Missale 1962 530


DOMINICA II IN QUADRAGESIMA

I classis

Statio ad S. Mariam in Domnica


Ant. ad Introitum     Ps. 24, 6, 3 et 22
531 Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiae tuae, quae a saeculo sunt: ne unquam dominentur nobis inimici nostri: libera nos, Deus Israel, ex omnibus angustiis nostris. Ps. ibid., 1-2 Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam. V. Glória Patri.

Oratio
532 Deus, qui conspicis omni nos virtute destitui: interius exteriusque custodi ; ut ab omnibus adversitátibus muniantur in corpore, et a pravis cogitationibus mundémur in mente. Per Dóminum nostrum Iesum Christum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Thessalonicenses.   1 Thess. 4,1-7
533 Fratres: Rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu: ut, quemadmodum accepistis a nobis, quómodo oporteat vos ambulare et placere Deo, sic et ambuletis, ut abundetis magis. Scitis enim quae praecépta dederim vobis per Dóminum Iesum. Haec est enim volúntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore ; non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum: et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Dóminus de his omnibus, sicut praediximus vobis, et testificati sumus. Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem: in Christo Iesu Domino nostro.

Graduale Ps. 24, 17-18
534 Tribulationes cordis mei dilatátae sunt: de necessitatibus meis éripe me, Domine. V. Vide humilitatem meam, et laborem meum: et dimitte ómnia peccata mea.

Tractus Ps. 105, 1-4
535 Confitemini Domino quoniam bonus : quoniam in saeculum misericordia eius. V. Quis loquetur potentias Dómini: auditas faciet omnes laudes eius ? V. Beáti qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam in omni témpore. V. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui: visita nos in salutari tuo.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.      Mt. 17, 1-9
536 In illo témpore: Assumpsit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem fratrem eius, et duxit illos in montem excelsum seorsum: et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies eius sicut sol: vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix. Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elías cum eo loquentes. Respondens autem Petrus, dixit ad Iesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. Et audientes discipuli, ceciderunt in fáciem suam, et timuerunt valde. Et accessit Iesus, et tetigit eos, dixitque eis: Súrgite, et nolite timere. Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Iesum. Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. Credo.

Ant. ad Offertorium   Ps. 118, 47 et 48
537 Meditabor in mandatis tuis, quae dilexi valde: et levabo manus meas ad mandata tua, quae dilexi.

Secreta
538 Sacrifíciis praesentibus, Domine, quaesumus, intende placatus: ut et devotioni nostrae proficiant, et saluti. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio de Quadragesima.

Ant. ad Communionem        Ps. 5, 2-4
539 Intellege clamorem meum: intende voci orationis meae, Rex meus, et Deus meus: quoniam ad te orabo, Domine.

Postcommunio
540 Supplices te rogamus, omnípotens Deus: ut, quos tuis réficis sacramentis, tibi etiam placitis moribus dignánter deservíre concedas. Per Dóminum nostrum.

Feria secunda

III classis

Statio ad S. Clementem


Ant. ad Introitum Ps. 25, 11-12
541 Redime me, Domine, et miserere mei: pes enim meus stetit in via erecta: in ecclesiis benedicam Dóminum. Ps. ibid., 1 Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum: et in Domino sperans, non infirmabor. V. Glória Patri.

Oratio
542 Praesta, quaesumus, omnípotens Deus : ut familia tua, quae se, affligéndo carnem, ab aliméntis abstinet ; sectándo iustitiam, a culpa ieiúnet. Per Dóminum nostrum.

