Missale 1962 602


DOMINICA III IN QUADRAGESIMA

I classis

Statio ad S. Laurentium extra muros


Ant. ad Introitum Ps. 24, 15-16
604 Oculi mei semper ad Dóminum, quia ipse evellet de laqueo pedes meos: respice in me, et miserere mei, quoniam unicus et pauper sum ego. Ps. ibid., 1-2 Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam. V. Glória Patri.

Oratio
605 Quaesumus, omnípotens Deus, vota humilium respice: atque ad defensionem nostram, dexteram tuae maiestatis extende. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Ephesios. Ephes. 5, 1-9
606 Patres: Estote imitatores Dei, sicut filii carissimi: et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam Deo in odorem suavitatis. Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos: aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio. Hoc enim scitote intellegentes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hereditatem in regno Christi et Dei. Nemo vos seducat inanibus verbis: propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Nolite ergo effici partícipes eórum. Eratis enim aliquando ténebrae: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: fructus enim lucis est in omni bonitate, et iustitia, et veritate.

Graduale Ps. 9, 20 et 4
607 Exsurge, Domine, non praeváleat homo: iudicentur gentes in conspectu tuo. V. In convertendo inimicum meum retrorsum, infirmabuntur, et peribunt a facie tua.

Tractus Ps. 122, 1-3
608 Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis. V. Ecce sicut óculi servorum in manibus dominorum suorum. V. Et sicut óculi ancíllae in manibus dominae suae: ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, donec misereatur nostri. V. Miserere nobis, Domine, miserere nobis.

+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.        Luc. 11,14-28
609 In illo témpore: Erat Iesus eiciens daemonium, et illud erat mutum. Et cum eiecísset daemónium, locútus est mutus, et admirátae sunt turbae. Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum éicit daemonia. Et álii tentantes, signum de caelo quaerébant ab eo. Ipse autem ut vidit cogitationes eórum, dixit eis : Omne regnum in seípsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. Si autem et satanas in seípsum divisus est, quómodo stabit regnum eius ? quia dicitis, in Beelzebub me eicere daemonia. Si autem ego in Beelzebub eício daemonia: filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt. Porro si in digito Dei eício daemonia: profecto pervenit in vos regnum Dei. Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet. Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit. Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem: et non inveniens, dicit: Revertar in domum meam, unde exívi. Et cum venerit, ínvenit eam scopis mundatam, et ornatam. Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Factum est autem, cum haec diceret: extollens vocem quaedam mulier de turba, dixit illi: Beatus venter, qui te portavit, et úbera, quae suxisti. At ille dixit: Quinímmo beáti, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Credo.

Antiphona ad Offertorium Ps. 18, 9, 10, 11 et 12
610 Iustítiae Dómini rectae, laetificantes corda, et iudicia eius dulciora super mel et favum: nam et servus tuus custodit ea.

Secreta
611 Haec hostia, Domine, quaesumus, emundet nostra delicta: et, ad sacrificium celebrandum, subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. Per Dóminum nostrum.

Praefatio de Quadragesima.

Ant. ad Communionem      Ps. 83, 4-5
612 Passer invenit sibi domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos suos: altaria tua, Domine virtutum, Rex meus, et Deus meus: beáti qui habitant in domo tua, in saeculum saeculi laudabunt te.

Postcommunio
613 A cunctis nos, quaesumus, Domine, reátibus et periculis propitiátus absólve: quos tanti mysterii tríbuis esse partícipes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Feria secunda

III classis

Statio ad S. Marcum


Ant. ad Introitum Ps. 55, 5
614 In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem : in Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi homo. Ps. ibid., 2 Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo: tota die bellans tribulávit me. V. Glória Patri.

