Missale 1962






MISSALE ROMANUM

EX DECRETO SS. CONCILII TRIDENTINI RESTITUTUM SUMMORUM PONTIFICUM CURA RECOGNITUM



EDITIO TYPICA



DECRETUM

Novo rubricarum corpore, a Summo Pontifice Ioanne XXIII, Motu proprio « Rubricarum instructum » diei 23 iulii anno 1960 approbato posteroque die a Sacra Rituum Congregatione promulgato, vix fieri non potuit quin eadem Sacra Rituum Congregatio novam Missalis romani editionem, ad dictum rubricarum codicem plane accommodatam, pararet.

Itaque, uti moris est, Vaticana editorialis Domus, typis itidem Vaticanis, praefatam editionem imprimi fecit, quam antea Sacra Rituum Congregatio sedula recognovit attentione; hinc est quod praesens Vaticana Missalis romani editio uti cc typica » declaratur, ab iis quibus iure competit, in omnibus et per omnia, integre et absolute, producenda, hac quidem concessa facultate, ut ea quae commoditatis causa alio quoque loco iteranda esse censeant, ibi exscribant, dummodo ea omnia proprio etiam loco serventur.

In fidem, etc.



Romae, ex aedibus Sacrae Rituum Congregationis, die 23 iunii 1962.

L.+ S.

+  A. M. Card. LARRAONA, S. R. C. Praefectus.

Henricus Dante, S. R. C. a secretis.





PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI


AD PERPETUAM REI MEMORIAM


Quo primum tempore ad Apostolatus apicem assumpti fuimus, ad ea libenter animum, viresque Nostras intendimus, et cogitationes omnes direximus, quae ad Ecclesiasticum purum retinendum cultum pertinerent, eaque parare, et, Deo ipso adiuvante, omni adhibito studio efficere contendimus. Cumque inter alia sacri Tridentini Concilii decreta, Nobis statuendum esset de sacris libris, Catechismo, Missali et Breviario edendis atque emendandis: edito iam, Deo ipso annuente, ad populi eruditionem Catechismo, et ad debitas Deo persolvendas laudes Breviario castigato, omnino, ut Breviario Missale responderet, ut congruum est et conveniens (cum unum in Ecclesia Dei psallendi modum, unum Missae celebrandae ritum esse maxime deceat), necesse iam videbatur, ut, quod reliquum in hac parte esset, de ipso nempe Missali edendo, quam primum cogitaremus. Quare eruditis delectis viris onus hoc demandandum duximus: qui quidem, diligenter collatis omnibus cum vetustis Nostrae Vaticanae Bibliothecae, aliisque undique conquisitis, emendatis, atque incorruptis codicibus; necnon veterum consultis ac probatorum auctorum scriptis, qui de sacro eorundem rituum instituto monumenta Nobis reliquerunt, ad pristinam Missale ipsum sanctorum Patrum normam ac ritum restituerunt. Quod recognitum iam et castigatum, matura adhibita consideratione, ut ex hoc instituto, coeptoque labore, fructus omnes percipiant, Romae quam primum imprimi atque impressum edi mandavimus: nempe ut sacerdotes intellegant, quibus precibus uti, quos ritus, quasve caeremonias in Missarum celebratione retinere posthac debeant. Ut autem a sacrosancta Romana Ecclesia, ceterarum Ecclesiarum matre et magistra, tradita ubique amplectantur omnes et observent, ne in posterum perpetuis futuris temporibus in omnibus Christiani orbis Provinciarum Patriarchalibus, Cathedrali bus, Collegialis et Parochialibus, saeculáribus, et quorumvis Ordinum, monasteriorum, tam virorum, quam mulierum, etiam militiarum regularibus, ac sine cura Ecclesiis vel Capellis, in quibus Missa Conventualis alta voce cum Choro, aut demissa, celebrari iuxta Romanae Ecclesiae ritum consuevit vel debet, alias quam iuxta Missalis a Nobis editi formulam decantetur, aut recitetur, etiamsi eaedem Ecclesiae quovis modo exemptae, Apostolicae Sedis indulto, consuetudine, privilegio, etiam iuramento, confirmatione Apostolica, vel aliis quibusvis facultatibus munitae sint; nisi ab ipsa prima institutione a Sede Apostolica approbata, vel consuetudine, quae, vel ipsa institutio super ducentos annos Missarum celebrandarum in eisdem Ecclesiis assidue observata sit: a quibus, ut praefatam celebrandi constitutionem, vel consuetudinem nequaquam auferimus; sic si Missale hoc, quod nunc in lucem edi curavimus, iisdem magis placeret, de Episcopi, vel Praelati, Capitulique universi consensu, ut, quibusvis non obstantibus, iuxta illud Missas celebrare possint, permittimus; ex aliis vero omnibus Ecclesiis praefatis eorundem Missalium usum tollendo, illaque penitus et omnino reiciendo, ac huic Missali Nostro nuper edito, nihil unquam addendum, detrahendum, aut immutandum esse decernendo, sub indignationis Nostrae poena, hac Nostra perpetuo valitura constitutione statuimus et ordinamus. Mandantes ac districte omnibus et singulis Ecclesiarum praedictarum Patriarchis, Administratoribus, aliisque personis quacumque Ecclesiastica dignitate fulgentibus, etiamsi S. R. E. Cardinales, aut cuiusvis alterius gradus et praeeminentiae fuerint, illis in virtute sanctae oboediéntiae praecipientes, ut ceteris omnibus rationibus et ritibus ex aliis Missalibus quamtumvis vetustis hactenus observari consuetis, in posterum penitus omissis, ac plane reiectis, Missam iuxta ritum, modum, ac normam, quae per Missale hoc a Nobis nunc traditur, decantent ac legant; neque in Missae celebratione alias caeremonias, vel preces, quam quae hoc Missali continentur, addere vel recitare praesumant. Atque ut hoc ipsum Missale in Missa decantanda, aut recitanda in quibusvis Ecclesiis absque ullo conscientiae scrupulo, aut aliquarum poenarum, sententiarum et censurarum incursu, posthac omnino sequantur, eoque libere et licite uti possint et valeant, auctoritate Apostolica, tenore praesentium, etiam perpetuo concedimus et indulgemus. Neve Praesules, Administratores, Canonici, Capellani et alii quocumque nomine nuncupati Presbyteri saeculares, aut cuiusvis Ordinis regulares, ad Missam aliter, quam a Nobis statutum est, celebrandam teneantur : neque ad Missale hoc immutandum a quolibet cogi et compelli, praesentesve litterae ullo unquam tempore revocari, aut moderari possint, sed firmae semper et valide in suo exsistant robore, similiter statuimus et declaramus. Non obstantibus praemissis, ac constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, ac in Provincialibus et Synodalibus Conciliis editis generalibus, vel specialibus constitutionibus, et ordinationibus, nec non Ecclesiarum praedictarum usu, longissima et immemorabili praescriptione, non tamen supra ducentos annos, toborato, statutis et consuetudinibus contrariis quibuscumque. Volumus autem et eadem auctoritate decernimus, ut post huius Nostrae constitutionis, ac Missalis editionem, qui in Romana adsunt Curia Presbyteri, post mensem; qui vero intra montes, post tres; et qui ultra montes incolunt, post sex menses, aut cum primum illis Missale hoc venale propositum fuerit, iuxta illud Missam decantare, vel legere teneantur. Quod ut ubique terrarum incorruptum, ac mendis et erroribus purgatum praesentetur, omnibus in Nostro et S. R. E. dominio mediate, vel immediate subiecto commorantibus impressoribus, sub amissionis librorum, ac centum ducatorum auri Camerae Apostolicae ipso facto applicandorum : aliis vero in quacumque orbis parte consistentibus, sub excommunicationis latae sententiae, et aliis arbitrii Nostri poenis, ne sine Nostra vel speciali ad id Apostolici Commissarii in eisdem partibus a Nobis constituendi, licentia, ac nisi per eundem Commissarium eidem impressori Missalis exemplum, ex quo aliorum imprimendorum ab ipso impressore erit accipienda norma, cum Missali in Urbe secundum magnam impressionem impresso collatum fuisse, et concordare, nec in ullo penitus discrepare prius plena fides facta fuerit, imprimere, vel proponere, vel recipere ullo modo audeant, vel praesumant, auctoritate Apostolica et tenore praesentium similibus inhibemus. Verum, quia difficile esset praesentes litteras ad quaeque Christiani orbis loca deferri, ac primo quoque tempore in omnium notitiam perferri, illas ad valvas Basilicae Principis Apostolorum, ac Cancellariae Apostolicae, et in acie

Campi Florae de more publicari et affigi, ac earundem litterarum exemplis etiam impressis, ac manu alicuius publici tabellionis subscriptis, nec non sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eandem prorsus indubitatam fidem ubique gentium et locorum, haberi praecipimus, quae praesentibus haberetur, si ostenderentur vel exhiberentur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae permissionis, statuti, ordinationis, mandati, praecepti, concessionis, indulti, declarationis, voluntatis, decreti et inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.



Datum Romae apud S. Petrum, anno Incarnationis dominicae millesimo quingentesimo septuagesimo, pridie idus iulii, Pontificatus Nostri anno quinto.

H. Cumin

Caesar Glorierius



Anno a Nativitate Domini 1570, Indict. 13, die vero 19 mensis iulii, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris et D. N. Pii divina providentia Papae V anno eius quinto, retroscriptae litterae publicatae et affixae fuerunt ad valvas Basilicae Principis Apostolorum, ac Cancellariae Apostolicae, et in acie Campi Florae, ut moris est, per nos Ioannem Andream Rogerium et Philibertum Cappuis Cursores.



Scipio de Octavianis

Magister Cursorum



CLEMENS PAPA VIII

AD PERPETUAM REI MEMORIAM




Cum sanctissimum Eucharistiae Sacramentum, quo Nos Christus Dominus sacri sui Corporis participes effecit, atque apud Nos usque ad consummationem saeculi permanere decrevit, maximum sit omnium Sacramentorum, illudque in sacra Missa conficiatur, ac pro peccatis totius populi Deo Patri offeratur; sane omnino conveniens est, ut qui omnes unum sumus in uno corpore, quod est Ecclesia, et de uno corpore Christi participamus, una et eadem celebrandi ratione, uniusque officii et ritus observatione in hoc ineffabili et tremendo sacrificio utamur. Quod cum Romani Pontifices praedecessores Nostri semper optarint, atque in hoc diu multumque desudarint, tum in primis fel. rec. Pius Papa V Missale Romanum ex Decreto sacri Concilii Tridentini ad veterem et emendatiorem normam restitui, Romaeque imprimi curavit. Qui etsi multis propositis poenis severissime caverit, ne quid illi vel adderetur, vel ulla ratione demeretur; tamen, progressu temporis, sive typographorum, sive aliorum teméritas et audacia effecit, ut multi in ea quae his proximis annis excusa sunt Missalia, errores irrepserint, quibus vetustissima illa sacrorum Bibliorum versio, quae etiam ante S. Hieronymi tempora celebris habita est in Ecclesia, et ex qua omnes fere Missarum Introitus, et quae dicuntur Gradualia et Offertoria accepta sunt, omnino sublata est: Epistolarum et Evangeliorum textus, qui hucusque in Missae solemniis praelectus est, multis in locis perturbatus; ipsis Evangeliis diversa, ac prorsus insolita praefixa initia; plurima denique passim pro arbitrio immutata sint: cuius rei praetextus fuisse videtur, ut omnia ad praescriptum sacrorum Bibliorum Vulgatae editionis revocarentur, quasi id alicui propria auctoritate, atque Apostolica Sede inconsulta, facere licitum sit. Quod Nos animadvertentes, pro Nostra pastorali sollicitudine, qua omnibus in rebus, ac praecipue in sacris Ecclesiae ritibus, optimam, eamque veterem normam studemus tueri et conservare, primum praedicta Missalia impressa sic depravata prohiberi et abrogari, eorumque usum in celebratione Missarum interdici iussimus, nisi ad praescriptum exemplaris sub ipso Pio V editi integre in omnibus emendarentur : deinde mandavimus nonnullis venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus in sacris Litteris versatis, et ecclesiasticae antiquitatis peritis, ut curam Missale ad pristinam et quam maxime emendatam formam restituendi susciperent; qui pro sua erga Nos fide et in Romanam Ecclesiam pietate et studio, adhibitis etiam aliis rerum ecclesiasticarum peritis et eruditis viris, et veteribus Missalibus, aliisque praeterea libris, qui ad eam rem opportuni videbantur, accurate perquisitis et diligenter inspectis, Missale Romanum suae integritati restituere, ac ipsius Pii V et eorum qui ab eo delecti fuerant, laborem et diligentiam confirmare et comprobare curarunt. Verum in eo munere peragendo factum est, ut nonnulla ex diligenti librorum antiquorum collatione in meliorem formam redacta, et in regulis et rubricis aliqua uberius et clarius expressa sint, quae tamen ex illorum principiis et fundamentis quasi deducta, illorum sensum imitari potius, et supplere, quam aliquid novi afferre videantur. Missale itaque quod idem Pius V ediderat, sic recognitum, in Nostra Typographia Vaticana quam emendatissime imprimi, et ad communem utilitatem publicari iussimus. Ut autem illius usus in omnibus Christiani orbis partibus, perpetuis futuris temporibus conservetur, ipsum Missale in alma Urbe Nostra in eadem Typographia tantum, et non alibi imprimi posse decernimus: extra Urbem vero iuxta exemplar in dicta Typographia nunc editum, et non aliter, hac lege imprimi posse permittimus, ut nimirum typographis quibuscumque illud imprimere volentibus, id facere liceat, requisita tamen prius, et in scriptis obtenta, dilectorum filiorum Inquisitorum haereticae pravitatis in iis locis in quibus fuerint, ubi vero non fuerint, Ordinariorum locorum licentia; alioquin, si absque huiusmodi licentia dictum Missale sub quacumque forma de cetero ipsi imprimere, aut bibliopolae vendere praesumpserint, typographi et bibliopolae extra Statum Nostrum Ecclesiasticum exsistentes, excommunicationis latae sententiae, a qua, nisi a Romano Pontifice, praeterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant; in alma vero Urbe ac reliquo Statu Ecclesiastico commorantes, quingentorum ducatorum auri de Camera, ac amissionis librorum et typorum omnium, Camerae praedictae applicandorum, poenas absque alia declaratione irremissibiliter incurrant eo ipso. Et nihilominus eorundem Missalium per eos de cetero absque huiusmodi licentia imprimendorum aut vendendorum usum ubique locorum et gentium sub eisdem poenis perpetuo interdicimus et prohibemus. Ipsi autem Inquisitores, seu Ordinarii locorum, antequam huiusmodi licentiam concedant, Missalia ab ipsis typographis imprimenda, et postquam impressa fuerint, cum hoc Missali auctoritate Nostra recognito et nunc impresso, diligentissime conferant, nec in illis aliquid addi vel detrahi permittant, nec in praemissis, praetextu incuriae typographorum, aut non factae per correctores vel alios ab ipsis forsitan deputandos diligentiae, se aliquo modo excusare, quodque in infrascriptas poenas non incurrerint, allegare valeant, et in ipsa licentia originali de collatione facta, et quod omnino concordent, manu propria attestentur: cuius licentiae copia initio, vel in calce cuiusque Missalis semper imprimatur. Quod si secus fecerint, Inquisitores videlicet privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda; Antistites autem et Ordinarii locorum suspensionis a divinis, ac interdici ab ingressu Ecclesiae; eorum vero Vicarii, privationis similiter officiorum et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda, ac praeterea excommunicationis absque alia declaratione, ut praefertur, poenas incurrant eo ipso. Ceterum pauperum ecclesiarum, clericorum, et personarum ecclesiasticarum, ac typographorum et bibliopolarum quorumcumque indemnitatis ex benignitate Apostolica rationem habentes, eisdem Missalia hactenus impressa penes se habentibus (iis dumtaxat exceptis quae auctoritate Nostra, ut supra dictum est, interdicta et abrogata fuerunt), ut ea retinere, et illis uti, eaque vendere respective possint, similiter permittimus et indulgemus. Non obstantibus licentiis, indultis, et privilegiis quibuscumque typographis hactenus per Nos seu Romanos Pontifices praedecessores Nostros, Missale praedictum Pii V imprimendi concessis, quae per praesentes expresse revocamus, et revocata esse volumus: necnon constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, generalibus vel specialibus, in contrarium praemissorum quomodocumque concessis, confirmatis et approbatis. Quibus omnibus, etiamsi de illis eorumque totis tenoribus, specialis, specifica et expressa mentio habenda esset, tenores huiusmodi praesentibus pro expressis habentes, hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem, ut praesentium transumptis, etiam impressis vel manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo alicuius personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides habeatur, quae ipsis praesentibus haberetur, si essent exhibitae vel ostensae.



