Missale 1962 825


HEBDOMADA SANCTA

DOMINICA II PASSIONIS SEU IN PALMIS

I classis


DE SOLEMNI PALMARUM PROCESSIONE

IN HONOREM CHRISTI REGIS

Omnia, quae in sequentibus rubricis litteris inclinatis edita sunt, referuntur ad celebrationem simplicem, quando scilicet sacrae coeremonia peraguntur a sacerdote, absque ministris sacris.



DE BENEDICTIONE RAMORUM

1. Hora competenti, in choro post Tertiam, omissa aspersione aquae, proceditur ad benedicendum ramos palmarum seu olivarum, sive aliarum arborum.

2. Color paramentorum est rubeus.

3. Celebrans induitur amictu, alba, cingulo, stola et pluviali ; ministri sacri amictu, alba, cingulo, subdiaconus insuper tuni-cella, diaconus stola et dalmatica.

3 a. Celebrans induitur amictu, alba, cingulo, stola et pluviali, vel manet sine casula.

4. Rami, nisi ab ipsis fidelibus iam in manibus teneantur, parentur super abacum, tobalea alba coopertum, et positum in opportuniore loco presbyterii, ita tamen, ut maneat in conspectu populi.

5. Omnibus rite dispositis, celebrans, cum ministris sacris, seu ministrantibus, facta altari debita reverentia, sistit retro abacum, versus populum.

Interim vero cantatur sequens

Antiphona Matth. 21, 9
826 Hosánna filio David: benedíctus qui venit in nomine Dómini. Rex Israel : Hosanna in excelsis.

6. Deinde celebrans, manibus iunctis, benedicit ramos, dicens, in tono feriali:

V. Dóminus vobiscum.

Cui omnes respondent: R. Et cum spiritu tuo.

7. In sequenti oratione celebrans dicat, prout qualitati ramorum congruit, hos palmarum ramos, vel hos olivarum ramos, vel hos arborum ramos, vel hos palmarum et olivarum ramos, aut hos palmarum (olivarum) et aliarum arborum ramos.

Oremus. Oratio
827 Béne + dic, quaesumus, Domine, hos palmarum (seu olivarum aut aliarum arborum) ramos: et praesta; ut, quod populus tuus in tui venerationem hodierno die corporaliter agit, hoc spiritualiter summa devotione perficiat, de hoste victoriam reportándo et opus misericordiae summopere diligendo. Per Christum Dóminum nostrum. Omnes R. Amen.

8. Tunc celebrans primum ter aspergit ramos, super abacum positos, postea, ad cancellos, ramos fidelium, ubi ipsi, ut dictum est, ramos iam in manibus portant, nisi placuerit horum aspersionem facere transeundo per aulam ecclesiae.

9. Deinde celebrans ponit incensum in thuribulo, more solito, et primum ter adolet ramos benedictos super abacum positos, postea, ad cancellos, vel transeundo per aulam ecclesiae, incensat ramos fidelium.

Ministri sacri, vel ministrantes, celebrantem comitantur, tam in aspersione, quam in incensatione ramorum, fimbriam pluvialis tenentes.


DE DISTRIBUTIONE RAMORUM

10. Completa benedictione, fit ramorum distributio, secundum locorum consuetudinem.

11. Itaque, celebrans, stans in suppedaneo altaris, versus populum, adiuvantibus ministris sacris, vel ministrantibus, dat ramos benedictos primum omnibus clericis per ordinem, deinde ministrantibus, denique, ad cancellos, fidelibus.

12. Et cum inceperit distribuere, cantan-tur sequentes antiphonae et psalmi, hoc modo:

Antiphona 1
828 Pueri Hebraeorum, portantes ramos olivarum, obviaverunt Domino, clamantes et dicentes: «Hosanna in excelsis ».

Psalmus 23, 1-2 et 7-10
829 Dómini est terra et quae replent eam, * orbis terrarum et qui habitant in eo.

Nam ipse super maria fundavit eum, * et super flumina firmavit eum.