Oratio
615 Cordibus nostris, quaesumus, Dómine, gratiam tuam benignus infunde: ut, sicut ab escis carnalibus abstinemus ; ita sensus quoque nostros a nóxiis retrahámus excéssibus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio libri Regum. 4 Reg. 5,1-15
616 In diebus illis: Naaman, princeps militiae regis Syriae, erat vir magnus apud dóminum suum, et honoratus : per illum enim dedit Dóminus salutem Syriae: erat autem vir fortis et dives, sed leprosus. Porro de Syria egressi fuerant latrunculi, et captivam duxerant de terra Israel puellam parvulam, quae erat in obsequio uxoris Naaman, quae ait ad dominam suam: Utinam fuisset dóminus meus ad prophetam, qui est in Samaria: profecto curasset eum a lepra, quam habet. Ingressus est itaque Naaman ad dóminum suum, et nuntiavit ei, dicens: Sic et sic locuta est puella de terra Israel. Dixitque ei rex Syriae: Vade, et mittam litteras ad regem Israel. Qui cum profectus esset, et tulisset secum decem talenta argenti, et sex milia aureos, et decem mutatoria vestimentorum, detulit litteras ad regem Israel in haec verba: Cum acceperis epistolam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua. Cumque legisset rex Israel litteras, scidit vestimenta sua, et ait: Numquid Deus ego sum, ut occidere possim et vivificare, quia iste misit ad me, ut curem hominem a lepra sua? animadvertite, et vidéte quod occasiones quaerat adversum me. Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum, dicens: Quare scidisti vestimenta tua? veniat ad me, et sciat esse prophetam in Israel. Venit ergo Naaman cum equis et curribus, et stetit ad ostium domus Elisei: misitque ad eum Eliseus nuntium, dicens : Vade, et lavare septies in Iordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. Iratus Naaman recedebat dicens: Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Dómini Dei sui, et tangeret manu sua locum leprae, et curaret me. Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar, fluvii Damasci, omnibus aquis Israel, ut laver in eis, et munder? Cum ergo vertisset se, et abiret indignans, accesserunt ad eum servi sui, et locuti sunt ei: Pater, et si rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debúeras : quanto magis quia nunc dixit tibi: Lavare, et mundaberis ? Descendit, et lavit in Iordane septies, iuxta sermonem viri Dei, et restituta est caro eius, sicut caro pueri parvuli, et mundatus est. Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit, et stetit coram eo, et ait: Vere scio, quod non sit alius Deus in universa terra, nisi tantum in Israel.

Graduale Ps. 55, 9 et 2
617 Deus, vitam meam annuntiavi tibi: posuisti lacrimas meas in conspectu tuo. V. Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo: tota die bellans tribulávit me.

Tractus Ps. 102, 10
618 Domine, non secúndum peccata nostra, quae fecimus nos: neque secúndum iniquitates nostras retribuas nobis. V. Ps. 78, 8-9 Domine, ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum : cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur) V. Adiuva nos, Deus salutaris noster: et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.

+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 4, 23-30
619 In illo témpore: Dixit Iesus pharisaeis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice, cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. In veritate dico vobis, multae víduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus, et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra: et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Saréphta Sidoniae ad mulierem viduam. Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta: et nemo eórum mundatus est, nisi Naaman Syrus. Et repléti sunt omnes in synagoga ira, haec audientes. Et surrexerunt, et eiecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitárent eum. Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.

Ant. ad Offertorium Ps. 54, 2-3
620 Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: intende in me, et exaudi me.

Secreta
621 Munus, quod tibi, Domine, nostrae servitutis offerimus, tu salutare nobis perfice sacramentum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio de Quadragesima.

Ant. ad Communionem Ps. 13, 7
622 Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum averterit Dóminus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.

Postcommunio
623 Praesta, quaesumus, omnípotens et misericors Deus: ut, quod ore contíngimus, pura mente capiamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Super populum: Oremus. Humiliáte capita vestra Deo.