Datum Romae apud sanctum Marcum sub anulo Piscatoris, die VII iulii MDCIV, Pontificatus Nostri anno XIII.



M. Vestrius Barbianus





URBANUS PAPA V1II

AD PERPETUAM REI MEMORIAM




Si quid est in rebus humanis plane divinum, quod Nobis superni cives (si in eos invidia caderet) invidere possent, id certe est sacrosanctum Missae Sacrificium, cuius beneficio fit, ut homines quadam anticipatione possideant in terris caelum, dum ante oculos habent et manibus contrectant ipsum caeli terraeque Conditorem. Quo magis est mortalibus laborandum, ut hoc tantum privilegium cultu atque honore debito tueantur, caveantque Angelos neglegentiae osores, qui sunt aemuli venerationis. Hinc factum est, ut huius sacri mysterii   celebrandi  rationem,   ac  preces, quas Summi Pontifices praedecessores Nostri Pius V et Clemens VIII diligentissime recognosci atque instaurari curaverunt; Nos quoque eorum vestigiis inhaerentes, iterum examinari, et si quid forte in iis assiduus  (quod  plerumque   contingit) temporis cursus corruperit, restitui iusserimus. Quamobrem, sicuti nuper ad divini Officii nitorem reformari Breviarium, ita demum huius exemplo ad divini Sacrificii ornamentum corrigi Missale mandavimus. Et quoniam hasce quasi alas, quas Sacerdos instar Cherubim prisci mystici Tabernaculi cotidie pandit ad verum mundi Propitiatorium, decet esse plane geminas, atque uniformes, huius rei curam commisimus viris eruditis ac piis, quorum diligentia ita opus perfectum est, ut nihil desiderari amplius possit. Nam rubricae, quae sensim ab usu rituque veteri degeneraverant, in pristinum restitutae; quae vero non ita captui legendum accommodatae videbantur, clarius explicatae: praeterea collata omnia cum codice sacrae Scriptúrae Vulgatae  editionis,  quaeque  diversa irrepserant, ad eius  unius  exemplum  normamque correcta sunt. Verumtamen parum prodesse consuevit sollertia correctorum, nisi ad eam par typographorum accedat industria; propterea dilecto filio Andreae Brugiotto Typographiae Nostrae Apostolicae Praefecto mandavimus, ut Missale ita expurgatum in lucem emittat: sed, quae in posterum extra Urbem imprimi contigerit, ea non aliter quam ad exemplar in dicta Typographia nunc editum imprimi posse permittimus, requisita tamen prius, et in scriptis obtenta, dilectorum filiorum Inquisitorum haereticae pravitatis, in iis locis in quibus fuerint, ubi vero non fuerint, Ordinariorum locorum facultate; alioquin, si absque ea dictum Missale ipsi posthac imprimere, aut bibliopolae vendere praesumpserint, typographi et bibliopolae extra Statum Nostrum Ecclesiasticum exsistentes, excommunicationis latae sententiae, a qua, nisi a Romano Pontifice, praeterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant ; in alma vero Urbe et reliquo Statu Ecclesiastico commorantes, quingentorum ducatorum auri de Camera, ac amissionis librorum et typorum omnium, Camerae praedictae applicandorum, poenas absque alia declaratione irremissibiliter incurrant eo ipso: et nihilominus eorundem Missalium per eos de cetero absque huiusmodi licentia imprimendorum, aut vendendorum usum, ubique locorum et gentium, sub eisdem poenis interdicimus et prohibemus. Ipsi autem Inquisitores, seu Ordinarii locorum, antequam huiusmodi licentiam et facultatem concedant, Missalia ab ipsis typographis imprimenda, et postquam impressa fuerint, cum hoc Missali auctoritate Nostra recognito diligentissime conferant, nec in illis aliquid addi, vel minui permittant. In ipsa vero licentia originali obtinenda, de collatione facta, et quod omnino  concordent,  manu  propria attestentur: cuius licentiae copia initio, vel in fine cuiusque Missalis semper imprimatur. Quod si secus fecerint, Inquisitores privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda; Ordinarii autem locorum suspensionis a divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiae, eorum vero Vicarii privationis similiter officiorum, et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda, ac insuper excommunicationis absque alia declaratione poenas incurrant  eo  ipso.  Ceterum  pauperum ecclesiarum, clericorum,  et  personarum  ecclesiasticarum, ac typographorum, et bibliopolarum quorumcumque indemnitatis ex benignitate Apostolica rationem habentes, eisdem Missalia hactenus impressa penes se habentibus, ut ea retinere, et illis uti, eaque vendere respective possint, similiter permittimus et indulgemus. Non obstantibus licentiis, indultis et privilegiis quibuscumque typographis, per Nos seu Romanos Pontifices praedecessores Nostros, Missale imprimendi concessis, quae per praesentes expresse revocamus et revocata esse volumus, nec non constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, generalibus, vel specialibus, in contrarium praemissorum quomodocumque concessis, approbatis et confirmatis. Quibus omnibus, etiamsi de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica et expressa mentio habenda esset; tenores huiusmodi praesentibus pro expressis habentes, hac vice dumtaxat specialiter, et expresse derogamus. Volumus autem, ut praesentium transumptis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo alicuius personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur,  quae  ipsis  praesentibus adhiberetur, si essent exhibitae vel ostensae.



Datum Romae apud sanctam Mariam maiorem sub anulo Piscatoris, die secunda septembris MDCXXXIV, Pontificatus Nostri anno duodecimo.



M. A. Maraldus

I. Savenier






IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICA



MOTU PROPRIO DATAE

NOVUM RUBRICARUM BREVIARII ET MISSALIS ROMANI CORPUS APPROBATUR



Rubricarum instructum, quo publicus Ecclesiae cultus ordinatur ac regitur, Apostolica Sedes, inde praesertim a Concilio Tridentino, continenter studuit et pressius definire et perfectius ordinare. Pluribus itaque emendationibus, variationibus et additamentis decursu temporis introductis, totum rubricarum systema abunde succrevit, non semper vero systematico ordine servato, et non sine primitivae perspicuitatis ac simplicitatis detrimento.

Nil proinde mirum quod Decessor Noster, Pius Papa XII, fel. rec, plurium Episcoporum precibus annuens, rubricas Breviarii ac Missalis romani in quibusdam ad simpliciorem formam esse redigendas censuerit, quod generali Decreto S. Rituum Congregationis diei 23 martii anni 1955 fuit peractum.

Anno vero sequenti 1956, cum interim studia praeparatoria pro generali liturgica instauratione maturescerent, idem Decessor Noster Episcoporum mentem explorandam decrevit, circa Breviarii romani liturgicam emendationem. Episcoporum autem responsionibus mature perpensis, quaestionem de generali ac systematica rubricarum Breviarii ac Missalis emendatione aggrediendam esse censuit, eamque peculiari illi commisit virorum peritorum Commissioni, cui generalis instaurationis liturgicae studia demandata fuerant.

Nos autem, postquam, adspirante Deo, Concilium OEcumenicum coadunandum esse decrevimus, quid circa huiusmodi Praedecessoris Nostri inceptum agendum foret, haud semel recogitavimus. Re itaque diu ac mature examinata, in sententiam devenimus, altiora principia, generalem liturgicam instaurationem respicientia, in proximo Concilio OEcumenico Patribus esse proponenda; memoratam vero rubricarum Breviarii ac Missalis emendationem diutius non esse protrahendam.

Harum itaque rubricarum Breviarii ac Missalis romani corpus, a peritis viris S. Rituum Congregationis praeparatum et a praefata Pontificia Commissione pro generali liturgica instauratione diligenter revisum, Nos ipsi, motu proprio et certa scientia, Apostolica Nostra Auctoritate, probandum censuimus, sequentia decernentes:

1. Novum rubricarum Breviarii ac Missalis romani codicem, per tres partes digestum, scilicet: Rubrica generales, Rubricae generales Breviarii romani, et Rubrica generales Missalis romani, a Sacra Nostra Rituum Congregatione mox evulgandum, inde a die 1 ianuarii proximi anni 1961, ab omnibus qui ritum romanum sequuntur, servandum esse praecipimus. Qui vero alium ritum latinum observant, quamprimum sive novo rubricarum codici, sive calendario se conformare tenentur, in iis omnibus, quae illi ritui stricte propria non sunt.

2. Eodem die 1 ianuarii anni 1961 vigere cessant Rubrica generales Breviarii et Missalis romani, necnon Additiones et Variationes in rubricis Breviarii et Missalis romani, ad normam Bullae Praedecessoris Nostri S. Pii X Divino afflatu, quae hucusque his libris praepositae habentur. Pariter vigere cessat Decretum generale S. R. C. diei 23 martii anni 1955 De rubricis ad simpliciorem formam redigendis, in hac nova rubricarum redactione assumptum. Abrogantur denique eiusdem S. Congregationis decreta et ad dubia responsiones, quae cum nova hac rubricarum forma non conveniunt.

3. Item statuta, privilegia, indulta et consuetudines cuiuscumque generis, etiam saecularia et immemorabilia, immo specialissima atque individua mentione digna, quae his rubricis obstant, revocantur.

4. Librorum liturgicorum editores, rite a S. Sede approbati et admissi, novas parare possunt editiones Breviarii et Missalis romani, iuxta novum rubricarum codicem dispositas; ad necessariam vero novarum editionum uniformitatem praecavendam, S. Rituum Congregatio peculiares tradat instructiones.

5. In novis Breviarii vel Missalis romani editionibus, omissis rubricarum textibus de quibus n. 2, novarum rubricarum textus praeponantur, Breviario quidem Rubrica generales et Rubrica generales Breviarii romani; Missali autem item Rubrica generales et Rubrica generales Missalis romani.

6. Omnes denique ad quos spectat quamprimum Calendaria et Propria, sive dioecesana sive religiosa, ad normam et mentem novae redactionis rubricarum et calendarii conformari curent, a S. Rituum Congregatione approbanda.

His itaque firmiter statutis, muneri Nostro Apostolico consentaneum ducimus, nonnulla addere hortamenta.

Nova sane hac rubricarum dispositione, dum ex una parte universus rubricarum Breviarii et Missalis romani instructus in meliorem formam est redactus, clariore ordine digestus et in unicum textum contractus, ex. altera parte aliquae quoque introductae sunt peculiares modificationes, quibus Officium divinum paulisper contrahitur. Hoc siquidem quamplurium Episcoporum erat in votis, intuitu praesertim multorum sacerdotum, qui in dies magis magisque pastoralibus sollicitudinibus onerantur. Hos autem et omnes qui Officio divino persolvendo tenentur, paterno hortamur animo, ut si quid in eodem divino Officio breviatur, hoc maiore diligentia ac devotione compensetur. Cum porro lectio quoque sanctorum Patrum aliquantisper quandoque minuatur, omnes enixe clericos hortamur, ut volumina Patrum, tanta sapientia ac pietate referta, assidue prae manibus legenda ac meditanda teneant.

Quae autem per Nostras has Litteras, motu proprio datas, decrevimus ac statuimus, rata atque firma sunto, contrariis quibuslibet minime obstantibus, peculiarissima quoque et individua mentione dignis.



Datum Romae, apud S. Petrum, die 25 mensis iulii, anno 1960, Pontificatus Nostri secundo.


IOANNES PP. XXIII







SACRA RITUUM CONGREGATIO



DECRETUM GENERALE


QUO NOVUS RUBRICARUM BREVIARII AC MISSALIS ROMANI CODEX PROMULGATUR




Novum rubricarum Breviarii ac Missalis romani codicem, quem Ssmus Dominus Noster Ioannes Papa XXIII, per Litteras Apostolicas Rubricarum instructum, die 25 iulii huius anni motu proprio datas, approbavit et huic S. Congregationi promulgandum mandavit, S. Rituum Congregatio, per hoc Decretum generale, et promulgat et promulgatum esse declarat, in novas Breviarii et Missalis romani editiones inserendum, et ab omnibus ad quos spectat, inde a die 1 ianuarii proximi anni 1961, servandum.

Ut autem libri liturgici qui in usu habentur adhuc adhiberi possint, rubricarum codici adduntur «Variationes » Breviariis et Missalibus necnon Martyrologio aptandis.



Ex aedibus S. Rituum Congregationis, die 26 iulii anni 1960.



+ Caietanus Card. CICOGNANI, Ep. Tusculanus, Praefectus

L. + S.

Henricus Dante, a secretis





I. – RUBRICAE GENERALES

I - Normae generales

1. Rubricae quae sequuntur ritum romanum respiciunt.

2. Nomine calendarii veniunt tum calendarium in usum Ecclesiae univérsae, tum calendaria particularia.

3. Rubricae generales quae sequuntur, valent tam pro Breviario quam pro Missali. Ipsis tamen exceptiones dantur per particulares rubricas, quae aliquando in Breviario et in Missali ad normam harum rubricarum redactis occurrunt.



II - De die liturgico in genere

4. Dies liturgicus est dies sanctificatus actionibus liturgicis, praesertim Sacrificio eucharistico et publica Ecclesiae prece, id est Officio divino; et decurrit a media nocte ad mediam noctem.

5. Celebratio diei liturgici decurrit per se a Matutino ad Completorium. Sunt tamen dies solemniores, quorum Officium inchoatur a I Vesperis, die praecedenti.

Habetur denique celebratio liturgica non plena seu sola commemoratio in Officio et Missa diei liturgici currentis.

6. Singulis diebus fit aut de dominica, aut de feria, aut de vigilia, aut de festo, aut de octava, iuxta calendarium et praecedentiam dierum liturgicorum.

7. Praecedentia inter singulos dies liturgicos unice per peculiarem tabellam (n. 91) determinatur.

8. Dies liturgici sunt primae, secundae, tertiae aut quartae classis.



III - De dominicis

9. Nomine dominicae intellegitur dies Domini initio cuiusque hebdomadae occurrens.

10. Dominicae sunt I aut II classis, n. Dominica I classis sunt:

a) I-IV Adventus;

b) I-IV Quadragesimae;

c) I-II Passionis;

d) dominica Resurrectionis seu Paschatis;

e) dominica in albis;

f) dominica Pentecostes.

Dominicae Paschatis et Pentecostes sunt pariter festa I classis cum octava.

12. Omnes aliae dominicae sunt II classis.

13. Officium dominicae incipit a I Vesperis, sabbato praecedenti, et explicit post Completorium dominicae.

14. Dominica celebratur suo die, iuxta rubricas. Officium et Missa dominicae impeditae nec anticipantur nec resumuntur.

15. Dominica I classis, in occurrentia, festis quibuslibet praefertur.

Festum tamen Immaculatae Conceptionis B. Maríae Virg. praefertur occurrenti dominicae Adventus.

Ad concurrentiam vero quod attinet, servetur norma, quae nn. 104-105 traditur.