Et repetitur antiphona:

Pueri Hebraeorum, portantes ramos olivarum, obviaverunt Domino, clamantes et dicentes: « Hosanna in excelsis ».

Attollite, portae, capita vestra, et attollite vos, fores antíquae, * ut ingrediatur rex glóriae!

« Quis est iste rex glóriae?» * « Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in proelio ».

Et repetitur antiphona:

Pueri Hebraeórum, portantes ramos olivarum, obviaverunt Domino, clamantes et dicentes: «Hosanna in excelsis ».

Attollite, portae, capita vestra, et attollite vos, fores antíquae, * ut ingrediatur rex glóriae!

« Quis est iste rex glóriae? » * « Dóminus exercituum: ipse est rex glóriae ».

Et repetitur antiphona:

Pueri Hebraeórum, portantes ramos olivarum, obviaverunt Domino, clamantes et dicentes: «Hosanna in excelsis ».

Glória Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto,

Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.

Et repetitur antiphona:

Pueri Hebraeórum, portantes ramos olivarum, obviaverunt Domino, clamantes et dicentes: «Hosanna in excelsis ».

Antiphona 2
830 Pueri Hebraeórum vestimenta prosternebant in via, et clamabant dicentes: « Hosanna filio David; benedíctus qui venit in nomine Dómini ».

Psalmus 46
831 Omnes populi, plaudite manibus, * exsultate Deo voce laetitiae,

Quoniam Dóminus excelsus, terribilis, * rex magnus super omnem terram.

Et repetitur antiphona: Pueri Hebraeórum vestimenta prosternébant in via, et clamabant dicentes: « Hosanna filio David; benedíctus qui venit in nomine Dómini ».

Súbicit populos nobis * et nationes pedibus nostris.

Eligit nobis hereditatem nostram, * gloriam Iacob, quem diligit. Et repetitur antiphona: Pueri Hebraeórum vestimenta prosternébant in via, et clamabant dicén tes: a Hosanna filio David; benedíctus qui venit in nomine Dómini ».

Ascendit Deus cum exsultatione, * Dóminus cum voce tubae.

Psallite Deo, psallite; * psallite regi nostro, psallite.

Et reperitur antiphona:

Pueri Hebraeorum vestimenta prosternébant in via, et clamabant dicentes: « Hosanna filio David; benedíctus qui venit in nomine Dómini ».

Quoniam rex omnis terrae est Deus, * psallite hymnum.

Deus regnat super nationes, * Deus sedet super solium sanctum suum.

Et repetitur antiphona:

Pueri Hebraeorum vestimenta pro-sternébant in via, et clamabant dicentes: « Hosanna filio David; benedíctus qui venit in nomine Dómini ».

Principes populorum congregati sunt * cum populo Dei Abraham.

Nam Dei sunt proceres terrae: * excelsus est valde.

Et repetitur antiphona:

Pueri Hebraeórum vestimenta pro-sternébant in via, et clamabant dicentes: « Hosanna filio David; benedíctus qui venit in nomine Dómini ».

Glória Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto,

Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.

Et repetitur antiphona:

Pueri Hebraeórum vestimenta pro-sternébant in via, et clamabant dicentes: « Hosanna filio David; benedíctus qui venit in nomine Dómini ».

Quae si non sufficiant, repetantur quousque distributio finiatur; si autem finiatur prius, clauditur cum Glória Patri, et reperitur antiphona.

DE LECTIONE EVANGELICA

13. Ramorum distributione peracta, et abaco remoto, celebrans lavat manus, nihil dicens; deinde, ascendens altare, osculatur illud in medio, et ponit incensum in thuribulo, more solito. Diaconus defert librum Evangeliorum ad altare eumque deponit super illud et fiunt omnia ut in Missa quando Evangelium decantandum est.

13 a. Celebrans omnia peragat, ut de more, quando sacerdos solus Missam celebrat in cantu.


14. + Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.     Mt. 21, 1-9
832 In illo témpore: Cum appropinquásset Iesus Ierosolymis, et venisset Bethphage ad montem Oliveti: tunc misit duos discipulos suos, dicens eis: cc Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi: et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dóminus his opus habet, et confestim dimittet eos ». Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam, dicentem: Dicite fíliae Sion: Ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam et pullum, fílium subiugalis. Euntes autem discipuli, fecerunt sicut praecepit illis Iesus. Et adduxerunt asinam et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: álii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via: turbae autem, quae praecedébant, et quae sequebantur, clamabant, dicentes: cc Hosanna filio David; benedíctus qui venit in nomine Dómini ».

15. Evangelio finito, subdiaconus defert librum osculandum celebranti, qui non incensatur a diacono.


DE PROCESSIONE CUM RAMIS BENEDICTIS

16. His peractis, celebrans ponit incensum in thuribulo, more solito. Deinde diaconus, vertens se ad populum, dicit:

V. Procedámus in pace.

Respondent omnes:

R. In nomine Christi. Amen.

Et incipit processio. Praecedit thuriferarius cum thuribulo fumigante, deinde alter subdiaconus paratus, vel acolythus, aut unus ex ministrantibus, deferens crucem non velatam, medius inter duos acolythos, vel ministrantes, cum candelabris accensis ; sequitur clerus per ordinem, ultimo celebrans cum diacono et subdiacono, post eos fideles, ramos benedictos manibus gestantes.

17. Processio dirigatur, si fieri potest, extra ecclesiam, per aliquam viam longiorem. Sicubi vero habeatur altera ecclesia, in qua ramorum benedictio commode peragi possit, nihil impedit, quominus benedictio eorum ibi fiat, et deinde processio pergat ad ecclesiam principalem.

18. Incipiente processione, cantari possunt antiphonae sequentes, omnes, vel aliquae, pro opportunitate.

Antiphona 1

833 Occurrunt turbae cum flóribus et palmis Redemptori obviam: et victori triumphánti digna dant obséquia: Fílium Dei ore gentes praedicant: et in laudem Christi voces tonant per nubila: « Hosanna ».

Antiphona 2

834 Cum Angelis et pueris fideles inveniamur, triumphatóri mortis clamantes: « Hosanna in excelsis ».

Antiphona 3

835 Turba multa, quae convenerat ad diem festum, clamabat Domino: « Benedíctus qui venit in nomine Dómini: Hosanna in excelsis ».

Antiphona 4 Luc. 19, 37 et 38 836 Coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes laudare Deum voce magna, super omnibus quas viderant virtutibus, dicentes: « Benedíctus qui venit Rex in nomine Dómini; pax in terra, et glória in excelsis ».

19. Progrediente processione, cantatur sequens hymnus, populo, si fieri potest, duos primos versus continuo repetente, ut infra notatur.

Hymnus ad Christum Regem Chorus:

Glória, laus et honor tibi sit, 837 Rex Christe Redemptor, Cui pueríle decus

prompsit Hosanna pium.

Omnes: Glória, laus et honor tibi sit,

Rex Christe Redemptor, Cui pueríle decus

prompsit Hosanna pium.

Chorus: Israel es tu Rex,

Davidis et inclita proles, Nomine qui in Dómini,

Rex benedicte, venis.

Omnes: Glória, laus et honor tibi sit,

Rex Christe Redemptor, Cui pueríle decus

prompsit Hosanna pium.

Chorus: Coetus in excelsis te laudat

caelicus omnis, Et mortalis homo,

et cuncta creata simul.

Omnes: Glória, laus et honor tibi sit,

Rex Christe Redemptor, Cui pueríle decus

prompsit Hosanna pium.

Chorus: Plebs Hebraea tibi

cum palmis óbvia venit; Cum prece, voto, hymnis,

adsumus ecce tibi.

Omnes: Glória, laus et honor tibi sit,

Rex Christe Redemptor, Cui pueríle decus

prompsit Hosanna pium.

Chorus: Hi tibi passúro

solvébant munia laudis; Nos tibi regnánti

pángimus ecce melos.

Omnes: Glória, laus et honor tibi sit,

Rex Christe Redemptor, Cui pueríle decus

prompsit Hosanna pium.

Chorus: Hi placuére tibi,

placeat devotio nostra: Rex bone, Rex clemens,

cui bona cuncta placent.