Léctio Danielis Prophetae. Dan. 9, 15-19
543 In diebus illis: Oravit Daniel Dóminum, dicens: Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra AEgypti in manu forti, et fecisti tibi nomen secúndum diem hanc: peccavimus, iniquitatem fecimus, Domine, in omnem iustitiam tuam: avertatur, obsecro, ira tua, et furor tuus a civitate tua Ierusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Ierusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui et preces eius: et ostende fáciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est, propter temetipsum. Inclina, Deus meus, aurem tuam, et audi: áperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem, super quam invocatum est nomen tuum: neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante fáciem tuam, sed in miserationibus tuis multis. Exaudi, Domine, placare, Domine: attende et fac: ne moreris propter temetipsum, Deus meus: quia nomen tuum invocatum est super civitatem, et super populum tuum, Domine Deus noster.

Graduale Ps. 69, 6 et 3
544 Adiutor meus, et liberator meus esto: Domine, ne tardaveris. V. Confundantur, et revereantur inimici mei, qui quaerunt animam meam.

Tractus Ps. 102, 10
545 Domine, non secúndum peccata nostra, quae fecimus nos: neque secúndum iniquitates nostras retríbuas nobis. V. Ps. 78, 8-9 Domine, ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum: cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur) V. Adiuva nos, Deus salutaris noster: et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.

+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. 8, 21-29
546 In illo témpore: Dixit Iesus turbis Iudaeórum: Ego vado, et quaerétis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire. Dicebant ergo Iudaei: Numquid interficiet semetipsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire ? Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. Dixi ergo vobis, quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Iesus: Principium, qui et loquor vobis. Multa habeo de vobis loqui et iudicare. Sed qui me misit, verax est: et ego quae audivi ab eo, haec loquor in mundo. Et non cognoverunt, quia Patrem eius dicebat Deum. Dixit ergo eis Iesus: Cum exaltaveritis Fílium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil: sed sicut docuit me Pater, haec loquor: et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego, quae placita sunt ei, facio semper.

Ant. ad Offertorium       Ps. 15, 7 et 8
547 Benedicam Dóminum, qui tribuit mihi intellectum: providebam Dóminum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear.

Secreta
548 Haec hostia, Domine, placatiónis et laudis tua nos protectione dignos efficiat. Per Dóminum. Praefatio de Quadragesima.

Ant. ad Communionem Ps. 8, 2
549 Domine, Dóminus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra !

Postcommunio
550 Haec nos communio, Domine, purget a crimine: et caelestis remédii faciat esse consortes. Per Dóminum.

Super populum: Oremus. Humiliáte capita vestra Deo.

Oratio
551 Adesto supplicationibus nostris, omnípotens Deus: et, quibus fiduciam sperándae pietatis indúlges; consuétae misericordiae tribue benignus effectum. Per Dóminum.

Feria tertia

III classis

Statio ad S. Balbinam


Ant. ad Introitum Ps. 26, 8 et 9
552 Tibi dixit cor meum, quaesívi vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiram: ne avertas fáciem tuam a me. Ps. ibid., 1 Dóminus illuminatio mea, et salus mea: quem timebo? V. Glória Patri.

Oratio
553 Pérfice, quaesumus, Domine, benígnus in nobis observantiae sanctae subsidium: ut, quae te auctore facienda cognovimus, te operante impleamus. Per Dóminum.

Léctio libri Regum. 3 Reg. 17, 8-16
554 In diebus illis: Factus est sermo Dómini ad Elíam Thesbiten, dicens: Surge, et vade in Saréphta Sidoniorum, et manebis ibi: praecepi enim ibi mulieri víduae, ut pascat te. Surrexit, et abiit in Saréphta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei: Da mihi paululum aquae in vase, ut bibam. Cumque illa pergeret, ut afferret, clamavit post tergum eius, dicens: Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua. Quae respondit: Vivit Dóminus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farínae in hydria, et paululum ólei in lecytho: en colligo duo ligna, ut ingrediar, et faciam illum mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur. Ad quam Elías ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti : verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea. Haec autem dicit Dóminus Deus Israel: Hydria farínae non deficiet, nec lecythus ólei minuetur, usque ad diem, in qua Dóminus daturus est pluviam super fáciem terrae. Quae abiit, et fecit iuxta verbum Eliae: et comedit ipse, et illa, et domus eius: et ex illa die hydria farínae non defecit, et lecythus ólei non est imminutus, iuxta verbum Dómini, quod locútus fuerat in manu Eliae.