Oratio
624 Subvéniat nobis, Domine, misericordia tua: ut ab imminéntibus peccatorum nostrorum periculis, te mereamur protegente eripi, te liberánte salvari. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Feria tertia

III classis

Statio ad S. Pudentianam


Ant. ad Introitum Ps. 16, 6 et 8
625 Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus: inclina aurem tuam, et 1 exaudi verba mea: custodi me, Domine, ut pupillam óculi: sub umbra alarum tuarum protege me. Ps. ibid., i Exaudi, Domine, iustitiam meam: intende deprecationem meam. V. Glória Patri.

Oratio
626 Exaudi nos, omnípotens et misericors Deus: et continéntiae salutaris propitius nobis dona concede. Per Dóminum nostrum.

Léctio libri Regum. 4 Reg. 4, i-7
627 In diebus illis: Mulier quaedam clamabat ad Eliseum prophetam, dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti, quia servus tuus fuit timens Dóminum: et ecce creditor venit, ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi. Cui dixit Eliseus: Quid vis ut faciam tibi? Dic mihi, quid habes in domo tua ? At illa respondit: Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi parum ólei, quo ungar. Cui ait: Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca. Et ingredere, et claude ostium tuum, cum intrinsecus fueris tu et filii tui: et mitte inde in ómnia vasa haec: et cum plena fuerint, tolles. Ivit itaque mulier, et clausit ostium super se et super filios suos: illi offerebant vasa, et illa infundebat. Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: Affer mihi adhuc vas. Et ille respondit: Non habeo. Stetitque óleum. Venit autem illa, et indicavit homini Dei. Et ille: Vade, inquit, vende óleum, et redde creditori tuo: tu autem et filii tui vivite de reliquo.

Graduale Ps. 18, 13-14
628 Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo. V. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero: et emundabor a delicto maximo.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.    Mt. 18,15-22
629 In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si non audierit eos: dic ecclésiae. Si autem ecclesiam non audierit: sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Amen dico vobis, quaecúmque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo: et quaecúmque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo. Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eórum. Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei ? usque septies? Dicit illi Iesus: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies.

Ant. ad Offertorium   Ps. 117, 16 et 17
630 Dextera Dómini fecit virtutem, dextera Dómini exaltavit me: non moriar, sed vivam, et narrabo opera Dómini.

Secreta
631 Per haec veniat, quaesumus, Domine, sacramenta nostrae redemptionis effectus: qui nos et ab humanis retrahat semper excéssibus, et ad salutaria dona perducat. Per Dóminum.

Praefatio de Quadragesima.

Ant. ad Communionem      Ps. 14, 1-2
632 Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo ? aut quis requiescet in monte sancto tuo ? Qui ingreditur sine macula, et operatur iustitiam.

Postcommunio
633 Sacris, Domine, mysteriis expiati: et veniam, quaesumus, consequamur, et gratiam. Per Dóminum.

Super populum: Oremus. Humiliáte capita vestra Deo.

Oratio
634 Tua nos, Domine, protectione defénde: et ab omni semper iniquitate custodi. Per Dóminum.

Feria quarta

III classis

Statio ad S. Xystum


Ant. ad Introitum Ps. 30, 7-8
635 Ego autem in Domino sperabo: exsultabo, et laetábor in tua misericórdia: quia respexisti humilitatem meam. Ps. ibid., 2 In te, Domine, speravi, non confundar in aetérnum: in iustitia tua libera me, et éripe me. V. Glória Patri.

Oratio
636 Praesta nobis, quaesumus, Domine: ut salutaribus ieiuniis eruditi, a nóxiis quoque vitiis abstinéntes, propitiationem tuam facilius impetrémus. Per Dóminum nostrum.

