Innocentii PP. III. Codices insuper Bibliothecae Vaticanae, quamquam aliquot intulerant locutionum emendationes, haud tamen permiserunt, ut in illa pervestigatione " veterum et probatorum auctorum " plus quam liturgici commentarii mediae aetatis inquirerentur.

9008 & 4 X

8. Hodie, contra, illa " sanctorum Patrum norma ", quam sectabantur Missalis S. Pii V emendatores, locupletata est innumerabilibus eruditorum scriptis. Postquam enim Sacramentarium Gregorianum nuncupatum anno 1571 primum editum est, vetera Sacramentaria romana et ambrosiana critica arte saepe typis sunt divulgata, perinde ac vetusti libri liturgici hispani et gallicani, qui plurimas preces non levis praestantiae spiritualis, eo usque ignoratas, in conspectum produxerunt. Traditiones pariter priscorum saeculorum, antequam ritus Orientis et Occidentis constituerentur, nunc idcirco melius cognoscuntur, quod tot reperta sunt documenta liturgica. Praeterea progredientia sanctorum Patrum studia theologiam mysterii eucharistici lumine perfuderunt doctrinae Patrum in antiquitate christiana excellentissimorum, uti S. Irenaei, S. Ambrosii, S. Cyrilli Hierosolymitani, S. Ioannis Chrysostomi.

9009 & 4 X

9. Quapropter " sanctorum Patrum norma " non postulat solum, ut conserventur ea, quae maiores nostri proximi tradiderint, sed ut comprehendantur altiusque perpendantur cuncta praeterita Ecclesiae tempora ac modi universi, quibus unica eius fides declarata est in humani civilisque cultus formis tam inter se differentibus, quippe quae vigerent in regionibus semiticis, graecis, latinis. Amplior autem hic prospectus cernere nos sinit, quemadmodum Spiritus Sanctus praestet populo Dei mirandam fidelitatem in conservando immutabili fidei deposito, licet permagna sit precum rituumque varietas.

Ad novas rerum condiciones accommodatio

9010 & 4 X

10. Novum igitur Missale, dum testificatur legem orandi Ecclesiae romanae, fideique depositum a Conciliis recentioribus traditum tutatur, ipsum vicissim magni momenti gradum designat in liturgica traditione.

Pagina 22.

Cum enim Patres Concilii Vaticani II asseverationes dogmaticas Concilii Tridentini iterarunt, in longe alia mundi aetate sunt locuti; qua de causa in re pastorali valuerunt afferre proposita et consilia, quae ante quattuor saecula ne praevideri quidem potuerunt.

9011 & 4 X

11. Agnoverat iam Tridentinum Concilium magnam utilitatem catecheticam, quae in Missae celebratione contineretur; unde tamen colligere omnia consectaria, ad vitae usum quod attinet, nequibat. A multis reapse flagitabatur, ut sermonem vulgarem in sacrificio eucharistico peragendo usurpari liceret. Ad talem quidem postulationem, Concilium, rationem ducens adiunctorum illa aetate obtinentium, sui officii esse arbitrabatur doctrinam Ecclesiae tralaticiam denuo inculcare, secundum quam sacrificium eucharisticum imprimis Christi ipsius est actio, cuius proinde efficacitas propria eo modo non afficitur, quo fideles eiusdem fiunt participes. Idcirco firmis hisce simulque moderatis verbis edictum est: " Etsi Missa magnam contineat populi fidelis eruditionem, non tamen expedire visum est Patribus, ut vulgari passim lingua celebraretur ".(12) Atque condemnandum esse pronuntiavit eum, qui censeret " Ecclesiae romanae ritum, quo submissa voce pars canonis et verba consecrationis proferuntur, damnandum esse; aut lingua tantum vulgari Missam celebrari debere ".(13) Nihilominus, dum hinc vetuit in Missa linguae vernaculae usum, illinc animarum pastores eius in locum congruentem substituere catechesim iussit: " ne oves Christi esuriant ... mandat sancta Synodus pastoribus et singulis curam animarum gerentibus, ut frequenter inter Missarum celebrationem vel per se vel per alios, ex his, quae in Missa leguntur, exponant atque inter cetera sanctissimi huius sacrificii mysterium aliquod declarent, diebus praesertim Dominicis et festis ". (14)

9012 & 4 X

12. Propterea congregatum, ut Ecclesiam aptaret ad proprii muneris apostolici necessitates hisce ipsis temporibus, Concilium Vaticanum II funditus perspexit, quemadmodum Tridentinum, didascalicam et pastoralem indolem sacrae Liturgiae.(15) Et, cum nemo catholicorum esset, qui legitimum efficacemque ritum sacrum negaret lingua latina peractum, concedere etiam valuit: " Haud raro linguae vernaculae usurpatio valde utilis apud populum exsistere possit ", eiusque adhibendae facultatem dedit.(16) Flagrans illud studium, quo hoc consultum ubivis est susceptum, profecto effecit ut, ducibus Episcopis atque ipsa Apostolica Sede, universae liturgicae celebrationes quas populus participaret, exsequi liceret vulgari sermone, quo plenius intellegeretur mysterium, quod celebraretur.