Graduale Ps. 54, 23, 17, 18 et 19
555 Iacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet. V. Dum clamarem ad Dóminum, exaudivit vocem meam ab his, qui appropinquant mihi.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.    Mt. 23, 1-12
556 In illo témpore: Locútus est Iesus ad turbas et ad discipulos suos, dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei. Omnia ergo quaecúmque dixerint vobis, servate et facite: secúndum opera vero eórum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt. Alligant enim onera gravia et importabilia, et imponunt in húmeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere. Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. Amant autem primos recúbitus in cenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim Magister vester, omnes autem vos fratres estis. Et patrem nolite vocare vobis super terram, unus est enim Pater vester, qui in caelis est. Nec vocemini magistri: quia Magister vester unus est, Christus. Qui maior est vestrum, erit minister vester. Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur.

Ant. ad Offertorium Ps. 50, 3
557 Miserere mei, Domine, secúndum magnam misericordiam tuam: dele, Domine, iniquitatem meam.

Secreta
558 Sanctificatiónem tuam nobis, Domine, his mysteriis operare placatus: quae nos et a terrenis purget vitiis, et ad caelestia dona perducat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio de Quadragesima.

Ant. ad Communionem       Ps. 9, 2-3
559 Narrabo ómnia mirabilia tua: laetabor, et exsultabo in te: psallam nomini tuo, Altissime.

Postcommunio
560 Ut sacris, Domine, reddámur digni muneribus: fac nos tuis, quaesumus, semper oboedire mandatis. Per Dóminum nostrum.

Super populum: Oremus. Humiliáte capita vestra Deo.

Oratio
561 Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et animarum nostrarum medére languoribus: ut, remissione percepta, in tua semper benedictione laetémur. Per Dóminum.

Feria quarta

III classis

Statio ad S. Caeciliam


Ant. ad Introitum Ps. 37, 22-23
562 Ne derelinquas me, Domine Deus meus, ne discedas a me: intende in adiutorium meum, Domine, virtus salutis meae. Ps. ibid., 2 Domine, ne in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me. V. Glória Patri.

Oratio
563 Populum tuum, quaesumus, Domine, propitius respice: et, quos ab escis carnalibus praecipis abstinere, a nóxiis quoque vitiis cessare concede. Per Dóminum nostrum.

Léctio libri Esther. Esth. 13, 8-11 et 15-17
564 In diebus illis: Oravit Mardochaeus ad Dóminum, dicens: Domine, Domine, Rex omnípotens, in dicione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israel. Tu fecisti caelum et terram, et quidquid caeli ambitu continetur. Dóminus omnium es, nec est qui resistat maiestati tuae. Et nunc, Domine Rex, Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et hereditatem tuam delere. Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de AEgypto. Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine, et ne claudas ora te canentium, Domine Deus noster.

Graduale Ps. 27, 9 et 1
565 Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae. V. Ad te, Domine, clamavi: Deus meus, ne sileas a me, et ero similis descendentibus in lacum.

Tractus Ps. 102, 10
566 Domine, non secúndum peccata nostra, quae fecimus nos: neque secúndum iniquitates nostras retríbuas nobis. V. Ps. 78, 8-9 Domine, ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum: cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur) V. Adiuva nos, Deus salutaris noster: et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.

+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.    Mt. 20,17-28
567 In illo témpore: Ascendens Iesus Ierosólymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis: Ecce ascendimus Ierosólymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte, et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget. Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab. eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. Respondens autem Iesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus. Iesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eórum: et qui maiores sunt, potestatem exercent in eos. Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister: et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam, redemptionem pro multis.