Léctio libri Exodi. Exodi 20, 12-24
637 Haec dicit Dóminus Deus: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi. Non occides. Non moecháberis. Non furtum facies. Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Non concupisces domum proximi tui: nec desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec ómnia, quae illius sunt. Cunctus autem populus videbat voces, et lampades, et sonitum búccinae, montemque fumantem: et perterriti, ac pavore concussi, steterunt procul, dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus: non loquatur nobis Dóminus, ne forte moriamur. Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: ut enim probaret vos, venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis. Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus. Dixit praeterea Dóminus ad Moysen: Haec dices filiis Israel: Vos vidistis, quod de caelo locútus sim vobis. Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis. Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras, et boves in omni loco, in quo memória fuerit nominis mei.

Graduale Ps. 6, 3-4
638 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum: sana me, Domine. V. Conturbata sunt ómnia ossa mea: et anima mea turbata est valde.

Tractus Ps. 102, 10
639 Domine, non secúndum peccata nostra, quae fecimus nos: neque secúndum iniquitates nostras retríbuas nobis. V. Ps. 78, 8-9 Domine, ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum: cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur) V. Adiuva nos, Deus salutaris noster: et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.

+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.     Mt. 15, 1-20
640 In illo témpore: Accesserunt ad Iesum ab Ierosolymis scribae et pharisaei, dicentes : Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant. Ipse autem respondens, ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? Nam Deus dixit: Honora patrem, et matrem. Et: Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur. Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri vel matri: munus quodcumque est ex me, tibi proderit: et non honorificabit patrem suum aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. Hypócritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens: Populus hic labiis me honorat: cor autem eórum longe est a me. Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum. Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intellegite. Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Tunc accedentes discipuli eius, dixerunt ei: Scis quia pharisaei, audito verbo hoc, scandalizati sunt? At ille respondens, ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur. Sinite illos: caeci sunt et duces caecórum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. Respondens autem Petrus, dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis ? Non intellegitis, quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem: de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphémiae. Haec sunt, quae coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.

Ant. ad Offertorium Ps. 108, 21
641 Domine, fac mecum misericordiam tuam, propter nomen tuum: quia suavis est misericordia tua.

Secreta
642 Suscipe, quaesumus, Domine, preces populi tui cum oblationibus hostiarum: et, tua mysteria celebrantes, ab omnibus nos defénde periculis. Per Dóminum nostrum.

Praefatio de Quadragesima.

Ant. ad Communionem       Ps. 15, 11
643 Notas mihi fecisti vias vitae: adimplébis me laetítia cum vultu tuo, Domine.

Postcommunio
644 Sanctificet nos, Domine, qua pasti sumus, mensa caelestis: et, a cunctis erroribus expiátos, supernis promissionibus reddat accéptos. Per Dóminum.

Super populum: Oremus. Humiliáte capita vestra Deo.

Oratio
645 Concede, quaesumus, omnípotens Deus: ut, qui protectionis tuae gratiam quaerimus, liberati a malis omnibus, secura tibi mente serviamus. Per Dóminum.

Feria quinta

III classis

Statio ad Ss. Cosmam et Damianum


Antiphona ad Introitum
646 Salus populi ego sum, dicit Dóminus: de quacumque tribulatione clamaverint ad me, exaudiam eos: et ero illorum Dóminus in perpetuum. Ps. 77, i Attendite, popule meus, legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei. V. Glória Patri.

Oratio
647 Magníficet te, Domine, sanctorum tuorum Cosmae et Damiani beata solemnitas: qua et illis gloriam sempiternam, et opem nobis ineffabili providentia contulísti. Per Dóminum.

Léctio Ieremiae Prophetae. Ier. 7, 1-7
648 In diebus illis: Factum est verbum Dómini ad me, dicens: Sta in porta domus Dómini: et praedica ibi verbum istud, et dic: Audite verbum Dómini, omnis Iuda, qui ingredimini per portas has, ut adoretis Dóminum. Haec dicit Dóminus exercituum, Deus Israel: Bonas facite vias vestras et studia vestra: et habitabo vobiscum in loco isto. Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Dómini, templum Dómini, templum Dómini est. Quoniam si bene direxeritis vias vestras et studia vestra: si feceritis iudicium inter virum et proximum eius, ádvenae et pupillo et víduae non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis: habitabo vobiscum in loco isto, in terra, quam dedi patribus vestris a saeculo et usque in saeculum: ait Dóminus omnípotens.