Omnes: Glória, laus et honor tibi sit,

Rex Christe Redemptor, Cui pueríle decus

prompsit Hosanna pium.

Antiphona 5
838 Omnes collaudant nomen tuum, et dicunt: « Benedictus qui venit in nomine Dómini: Hosanna in excelsis ».

Psalmus 147
839 Lauda, Ierusalem, Dóminum, * lauda Deum tuum, Sion,

Quod firmavit seras portarum tuarum, * benedíxit filiis tuis in te.

Composuit fines tuos in pace, * medulla tritici satiat te.

Emittit eloquium suum in terram, * velociter currit verbum eius.

Dat nivem sicut lanam, * pruinam sicut cinerem spargit.

Proicit gláciem suam ut frústula panis ; * coram frigore eius aquae rigéscunt.

Emittit verbum suum et liquefácit eas; * flare iubet ventum suum et fluunt aquae.

Annuntiavit verbum suum Iacob, * statuta et praecépta sua Israel.

Non fecit ita ulli nationi: * praecépta sua non manifestavit eis.

Glória Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto,

Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.

Et repetitur antiphona:

Omnes collaudant nomen tuum, et dicunt: « Benedíctus qui venit in nomine Dómini: Hosanna in excelsis ».

Antiphona 6
840 Fulgéntibus palmis prostérnimur advenienti Domino: huic omnes occurramus cum hymnis et canticis, glorificantes et dicentes: «Benedíctus Dóminus».

Antiphona 7
841 Ave, Rex noster, Fili David, Redemptor mundi, quem prophetae praedixérunt Salvatorem domui Israel esse venturum. Te enim ad salutarem victimam Pater misit in mundum, quem exspectabant omnes sancti ab origine mundi, et nunc: « Hosanna Filio David. Benedíctus qui venit in nomine Dómini. Hosanna in excelsis ».

20. Nihil impedit, quominus cantetur a fidelibus hymnus Christus vincit, vel alius cantus in honorem Christi Regis.

21. Intrante processione in ecclesiam, dum celebrans per valvas ecclesiae transit, incipitur ultima antiphona.

Antiphona 8
842 Ingrediénte Domino in sanctam civitatem, Hebraeórum pueri resurrectionem Vitae pronuntiántes,

Cum ramis palmarum: « Hosanna, clamabant, in excelsis ».

Cum audisset populus, quod Iesus veniret Ierosólymam, exierunt obviam ei

Cum ramis palmarum: cc Hosanna, clamabant, in excelsis ».

22. Celebrans, cum ad altare advenerit, facta debita reverentia, illud ascendit cum ministris sacris, et, stans medius inter illos, versus populum, clerico librum tenente, dicit, in tono feriali, orationem ad complendam processionem, manibus iunctis.

22 a. Ministrantes serviunt ad librum, et omnia fiunt, ut supra dictum est.

V. Dóminus vobiscum. Omnes R. Et cum spiritu tuo.

Oremus. Oratio
843 Domine Iesu Christe, Rex ac Redemptor noster, in cuius honorem, hos ramos gestantes, solemnes laudes decantávimus: concede propitius; ut, quocumque hi rami deportáti fuerint, ibi tuae benedictionis gratia descendat, et, quavis daemonum iniquitate vel illusione profligáta, dextera tua protegat, quos redemit: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Omnes R. Amen.

23. Oratione finita, celebrans et ministri, facta debita altari reverentia, deponunt paramenta rubea, assumentes, pro Missa, violacea.

24. Rami non tenentur manibus, dum in Missa historia Passionis Domini cantatur vel legitur.


DE MISSA

Statio ad S. Ioannem in Laterano


1. Color paramentorum est violaceus.

2. Ubi ante Missam facta fuerit benedictio et processio ramorum, celebrans cum ministris sacris, seu ministrantibus, accedit ad altare, et, omissis psalmo Iudica me, Deus, ac confessione, statim ascendens, osculatur illud in medio, et incensat more solito.