Ant. ad Offertorium Ps. 24, 1-3
568 Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam: neque irrídeant me inimici mei: etenim universi, qui te exspectant, non confundentur.

Secreta
569 Hostias, Domine, quas tibi offerimus, propitius respice: et per haec sancta commercia, vincula peccatorum nostrorum absólve. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate. Praefatio de Quadragesima.

Ant. ad Communionem Ps. io, 8
570 Iustus Dóminus, et iustitiam dilexit: aequitatem vidit vultus eius.

Postcommunio
571 Sumptis, Domine, sacramentis: ad redemptionis aetérnae, quaesumus, proficiámus augmentum. Per Dóminum.

Super populum: Oremus. Humiliáte capita vestra Deo.

Oratio
572 Deus, innocéntiae restitutor et amátor, dirige ad te tuorum corda servorum: ut, spiritus tui fervore concepto, et in fide inveniantur stabiles, et in opere efficaces. Per Dóminum.

Feria quinta

III classis

Statio ad S. Mariam trans Tiberim


Ant. ad Introitum Ps. 69, 2 et 3
573 Deus, in adiutorium meum intende: Domine, ad adiuvandum me festina: confundantur et revereantur inimici mei, qui quaerunt animam meam. Ps. ibid., 4 Avertantur retrorsum, et erubescant: qui cogitant mihi mala. V. Glória Patri.

Oratio
574 Praesta nobis, quaesumus, Domine, auxilium grátiae tuae: ut, ieiuniis et orationibus convenienter intenti, liberemur ab hostibus mentis et corporis. Per Dóminum.

Léctio Ieremiae Prophetae. Ier. 17, 5-10
575 Haec dicit Dóminus Deus: Maledictus homo, qui confidit in homine, et ponit carnem brácchium suum, et a Domino recedit cor eius. Erit enim quasi myrícae in deserto, et non videbit cum venerit bonum: sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis, et inhabitabili. Benedíctus vir, qui confidit in Domino, et erit Dóminus fiducia eius. Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas: et non timebit cum venerit aestus. Et erit folium eius viride, et in témpore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum. Pravum est cor omnium, et inscrutabile: quis cognoscet illud? Ego Dóminus scrutans cor, et probans renes: qui do unicuique iuxta viam suam, et iuxta fructum adinventionum suarum: dicit Dóminus omnípotens.

Graduale Ps. 78, 9 et 10
576 Propitius esto, Domine, peccatis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum? V. Adiuva nos, Deus salutaris noster: et propter honorem nominis tui, Domine, libera nos.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.       Luc. 16, 19-31
577 In illo témpore: Dixit Iesus pharisaeis: Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso: et epulabatur cotidie splendide. Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui iacebat ad ianuam eius, ulceribus plenus, cupiens saturari de micis, quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera eius. Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu eius: et ipse clamans, dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Et in his omnibus, inter nos et vos chaos magnum firmatum est: ut hi, qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei. Habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas: audiant illos. At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam agent. Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.

Antiphona ad Offertorium

578 Exodi 32,11,13 et 14 Precatus est Moyses in conspectu Dómini Dei sui, et dixit: Quare, Domine, irasceris in populo tuo? parce irae animae tuae: memento Abraham, Isaac, et Iacob, quibus iurasti dare terram fluentem lac et mel. Et placatus est Dóminus de malignitate, quam dixit facere populo suo.

Secreta

579 TJraesénti sacrificio, nomini tuo nos, JL Domine, ieiunia dicata sanctificent: ut, quod observantia nostra profitetur exterius, interius operetur effectu. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio de Quadragesima.

Ant. ad Communionem        Io. 6, 57
580 Qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo, dicit Dóminus.

Postcommunio
581 Gratia tua nos, quaesumus, Domine, non derelinquat: quae et sacrae nos deditos faciat servituti, et tuam nobis opem semper acquirat. Per Dóminum.