9013 & 4 X

13. Verumtamen, cum linguae vernaculae usus in sacra Liturgia instrumentum sit, quamvis magni momenti, quo apertius exprimeretur catechesis mysterii, quae in celebratione continetur, Concilium Vaticanum II admonuit praeterea, ut aliqua Tridentini praescripta, quibus non omnibus locis erat obtemperatum, ad exitum deducerentur, veluti homilia diebus dominicis et festis habenda (17) et facultas inter ipsos sacros ritus quasdam monitiones intericiendi.(18) Potissimum vero Concilium Vaticanum II, a quo suadebatur " illa perfectior Missae participatio, qua fideles post Communionem sacerdotis ex eodem sacrificio

Pagina 23.

Corpus dominicum sumunt ",(19) incitavit, ut aliud optatum Patrum Tridentinorum in rem transferretur, ut scilicet ad sacram Eucharistiam plenius participandam " in singulis Missis fideles adstantes non solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam Eucharistiae perceptione communicarent ".(20)

9014 & 4 X

14. Eodem quidem animo ac studio pastorali permotum, Concilium Vaticanum II nova ratione expendere potuit institutum Tridentinum de Communione sub utraque specie. Etenim, quoniam hodie in dubium minime revocantur doctrinae principia de plenissima vi Communionis, qua Eucharistia sub una specie panis suscipitur, permisit interdum Communionem sub utraque specie, cum scilicet, per dilucidiorem signi sacramentalis formam, opportunitas peculiaris offerretur altius intellegendi mysterii, quod fideles participarent.(21)

9015 & 4 X

15. Hoc pacto, dum fida permanet Ecclesia suo muneri ut magistrae veritatis, custodiens " vetera ", id est depositum traditionis, officium quoque explet considerandi prudenterque adhibendi " nova " (cf. Mt 13, 52). Pars enim quaedam novi Missalis preces Ecclesiae apertius ordinat ad temporis nostri necessitates; cuius generis sunt potissimum Missae rituales et pro variis necessitatibus, in quibus traditio et novitas opportune inter se sociantur. Itaque, dum complures dictiones integrae manserunt ex antiquissima haustae Ecclesiae traditione, per ipsum saepius editum Missale Romanum patefacta, aliae plures ad hodierna requisita et condiciones accommodatae sunt, aliae, contra, uti orationes pro Ecclesia, laicis, operis humani sanctificatione, omnium gentium communitate, necessitatibus quibusdam nostrae aetatis propriis, ex integro sunt contextae, sumptis cogitationibus ac saepe ipsis locutionibus ex recentibus Concilii documentis. Ob eandem porro aestimationem novi status mundi, qui nunc est, in vetustissimae traditionis textuum usu, nulla prorsus videbatur inferri iniuria tam venerando thesauro, si quaedam sententiae immutarentur, quo convenientius sermo ipse cum hodiernae theologiae lingua concineret referretque ex veritate condicionem disciplinae Ecclesiae praesentem. Hinc dicta nonnulla, ad existimationem et usum bonorum terrestrium attinentia, sunt mutata, haud secus ac nonnulla, quae exterioris quandam paenitentiae formam prodebant aliarum Ecclesiae aetatum propriam. Hoc denique modo normae liturgicae Concilii Tridentini pluribus sane in partibus completae et perfectae sunt normis Concilii Vaticani II, quod ad exitum perduxit conatus ad sacram Liturgiam fideles propius admovendi, qui per haec quattuor saecula sunt suscepti, praesertim vero recentiore aetate, maxime studio rei liturgicae a S. Pio X eiusque Successoribus promoto.