16. Dominica II classis, in occurrentia, festis II classis praefertur.

Attamen :

a) festum Domini I aut II classis, in dominica II classis occurrens, locum tenet ipsius dominicae cum omnibus iuribus et privilegiis: de dominica, proinde, nulla fit commemoratio;

b) dominica II classis praefertur Commemorationi omnium Fidelium defunctorum.

Ad concurrentiam vero quod attinet, servetur norma, quae nn. 104-105 traditur.

17. Dominica excludit, per se, assignationem perpetuam festorum.

Excipiuntur :

a) festum Ssmi Nominis Iesu, celebrandum dominica quae occurrit a die 2 ad 5 ianuarii (secus die 2 ianuarii);

b) festum S. Familiae Iesu, Mariae, Ioseph, celebrandum dominica prima post Epiphaniam;

c) festum Ssrftae Trinitatis, celebrandum dominica prima post Pentecosten;

d) festum D. N. Iesu Christi Regis, celebrandum dominica ultima mensis octobris;

e) festa Domini I classis quae, in calendariis particularibus, dominicae II classis nunc assignantur.

Haec festa locum tenent dominicae occurrentis cum omnibus iuribus et privilegiis; de dominica, proinde, nulla fit commemoratio.

18. Dominicae post Epiphaniam quae, superveniente Septuagesima, impediuntur, transferuntur post dominicam XXIII post Pentecosten, hoc ordine :

a) si dominicae post Pentecosten fuerint 25, dominica XXIV erit quae inscribitur dominica VI post Epiphaniam;

b) si dominicae fuerint 26, dominica XXIV erit quae inscribitur V post Epiphaniam; et XXV, quae inscribitur VI;

c) si dominicae fuerint 27, dominica XXIV erit quae inscribitur IV post Epiphaniam; XXV, quae inscribitur V; et XXVI, quae inscribitur VI;

d) si dominicae fuerint 28, dominica XXIV erit quae inscribitur III post Epiphaniam ; XXV, quae inscribitur IV; XXVI, quae inscribitur V; et XXVII, quae inscribitur VI.

Ultimo tamen loco semper ponitur ea quae in ordine est XXIV post Pentecosten, omissis, si opus sit, ceteris, quae aliquando locum habere non possunt.

19. Dominica prima mensis ea intellegitur, quae prima occurrit in mense, scilicet a die primo ad septimum mensis; dominica autem ultima, quae diem primum mensis sequentis proxime praecedit.

Item ad computandam primam dominicam mensium augusti, septembris, octobris et novembris, ratione lectionum Scriptúrae occurrentis, ea dicitur prima dominica mensis, quae cadit a die primo ad septimum mensis.

20. Dominica I Adventus ea est, quae cadit die 30 novembris vel est ipsi proximior.



IV - De feriis

21. Nomine feriae intelleguntur singuli dies hebdomadae, praeter dominicam.

22. Feriae sunt primae, secundae, tertiae aut quartae classis.

23. Feria I classis sunt:

a) feria IV cinerum;

b) omnes feriae Hebdomadae sanctae.

Hae feriae festis quibuslibet praeferuntur, et nullam admittunt commemorationem, nisi unam privilegiatam.

24. Feria II classis sunt:

a) feriae Adventus a die 17 ad diem 23 decembris;

b) feriae Quatuor Temporum Adventus, Quadragesimae et mensis septembris.

Hae feriae praeferuntur festis particularibus II classis; si vero impediuntur, commemorari debent.

25. Feria III classis sunt:

a) feriae Quadragesimae et Passionis, a feria V post cineres usque ad sabbatum ante dominicam II Passionis inclusive, superius non nominatae, quae praeferuntur festis III classis;

b) feriae Adventus usque ad diem 16 decembris inclusive, superius non nominatae, quae cedunt festis III classis.

Hae feriae, si impediuntur, commemorari debent.

26. Omnes feriae, numeris 23-25 non nominatae, sunt feria IV classis; quae numquam commemorantur.

27. Officium feriae incipit a Matutino et explicit per se post Completorium; Officium vero sabbati, excepto Officio Sabbati sancti, explicit post Nonam.



V - De vigiliis

28. Nomine vigiliae intellegitur dies liturgicus, qui aliquod festum praecedit, et rationem habet praeparationis ad illud.

Vigilia Paschatis vero, cum non sit dies liturgicus, modo sibi proprio, seu pervigilio, celebratur.

29. Vigiliae sunt primae, secundae aut tertiae classis.

30. Vigilia I classis sunt:

a) vigilia Nativitatis Domini quae, in occurrentia, locum tenet dominicae IV Adventus, de qua, proinde, nulla fit commemoratio;

b) vigilia Pentecostes.

Hae vigiliae festis quibuslibet praeferuntur, et nullam admittunt commemorationem.

31. Vigilia II classis sunt:

a) vigilia Ascensionis Domini;

b) vigilia Assumptionis B. Mariae Virg.;

c) vigilia Nativitatis S. Ioannis Baptistae;

d) vigilia Ss. Petri et Pauli Apostolorum. Hae vigiliae praeferuntur diebus liturgicis III et

IV classis; et, si impediuntur, commemorantur, iuxta rubricas.

32. Vigilia III classis est vigilia S. Laurentii. Haec vigilia praefertur diebus liturgicis IV classis ; et, si impeditur, commemoratur, iuxta rubricas.

33. Vigilia II aut III classis penitus omittitur, si occurrat in dominica quavis, aut in festo I classis, vel si festum cui praemittitur in alium diem transferri aut ad commemorationem reduci contingat.

34. Officium vigiliae incipit a Matutino et explicit quando initium habet Officium festi subsequentis.



VI - De festis et calendario



A) De natura et proprietate festorum

35. Nomine festi intellegitur dies liturgicus in quo cultus publicus Ecclesiae peculiari modo ad mysteria Domini recolenda, vel ad B. Mariam Virg., aut Angelos, aut Sanctos vel Beatos venerandos dirigitur.

36. Festa sunt primae, secundae aut tertiae classis.

37. Ratio celebrationis festorum haec est:

a) festa I classis inter dies solemniores adnumerantur, quorum Officium incipit a I Vesperis, die praecedenti ;

b) festa II et III classis Officium habent quod per se decurrit a Matutino ad Completorium ipsius diei;

c) festa vero Domini II classis I Vesperas acquirunt, quoties, in occurrentia, locum tenent dominicae II classis.

38. Festa sunt universalia aut particularia; particularia autem sunt propria aut indulta.

39. Festa universalia ea sunt quae a Sancta Sede in calendario Ecclesiae univérsae inscribuntur.

Haec festa ab omnibus, qui ritum romanum sequuntur, celebrari debent, iuxta rubricas.

40. Festa particularia ea sunt quae ex iure aut ex indulto Sanctae Sedis in calendariis particularibus inscribuntur.

Haec festa ab omnibus, qui illo calendario tenentur, celebrari debent, iuxta rubricas, et nonnisi ex speciali Sanctae Sedis indulto e calendario expungi vel gradu mutari possunt.

41. Festa particularia, ipso iure in calendario inscribenda, sunt festa propria:

a) cuiusque nationis et regionis seu provinciae sive ecclesiasticae sive civilis (n. 42);

b) cuiusque dioecesis seu territorii ecclesiastici cui praeficitur «Ordinarius loci» (n. 43);

c) cuiusque loci seu oppidi vel civitatis (n. 44) ;

d) cuiusque ecclesiae aut oratorii publici vel semipublici, quod locum tenet ecclesiae (n. 45);

e) cuiusque Ordinis seu Congregationis (n. 46).

42. Festa propria cuiusque nationis et regionis seu provincia sive ecclesiastica sive civilis sunt:

a) festum Patroni principalis rite constituti (I classis);

*) festum Patroni secundarii rite constituti (II classis).

43. Festa propria cuiusque dioecesis seu territorii ecclesiastici cui praeficitur « Ordinarius loci » sunt :

a) festum Patroni principalis rite constituti (I classis);

b) anniversarium  Dedicationis  ecclesiae cathedralis (I classis);

c) festum Patroni  secundarii rite constituti (II classis);

d) festa Sanctorum et Beatorum, qui in Martyrologio vel eius Appendice rite sunt inscripti, qui ad dioecesim peculiares habent relationes, ut sunt originis, commorationis longioris, obitus (II vel III classis, aut commemoratio).

44. Festa propria cuiusque loci seu oppidi vel civitatis sunt:

a) festum Patroni principalis rite constituti (I classis);

b) festum Patroni secundarii rite constituti (II classis).

45. Festa propria cuiusque ecclesia aut oratorii publici vel semipublici quod locum tenet ecclesia sunt:

d) anniversarium Dedicationis, si sint consecrata (I classis);

b) festum Tituli, si sint consecrata aut saltem solemniter benedicta (I classis);

c) festum Sancti, in Martyrologio vel eius Appendice rite descripti, cuius corpus ibi asservatur (II classis);

d) festum Beáti, item in Martyrologio vel eius Appendice rite descripti, cuius corpus ibi asservatur (III classis).

46. Festa propria cuiusque Ordinis seu Congregationis sunt:

a) festum Tituli (I classis);

b) festum Fundatoris canonizati (I classis) vel beatificati (II classis);

c) festum Patroni principalis rite constituti totius Ordinis seu Congregationis, in universo Ordine vel Congregatione; aut Patroni principalis item rite constituti cuiusque provinciae religiosae, in singulis provinciis (I classis);

d) festum Patroni secundarii, ut supra (II classis);

e) festa Sanctorum et Beatorum, qui illius Ordinis vel Congregationis sodales fuerunt (II vel III classis, aut commemoratio).

47. Festa particularia induit a sunt festa quae, ex indulto Sanctae Sedis, in calendariis particularibus inscribuntur.



B) De calendario et festis in eo inscribendis

48. Calendarium est universale aut particulare seu proprium.

49. Calendarium universale est calendarium in usum Ecclesiae univérsae quod Breviario ac Missali romano praeficitur.

50. Calendarium particulare seu proprium est dioecesanum aut religiosum ; et conficitur inserendo calendario universali festa particularia.

Huiusmodi autem calendarium particulare perpetuum conficiendum est respective ab Ordinario loci aut a supremo Religionis Moderatore de consilio sui Capituli vel Consilii generalis, et approbari debet a S. Rituum Congregatione.

51. Calendarium dioecesanum habet quaelibet dioecesis et quodlibet aliud territorium ecclesiasticum cui praeficitur « Ordinarius loci ».

52. In calendario dioecesano, praeter festa universalia, inscribi debent:

a) festa propria (n. 42) et indulta univérsae nationi et regioni seu provinciae sive ecclesiasticae sive civili ;

b) festa propria (n. 43) et indulta univérsae dioecesi.

53. Super huiusmodi calendario dioecesano conficitur :

a) calendarium cuiusque loci, addendo festa propria (n. 44) et indulta;

b) calendarium cuiusque ecclesiae aut oratorii, item addendo festa loci propria (n. 44) et indulta, atque festa ipsi ecclesiae propria (n. 45) et indulta;

c) calendarium Congregationum religiosarum seu Institutorum iuris pontificii, quae ad recitationem divini Officii non obligantur; et Congregationum iuris dioecesani, addendo festa loci propria (n. 44) et indulta; necnon et alia ipsis propria (nn. 45 et 46) et indulta.

54. Calendarium religiosum habent:

a) Ordines regulares, et Moniales ac Sorores eiusdem Ordinis, necnon Tertiarii eidem aggregati in communi viventes et vota simplicia emittentes;

b) Congregationes religiosae seu Instituta utriusque sexus, iuris pontificii, et sub regimine unius praesidis generalis constituta, si ad recitatione m divini Officii, ex quovis capite, tenentur.

5j. In calendario religioso, praeter festa universalia, inscribi debent festa propria (n. 46) et indulta ipsi Ordini seu Congregationi.

56. Super huiusmodi calendario religioso conficitur :

a) calendarium cuiusque provinciae religiosae, addendo festa propria (n. 46) et indulta;

b) calendarium cuiusque ecclesiae aut oratorii, item addendo festa propria (n. 45) et indulta, necnon et alia de quibus numero sequenti: quod calendarium vocatur etiam domus religiosae.

57. In singulis dioecesibus et locis, Religiosi, ii etiam qui alium ritum ac romanum sequuntur, celebrare tenentur, una cum clero dioecesano:

a) festum Patroni principalis nationis, regionis seu provinciae sive ecclesiasticae sive civilis, dioecesis, loci seu oppidi vel civitatis (I classis);

b) anniversarium Dedicationis ecclesiae cathedralis (I classis);

c) alia festa actu feriata, si quae sint, eodem gradu quo in calendario dioecesano inscribuntur.

58. Religiosi, in celebrandis festis Sanctorum Ordinis seu Congregationis quoad diem et Officium magis proprium, clero dioecesano se conformare tenentur, sicubi iidem Sancti tamquam Patroni principales (n. 57 a) recoluntur.

Item, si festa Sanctorum aut Beatorum alicuius

Ordinis seu Congregationis gradu superiore aut Officio magis proprio a clero alicuius dioecesis vel loci celebrantur, ibidem etiam a Religiosis eiusdem Ordinis seu Congregationis eodem gradu superiore aut Officio magis proprio celebrari possunt, dummodo eadem festa, in utroque calendario, eodem die inscripta sint.



C) De festorum die proprio

59. Festa in calendaria iam inducta eo die celebrentur, quo nunc in calendariis inscripta inveniuntur.

60. Pro novis festis universalibus inducendis, haec serventur:

a) festa Sanctorum ordinarie diei natalicio assignentur, diei nempe quo Sanctus aeternae vitae natus est; hoc die ex qualibet causa impedito, eadem festa assignentur diei a S. Sede determinando, qui proinde habebitur tamquam dies quasi natalicius;

b) pro ceteris festis, dies a S. Sede assignantur.

61. Pro novis festis particularibus inducendis, haec serventur:

a) festa propria Sanctorum vel Beatorum, ordinarie, diei natalicio assignentur, nisi sit impeditus aut aliter a S. Sede dispositum sit. Festa tamen alicuius loci vel ecclesiae propria, quae etiam in calendario universali vel dioecesano vel religioso gradu quidem inferiore inscribuntur, eodem die celebranda sunt ac in calendario universali vel dioecesano vel religioso;

b) si dies natalicius ignoretur, festa assignentur, cum approbatione S. Sedis, diei qui, in calendario perpetuo dioecesano vel religioso, sit IV classis;

c) si vero dies natalicius perpetuo impediatur pro universa dioecesi vel Religione vel ecclesia propria, festa in tali calendario particulari, si sint I vel II classis, assignentur proximiori diei sequenti qui non sit I vel II classis ; si sint III classis, assignentur proximiori diei, qui ab aliis festis et Officiis paris aut superioris gradus liber exsistat;

d) festa particularia indulta inscribantur in calendario die a S. Sede in concessione assignato.

62. Sancti vel Beáti qui in calendario, ex quavis ratione, unico festo inscribuntur, semper simul celebrantur prout in Breviario habetur, quoties eodem gradu sunt colendi, etsi unus aut aliqui eorum sint magis proprii.

Proinde :

a) si unus aut aliqui ex his Sanctis festo I classis essent colendi, fit Officium de his tantum, omissis sociis;

b) si unus aut aliqui ex his Sanctis vel Beatis essent magis proprii et gradu superiore essent colendi, fit integrum Officium de magis propriis, cum commemoratione sociorum.



VII - De octavis



A) De octavis in genere

63. Octava est celebratio summorum festorum per octo dies continuos protracta.

64. Celebrantur tantum octavae Nativitatis Domini, Paschatis et Pentecostes, exclusis omnibus aliis, sive in calendario universali sive in calendariis particularibus.