Super populum: Oremus. Humiliáte capita vestra Deo.

Oratio
582 Adesto, Domine, famulis tuis, et perpetuam benignitatem largire poscentibus: ut iis, qui te auctore et gubernatóre gloriantur, et congregata restáures, et restauráta conserves. Per Dóminum nostrum.

Feria sexta

III classis

Statio ad S. Vitalem



Ant. ad Introitum Ps. 16, 15
583 Ego autem cum iustitia apparebo in conspectu tuo: satiabor 1 dum manifestabitur glória tua. Ps. ibid., 1 Exaudi, Domine, iustitiam meam: intende deprecatióni meae. V. Glória Patri.

Oratio
584 Da, quaesumus, omnípotens Deus: ut, sacro nos purificánte ieiunio, sinceris mentibus ad sancta ventura facias pervenire. Per Dóminum.

Léctio libri Genesis. Gen. 37, 6-22
585 In diebus illis: Dixit Ioseph fratribus suis: Audite somnium meum, quod vidi: Putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum. Responderunt fratres eius : Numquid rex noster eris? aut subiciemur dicioni tuae? Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invídiae et ódii fomitem ministravit. Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me. Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium, quod vidisti? Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te super terram? Invidebant ei ígitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat. Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, dixit ad eum Israel: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente: Praesto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora: et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem: invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quaereret. At ille respondit: Fratres meos quaero: indica mihi ubi pascant greges. Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Ioseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain. Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere, et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit: venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem, dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua. Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eórum, et dicebat: Non interficiátis animam eius, nec effundatis sanguinem: sed proicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eórum, et reddere patri suo.

Graduale Ps. 119, 1-2
586 Ad Dóminum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. V. Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa.

Tractus Ps. 102, 10
587 Domine, non secúndum peccata nostra, quae fecimus nos: neque secúndum iniquitates nostras retríbuas nobis. V. Ps. 78, 8-9 Domine, ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum: cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur) V. Adiuva nos, Deus salutaris noster: et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.     Mt. 21, 33-46
588 In illo témpore: Dixit Iesus turbis Iudaeórum, et principibus sacerdotum parabolam hanc: Homo erat paterfamílias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificávit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius. Et agrícolae, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. Novíssime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur fílium meum. Agricolas autem videntes fílium, dixerunt intra se: Hic est heres, venite, occidamus eum, et habebimus hereditatem eius. Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam, et occiderunt. Cum ergo venerit dóminus vineae, quid faciet agricolis illis ? Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. Dicit illis Iesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli ? A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris. Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius. Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum. Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret. Et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut Prophetam eum habebant.

589 Ant. ad Offertorium     Ps. 39, 14 et 15 Domine, in auxilium meum respice: confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam, ut auferant eam: Domine, in auxilium meum respice.

Secreta

590

Haec in nobis sacrificia, Deus, et actione permaneant, et operatione firmentur. Per Dóminum.

Praefatio de Quadragesima.

591 Ant. ad Communionem Ps. 11, 8

Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aetérnum.

Postcommunio

Fac nos, quaesumus, Domine: accepto 592 pignore salutis aetérnae, sic tendere congruenter ; ut ad eam pervenire possimus. Per Dóminum.

Super populum: Oremus. Humiliáte capita vestra Deo.

Oratio

Da, quaesumus, Domine, populo tuo 593 salutem mentis et corporis: ut, bonis operibus inhaeréndo, tuae semper virtutis mereatur protectione deféndi. Per Dóminum.

Sabbato

III classis

Statio ad Ss. Marcellinum et Petrum


Ant. ad Introitum Ps. 18, 8
594 Lex Dómini irreprehensíbilis, convertens animas : testimonium Dómini fidele, sapientiam praestans parvulis. Ps. ibid., 2 Caeli enarrant gloriam Dei: et opera manuum eius annuntiat firmamentum. V. Glória Patri.