24 Pagina 24.


Caput I

DE CELEBRATIONIS EUCHARISTICAE MOMENTO ET DIGNITATE

9016 & 4 X

16. Celebratio Missae, ut actio Christi et populi Dei hierarchice ordinati, centrum est totius vitae christianae pro Ecclesia tum universa tum locali, ac pro singulis fidelibus.(22) In ea enim culmen habetur et actionis qua Deus in Christo mundum sanctificat, et cultus quem homines exhibent Patri, eum per Christum Dei Filium in Spiritu Sancto adorantes.(23) In ea insuper mysteria redemptionis ita per anni circulum recoluntur, ut quodammodo praesentia reddantur.(24) Ceterae autem actiones sacrae et omnia opera christianae vitae cum ea cohaerent, ex ea profluunt et ad eam ordinantur.(25)

9017 & 4 X

17. Maxime proinde interest ut celebratio Missae seu Cenae dominicae ita ordinetur, ut sacri ministri atque fideles, illam pro sua condicione participantes, eos fructus plenius exinde capiant,(26) ad quos obtinendos Christus Dominus sacrificium eucharisticum sui Corporis et sui Sanguinis instituit illudque, velut memoriale passionis et resurrectionis suae, Ecclesiae dilectae sponsae concredidit.(27)

9018 & 4 X

18. Quod apte fiet si, attentis natura aliisque adiunctis uniuscuiusque cotus liturgici, universa celebratio ita disponatur, ut consciam illam, actuosam atque plenam participationem fidelium inducat, corporis nempe et animi, fide, spe et caritate ferventem, quae ab Ecclesia exoptatur et ab ipsa celebrationis natura postulatur, et ad quam populus christianus vi baptismatis ius habet et officium.(28)

9019 & 4 X

19. Quamvis fidelium praesentia et actuosa participatio, quae ecclesialem celebrationis naturam apertius manifestant,(29) aliquando non possint haberi, eucharistica celebratio sua efficacia et dignitate semper est praedita, quippe quae sit actus Christi et Ecclesiae, in quo sacerdos munus suum praecipuum adimplet et semper agit pro salute populi. Ipsi ergo commendatur ut sacrificium eucharisticum etiam cotidie, pro posse, celebret.(30)

9020 & 4 X

20. Cum autem Eucharistiae celebratio, sicut et universa Liturgia, fiat per signa sensibilia, quibus fides alitur, roboratur et exprimitur,(31) maxime curandum est eas formas et elementa ab Ecclesia proposita seligi et ordinari, quae, attentis personarum et locorum adiunctis, actuosam et plenam participationem intensius foveant et fidelium utilitati spirituali aptius respondeant.

25 & 4 X

Pagina 25.

9021 & 4 X

21. Haec itaque Institutio eo spectat ut tum lineamenta generalia praebeat, quibus Eucharistiae celebratio apte ordinetur, tum regulas exponat, quibus singulae celebrationis formae disponantur.(32)

9022 & 4 X

22. Summi autem momenti est Eucharistiae celebratio in Ecclesia particulari. Episcopus enim diocesanus, primus mysteriorum Dei dispensator in Ecclesia particulari sibi commissa, moderator est, promotor et custos totius vitae liturgicae. (33) In celebrationibus quae, ipso praesidente, aguntur, praesertim vero in celebratione eucharistica, quae ab ipso agitur, presbyterio, diaconis et populo participantibus, mysterium Ecclesiae manifestatur. Quare huiusmodi Missarum sollemnia exemplo esse debent universae diocesi. Eius ergo est animum intendere ut presbyteri, diaconi et christifideles laici, genuinum sensum rituum et textuum liturgicorum penitius semper comprehendant et ita ad actuosam et fructuosam Eucharistiae celebrationem ducantur. Eundem in finem invigilet ut ipsarum celebrationum dignitas augeatur, ad quam promovendam loci sacri, musicae et artis pulchritudo quamplurimum conferat.

9023 & 4 X

23. Quo insuper celebratio praescriptis et spiritui sacrae Liturgiae plenius respondeat, eiusque efficacitas pastoralis augeatur, in hac Institutione generali et in Ordine Missae, aliquae accommodationes et aptationes exponuntur.

9024 & 4 X

24. Hae aptationes, ut plurimum, in electione consistunt quorundam rituum aut textuum, id est cantuum, lectionum, orationum, monitionum et gestuum, qui sint necessitatibus, praeparationi et ingenio participantium magis respondentes quique sacerdoti celebranti committuntur. Attamen meminerit sacerdos se servitorem esse sacrae Liturgiae, sibique quidquam proprio marte in Missae celebratione addere, demere aut mutare non licere.(34)

9025 & 4 X

25. Insuper in Missali suo loco aptationes quaedam innuuntur quae, iuxta Constitutionem de sacra Liturgia, respective competunt aut Episcopo diocesano aut Conferentiae Episcoporum (35) (cf. infra, nn. 387 , 388 -393 ).

9026 & 4 X

26. Quod autem ad varietates et aptationes profundiores attinet, quae ad traditiones et ingenium populorum et regionum attendant, ad mentem art. 40 Constitutionis de sacra Liturgia pro utilitate vel necessitate introducendas, ea serventur quae in Instructione " De Liturgia romana et inculturatione " (36) et infra, (nn. 395 - 399 ) exponuntur.

26 & 4 X

Pagina 26.


Missale Romanum 2002 continu