3. Ant. ad Introitum   Ps. 21, 20 et 22
844 Dómine, ne longe facias auxilium tuum a me, ad defensionem meam aspice: libera me de ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam. Ps. ibid., 2 Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. Domine, ne longe.

4. Oremus. Oratio
845 Omnípotens sempitérne Deus, qui humano generi, ad imitandum humilitatis exemplum, Salvatorem nostrum carnem sumere et crucem subire fecisti: concede propitius; ut et patientiae ipsius habere documenta et resurrectionis consórtia mereamur. Per eundem Dóminum.

5. Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Philippenses.       Phil. 2,5-11
846 Fratres: Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Iesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequálem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum: et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: (hic genuflectitur) ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dóminus Iesus Christus in glória est Dei Patris.

6. Graduale Ps. 72, 24 et 1-3
847 Tenuisti manum dexteram meam: et in voluntate tua deduxisti me: et cum glória assumpsisti me. V. Quam bonus Israel Deus rectis corde ! mei autem paene moti sunt pedes: paene effusi sunt gressus mei: quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns.

7. Tractus Ps. 21, 2-9, 18, 19, 22, 24 et 32
848 Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? V. Longe a salute mea verba delictorum meorum. V. Deus meus, clamabo per diem, nec exaudies: in nocte, et non ad insipientiam mihi. V. Tu autem in sancto habitas, laus Israel. V. In te speraverunt patres nostri: speraverunt, et liberasti eos. V. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt: in te speraverunt, et non sunt confusi. V. Ego autem sum vermis, et non homo: opprobrium hominum et abiectio plebis. V. Omnes, qui videbant me, aspernabantur me: locuti sunt labiis et moverunt caput. V. Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum. V. Ipsi vero consideraverunt, et inspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. V. Libera me de ore leonis : et a cornibus unicornium humilitatem meam. V. Qui timetis Dóminum, laudate eum: universum semen Iacob, magnificate eum. V. Annuntiábitur Domino generatio ventura: et annuntiabunt caeli iustitiam eius. V. Populo, qui nascetur, quem fecit Dóminus.

8. Absoluta lectione Epistolae, ponuntur in latere Evangelii, in plano presbyterii, legilia nuda, et proceditur ad cantum vel lectionem históriae Passionis Domini, hoc modo:

Cantatur vel legitur a ministris saltem in ordine diaconatus constitutis, qui, comitantibus duobus acolythis, vel ministrantibus, absque luminaribus et absque incenso, veniunt ante altare, ibique, super infimum gradum genuflexi, profunde inclinati, submissa voce recitant, uti moris est, Munda cor meum, ac petunt a celebrante benedictionem, dicentes Iube, domne, benedicere. Celebrans, ad eos versus, media voce respondet :

849 Dóminus sit in cordibus vestris, et in labiis vestris, ut digne et competénter annuntietis Evangelium suum: in nomine Patris, et Filii, + et Spiritus Sancti. Et illi dicunt: Amen.

Postea, una cum acolythis, seu ministrantibus, faciunt reverentiam, et accedunt ad legilia; non dicunt Dóminus vobiscum et non signant librum, nec seipsos, dum cantare vel legere incipiunt.

8 a. Sacerdos, lecto graduali et tractu, dicit more solito, in medio altaris, Munda cor meum, Iube, Domine, et Dóminus sit in corde meo.

Tunc, in latere Evangelii, ad altare, legit vel cantat clara voce historiam Passionis Domini, sed non dicit Dóminus vobiscum et non signat librum, nec seipsum, dum legere vel cantare incipit.

9. Hic modus cantándi vel legendi servatur etiam feria III et IV, quando historia Passionis Domini cantatur vel legitur.

10. Evangelium Passionis et Mortis Domini secundum Matthaeum. 26, 36-75 ; 27, 1-60.
850 Passio Dómini nostri Iesu Christi secúndum Matthaeum.