65. Octavae sunt I aut II classis.



B) De octavis I classis

66. Octavae I classis sunt octavae Paschatis et Pentecostes. Dies infra has octavas sunt I classis.



C) De octava II classis

67. Octava II classis est octava Nativitatis Domini. Dies infra octavam sunt II classis; dies autem octavus est I classis.

68. Octava Nativitatis Domini modo peculiari ordinatur, scilicet:

a) die 26 decembris, fit festum S. Stephani Protomart. (II classis);

b) die 27 decembris, fit festum S. Ioannis Ap. et Evang. (II classis);

c) die 28 decembris, fit festum Ss. Innocentium Mm. (II classis);

d) die 29 decembris, fit commemoratio S. Thomae Episcopi et Mart.;

e) die 31 decembris, fit commemoratio S. Silvestri I Papae et Conf. ;

f) ex festis particularibus ea tantum admittuntur quae sunt I classis et in honorem Sanctorum qui in calendario universali his diebus inscribuntur, etsi tantum ad modum commemorationis ; cetera transferuntur post octavam.

69. De dominica infra octavam Nativitatis Domini, quae scilicet a die 26 ad 31 decembris occurrit, semper fit Officium cum commemoratione festi forte occurrentis, iuxta rubricas, nisi dominica incidat in festum I classis : quo in casu, fit de festo cum commemoratione dominicae.

70. Normae peculiares pro ordinandis Officio et Missa infra octavam Nativitatis Domini inveniuntur in rubricis Breviarii et Missalis.



VIII - De anni temporibus

A) De tempore Adventus

71. Tempus sacri Adventus decurrit a I Vesperis dominicae I Adventus usque ad Nonam inclusive vigiliae Nativitatis Domini.



B) De tempore natalicio

72. Tempus natalicium decurrit a I Vesperis Nativitatis Domini usque ad diem 13 ianuarii inclusive.

Huiusmodi autem temporis spatium comprehendit:

a) tempus Nativitatis, quod decurrit a I Vesperis Nativitatis Domini usque ad Nonam inclusive diei 5 ianuarii;

b) tempus Epiphania1, quod decurrit a I Vesperis Epiphania? Domini usque ad diem 13 ianuarii inclusive.



C) De tempore Septuagesima

73. Tempus Septuagesimo decurrit a I Vesperis dominicae in Septuagesima usque post Completorium feriae III hebdomadae Quinquagesimae.

D) De tempore quadragesimali

74. Tempus quadragesimale decurrit a Matutino feriae IV cinerum usque ad Missam Vigiliae paschalis exclusive.

Huiusmodi autem temporis spatium comprehendit :

a) tempus Quadragesimae, quod decurrit a Matutino feriae IV cinerum usque ad Nonam inclusive sabbati ante dominicam I Passionis;

b) tempus Passionis, quod decurrit a I Vesperis dominicae I Passionis usque ad Missam Vigiliae paschalis exclusive.

75. Hebdomada a dominica II Passionis seu in palmis usque ad Sabbatum sanctum inclusive dicitur Hebdomada sancta; tres autem ultimi dies eiusdem hebdomadae nomine Tridui sacri designantur.

E) De tempore paschali

76. Tempus paschale decurrit ab initio Missae Vigiliae paschalis usque ad Nonam inclusive sabbati in octava Pentecostes.

Huiusmodi autem temporis spatium comprehendit :

a) tempus Paschatis, quod decurrit ab initio Missae Vigiliae paschalis usque ad Nonam inclusive vigiliae Ascensionis Domini;

b) tempus Ascensionis, quod decurrit a I Vesperis Ascensionis Domini usque ad Nonam inclusive vigiliae Pentecostes;

c) octavam Pentecostes, quae decurrit a Missa vigiliae Pentecostes usque ad Nonam inclusive sabbati sequentis.

F) De tempore « per annum »

77. Tempus « per annum » decurrit a die 14 ianuarii usque ad Nonam sabbati ante dominicam in Septuagesima, et a I Vesperis festi Ssmae Trinitatis, id est dominicae I post Pentecosten, usque ad Nonam inclusive sabbati ante dominicam I Adventus.



IX - De sancta Maria in sabbato

78. In sabbatis, in quibus occurrit Officium de feria IV classis, iit de sancta Maria in sabbato.

79. Officium sanctae Mariae in sabbato incipit a Matutino et explicit post Nonam.



X - De Litaniis maioribus et minoribus



A) De Litaniis maioribus

80. Litaniae maiores assignatae sunt diei 25 aprilis ; si vero eo die occurrit dominica Paschatis vel feria II post Pascha, transferuntur in sequentem feriam III.

81. De Litaniis maioribus nihil fit in Officio, sed tantum in Missa. Earum autem commemoratio non est habenda commemoratio « de Tempore ».

82. Iuxta ecclesiarum et locorum condiciones et consuetudines, cuius rei iudex est Ordinarius loci, hoc die fit processio, in qua dicuntur Litaniae Sanctorum (quae tamen non duplicantur) cum suis precibus.

83. Si autem processio fieri nequit, locorum Ordinarii instituant peculiares supplicationes, in quibus dicantur Litaniae Sanctorum et aliae preces in processione fieri solitae.

84. Omnes qui ad recitationem divini Officii obligantur, processioni vero aut aliis peculiaribus supplicationibus, de quibus numero praecedenti, non intersunt, tenentur dicere, hoc die, Litanias Sanctorum cum suis precibus, lingua latina.

85. Si Litaniae Sanctorum cum suis precibus, iuxta locorum consuetudinem, in processione vel aliis peculiaribus supplicationibus, lingua vernacula, una cum fidelibus dicuntur, ii qui ad recitationem divini Officii obligantur, et his supplicationibus rite intersunt, non tenentur has preces lingua latina iterare.

86. Missa de Rogationibus regulariter dicenda est expleta processione, iuxta ea quae in nn. 346-347 statuuntur. Convenit autem ut Missa de Rogationibus dicatur etiam post peculiares supplicationes, quae locum tenent processionis, etsi horis vespertinis peragantur.



B) De Litaniis minoribus seu de Rogationibus

87. Litaniae minores seu Rogationes, per se, assignantur feriis II, III et IV ante festum Ascensionis Domini.

Ordinariis autem locorum facultas tribuitur eas transferendi ad alios tres dies continuos magis opportunos iuxta regionum diversitatem aut consuetudinem aut necessitatem.

88. De Litaniis minoribus nihil fit in Officio, sed tantum in Missa quae connectitur cum processione aut aliis peculiaribus supplicationibus.

89. Ad processionem aut alias peculiares supplicationes et Missam aut commemorationem quod attinet, serventur quae supra de Litaniis maioribus statuta sunt (nn. 81-83 et 86).

90. Litaniae Sanctorum cum suis precibus, his diebus, dicuntur tantum in processione aut aliis supplicationibus (cfr. n. 85). Proinde, qui ad recitationem divini Officii obligantur, processioni vero aut aliis peculiaribus supplicationibus non intersunt, non tenentur dicere, his diebus, Litanias Sanctorum cum suis precibus.



XI - De praecedentia dierum liturgicorum

91. Praecedentia dierum liturgicorum, sublatis quibuslibet aliis titulis vel normis, unice regitur ex sequenti



tabella dierum liturgicorum secundum ordinem praecedentiae disposita



Dies liturgici I classis

1. Festum Nativitatis Domini, dominica Resurrectionis et dominica Pentecostes (I classis cum octava).

2. Triduum sacrum.

3. Festa Epiphaniae et Ascensionis Domini, Ssmae Trinitatis, Corporis Christi, Cordis Iesu et Christi Regis.

4. Festa Immaculatae Conceptionis et Assumptionis B. Mariae Virg.

5. Vigilia et dies octavus Nativitatis Domini.

6. Dominicae Adventus, Quadragesimae et Passionis, et dominica in albis.

7. Feriae I classis superius non nominatae, nempe: IV cinerum et II, III et IV Hebdomadae sanctae.

8. Commemoratio omnium Fidelium defunctorum, quae tamen locum cedit dominicae occurrenti.

9. Vigilia Pentecostes.

10. Dies infra octavas Paschatis et Pentecostes.

11. Festa I classis Ecclesiae univérsae superius non nominata.

12. Festa I classis propria, nempe:

1) Festum Patroni principalis rite constituti: d) nationis, b) regionis seu provinciae sive ecclesiasticae sive civilis, c) dioecesis.

2) Anniversarium Dedicationis ecclesiae cathedralis.

3) Festum Patroni principalis rite constituti loci seu oppidi vel civitatis.

4) Festum et anniversarium Dedicationis ecclesiae propriae, aut oratorii publici vel semipublici, quod locum tenet ecclesiae.

5) Titulus ecclesiae propriae.

6) Festum Tituli Ordinis seu Congregationis.

7) Festum Fundatoris canonizati Ordinis seu Congregationis.

8) Festum Patroni principalis rite constituti Ordinis seu Congregationis, et provinciae religiosae.

13. Festa indulta I classis, primum mobilia, deinde fixa.

Dies liturgici II classis

14. Festa Domini II classis, primum mobilia, deinde fixa.

15. Dominicae II classis.

16. Festa II classis Ecclesiae univérsae, quae non sunt Domini.

17. Dies infra octavam Nativitatis Domini.

18. Feriae II classis, nempe : Adventus a die 17 ad diem 23 decembris inclusive, et feriae Quatuor Temporum Adventus, Quadragesimae et mensis septembris.

19. Festa propria II classis, nempe:

1) Festum Patroni secundarii rite constituti: a) nationis, b) regionis seu provinciae sive ecclesiasticae sive civilis, c) dioecesis, d) loci seu oppidi vel civitatis.

2) Festa Sanctorum aut Beatorum, de quibus n. 43 d.

3) Festa Sanctorum alicui ecclesiae propria (n. 45 c).

4) Festum Fundatoris beatificati Ordinis seu Congregationis (n. 46 b).

5) Festum Patroni secundarii rite constituti Ordinis seu Congregationis, et provinciae religiosae (n. 46 d).

6) Festa Sanctorum aut Beatorum, de quibus n. 46 e.

20. Festa indulta II classis, primum mobilia, deinde fixa.

21. Vigiliae II classis.



Dies liturgici III classis

22. Feriae Quadragesimae et Passionis, a feria V post cineres usque ad sabbatum ante dominicam II Passionis inclusive, exceptis feriis Quatuor Temporum .

23. Festa III classis, in calendariis particularibus inscripta, et quidem primum festa propria, nempe :

1) Festa Sanctorum aut Beatorum, de quibus n. 43 d.

2) Festa Beatorum alicui ecclesiae propria (n. 45 d).

3) Festa Sanctorum aut Beatorum, de quibus n. 46 e; deinde festa indulta, primum mobilia, deinde fixa.

24. Festa III classis, in calendario Ecclesiae univérsae inscripta, primum mobilia, deinde fixa.

25. Feriae Adventus usque ad diem 16 decembris inclusive, exceptis feriis Quatuor Temporum.

26. Vigilia III classis.



Dies liturgici IV classis

27. Officium sanctae Maríae in sabbato.

28. Feriae IV classis.



XII - De dierum liturgicorum occurrentia

92. Occurrentia dicitur occursus duorum vel plurium Officiorum uno eodemque die.

Occurrentia autem dicitur accidentalis, quando dies liturgicus mobilis et dies liturgicus fixus certis solummodo annorum intervallis simul occurrunt; perpetua vero quando duo dies liturgici quotannis simul occurrunt.

93. Effectus occurrentiae est, ut Officium diei liturgici gradus inferioris Officio gradus superioris cedat: quod fieri potest per minus nobilis omissionem, aut commemorationem, aut translationem, aut repositionem prout numeris sequentibus indicatur.

94. Commemoratio die fixo statuta non transfertur vel reponitur cum festo transferendo vel reponendo, sed fit suo die vel omittitur, iuxta rubricas.



XIII - De dierum liturgicorum occurrentia accidentali eorumque translatione

95. Ius translationis in alium diem ob occurrentiam accidentalem cum die liturgico, qui in tabella praecedentiae superiorem obtinet locum, competit solummodo festis I classis. Alia festa, ab Officio gradus superioris accidentaliter impedita, aut commemorantur aut, eo anno, penitus omittuntur, iuxta rubricas.

Si vero duo festa eiusdem Divinae Personae aut duo festa eiusdem Sancti vel Beáti simul occurrunt, fit de festo, quod in tabella praecedentiae superiorem obtinet locum, et aliud omittitur.

96. Festum I classis impeditum a die qui in tabella praecedentiae superiorem obtinet locum, transfertur in proximum sequentem diem qui non sit I vel II classis.

Attamen :

a) festum Annuntiationis B. Mariae Virg., quando est transferendum post Pascha, transfertur, tamquam in sedem propriam, in feriam II post dominicam in albis;

b) Commemoratio omnium Fidelium defunctorum, quando occurrit cum dominica, transfertur, tamquam in sedem propriam, in feriam II sequentem.

97. Si eodem die plura festa I classis simul occurrant, ipso die celebratur festum, quod in tabella praecedentiae superiorem obtinet locum; et alia transferuntur secundum ordinem quo in eadem tabella praecedentiae inscripta sunt.

98. Item, si plura festa I classis transferri contingat, quae diebus sub sequentibus occurrunt, servetur ordo quo in tabella praecedentiae inscribuntur ; in paritate autem Officium prius impeditum praecedit.

99. Festa translata sunt eiusdem gradus ac in sede propria.



XIV - De dierum liturgicorum occurrentia perpetua eorumque repositione

100. Ius repositionis in alium diem, ob occurrentiam perpetuam cum die liturgico, qui in tabella praecedentiae superiorem obtinet locum, competit omnibus festis I et II classis, necnon festis particularibus III classis extra Adventum et Quadragesimam occurrentibus, quae in tota dioecesi vel in toto Ordine seu Congregatione vel in propria ecclesia impediuntur.

Festa autem III classis Ecclesiae univérsae, in aliquo calendario particulari, et festa III classis dioeceseos vel Ordinis seu Congregationis, in aliquibus tantum ecclesiis perpetuo impedita, perpetuo aut commemorantur aut penitus omittuntur, iuxta rubricas.

101. Festa reponenda, si sint I vel II classis, assignentur proximiori diei sequenti qui non sit I vel II classis; si sint III classis, assignentur proximiori diei sequenti, qui ab aliis Officiis paris aut superioris gradus liber exsistat.

102. Dies in quem festa perpetuo impedita reposita sunt, habetur tamquam dies proprius, in quo festum repositum celebratur sub eodem gradu ac in sede propria.



XV - De concurrentia dierum liturgicorum

103. Concurrentia dicitur concursus Vesperarum diei liturgici currentis cum I Vesperis diei liturgici subsequentis.

104. In concurrentia praeferuntur Vesperae diei liturgici classis superioris, et alterae commemorantur vel non, iuxta rubricas.

105. Quando vero dies liturgici, quorum Vesperae concurrunt, sunt eiusdem classis, dicuntur integrae secundae Vesperae de Officio currenti et fit commemoratio sequentis, iuxta rubricas.



XVI - De commemorationibus

106. Quae hic de commemorationibus statuuntur, valent tam pro Missa quam pro Officio, sive in occurrentia sive in concurrentia.

107. Commemorationes sunt aut privilegiata aut ordinaria.

108. Commemorationes privilegiata fiunt in Laudibus et in Vesperis necnon in omnibus Missis ; commemorationes vero ordinaria fiunt tantum in Laudibus, in Missis conventualibus et in omnibus Missis lectis.

109. Commemorationes privilegiata sunt commemorationes :

a) de dominica ;

b) de die liturgico I classis ;

c) de diebus infra octavam Nativitatis Domini ;

d) de feriis Quatuor Temporum mensis septembris ;

e) de feriis Adventus, Quadragesimae et Passionis ;

f) de Litaniis maioribus, in Missa.

Omnes aliae commemorationes sunt commemotiones ordinaria.