Graduale Ps. 144, 15-16
649 Oculi omnium in te sperant, Domine: et tu das illis escam in témpore opportuno. V. Aperis tu manum tuam: et imples omne animal benedictione.

+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 4, 38-44
650 In illo témpore: Surgens Iesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea. Et stans super illam, imperavit febri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis. Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos. Exibant autem daemonia a multis, clamantia et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis. Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ídeo missus sum. Et erat praedicans in synagogis Galilaeae.

Ant. ad Offertorium Ps. 137, 7
651 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me, Domine: et super iram inimicorum meorum extendes manum tuam, et salvum me faciet dextera tua.

Secreta
652 In tuorum, Domine, pretiosa morte iustorum sacrificium illud offerimus, de quo martyrium sumpsit omne principium. Per Dóminum.

Praefatio de Quadragesima.

Ant. ad Communionem    Ps. 118, 4-5
653 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis: utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas.

Postcommunio
654 Sit nobis, Domine, sacramenti tui certa salvatio: quae cum beatorum Martyrum tuorum Cosmae et Damiani meritis implorátur. Per Dóminum.

Super populum: Oremus. Humiliáte capita vestra Deo.

Oratio

655 QJubiéctum tibi populum, quaesumus, O Domine, propitiatio caelestis amplificet: et tuis semper faciat servire mandatis. Per Dóminum.

Feria sexta

III classis

Statio ad S. Laurentium in Lucina


Ant. ad Introitum Ps. 85, 17
656 Fac mecum, Domine, signum in bonum: ut videant, qui me oderunt, et confundantur: quoniam tu, Domine, adiuvisti me, et consolatus es me. Ps. ibid., 1 Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me: quoniam inops et pauper sum ego. V. Glória Patri.

Oratio
657 Ieiunia nostra, quaesumus, Domine, benigno favore proséquere: ut, sicut ab aliméntis abstinemus in corpore ; ita a vitiis ieiunémus in mente. Per Dóminum nostrum.

Léctio libri Numeri. Num. 20, 1, 3 et 6-13
658 In diebus illis: Convenerunt filii Israel adversum Moysen et Aaron: et versi in seditionem, dixerunt: Date nobis aquam, ut bibamus. Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum foederis, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dóminum, atque dixerunt: Domine Deus, audi clamorem huius populi, et áperi eis thesaurum tuum, fontem aquae vivae, ut satiati, cesset murmurátio eórum. Et apparuit glória Dómini super eos. Locutusque est Dóminus ad Moysen, dicens: Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et iumenta eius. Tulit ígitur Moyses virgam, quae erat in conspectu Dómini, sicut praecéperat ei, congregata multitudine ante petram, dixitque eis: Audite, rebelles et increduli: Num de petra hac vobis aquam poterimus eicere? Cumque elevasset Moyses manum, percutiens virga bis silicem, egréssae sunt aquae largíssimae, ita ut populus biberet, et iumenta. Dixitque Dóminus ad Moysen et Aaron : Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis. Haec est aqua contradictionis, ubi iurgati sunt filii Israel contra Dóminum, et sanctificatus est in eis.

Graduale Ps. 27, 7 et 1
659 In Deo speravit cor meum, et adiutus sum: et reflóruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor illi. V. Ad te, Domine, clamavi: Deus meus, ne sileas, ne discedas a me.

Tractus Ps. 102, 10
660 Domine, non secúndum peccata nostra, quae fecimus nos: neque secúndum iniquitates nostras retríbuas nobis. V. Ps. 78,8-9 Domine, ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum: cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur) V. Adiuva nos, Deus salutaris noster: et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.