In illo témpore: Venit Iesus cum discipulis suis in villam, quae dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: + Sedete hic, donec vadam illuc, et orem. C. Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari, et maestus esse. Tunc ait illis: + Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum. C. Et progressus pusillum, procidit in fáciem suam, orans, et dicens: + Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste.Verúmtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. C. Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes : et dicit Petro : + Sic non potuistis una hora vigilare mecum ? Vigilate, et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. C. Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: + Pater mi, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat volúntas tua. C. Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim óculi eórum gravati. Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eundem sermonem dicens. Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: + Dormite iam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Súrgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet.

C. Adhuc eo loquente, ecce Iudas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens: S. Quemcumque osculatus fúero, ipse est, tenete eum. C. Et confestim accedens ad Iesum, dixit: S. Ave, Rabbi. C. Et osculatus est eum. Dixitque illi Iesus: >J« Amíce, ad quid venisti? C. Tunc accesserunt, et manus iniecerunt in Iesum, et tenuerunt eum. Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum, amputavit auriculam eius. Tunc ait illi Iesus: ?$< Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. An putas, quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones Angelorum ? Quómodo ergo implebuntur Scriptúrae, quia sic oportet fieri?

C. In illa hora dixit Iesus turbis: hjffi Tamquam ad latronem existis cum gladiis, et fustibus comprehendere me: cotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. C. Hoc autem totum factum est, ut adimpleantur Scriptúrae prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.

At illi tenentes Iesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant. Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem. Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quaerébant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent: et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt: S. Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificáre illud. C. Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: S. Nihil respóndes ad ea, quae isti adversum te testificantur? C. Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: S. Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei. C. Dicit illi Iesus: + Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, ámodo videbitis Fílium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus caeli. C. Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: S. Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam: quid vobis videtur? C. At illi respondentes dixerunt: S. Reus est mortis.

C. Tunc exspuerunt in fáciem eius, et colaphis eum ceciderunt, álii autem palmas in fáciem eius dederunt, dicentes: S. Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? C. Petrus vero sedebat foris in átrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: S. Et tu cum Iesu Galilaeo eras. C. At ille negavit coram omnibus, dicens: S. Nescio quid dicis. C. Exeunte autem illo ianuam, vidit eum ália ancilla, et ait his, qui erant ibi: S. Et hic erat cum Iesu Nazareno. C. Et iterum negavit cum iuramento: Quia non novi hominem. Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: S. Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit. C. Tunc coepit detestari, et iurare quia non novísset hominem. Et continuo gallus cantavit. Et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amáre.

M?ne autem facto, consilium inierunt ompts principes sacerdotum, et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent. Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi. Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset ; paeniténtia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, dicens: S. Peccavi, tradens sanguinem iustum. C. At illi dixerunt: S. Quid ad nos ? Tu videris. C. Et proiectis argenteis in templo, recessit: et abiens, laqueo se suspendit. Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: S. Non licet eos mittere in córbonam: quia pretium sanguinis est. C. Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepultúramperegrinórum. Propter hoc vocatus est ager ille, Hacéldama, hoc est, ager sanguinis, usque in hodiernum diem. Tunc impletum est, quod dictum est per Ieremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel: et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dóminus.

Iesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses, dicens: S. Tu es Rex Iudaeórum? C. Dicit illi Iesus: Tu dicis. C. Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. Tunc dicit illi Pilatus: S. Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? C. Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer. Per diem autem solémnem consueverat praeses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent. Habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: S. Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Iesum, qui dicitur Christus? C. Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor eius, dicens: S. Nihil tibi et iusto illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum. C. Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis, ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent. Respondens autem praeses ait illis: S. Quem vultis vobis de duobus dimitti? C. At illi dixerunt: S. Barabbam. C. Dicit illis Pilatus: S. Quid ígitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? C. Dicunt omnes: S. Crucifigatur. C. Ait illis praeses: S. Quid enim maii fecit ? C. At illi magis clamabant,dicentes: S. Crucifigatur. C. Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: S. Innocens ego sum a sanguine iusti huius: vos videritis. C. Et respondens universus populus dixit: S. Sanguis eius super nos, et super filios nostros. C. Tunc dimisit illis Barabbam: Iesum autem flagellatum tradidit eis, ut crucifigeretur.

Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetórium, congregaverunt ad eum universam cohortem: et exuentes eum, chlámydem coccineam circumdederunt ei: et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput eius, et arundinem in dextera eius. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: S. Ave, Rex Iudaeórum. C. Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput eius. Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlámyde, et induerunt eum vestimentis eius, et duxerunt eum ut crucifigerent.

Exeuntes autem, invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem: hunc angariaverunt, ut tolleret crucem eius. Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calváriae locus. Et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. Et cum gustasset, noluit bibere. Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes: ut impleretur, quod dictum est per prophetam, dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Et sedentes, servabant eum. Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: Hic est Iesus Rex Iudaeórum.

Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris. Praetereúntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: S. Vah, qui destruis templum Dei, et in triduo illud reaedificas: salva temetipsum. Si Filius Dei es, descende de cruce. C. Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus, dicebant: S. Alios salvos fecit, seípsum non potest salvum facere: si Rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei: confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum; dixit enim: Quia Filius Dei sum. C. Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.

A sexta autem hora ténebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna, dicens: + Eli, Eli, lamma sabacthani ? C. Hoc est: + Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? C. Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: S. Elíam vocat iste. C. Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit acéto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. Ceteri vero dicebant: S. Sine, videamus an veniat Elías liberans eum. C. Iesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. (Hic genuflectitur, et pausatur aliquantulum).

Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Iesum, viso terraemotu et his, quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: S. Vere Filius Dei erat iste. C. Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secútae erant Iesum a Galilaea, ministrantes ei : inter quas erat María Magdalene, et María Iacobi, et Ioseph mater, et mater filiorum Zebedaei.

Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathaea, nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu. Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi corpus. Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda. Et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.

Post cantum vel lectionem históriae Passionis Domini, non respondetur Laus tibi, Christe, et celebrans non osculatur librum nec incensatur; quod servatur etiam feria III, IV et VI, quando historia Passionis Domini cantatur vel legitur.


11. Qui hodie alteram, vel tertiam Missam lectam celebrat, non tenetur iterare lectionem Passionis Domini, sed eius loco legit sequens Evangelium, more consueto.

+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.   Mt. 27, 45-52
851 Postquam crucifixerunt Iesum, a sexta hora ténebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani ? Hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Elíam vocat iste. Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit acéto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. Ceteri vero dicebant : Sine, videamus an veniat Elías liberans eum. Iesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. (Hic genuflectitur, et pausatur aliquantulum). Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.

12. Dicitur Credo.

13. Antiphona ad Offertorium Ps. 68, 21-22
852 Improperium exspectavit cor meum et miseriam: et sustinui qui simul mecum contristaretur, et non fuit: consolántem me quaesívi, et non inveni: et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me acéto.

14. Secreta
853 Concede, quaesumus, Domine : ut oculis tuae maiestatis munus oblatum, et gratiam nobis devotionis obtineat, et effectum beatae perennitátis acquirat. Per Dóminum.

15. Praefatio de sancta Cruce.

16. Antiphona ad Communionem Matth. 26, 42
854 Pater, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum : fiat volúntas tua.

17. Oremus. Postcommunio
855 Per huius, Domine, operationem mystérii: et vitia nostra purgentur, et iusta desideria compleantur. Per Dóminum nostrum.

18. Celebrans, in fine Missae, data benedictione more solito, omittit ultimum Evangelium, et omnes revertuntur in sacristiam.

In ceteris Missis, sine benedictione ramorum, legitur in fine sequens Evangelium, ut in benedictione ramorum:

+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.       Mt. 21, 1-9
856 In illo témpore: Cum appropinquasset Iesus Ierosolymis, et venisset Bethphage ad montem Oliveti: tunc misit duos discipulos suos, dicens eis : « Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi: et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dóminus his opus habet, et confestim dimittet eos». Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam, dicentem: Dicite fíliae Sion: Ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam et pullum, fílium subiugalis. Euntes autem discipuli, fecerunt sicut praecepit illis Iesus. Et adduxerunt asinam et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: álii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via: turbae autem, quae praecedébant, et quae sequebantur, clamabant, dicentes : «Hosanna filio David : benedíctus qui venit in nomine Dómini ».


Missale 1962 825