Oratio
595 Da, quaesumus, Domine, nostris effectum ieiuniis salutarem: ut castigatio carnis assumpta, ad nostrarum vegetatiónem transeat animarum. Per Dóminum.

Léctio libri Genesis. Gen. 27, 6-39
596 In diebus illis: Dixit Rebecca filio suo Iacob : Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei: Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar. Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis: et pergens ad gregem, affer mihi duos haedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur: quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur. Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis : si attrectaverit me pater meus, et senserit, tímeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione. Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens affer quae dixi. Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius. Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum: pelliculasque haedorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit. Deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit. Quibus illátis, dixit: Pater mi! At ille respondit: Audio. Quis es tu, fili mi? Dixitque Iacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut praecepísti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua. Rursumque Isaac ad fílium suum: Quómodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Volúntas Dei fuit, ut cito occurreret mihi quod volebam. Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non. Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Iacob est, sed manus, manus sunt Esau. Et non cognovit eum, quia pilósae manus similitudinem maioris expresserant. Benedicens ergo illi, ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum. At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedícat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto, dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi. Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedíxit Dóminus. Det tibi Deus de rore caeli, et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini. Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dóminus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae. Qui maledixerit tibi, sit ille maledictus: et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur. Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Iacob foras, venit Esau, coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua. Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau. Expavit Isaac stupore vehementi, et ultra quam credi potest, admirans, ait: Quis ígitur ille est, qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires? Benedixique ei, et erit benedíctus. Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno, et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi. Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam. At ille subiunxit: Iuste vocatum est nomen eius Iacob: supplantavit enim me en altera vice : primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem? Respondit Isaac: Dóminum tuum illum constitui, et omnes fratres eius servituti illius subiugavi: frumento et vino stabilivi eum, et tibi post haec, fili mi, ultra quid faciam ? Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque eiulatu magno fleret, motus Isaac, dixit ad eum: In pinguedine terrae et in rore caeli desuper erit benedictio tua.

Graduale Ps. 91, 2-3
597 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem.

+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.        Luc. 15,11-32
598 In illo témpore: Dixit Iesus pharisaeis et scribis parabolam istam: Homo quidam habuit duos filios, et dixit adulescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit. Et divisit illis substantiam. Et non post multos dies, congregatis omnibus, adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. Et postquam ómnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egére. Et abiit, et adhaesit uni civium regionis illius. Et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos. Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat. In se autem reversus, dixit: Quanti mercenárii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo? Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in caelum, et coram te: iam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenáriis tuis. Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum eius, et osculatus est eum. Dixitque ei filius: Pater, peccavi in caelum et coram te, iam non sum dignus vocari filius tuus. Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date anulum in manum eius, et calceamenta in pedes eius: et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur, quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et coeperunt epulari. Erat autem filius eius senior in agro: et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum: et vocavit unum de servis, et interrogavit, quid haec essent. Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, coepit rogare illum. At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum praeterivi, et numquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer: sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum. At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et ómnia mea tua sunt: epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est.

Ant. ad Offertorium Ps. 12, 4-5
599 Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte: ne quando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum.

Secreta
600 His sacrificiis, Domine, concede placátus: ut, qui propriis oramus absolvi delictis, non gravémur externis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio de Quadragesima.

Ant. ad Communionem     Luc. 15, 32
601 Oportet te, fili, gaudere, quia frater tuus mortuus fuerat, et revixit: perierat, et inventus est.

Postcommunio
602 Sacramenti tui, Domine, divina libatio penetrália nostri cordis infundat: et sui nos partícipes potenter efficiat. Per Dóminum.

Super populum: Oremus. Humiliáte capita vestra Deo.

Oratio

Pmíliam tuam, quaesumus, Domine, 6°3 continua pietate custodi: ut, quae in sola spe grátiae caelestis innititur, caelesti etiam protectione muniatur. Per Dóminum nostrum.


Missale 1962 530