110. In Officio et Missa S. Petri semper fit commemoratio S. Pauli, et vicissim. Haec commemoratio dicitur inseparabilis; et duae orationes adeo in unam coalescere censentur ut, in numero orationum computando, pro unica habeantur.

Proinde :

a) in Officio S. Petri aut S. Pauli, oratio alterius Apostoli additur, ad Laudes et ad Vesperas, sub unica conclusione, orationi diei, absque antiphona et versu;

b) in Missa S. Petri aut S. Pauli, oratio alterius Apostoli additur, sub unica conclusione, orationi diei;

c) quoties vero oratio unius Apostoli addenda est ad modum commemorationis, huic orationi additur altera immediate, ante omnes alias commemorationes.



111. Ratio admittendi commemorationes haec est:

a) in diebus liturgicis I classis et in Missis in cantu non conventualibus, nulla admittitur commemoratio, praeter unam privilegiatam ;

b) in dominicis II classis, una tantum admittitur commemoratio, scilicet de festo II classis, quae tamen omittitur si commemoratio privilegiata facienda sit;

c) in aliis diebus liturgicis II classis, una tantum admittitur commemoratio, scilicet aut una privilegiata aut una ordinaria;

d) in diebus liturgicis III et IV classis, duae tantum admittuntur commemorationes.

112. Ad commemorationes et orationes quod attinet, haec insuper serventur:

a) Officium, Missa aut commemoratio de aliquo festo vel mysterio unius Divinae Personae excludit commemorationem aut orationem de alio festo vel mysterio eiusdem Divinae Personae;

b) Officium, Missa aut commemoratio de dominica excludit commemorationem aut orationem de festo vel mysterio Domini, et vicissim;

c) Officium, Missa aut commemoratio de Tempore excludit aliam commemorationem de Tempore;

d) item, Officium, Missa aut commemoratio de B. Maria Vir g. aut de aliquo Sancto vel Beáto excludit aliam commemorationem aut orationem in qua eiusdem B. Mariae Virg. vel Sancti aut Beáti intercessio imploretur: quod tamen non valet de oratione dominicae vel feriae, in qua fit invocatio eiusdem Sancti.

113. Commemoratio de Tempore fit primo loco. In admittendis et ordinandis aliis commemorationibus, servetur ordo tabellae praecedentiae.

114. Quaelibet commemoratio, quae numerum pro singulis diebus liturgicis statutum superet, omittitur.

XVII - De conclusione orationum

115. Conclusio orationum tam in Missa quam in Officio haec est:

a) si oratio dirigitur ad Patrem, concluditur: Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per ómnia saecula saeculorum. Amen;

b) si oratio dirigitur ad Patrem, sed in eius principio fit mentio Filii, concluditur: Per eundem Dóminum nostrum, etc. ut supra;

c) si oratio dirigitur ad Patrem, sed in fine ipsius fit mentio Filii, concluditur: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per ómnia saecula saeculorum. Amen;

d) si oratio dirigitur ad Filium, concluditur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per ómnia saecula saeculorum. Amen;

e) si in oratione facta est mentio Spiritus Sancti,in conclusione dicitur: ... in unitate eiusdem Spiritus Sancti, etc.

116. Servandae sunt etiam aliae peculiares conclusiones in libris liturgicis quandoque notatae.

XVIII - De coloribus paramentorum A) De coloribus paramentorum in genere

117. Paramenta altaris, celebrantis et ministrorum debent esse coloris convenientis Officio et Missae diei aut alteri Missae celebrandae, secundum usum Romanae Ecclesiae, quae quinque coloribus uti consuevit: albo, rubro, viridi, violaceo et nigro.

Indulta tamen et consuetudines legitimae circa usum aliorum colorum in suo robore manent.

Sicubi vero in regionibus Missionum, ex probata et originali traditione gentis indigenae, significatio unius vel alterius coloris liturgici Ecclesiae Romanae cum significatione quae illis populis congenita est non congruit, Conferentiae episcopali eiusdem regionis, vel maioris territorii, si ita magis conveniat, facultas datur, ut in locum coloris inepti alium colorem magis aptum substituant ; hoc tamen non fiat inconsulta S. Rituum Congregatione.

118. Ad colorem paramentorum in Missis votivis lectis IV classis quod attinet, ea quae n. 323 traduntur, recolantur.

B) De colore albo

119. Colore albo utendum est in Officio et Missa de Tempore:

d) a festo Nativitatis Domini usque ad expletum tempus Epiphaniae;

b) a Missa Vigiliae paschalis usque ad Missam vigiliae Pentecostes exclusive.

120. Adhibetur color albus in Officio et Missa de festis:

a) Domini, exceptis festis de mysteriis et instrumentis Passionis;

b) B. Maríae Virg., etiam in benedictione et processione candelarum die 2 februarii;

c) Ss. Angelorum;

d) Omnium Sanctorum (1 novembris);

e) Sanctorum non Martyrum;

/) S. Ioannis Ap. et Ev. (27 decembris); Cathedrae S. Petri (22 februarii); Conversionis S. Pauli (25 ianuarii); Nativitatis S. Ioannis Baptistae (24 iunii).

121. Colorem album requirunt Missa votiva:

a) quae respondent festis, de quibus numero praecedenti ;

b) de D. N. Iesu Christo, summo atque aeterno Sacerdote ;

c) de coronatione Summi Pontificis, et de anniversariis Summi Pontificis et Episcopi dioecesani;

d) « Pro Sponsis ».

122. Demum adhibetur color albus, feria V Hebdomadae sanctae, in Missa chrismatis et in Missa in Cena Domini ; necnon, a diacono, pro cantu praeconii paschalis et, a celebrante, ad renovationem promissionum Baptismatis in Vigilia paschali.

C) De colore rubro

123. Rubro colore utendum est in Officio et Missa de Tempore a Missa vigiliae Pentecostes usque ad Nonam sabbati sequentis.

124. Item adhibetur color ruber in Officio et Missa de festis:

a) mysteriorum et instrumentorum Passionis Domini ;

b) Sanctorum Apostolorum et Evangelistarum, in eorum die natalicio, excepto festo S. Ioannis (27 decembris);

c) Commemorationis S. Pauli Apostoli (30 iunii) ;

d) Commemorationis omnium Ss. Summorum Pontificum;

e) Sanctorum Martyrum, quorum colitur aut martyrium, aut inventio, aut translatio;

f) Sanctarum Reliquiarum.

125. Colorem rubrum requirunt Missa votiva:

a) de Passione Domini;

b) de Spiritu Sancto;

c) de Mysteriis et Sanctis, de quibus numero praecedenti ;

d) pro eligendo Summo Pontifice.

126. Demum adhibetur color ruber, dominica II Passionis seu in palmis, ad benedictionem et processionem ramorum.

D) De colore viridi

127. Color viridis adhibetur in Officio et Missa de Tempore:

a) a die 14 ianuarii usque ad sabbatum ante Septuagesimam ;

b) a feria II post dominicam I post Pentecosten, usque ad sabbatum ante Adventum.

Excipiuntur feriae Quatuor Temporum mensis septembris et vigiliae II et III classis, extra tempus paschale.

E) De colore violaceo

128. Color violaceus adhibetur in Officio et Missa de Tempore:

d) a dominica I Adventus usque ad vigiliam Nativitatis Domini inclusive;

b) a dominica in Septuagesima usque ad Vigiliam paschalem, exceptis: benedictione et processione ramorum in dominica II Passionis ; Missa sive chrismatis sive in Cena Domini feria V Hebdomadae sanctae ; Actione liturgica feria VI in Passione et Morte Domini usque ad Communionem exclusive; necnon cantu praeconii paschalis, pro diacono, et renovatione promissionum Baptismatis, pro celebrante, in Vigilia paschali;

c) in feriis Quatuor Temporum mensis septembris ;

d) in vigiliis II et III classis extra tempus paschale.

129. Missa votiva, quae colorem violaceum requirunt, sunt:

a) Pro Fidei propagatione;

b) Pro Ecclesiae defensione;

c) Pro unitate Ecclesiae;

d) Tempore belli ;

e) Pro pace;

/) Pro vitanda mortalitate;

g) Pro remissione peccatorum;

h) Pro peregrinantibus et iter agentibus ; 1) Pro infirmis;

/) Ad postulandam gratiam bene moriendi; m) Pro quacumque necessitate.

130. Adhibetur color violaceus etiam:

a) ad processionem et Missam in Litaniis maioribus et minoribus;

b) ad benedictionem cinerum;

c) ad Communionem in Actione liturgica feriae VI in Passione et Morte Domini;

d) in Missis de Commemoratione omnium Fidelium defunctorum, quae celebrantur tempore expositionis Ssrfti Sacramenti pro oratione Quadraginta Horarum.

131. Paramenta coloris rosacei adhiberi possunt, dominica III Adventus et dominica IV Quadragesimae, sed in Officio et Missa diei dominici tantum.

F) De colore nigro

132. Nigro colore utendum est:

a) in Actione liturgica feriae VI in Passione et Morte Domini, usque ad Communionem exclusive;

b) in Officiis ac Missis defunctorum, excepto casu de quo supra, n. 130 d.

XIX - De usu et qualitate paramentorum

133. In Missa, sacerdos celebrans semper utitur planeta seu casula.

134. Episcopus, et alii qui usu Pontificalium gaudent, si solemniter celebrant, planetam induunt super dalmaticam et tunicellam.

Item, planetam super dalmaticam et tunicellam induit Episcopus, etiam in Missa Iecta:

a) in consecratione Episcopi;

b) in collatione sacrorum Ordinum;

c) in benedictione Abbatis;

d) in benedictione Abbatissae;

e) in benedictione et consecratione Virginum ; /) in consecratione ecclesiae et altaris.

Attamen Episcopus aliique de quibus supra, ex rationabili causa, a sumenda tunicella et dalmatica subter planetam abstinere possunt.

135. Pluviale adhibetur:

a) in Officio Laudum et Vesperarum, quando solemniter dicuntur;

b) in benedictionibus quae fiunt ad altare;

c) in processionibus;

d) in absolutione super cadaver aut super tumulum ;

e) in Missa pontificali, a presbytero assistente ; /) ad « orationes solemnes » in Actione liturgica feriae VI in Passione et Morte Domini;

g) in Vigilia paschali.

136. Cum celebrans utitur pluviali, numquam adhibet manipulum ; et si pluviale haberi non potest, in benedictionibus quae fiunt ad altare, sacerdos stat in alba cum stola, sine planeta et manipulo.

137. Dalmatica et tunicella utuntur diaconus, respective subdiaconus, quando sacerdoti ministrant :

a) in Missa;

b) in benedictionibus ad altare;

c) in processionibus.

Attamen cum sacerdos celebrans stat sine pluviali, etiam ministri stant sine dalmatica et tunicella.

Planetae plicatae et stola latior amplius non adhibentur.


II. - RUBRICAE GENERALES BREVIARII ROMANI

(nn. 138-268)

Hic omitiuntur.

III. - RUBRICAE GENERALES MISSALIS ROMANI

I - Notiones et normae generales

269. Sacrosanctum Missae Sacrificium, iuxta canones et rubricas celebratum, est actus cultus publici, nomine Christi et Ecclesiae Deo redditi. Denominatio proinde « Missae privatae » vitetur.

270. Missa cum Officio divino summum totius christiani cultus constituit; Missa proinde per se cum Officio diei concordare debet.

Dantur tamen etiam Missae extra ordinem Officii, scilicet votivae aut defunctorum.

271. Missarum species duae sunt : Missa in cantu et Missa Iecta.

Missa dicitur in cantu, si sacerdos celebrans partes ab ipso iuxta rubricas cantandas revera cantu profert; secus dicitur Iecta.

Missa in cantu porro, si celebratur cum assistentia ministrorum sacrorum, appellatur Missa solemnis; si celebratur absque ministris sacris, vocatur Missa cant at a.

Missa solemnis demum, quae ab Episcopo vel ab aliis facultatem habentibus celebratur cum solemnitatibus in libris liturgicis statutis, dicitur Missa pontificalis.

272. Missa natura sua postulat, ut omnes adstantes, secundum modum sibi proprium, eidem participent.

Varios autem modos, quibus fideles sacrosancto Missae Sacrificio actuose participare possunt, ita oportet moderari, ut periculum cuiusvis abusus amoveatur, et praecipuus eiusdem participationis finis obtineatur, plenior scilicet Dei cultus et fidelium aedificatio.

De hac fidelium actuosa participatione fusius actum est in Instructione de Musica sacra et sacra Liturgia a S. Rituum Congregatione data die 3 septembris anni 1958.

273. Rubricae quae sequuntur valent tam pro Missis in cantu quam pro Missis lectis, nisi aliter expresse caveatur.

II - De calendario adhibendo in Missae celebratione

274. Missa dicenda est iuxta calendarium aut ecclesiae vel oratorii in quo Missa celebratur, aut loci, aut ipsius sacerdotis celebrantis, aut Ecclesiae univérsae, prout infra exponitur.

275. In ecclesia vel oratorio publico, quilibet sacerdos, tam dioecesanus quam religiosus, celebrare tenetur iuxta calendarium ipsius ecclesiae vel oratorii publici.

Idem servetur in oratorio semipublico principali seminarii, domus religiosae, collegii, nosocomii, carceris et similium.

276. In oratoriis secundariis seminarii, domus religiosae, collegii, nosocomii, carceris et similium, quilibet sacerdos sequi potest aut calendarium ipsius oratorii aut proprium.

277. In oratoriis privatis, et cum celebrat super altare portatile extra locum sacrum, quilibet sacerdos sequi potest aut calendarium loci (n. 53 a) aut proprium.

278. De festis Patroni principalis nationis, regionis seu provinciae sive ecclesiasticae sive civilis, dioecesis, oppidi seu civitatis, necnon de anniversario Dedicationis ecclesiae cathedralis et aliis festis actu feriatis, si quae sint, quilibet sacerdos Missam celebrare debet, etiamsi secus calendarium proprium sequi posset.

279. Oratorium fixe constitutum in navibus est oratorium publicum; et in eo adhiberi debet calendarium Ecclesiae univérsae. Cum autem quis celebrat extra huiusmodi oratorium, super altare portatile, adhibere potest vel calendarium Ecclesiae univérsae vel calendarium proprium. Idem facere potest qui legitime celebrat in itinere aëreo, fluviali vel viae ferreae.

280. In seminariis et collegiis clericorum dioecesanis, Religiosis commissis; necnon in seminariis et collegiis clericorum interdioecesanis, regionalibus, nationalibus et internationalibus, etiam Religiosis commissis, idem adhibetur calendarium, quod praecipitur pro recitatione divini Officii in communi (nn. 154-155 rubricarum Breviarii romani).

281. In collegiis et domibus interprovincialibus, nationalibus et internationalibus Religiosorum, adhibendum est calendarium proprium Ordinis seu Congregationis univérsae (n. 55), additis tantum festis de quibus n. 57.

282. Calendarium dioecesanum, additis festis loci et ecclesiae vel oratorii propriis, adhiberi debet:

a) in ecclesiis cathedralibus, etsi Religiosis sint commissae;

b) in ecclesiis et oratoriis propriis cleri dioecesani, etsi chorum Religiosorum adnexum habeant, qui cum ecclesia per crates tantum communicat;

c) in ecclesiis et oratoriis Religiosorum utriusque sexus, qui calendarium proprium non habent, additis tamen festis ipsis propriis et indultis;

d) in ecclesiis et oratoriis Religiosorum, quae clero dioecesano commissa sunt, aut adnexum habent chorum Canonicorum; non autem si ecclesia vel oratorium alicui sacerdoti in particulari est commissum;

e) in ecclesia et oratorio principali seminarii, etsi Religiosis sit commissum, data tamen facultate addendi festa de quibus n. 154 rubricarum Breviarii romani.