+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. 4, 5-42
661 In illo témpore: Venit Iesus in civitatem Samaríae, quae dicitur Sichar: iuxta praedium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo. Erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: Da mihi bibere. (Discipuli enim eius abierant in civitatem, ut cibos emerent). Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quómodo tu, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana ? non enim coutuntur Iudaei Samaritanis. Respondit Iesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: Da mihi bibere: tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam? Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii eius, et pecora eius? Respondit Iesus, et dixit ei: Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aetérnum: sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. Dicit ei Iesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Iesus: Bene dixisti, quia non habeo virum: quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti. Dicit ei mulier: Domine, video, quia propheta es tu. Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Ierosolymis est locus, ubi adorare oportet. Dicit ei Iesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Ierosolymis adorabitis Patrem. Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Iudaeis est. Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. Spiritus est Deus: et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Dicit ei mulier: Scio, quia Messias venit (qui dicitur Christus). Cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit ómnia. Dicit ei Iesus: Ego sum, qui loquor tecum. Et continuo venerunt discipuli eius: et mirabantur, quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quaeris, aut quid loqueris cum ea? Relíquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus: Venite, et vidéte hominem, qui dixit mihi ómnia quaecúmque feci: numquid ipse est Christus? Exierunt ergo de civitate, et veniebant ad eum. Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca. Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare? Dicit eis Iesus: Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, ut perficiam opus eius. Nonne vos dicitis, quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros, et vidéte regiones, quia albae sunt iam ad messem. Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam: ut, et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. Ego misi vos metere quod vos non laborastis: álii laboraverunt, et vos in labores eórum introistis. Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi ómnia quaecúmque feci. Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum, ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem eius. Et mulieri dicebant: Quia iam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus, quia hic est vere Salvator mundi.

Ant. ad Offertorium Ps. 5, 3-4
662 Intende voci orationis meae, Rex meus, et Deus meus: quoniam ad te orabo, Domine.

Secreta
663 Respice, quaesumus, Domine, propítius ad munera, quae sacrámus: ut tibi grata sint, et nobis salutaria semper exsistant. Per Dóminum. Praefatio de Quadragesima.

Antiphona ad Communionem Ioann. 4, 13 et 14
664 Qui biberit aquam, quam ego dabo ei, dicit Dóminus, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.

Postcommunio
665 Huius nos, Domine, perceptio sacramenti mundet a crimine: et ad caeléstia regna perducat. Per Dóminum.

Super populum: Oremus. Humiliáte capita vestra Deo.

Oratio
666 Praesta, quaesumus, omnípotens Deus : ut, qui in tua protectione confidimus, cuncta nobis adversántia, te adiuvante, vincámus. Per Dóminum.

Sabbato

III classis

Statio ad S. Susannam


Ant. ad Introitum Ps. 5, 2-3
667 Verba mea auribus percipe, Domine, intellege clamorem meum:   intende   voci orationis meae, Rex meus, et Deus meus. Ps. ibid., 4 Quoniam ad te orabo, Domine: mane exaudies vocem meam. V. Glória Patri.

Oratio
668 Praesta, quaesumus, omnípotens Deus : ut, qui se, affligéndo carnem, ab aliméntis ábstinent; sectándo iustitiam, a culpa ieiúnent. Per Dóminum.