283. Calendarium religiosum, additis festis de quibus n. 57 atque festis ecclesiae vel oratorii propriis adhiberi debet:

a) in ecclesiis et oratoriis principalibus Religiosorum, qui calendarium proprium habent, etsi sint paroecialia;

b) in ecclesiis et oratoriis cleri dioecesani, quae Religiosis commissa sunt, aut ipsis Religiosis inserviunt pro publica divini Officii recitatione, etsi sint paroecialia; non autem si ecclesia vel oratorium alicui Religioso in particulari est commissum;

c) in ecclesiis et oratoriis Tertiariorum utriusque sexus, etsi solum Officium parvum B. Maríae Virg. recitent;

d) in oratoriis secundariis seminarii Religiosis commissis, si haec oratoria ipsis Religiosis tantum inserviunt.

284. Sacerdos qui celebrat in ecclesia vel oratorio ubi ritus diversus viget, stare debet calendario ipsius ecclesiae vel oratorii quoad festa eorumque gradum, commemorationes et collectam imperatam. In ordinanda autem Missa, sumere debet partes variabiles proprias illius ritus, retentis caeremoniis et Ordinario proprii ritus.

III - De Missa conventuali

285. Nomine Missae conventualis intellegitur Missa quae ab iis, qui per leges Ecclesiae choro adstringuntur, in coniunctione cum Officio divino cotidie celebranda est.

286. Singulis diebus una tantum dicenda est Missa conventualis, quae cum Officio in choro recitata concordare debet, exceptis diebus de quibus infra nn. 289-294.

Obligatio tamen alias Missas in choro celebrandi ex piis fundationibus vel alia legitima causa, firma manet.

287. Missa conventualis dicenda est post Tertiam, nisi communitatis moderator, gravi de causa, eam post Sextam vel Nonam dicendam esse censuerit.

In vigilia Pentecostes, Missa conventualis dicitur post Nonam.

288. Missa conventualis per se solemnis esse debet, vel saltem cantata. Ubi vero per leges particulares vel per peculiaria indulta a solemnitate Missae in choro dispensatum fuerit, convenit ut Missae conventuali lectae chorales participationem liturgicam directam praestent, partes saltem Ordinarii Missae recitando. Porro iidem chorales prohibentur quominus, inter Missam conventualem, Horas canonicas choraliter prosequantur.

289. In omnibus feriis IV classis, nisi aliter praescribatur, loco Missae conventualis Officio conformis, dici potest, sine commemoratione feriae :

a) aut Missa quae respondet commemorationi in Officio diei forte occurrenti;

b) aut Missa de Mysterio, Sancto vel Beáto, cuius elogium eo die habetur in Martyrologio vel eius Appendice pro respectivis Ecclesiis approbata;

c) aut una ex Missis votivis quae in Missali, pro Missa conventuali, per hebdomadam disponuntur;

d) aut quaelibet alia Missa, quae tamquam votiva celebrari permittitur.

290. Missa conventualis pro defunctis sacerdotibus, benefactoribus et aliis, excepto tempore natalicio et paschali:

a) dici debet, quolibet mense, excepto mense novembri, prima feria IV classis;

b) dici potest, qualibet hebdomada, prima feria IV classis.

Sumitur Missa «cotidiana» cum oratione Deus, véniae largítor.

291. In diebus Litaniarum tam maiorum quam minorum, ubi fit processio, aut fiunt aliae peculiares supplicationes, Missa conventualis dici debet de Rogationibus (nn. 346-347).

292. In die coronationis Summi Pontificis, et in anniversariis eiusdem Summi Pontificis et Episcopi dioecesani, in ecclesiis cathedralibus et collegiatis, pro Missa conventuali dicitur Missa de ipsis anniversariis, iuxta nn. 362-363.

293. In anniversario Episcopi proxime defuncti, necnon in anniversario quod infra octiduum omnium Fidelium defunctorum celebratur pro animabus omnium Episcoporum et ecclesiae cathedralis Canonicorum defunctorum, in ipsa ecclesia cathedrali pro Missa conventuali dicitur Missa de iisdem anniversariis.

294. In anniversariis omnium defunctorum alicuius Capituli aut Ordinis seu Congregationis ad chorum obligatae, pro Missa conventuali dicitur Missa de iisdem anniversariis.

295. In Commemoratione omnium Fidelium defunctorum, pro Missa conventuali adhibenda est Missa quae prima inscribitur hoc die ; et chorales illi soli interesse tenentur.

296. In festo Nativitatis Domini, in choro dicuntur duae Missae conventuales, scilicet una in nocte et altera in die.

297. Cum Episcopus Missam solemniter celebrat, vel eidem assistit; aut cum in choro canitur Missa Officio non conformis, ratione alicuius solemnitatis externae, chorales huic Missae tantum interesse tenentur, etsi pro benefactoribus non applicetur, servata tamen lege de applicanda alia Missa per eum ad quem spectat.

IV - De Missa in dominicis et feriis

298. Omnes dominicae, sive I sive II classis, propriam Missam habent. Attamen dominicae post Epiphaniam, quae transferuntur inter dominicam XXIII et XXIV post Pentecosten, sumunt antiphonas ad Introitum, ad Offertorium et ad Communionem, necnon graduale et Allelúia cum suo versu a dominica XXIII post Pentecosten, retentis orationibus, Epistola et Evangelio propriis.

299. Item propriam Missam habent omnes feriae temporis Quadragesimae et Passionis necnon Quatuor Temporum Adventus et septembris. In reliquis feriis dicitur Missa dominicae praecedentis, nisi a rubricis aliter provisum sit.

300. In sabbatis Quatuor Temporum et in sabbato « Sitientes », Missa in qua Ordines sacri conferuntur dicenda est de sabbato, etiam festo I vel II classis occurrente.



V - De Missis festivis

301. Missa de festo, sensu proprio, intellegitur Missa de Mysterio, Sancto vel Beáto quae celebratur secundum ordinem Officii.

302. Sensu autem latiore, dicuntur quoque Missae de festo:

a) Missa de festo III classis ab alio festo eiusdem gradus impedito;

b) Missa de commemoratione in Officio diei occurrente ;

c) Missa de Mysterio, Sancto vel Beáto, cuius elogium eo die habetur in Martyrologio vel eius Appendice pro respectivis Ecclesiis approbata.

303. Missae festivae numero praecedenti recensitae omnibus iuribus liturgicis gaudent, ac si festum cum integro Officio celebraretur. Attamen:

a) Missa de festo III classis impedito dici potest suo die, solummodo si etiam festum impediens sit III classis;

b) Missa de commemoratione in Officio diei occurrente, et Missa de Mysterio, Sancto vel Beáto, cuius elogium eo die habetur in Martyrologio vel eius Appendice pro respectivis Ecclesiis approbata, dici potest tantum si occurrit dies liturgicus IVclassis.

304. Missae quae dicuntur festivae sensu latiore prohibentur in ecclesiis unam tantum Missam habentibus :

a) quoties urgeat onus Missae conventualis cui per alium sacerdotem satisfieri nequeat, nisi Missa, iuxta n. 289, tamquam conventualis dici possit;

b) quoties diebus Litaniarum dicenda sit, iuxta rubricas, Missa de Rogationibus.

305. Ad formulam autem Missae festivae eligendam extra Missam conventualem, haec serventur:

d) pro festis quae in Proprio Sanctorum habentur, sumitur Missa quae, suo die, in Missali indicatur. Attamen, loco Missae de Communi, sumi potest, ad libitum sacerdotis celebrantis, Missa propria de eodem festo, si habetur, inter Missas pro aliquibus locis;

b) pro festis quae in Proprio Sanctorum non habentur, sumitur Missa de Communi. Quoties in eodem Communi plures exstant formulae, electio fit ad libitum sacerdotis celebrantis. In singulis autem Communibus Epistolae et Evangelia, quae habentur sive in ipsis Missis sive ad calcem totius Communis, sumi possunt in qualibet Missa de eodem Communi.



VI - De Missis votivis

A) De Missis votivis in genere

306. Nomine Missae votivae intellegitur Missa quae dicitur extra ordinem Officii vel commemorationum diei currentis, aut non est de Mysterio, vel Sancto eo die in Martyrologio elogium habente.

307. Missa votiva potest esse:

a) de mysteriis Domini;

b) de beata Maria Virgine;

c) de Angelis;

d) de Sanctis;

e) ad diversa.

308. Tamquam Missae votivae, de mysteriis Domini, celebrari possunt:

a) in Ecclesia universa:

1) de Ss.ma Trinitate;

2) de Ss.mo Nomine Iesu;

3) de Ss.mo Corde Iesu;

4) de pretiosissimo Sanguine D. N. I. C;

5) de Christo Rege;

6) de Ss.mo Eucharistiae Sacramento;

7) de D. N. Iesu Christo, summo atque aeterno Sacerdote;

8) de sancta Cruce;

9) de Passione Domini;

10) de sancta Familia Iesu, Maríae, Ioseph;

11) de Spiritu Sancto;

b) in singulis ecclesiis, praeter Missas supra memoratas, omnes Missae de festis Domini quae in calendariis particularibus inscribuntur, et aliae Missae votivae specialiter concessae.

Celebrari tamen nequeunt, tamquam votivae, Missae quae referuntur ad mysteria vitae Domini.

309. De beata Maria Virgine celebrari possunt, tamquam votivae:

d) in Ecclesia universa, Missae quae pro sancta Maria in sabbato, iuxta temporum diversitatem, in Missali assignantur, necnon omnes Missae de festis B. Maríae Virg. quae in calendario universali inscribuntur ;

b) in singulis ecclesiis, praeter Missas supra memoratas, omnes Missae de festis B. Maríae Virg. quae in calendariis particularibus inscribuntur, et aliae Missae votivae specialiter concessae.

Partes variandae iuxta diversa anni tempora, in his Missis deficientes, sumuntur e Communi festorum B. Maríae Virg.

Celebrari tamen nequeunt, tamquam votivae, Missae quae referuntur ad mysteria vitae eiusdem B. Maríae Virginis, excepta Missa de eiusdem Immaculata Conceptione.

310. De Angelis celebrari possunt, tamquam votivae:

d) Missae de singulis festis Ss. Angelorum; b) Missa votiva de Ss. Angelis feriae III assignata.

311. De Sanctis celebrari possunt, tamquam votivae, Missae de quolibet Sancto canonizato elogium habente in Martyrologio romano, vel eius Appendice pro respectivis Ecclesiis approbata.

312. Missae votiva de Beatis permittuntur, ex Apostolico Indulto, unice in triduo quod in eorum honorem celebratur intra annum a beatificatione.

313. Missa votiva «ad diversa» habentur in Missali, vel eius Appendice pro aliqua ecclesia approbata, pro peculiaribus circumstantiis vel necessitatibus celebrandae.

314. Pro Missa votiva de mysteriis Domini sumitur Missa de respectivo festo, nisi expresse indicetur aliam esse adhibendam; aut peculiaris Missa votiva.

315. Pro Missa votiva de B. Maria Virg., de Angelis et de Sanctis sumitur Missa de respectivo festo, si in Missali habetur, sive in Proprio Sanctorum sive inter Missas pro aliquibus locis, nisi alia Missa tamquam votiva in Missali expresse indicetur.

Quodsi festum in Missali desit, sumitur Missa de Communi. Quoties in eodem Communi plures exstant formulae, electio fit ad libitum sacerdotis celebrantis. In singulis autem Communibus, Epistolae et Evangelia, quae habentur sive in ipsis Missis sive ad calcem totius Communis, sumi possunt in qualibet Missa de eodem Communi.

Serventur tamen rubricae de mutandis nonnullis partibus vel verbis, iuxta anni tempora et iuxta qualitatem mere votivam huius Missae.

316. Pro aliqua peculiari necessitate, sumitur Missa votiva propria, si habetur in Missali ; ea vero deficiente, sumitur « Missa pro quacumque necessitate », adhibitis, loco orationum huius Missae, orationibus necessitati occurrenti convenientibus, si inter « Orationes diversas » inveniuntur.

317. Quaevis Missa votiva de mysteriis Domini, de B. Maria Virg. vel Sancto, prohibetur quoties occurrit dies liturgicus I vel II classis in quo fit Officium de eadem Persona. Tunc, loco Missae votivae, dicenda est Missa de Officio occurrenti. Occurrente vero die liturgico III vel IV classis, eligi potest aut Missa de Officio diei aut Missa votiva, exclusa alterius commemoratione.

318. Oratio Missae votivae impeditae additur, sub unica conclusione, orationi Missae diei, solummodo si Missa votiva est I aut II classis, et modo ne occurrat dies sub nn. 1, 2, 3, et 8 in tabella praecedentiae recensitus.

De Missa votiva III classis impedita nihil fit in Missa de Officio occurrenti.

319. In admittendis et ordinandis orationibus in Missis votivis, serventur ea quae infra pro singulis Missarum votivarum classibus statuuntur (nn. 330 b, 343     386 6, 389 b).

320. De hymno angelico et de symbolo in Missis votivis dicitur suis locis, cum agitur de singulis Missarum votivarum classibus, et infra, nn. 431-432» et 475-476.

321. Sequentia, si qua habetur, in Missis votivis omittitur.

322. Praefatio dicitur quae cuique Missae votivae propria est; qua deficiente, dicitur praefatio de Tempore aut communis, iuxta normas generales.

323. Color paramentorum, in Missis votivis, debet esse cuique Missae conveniens ; sed in Missis votivis lectis IV classis non conventualibus, adhiberi potest etiam color Officii diei, servato tamen colore violaceo et nigro unice pro Missis quibus per se competit.

324. Nisi in rubricis particularibus aliud statuetur, Missa votiva potest esse aut in cantu aut Iecta.

325. Missae votivae sunt I, II, III aut IV classis; de singulis agitur numeris sequentibus.

326. Quaevis Missa votiva prohibetur in ecclesiis unam tantum Missam habentibus:

a) quoties urgeat onus Missae conventualis, cui per alium sacerdotem satisfieri nequeat, exceptis Missis votivis, quae certis diebus pro Missa conventuali dici possunt (n. 289) aut debent (nn. 290-294);

b) die 2 februarii, si fiat benedictio candelarum ;

c) in Litaniis maioribus et minoribus, si dicenda sit Missa de Rogationibus (n. 346).

327. Quoties, in rubricis aut in peculiari indulto, aliqua Missa indicatur tamquam votiva alicuius classis, ordinanda est iuxta normas et privilegia, quae pro eadem classe Missarum votivarum statuuntur.

B) De Missis votivis I classis I - De Missis votivis I classis in genere

328. Nomine Missae votivae I classis intellegitur Missa votiva quae celebrari permittitur omnibus diebus liturgicis, iis tantum exceptis qui sub nn. 1-8 in tabella praecedentiae recensentur, salvo praescripto n. 332.

329. Missae votivae I classis, a rubricis generalibus praevisae, sunt:

a) Missae de Dedicatione, in actu consecrationis ecclesiae (nn. 331-334);

b) Missae in cantu de Ss.mo Eucharistiae Sacramento, in solemnioribus celebrationibus Congressus eucharistici (n. 335);

c) Missae in cantu de mysteriis Domini, B. Maria Virg., Sancto vel Beáto, occasione celebrationis extraordinariae (n. 340 a).

330. Privilegia Missarum votivarum I classis sunt:

a) dicuntur cum Glória et Credo;

b) excludunt omnes commemorationes non privilegiatas, et collectam ab Ordinario loci imperatam ;

c) oratio Missae votivae impeditae additur sub unica conclusione orationi Missae diei currentis, modo ne occurrat dies sub nn. 1, 2, 3 et 8 in tabella praecedentiae recensitus ;

d) si in cantu celebrantur, adhibetur tonus solemnis.

II - De Missis Dedicationis in actu consecrationis ecclesiae

331. Ecclesiarum consecratio, quamvis omni die de iure fieri possit, opportunius tamen fit dominicis et festis diebus. Prohibetur vero in vigilia et festo Nativitatis Domini, in festis Epiphaniae et Ascensionis Domini, Corporis Christi, diebus a dominica II Passionis seu in palmis usque ad dominicam Resurrectionis inclusive, in dominica Pentecostes, necnon die Commemorationis omnium Fidelium defunctorum.

332. Missa de Dedicatione in actu consecrationis ecclesiae vel oratorii est pars totius ritus consecrationis ; proinde celebrari debet quoties ecclesia vel oratorium consecratur, etiam diebus quibus reliquae Missae votivae I classis prohibentur.

333. In Missa de Dedicatione in actu consecrationis ecclesiae additur, sub unica conclusione, oratio de Mysterio vel Sancto in cuius honorem ecclesia vel oratorium est consecratum, et nulla alia admittitur commemoratio, ne privilegiata quidem.

334. Aliae Missae quae in ecclesia vel oratorio, die consecrationis, expleto ritu, celebrantur, dici possunt de Dedicatione, tamquam votivae I classis.

III - De Missis in Congressibus eucharisticis

335. Singulis diebus Congressus eucharistici dioecesani, regionalis, nationalis et internationalis, Missa principalis, dummodo sit in cantu, celebrari potest de Ss.mo Eucharistiae Sacramento, tamquam votiva I classis.

336. In ceteris publicis celebrationibus eorundem Congressuum, Missa de Ss.mo Eucharistiae Sacramento celebrari potest tamquam votiva II classis.

337. Singuli sacerdotes qui Congressui eucharistico intersunt, celebrare possunt Missam de Ss.mo Eucharistiae Sacramento, tamquam votivam III classis.

IV - De Missis votivis in quibusdam celebrationibus extraordinariis

338. Privilegia hac paragrapho indicata spectant ad Missas:

a) in triduo vel octiduo quod in honorem alicuius Sancti vel Beáti, intra annum a canonizatione vel beatificatione, celebratur;

b) in quibusdam celebrationibus extraordinariis, per triduum vel octiduum perductis, occasione v. gr. saecularis recurrentiae. Excluduntur tamen celebrationes extraordinariae in honorem Beatorum.

339. Ad celebrationes peragendas, de quibus numero praecedenti, requiritur peculiare indultum Sanctae Sedis.

340. Singulis diebus harum celebrationum permittitur :

a) unica Missa in cantu de mysterio Domini, B. Maria Virg., Sancto vel Beáto in cuius honorem celebrationes peraguntur, tamquam votiva I classis ;

b) omnes Missae lecta, ut supra, tamquam votivae II classis.

C) De Missis votivis II classis I - De Missis votivis II classis in genere

341. Nomine Missae votivae II classis intellegitur Missa votiva quae celebrari permittitur omnibus diebus liturgicis II, III et IV classis.

Missa tamen pro Sponsis et Missa pro gratiarum actione in 250 vel 500 anniversario a celebratione matrimonii prohibentur omnibus diebus dominicis.

342. Missae votivae II classis, a rubricis generalibus praevisae, sunt:

a) Missa in solemni benedictione ecclesiae vel oratorii, et in consecratione altaris (n. 345);

b) Missa Rogationum in Litaniis tam maioribus quam minoribus (nn. 346-347);

c) Missae votivae occasione orationis Quadraginta Horarum aut alterius expositionis Ss.mi Sacramenti (nn. 348-355);

d) Missae de solemnitate externa festorum (nn. 356-361);

e) Missa in die coronationis Summi Pontificis et in anniversariis Papae et Episcopi dioecesani (nn. 362-365);

f) Missa pro re gravi et publica simul causa (nn. 366-368);

g) Missa « Pro Fidei propagatione » (nn. 369) ;

h) Missae in quibusdam occasionibus peculiaribus (nn. 370-372);

i) Missae votivae in sanctuariis (nn. 373-377);

j) Missa votiva pro Sponsis et Missa pro gratiarum actione in 250 et 500 anniversario a celebratione matrimonii (nn. 378-382).

343. Privilegia Missarum votivarum II classis sunt:

a) dicuntur cum Glória, nisi adhibeatur color violaceus paramentorum ; sed sine Credo, nisi ratione dominicae aut octavae occurrentis dicendum sit ;

b) admittunt unam tantum commemorationem, et excludunt collectam ab Ordinario loci imperatam ;

c) oratio Missae votivae impeditae additur, sub unica conclusione, orationi Missae diei, modo ne occurrat dies sub nn. 1, 2, 3 et 8 in tabella praecedentiae recensitus, salvo praescripto n. 380;

d) si in cantu celebrantur, adhibetur tonus solemnis.

344. Missae votivae II classis reguntur normis generalibus n. 343 memoratis ; quae autem sunt cuique Missae propria, infra indicantur.

II - De Missa votiva in solemni benedictione ecclesiae vel oratorii, et in consecratione altaris

345. In solemni benedictione ecclesiae vel oratorii, et in consecratione altaris, expleto ritu, dicitur, tamquam votiva II classis, Missa de Mysterio vel Sancto in cuius honorem ecclesia vel oratorium est benedictum, vel altare est consecratum.

III - De Missa Rogationum in Litaniis tam maioribus quam minoribus

346. In Litaniis tam maioribus quam minoribus (nn. 80-90), in ecclesiis in quibus fit processio vel, de mandato Ordinarii loci, peculiares celebrantur supplicationes (nn. 83), dicitur, tamquam votiva II classis, Missa de Rogationibus (cfr. n. 86).

347. Missa Rogationum, vel Missa diei quae locum tenet Missae votivae impeditae, habetur tamquam pars totius actionis liturgicae; et dicitur regulariter expleta processione, vel expletis aliis peculiaribus supplicationibus.

IV - De Missis votivis occasione orationis Quadraginta Horarum aut alterius expositionis Ss.mi Sacramenti

348. Ad exponendum et reponendum Ss.mum Sacramentum pro oratione Quadraginta Horarum, sive continua sive interrupta, in ipso altari expositionis celebratur, in cantu, tamquam votiva II classis, Missa de Ss.mo Eucharistiae Sacramento.

349. Die medio expositionis, in altari ubi Ss.mum Sacramentum non est expositum, celebrari potest in cantu, tamquam votiva II classis, aut Missa de Ss.mo Eucharistiae Sacramento, aut alia Missa votiva peculiaribus necessitatibus loci accommodata.

350. Diebus quibus Missae votivae IV classis a rubricis permittuntur, convenit ut Missae quae celebrantur in ecclesia in qua habetur oratio Quadraginta Horarum, sint de Ss.mo Eucharistiae Sacramento.

351. In Commemoratione omnium Fidelium defunctorum :

a) expositio Ss.mi Sacramenti sequatur, repositio vero praecedat Missam in cantu, vel principalem;

b) tempore expositionis, Missae de Officio diei dicuntur cum paramentis violaceis, et extra altare expositionis.

352. Die 2 februarii, feria IV cinerum et in dominica II Passionis seu in palmis, si fit benedictio candelarum, aut respective cinerum vel palmarum, Ss.mum Sacramentum, pro adoratione Quadraginta Horarum expositum, tempore benedictionis et processionis vel impositionis cinerum, aut transfertur ad aliud altare in quo adoratio continuari possit absque detrimento pietatis fidelium, aut deponitur, et adoratio resumitur, expleta benedictione et processione vel cinerum impositione cum Missa. Quod convenienter servatur etiam in Commemoratione omnium Fidelium defunctorum, pro Missa principali diei et sequenti absolutione ad tumulum.

353. Ad exponendum Ss.mum Sacramentum pro publica adoratione, quae per unum diem protrahitur, dici potest, tamquam votiva II classis, Missa de Ss.mo Eucharistiae Sacramento.

354. Ad exponendum vero Ss.mum Sacramentum pro publica adoratione, quae per aliquas tantum horas protrahatur, dicitur Missa de die, sine commemoratione Ss.mi Sacramenti.

Diebus tamen, quibus permittuntur Missae votivae IV classis, convenientius dicitur Missa de Ss.mo Eucharistiae Sacramento.

355. In Missis quae durante adoratione, ex indulto, ad altare expositionis celebrantur, additur, sub unica conclusione, oratio de Ss.mo Eucharistiae Sacramento, modo ne occurrat dominica, nec Officium, Missa aut commemoratio fiat de Christo Domino.

V - De Missis votivis in solemnitate externa festorum

356. Nomine solemnitatis externae alicuius festi intellegitur celebratio ipsius festi absque Officio, in bonum fidelium, vel die quo festum impeditur, vel in dominica quando ipsum festum occurrit infra hebdomadam, vel alio statuto die.

357. Solemnitas externa alicui festo aut ipso iure competit, aut peculiari indulto conceditur.

358. Solemnitas externa ipso iure competit dumtaxat :

d) festo Ss.mi Cordis Iesu;

b) festo B. Maríae Virg. a Rosario, in dominica I mensis octobris;

c) festo Purificationis B. M.V., si actio liturgica huic diei propria, approbante Sancta Sede, in dominicam transferatur, pro ea tantum Missa, quae candelarum benedictionem et processionem sequitur.

d) festo Patroni principalis, rite constituti, nationis, regionis seu provincias sive ecclesiasticae sive civilis, dioecesis, loci seu oppidi vel civitatis;

é) festo Patroni principalis, rite constituti, Ordinis seu Congregationis, et religiosae provinciae;

/) festo Patroni, rite constituti, coetuum vel institutionum, in ecclesiis vel oratoriis, quo fideles ad Patronum celebrandum conveniunt ;

g) festis anniversarii Dedicationis necnon Tituli propriae ecclesiae;

h) festis Tituli necnon Fundatoris canonizati Ordinis seu Congregationis;

i) festis aut commemorationibus, in. calendario Ecclesiae univérsae vel in calendario proprio inscriptis, quae cum peculiari populi concursu celebrantur : cuius rei iudex est loci Ordinarius.

359. Solemnitas externa, si ipso iure competat, nec supra, n. 358, pro quibusdam solemnitatibus externis aliter statuatur, fieri potest aut ipso die quo festum impeditur, aut in dominica immediate praecedenti vel immediate sequenti Officium festi impediti, aut alio die ab Ordinario loci determinando, iuxta rubricas.

Si vero peculiari indulto conceditur, solemnitas externa diei definito assignatur.

360. De festo cuius fit solemnitas externa, celebrari potest una Missa in cantu et altera Iecta, vel duae Missae lectae, tamquam votivae II classis, excepto casu de quo n. 358 c.

361. Solemnitates externae per peculiare indultum quibusdam dioecesibus, ecclesiis vel familiis religiosis iam antea concessae, in vigore manent, ea tamen restrictione quod diebus liturgicis I classis prohibeantur, et numquam plures quam duae Missae de eadem solemnitate celebrari possint.



VI - De Missa votiva in die coronationis Summi Pontificis et in anniversariis Papae et Episcopi dioecesani

362. In die coronationis Summi Pontificis;

in anniversario coronationis Summi Pontificis;

in anniversario aut electionis aut consecrationis aut translationis Episcopi dioecesani (semel scilicet, die ab ipso Episcopo eligendo), pro Missa conventuali, in ecclesiis cathedralibus et collegiatis, dicitur Missa votiva propria, ad modum Missae votivae II classis.

363. Si autem haec Missa votiva impeditur, haec serventur :

a) si anniversarium coronationis Summi Pontificis perpetuo impeditur pro universa Ecclesia ; aut si anniversarium Episcopi perpetuo impeditur pro universa dioecesi, fixe reponitur in proximiorem diem similiter non impeditum. Pariter reponitur anniversarium Episcopi dioecesani, si eodem die occurrat dies coronationis Summi Pontificis vel eiusdem anniversarium;

b) si accidentaliter tantum impediuntur a die sub nn. 1, 2, 3 et 8 in tabella praecedentiae recensito, transferuntur in proximum diem qui non sit I classis.

364. Iisdem diebus, supra n. 362, recensitis, in omnibus ecclesiis et in omnibus Missis, praeter quam defunctorum, additur oratio pro Papa aut pro Episcopo, prout infra, n. 449, indicatur. Attamen haec oratio transfertur, quoties transfertur Missa votiva in ecclesiis cathedralibus et collegiatis.

365. Una Missa « In anniversario coronationis Papae » permittitur, de consensu Ordinarii loci, tamquam votiva II classis, in singulis ecclesiis, die quo peculiares aguntur celebrationes in honorem Summi Pontificis.



VII - De Missa votiva pro re gravi et publica simul causa

366. Nomine Missae votivae pro re gravi et publica simul causa intellegitur Missa quae, de mandato vel consensu Ordinarii loci, cum populi concursu celebratur, pro aliqua gravi necessitate vel utilitate spirituali vel temporali, quae communitatem vel notabilem ipsius partem afficit.

367. Missa votiva pro re gravi est unica in qualibet ecclesia; et sumitur Missa quae necessitati convenit, aut, ea deficiente, « Missa pro quacumque necessitate », iuxta ea quae supra, n. 366, indicantur.

368. Cum occurrit gravis necessitas aut publica calamitas, tempus autem Ordinarium loci adeundi non suppetit, parochus Missam votivam, ut supra, n. 366, in sua paroecia statuere potest.



VIII - De Missa « Pro Fidei propagatione »

369. Una Missa « Pro Fidei propagatione » celebrari permittitur, tamquam votiva II classis, in singulis ecclesiis, die quo peculiares habentur celebrationes pro Missionibus, et occasione Congressus missionalis.

IX - De Missis votivis in quibusdam occasionibus peculiaribus

370. Missae de quibus agitur hac paragrapho, peculiares respiciunt celebrationes, coetibus quibusdam particularibus aut parti tantum fidelium proprias.

Peculiares autem huiusmodi celebrationes sunt:

a) pro paroeciis: initium et finis sacrae Missionis ad populum ; iubilaea maiora paroeciae et parochi vel alterius sacerdotis in paroecia degentis ; solemnes celebrationes extraordinariae, et similia;

b) pro scholis, collegiis, seminariis et aliis institutis huius generis : initium et finis anni scholaris ; iubilaea extraordinaria, ut sunt quinquagesimum vel centesimum anniversarium ab eorum institutione;

c) pro domibus religiosis: solemnia vestitionis aut professionis; initium et finis Capituli generalis, provincialis; iubilaea maiora Religionis, provinciae, domus; vigesimum quintum vel quinquagesimum anniversarium a professione vel ordinatione sacerdotali sodalium;

d) pro diversis coetibus, uti sunt confraternitates, societates piae, uniones professionales et similia: conventus generales annui; conventus extraordinarii plurium coetuum eiusdem generis: iubilaea maiora et similia;

e) pro domibus exercitiorum: initium et finis cursus exercitiorum vel conventus extraordinarii;

f) pro nosocomiis, castris, carceribus et institutis similibus: celebrationes extraordinariae religiosae, et aliae festivitates modo vel tempore extraordinario celebrandae.

371. Huiusmodi Missa, unica pro singulis occasionibus, est votiva II classis, et celebratur aut de mandato aut de consensu respectivi Ordinarii.

372. Missa, his occasionibus celebranda, seligatur conveniens, iuxta occasionum diversitatem, ex. gr. de Spiritu Sancto, pro gratiarum actione, de aliquo mysterio Domini, de B. Maria Virg., aut Sancto, aut inter Missas votivas ad diversa.



X - De Missis votivis in sanctuariis

373. Sanctuarii nomine venit ecclesia seu aedes sacra divino cultui publice exercendo dicata, quae ob peculiarem pietatis causam (ex. gr. ob imaginem sacram ibi veneratam, ob reliquiam ibi conditam, ob miraculum quod Deus ibi operatus sit, ob peculiarem indulgentiam ibi lucrandam) a fidelibus constituitur meta peregrinationum ad gratias impetrandas vel vota solvenda.