Léctio Danielis Prophetae. Dan. 13, 1-9, 15-17, 19-30 et 33-62
669 In diebus illis: Erat vir habitans in JL Babylone, et nomen eius Ióakim: et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helcíae, pulchram nimis, et timentem Deum: parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secúndum legem Moysi. Erat autem Ióakim dives valde, et erat ei pomárium vicinum domui suae: et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium. Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno: de quibus locútus est Dóminus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum. Isti frequentabant domum Ióakim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia. Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomário viri sui. Et videbant eam senes cotidie ingredientem, et deambulantem: et exarserunt in concupiscentiam eius: et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos, ut non viderent caelum, neque recordarentur iudiciorum iustorum. Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomário: aestus quippe erat, et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos et contemplantes eam. Dixit ergo puellis: Afferte mihi óleum et smígmata, et óstia pomárii claudite, ut laver. Cum autem egréssae essent puéllae, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt: Ecce óstia pomárii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum. Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum iuvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te. Ingemuit Susanna, et ait: Angústiae sunt mihi undique: si enim hoc égero, mors mihi est: si autem non égero, non effugiam manus vestras. Sed mélius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Dómini. Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam. Et cucurrit unus ad óstia pomárii, et aperuit. Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomário, irruerunt per postícum, ut viderent quidnam esset. Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer: quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. Cumque venisset populus ad Ióakim virum eius, venerunt et duo seniores pleni iniqua cogitatione adversus Susannam, ut interficerent eam. Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helcíae, uxorem Ióakim. Et statim miserunt. Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis. Flebant ígitur sui, et omnes qui noverant eam. Consurgentes autem duo seniores in medio populi, posuerunt manus suas super caput eius. Quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino. Et dixerunt seniores: Cum deambularemus in pomário soli, ingressa est haec cum duabus puellis: et clausit óstia pomárii, et dimisit a se puellas. Venitque ad eam adulescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea. Porro nos, cum essemus in angulo pomárii, videntes iniquitátem, cucurrimus ad eos, et vídimus eos pariter commisceri. Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exsilivit: hanc autem, cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adulescens, et noluit indicare nobis: huius rei testes sumus. Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem. Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti ómnia antequam fiant, tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me. Exaudivit autem Dóminus vocem eius. Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dóminus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel. Et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine huius. Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locútus es? Qui cum staret in medio eórum, ait: Sic fátui, filii Israel, non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel? Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam. Reversus est ergo populus cum festinatione. Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos. Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius: iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et iustum non interficies. Nunc ergo si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait: Sub schino. Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum. Ecce enim Angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium. Et, amóto eo, iussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Iuda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum: sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis: sed fília Iuda non sustinuit iniquitatem vestram. Nunc ergo dic mihi, sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino. Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim Angelus Dómini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. Exclamavit itaque omnis coetus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se. Et consurrexerunt adversus duos seniores (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum: et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.

Graduale Ps. 22, 4
670 Si ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala: quoniam tu mecum es, Domine. V. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. 8, 1-11
671 In illo témpore: Perrexit Iesus in montem Oliveti: et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos. Adducunt autem scribae et pharisaei mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio, et dixerunt ei: Magister, haec mulier modo deprehensa est in adulterio. In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis ? Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. Et iterum se inclinans, scribebat in terra. Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Iesus, et mulier in medio stans. Erigens autem se Iesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant ? nemo te condemnavit? Quae dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Iesus: Nec ego te condemnábo: vade, et iam amplius noli peccare.

Ant. ad Offertorium Ps. 118, 133
672 Gressus meos dirige secúndum eloquium tuum: ut non dominetur mei omnis iniustitia, Domine.

Secreta
673 Concéde, quaesumus, omnípotens Deus: ut huius sacrificii munus oblatum, fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et múniat. Per Dóminum nostrum.

Praefatio de Quadragesima.

Ant. ad Communionem   Io. 8,10 et 11
674 Nemo te condemnavit, mulier? Nemo, Domine. Nec ego te condemnábo: iam amplius noli peccare.

Postcommunio
675 Quaesumus, omnípotens Deus : ut inter eius membra numerémur, cuius corpori communicamus, et sanguini: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Super populum: Oremus. Humiliáte capita vestra Deo.

Oratio
676 Praeténde, Domine, fidelibus tuis déxteram caelestis auxilii: ut te toto corde perquírant ; et, quae digne postulant, consequi mereantur. Per Dóminum.


Missale 1962 602