374. Missae votivae, ex indulto Sanctae Sedis, sanctuariis vel aliis piis locis concessae vel concedendae, sunt Missae votivae II classis.

375. Ad omnia altaria sanctuarii, Missa votiva celebrari potest singulis diebus quibus Missae votivae II classis permittuntur, sed solummodo a sacerdotibus peregrinis, aut quoties Missa dicitur in favorem peregrinantium.

376. Similiter, in piis locis, Missa votiva celebrari potest, ut votiva II classis, a sacerdotibus ipsum pium locum visitantibus.

377. Praeter casus nn. 375 et 376 recensitos, Missa votiva celebrari potest tantum ut votiva IV classis.

XI - De Missa votiva « Pro Sponsis » et de Missa pro gratiarum actione in 250 et 500 anniversario a celebratione matrimonii

378. Missa votiva « Pro Sponsis », vel saltem eius oratio in Missa diei impedientis, permittitur quoties nuptiae celebrantur, sive extra tempus clausum, sive etiam tempore clauso, si loci Ordinarius, ex iusta causa, solemnem nuptiarum benedictionem permiserit.

379. Praeter dies quibus Missae votivae II classis prohibentur, Missa « Pro Sponsis » prohibetur etiam dominicis diebus et quoties, iuxta n. 381 c, benedictio nuptialis dari nequit.

380. Quoties Missa « Pro Sponsis », non autem benedictio nuptialis, prohibetur, dicitur Missa de Officio diei, cuius orationi additur, sub unica conclusione, oratio Missae votivae impeditae iis etiam diebus quibus, iuxta n. 343 c, commemoratio Missae votivae II classis impeditae prohibetur; et in ea datur benedictio nuptialis more solito.

Cum vero tam Missa « Pro Sponsis » quam benedictio nuptialis prohibentur, Missa una cum benedictione transferri potest in opportuniorem diem non impeditum, post celebratum matrimonium.

381. Quoad Missam « Pro Sponsis » et benedictionem nuptialem, haec insuper serventur:

d) benedictio nuptialis a Missa inseparabilis est. Proinde extra Missam dari nequit, nisi ex Apostolico Indulto; quo in casu, impertienda est iuxta formulam, quae invenitur in Rituali romano, tit. VIII, cap. III;

b) benedictio nuptialis infra Missam dari debet a sacerdote qui Missam celebrat, etiamsi alius sacerdos matrimonio adstiterit;

c) benedictio nuptialis omittitur, si sponsi non sunt praesentes; et si uterque vel alteruter benedictionem iam acceperit, servata nihilominus, sicubi vigeat, consuetudine benedictionem impertiendi, si hanc vir tantum obtinuerit;

d) in Commemoratione omnium Fidelium defunctorum et in Triduo sacro, prohibetur et Missa votiva et eius commemoratio in Missa diei, et benedictio nuptialis infra Missam.

382. Pro gratiarum actione in 250 vel 500 anniversario a celebratione matrimonii, dici potest, ut votiva II classis, aut Missa de Ss.ma Trinitate aut de B. Maria Virg., addita oratione pro gratiarum actione sub unica conclusione cum prima.

Missa finita, super coniuges dicuntur preces quae inveniuntur in Rituali romano, tit. VIII, cap. VII.

XII - De aliis quibusdam Missis votivis II classis

383. Praeter Missas votivas II classis, numeris praecedentibus recensitas, revocare oportet Missas votivas lectas, quae per mittuntur, tamquam votivae II classis, in celebrationibus Congressus eucharistici (n. 336), et in quibusdam celebrationibus extraordinariis (n. 340 b).

D) De Missis votivis III classis

384. Nomine Missae votivae III classis intellegitur Missa votiva quae celebrari potest diebus liturgicis III et IV classis.

385. Missae votivae III classis, a rubricis generalibus praevisae, sunt:

a) una Missa de D. N. Iesu Christo, summo atque aeterno Sacerdote, prima feria V vel primo sabbato cuiusque mensis, in ecclesiis et oratoriis in quibus peculiaria pietatis exercitia pro cleri sanctificatione, eo die, peraguntur;

b) duae Missae de Ss.mo Corde Iesu, prima feria sexta cuiusque mensis, in ecclesiis et oratoriis in quibus peculiaria pietatis exercitia in honorem eiusdem Ss.mi Cordis, eo die, peraguntur;

c) una Missa de Immaculato Corde B. Maríae Virginis, primo sabbato cuiusque mensis, in ecclesiis et oratoriis, in quibus peculiaria pietatis exercitia in honorem eiusdem Immaculati Cordis B. Maríae Virginis, eo die, peraguntur.

His addi debet Missa de Ss.mo Eucharistiae Sacramento, quae singulis sacerdotibus permittitur, diebus Congressus eucharistici (n. 337).

386. Ratio ordinandi Missas votivas III classis haec est:

a) dicuntur cum Glória ; sed semper sine Credo ;

b) admittunt duas commemorationes, aut unam commemorationem et collectam ab Ordinario loci imperatam;

c) si in cantu celebrantur, adhibetur tonus solemnis ;

d) quoties prohibentur, non commemorantur in Missa diei.

E) De Missis votivis IV classis

387. Missa votiva IV classis est Missa votiva quae celebrari potest tantum diebus liturgicis IV classis.

388. Pro Missa votiva IV classis sumi potest quaelibet Missa, quae a rubricis tamquam votiva permittitur. Requiritur tamen iusta causa, scilicet sacerdotis celebrantis vel fidelium necessitas, utilitas aut devotio.

389. In ordinanda Missa votiva IV classis, haec serventur :

a) non dicitur Glória, nisi in Missis de Angelis, quocumque die, et in Missis de B. Maria Virg., in sabbato;

b) praeter orationem Missae, dici possunt duae aliae orationes, inter quas adnumerandae sunt sive commemorationes de Officio diei aut in Officio diei occurrentes, sive collecta ab Ordinario loci imperata, sive oratio votiva;

c) Credo semper omittitur;

d) si in cantu celebrantur, adhibetur tonus ferialis.

VII - De Missis defunctorum

A) De Missis defunctorum in genere

390. Missae pro defunctis, quae celebrantur in Commemoratione omnium Fidelium defunctorum, sunt iuxta ordinem Officii; omnes aliae Missae pro defunctis sunt extra ordinem Officii.

391. In Missis defunctorum nulla fit commemoratio de Officio diei currentis.

392. Missae defunctorum sunt I, II, III aut IV classis; de singulis agitur numeris sequentibus.

393. Quaevis Missa defunctorum, etiam exsequialis, prohibetur:

a) in ecclesiis et oratoriis ubi, quavis ratione, habeatur expositio Ss.mi Sacramenti, toto expositionis tempore. Excipiuntur Missae in die Commemorationis omnium Fidelium defunctorum (n.352);

b) in ecclesiis unam tantum Missam habentibus, quoties urgeat onus Missae conventualis, cui per alium sacerdotem satisfieri nequeat ; nisi ipsa Missa conventualis dici debeat aut possit pro defunctis;

c) in ecclesiis unam tantum Missam habentibus, die 2 februarii, et feria IV cinerum, si respective fit benedictio candelarum aut cinerum; et in Litaniis maioribus et minoribus, si dicenda sit Missa de Rogationibus.

394. Prima Missa ex iis quae habentur in Commemoratione omnium Fidelium defunctorum, adhibitis orationibus propriis in Missali inter orationes diversas pro defunctis assignatis, sumitur:

a) pro defunctis Summo Pontifice, Cardinalibus, Episcopis, et Sacerdotibus, in omnibus Missis I, II et III classis;

b) in anniversariis omnium defunctorum alicuius Ordinis vel Congregationis clericalis.

395. Missa quae inscribitur « In die obitus seu depositionis defuncti » dicitur pro defunctis non sacerdotibus :

a) in Missa exsequiali;

b) in Missis pro die obitus;

c) in Missis post acceptum mortis nuntium;

d) in ultima defuncti sepultura;

e) in die III, VII et XXX, adhibitis tamen orationibus propriis.

396. Missa quae inscribitur « In anniversario defunctorum » sumitur in anniversariis defunctorum qui non sunt sacerdotes.

397. Missa « cotidiana » sumitur pro omnibus defunctis cuiusque ordinis vel gradus, extra dies supra recensitos.

398. Quoad orationes in Missis defunctorum, haec serventur:

a) omnes Missae defunctorum, sive in cantu sive lectae, per se dicuntur cum unica oratione, nisi oratio imperata pro defunctis, iuxta n. 458, addi debeat, vel oratio votiva pro defunctis, iuxta n. 464, addi possit;

b) in Missis defunctorum IV classis, si pro certis defunctis applicentur, dicitur oratio conveniens, ut in Missali inter orationes diversas pro defunctis ; si applicentur pro defunctis in genere, vel designatio ignoretur, dicitur oratio Fidelium;

c) in Missis defunctorum prohibetur quaevis oratio, quae non est pro defunctis.

399. Sequentia Dies irae:

a) dici debet tantum in Missis defunctorum I classis. Attamen in Commemoratione omnium Fidelium defunctorum, cum quis tres Missas sine intermissione celebrat, sequentiam dicere debet tantum in Missa principali, secus in prima Missa; in aliis Missis, nisi sint in cantu, eam omittere potest;

b) omitti potest in Missis defunctorum II, III et IV classis.

400. Quaelibet Missa defunctorum potest esse aut in cantu aut Iecta.

401. Absolutio super cadaver aut super tumulum:

a) fieri debet post Missam exsequialem;

b) fieri potest post ceteras Missas defunctorum;

c) fieri potest, ex rationabili causa, etiam post Missas quae non sunt defunctorum.

B) De Missis defunctorum I classis

I - De Missis defunctorum I classis in genere

402. Missae defunctorum I classis sunt:

a) Missae in die Commemorationis omnium Fidelium defunctorum;

b) Missa exsequialis.

II - De Missis in die Commemorationis omnium Fidelium defunctorum

403. In die Commemorationis omnium Fidelium defunctorum, quilibet sacerdos tres Missas celebrare potest, ut in Missali hoc die.

404. In dicendis Missis huius diei, haec serventur:

a) qui unam dumtaxat Missam celebrat, primam adhibet; qui vero duas, primam et secundam;

b) qui Missam in cantu vel conventualem celebrat, primam adhibet, facta ei potestate anticipandae secundae et tertiae;

c) qui plures Missas in cantu celebrat, in diversis ecclesiis, semper primam adhibere debet ;

d) si vero plures Missae, in eadem ecclesia, in cantu celebrantur, primum adhibeatur prima, deinde secunda et denique tertia.

III - De Missa exsequiali

405. Nomine Missae exsequialis intellegitur unica Missa pro defunctis, quae directe connectitur cum exsequiis alicuius defuncti.

Haec Missa, per se, celebranda est praesente cadavere ; celebrari vero potest etiam, rationabilem ob causam, absente vel iam sepulto.

406. Missa exsequialis prohibetur:

a) diebus sub nn.i, 2, 3, 4, 5 et 6 in tabella praecedentiae recensitis ;

b) diebus festis de praecepto, inter festa sub n. n in tabella praecedentiae comprehensis;

c) in anniversario Dedicationis et in festo Tituli ecclesiae, in qua funus peragitur;

d) in festo Patroni principalis oppidi vel civitatis ;

e) in festo Tituli et Sancti Fundatoris Ordinis seu Congregationis, ad quam pertinet ecclesia in qua funus peragitur.

407. Si Officium alicuius festi, de quo n. 406, iuxta rubricas, in alium diem accidentaliter transferendum sit, Missa exsequialis prohibetur die quo festum impeditur ac permittitur die in quem transfertur Officium; si vero solemnitas externa alicuius festi fit in dominica, Missa exsequialis prohibetur die quo fit solemnitas externa, non autem die festo.

408. Quoties Missa exsequialis prohibetur, vel, ob rationabilem causam, in ipso actu funeris celebrari nequit, transferri potest in proximiorem diem similiter non impeditum.

409. In Commemoratione omnium Fidelium defunctorum pro Missa exsequiali sumitur prima Missa diei cum orationibus pro respectivo defuncto in Missa exsequiali dicendis. Si vero prima Missa celebratur pro Officio diei, pro Missa exsequiali sumitur secunda, aut denique tertia.

C) De Missis defunctorum II classis

I - De Missis defunctorum II classis in genere

410. Missae defunctorum II classis sunt:

a) Missae pro die obitus;

b) Missa post acceptum mortis nuntium;

c) Missa in ultima defuncti sepultura.

411. Omnes Missae defunctorum II classis dicuntur ut in die obitus ; permittuntur autem dummodo :

a) pro ipso defuncto applicentur;

b) non occurrat dies liturgicus I classis aut dominica quaevis.

Si Missa in die obitus dicitur ultra octiduum a die obitus seu sepulturae defuncti, in oratione et postcommunione omittitur adverbium hodie.

II - De Missis pro die obitus

412. Nomine « Missae pro die obitus » intelleguntur Missae quae pro aliquo defuncto celebrantur a die obitus usque ad diem sepulturae:

a) sive in oratorio privato ipsius defuncti, dummodo cadaver sit physice praesens in domo;

b) sive in ecclesia vel oratorio loci ubi defunctus obiit, sepelitur vel habuit domicilium;

c) sive in ecclesia vel oratorio in quo celebratur Missa exsequialis, etsi a funere defuncti seiuncta.

III - De Missa post acceptum mortis nuntium

413. Nomine « Missae post acceptum mortis nuntium » intellegitur unica Missa quae pro aliquo defuncto dici potest in qualibet ecclesia vel oratorio, opportuniore die post acceptum mortis nuntium.

IV - De Missa in ultima defuncti sepultura

414. Nomine Missae in ultima defuncti sepultura intellegitur unica Missa, quae dici potest in ecclesia vel oratorio illius loci, ubi corpus defuncti iam humatum ad definitivam sepulturam defertur, eo ipso die eiusdem definitivae sepulturae.



D) De Missis defunctorum III classis

I - De Missis defunctorum III classis in genere

415. Missae defunctorum III classis sunt:

a) Missa in die III, VII et XXX ab obitu vel sepultura defuncti;

b) Missa « in anniversario » ;

c) Missa defunctorum in ecclesiis et sacellis coemeterii ;

d) Missae defunctorum intra octiduum Commemorationis omnium Fidelium defunctorum.

416. Missae defunctorum III classis prohibentur diebus liturgicis I et II classis ; et adhibetur formula quae infra pro singulis Missis indicatur, nisi iuxta n. 394 prima Missa ex iis quae habentur in Commemoratione omnium Fidelium defunctorum sumenda sit.

II - De Missa in die III, VII et XXX ab obitu vel sepultura

417. In die III, VII et XXX ab obitu vel sepultura defuncti computando, in qualibet ecclesia vel oratorio dici potest pro ipso defuncto unica Missa ut in die obitus, adhibitis orationibus propriis, quae in fine huius Missae inveniuntur.

Quoties haec Missa a rubricis impeditur, transferri potest in proximiorem diem similiter non impeditum.

Huiusmodi Missae plures esse possunt diebus quibus Missae defunctorum IV classis permittuntur.

III - De Missa « in anniversario »

418. Anniversarium stricte sumptum intellegitur annuus recursus diei obitus aut sepulturae alicuius defuncti ; late sumptum vero intellegitur aut anniversarium ex fundatione extra diem obitus vel sepulturae semel quolibet anno celebrandum, aut celebratio quae pro omnibus defunctis alicuius coetus, item semel quolibet anno, habetur, die aut ex fundatione vel consuetudine coetus statuto aut a coetu vel sacerdote celebrante statuendo.

419. His diebus, in qualibet ecclesia vel oratorio, permittitur una Missa quae dicenda est ut in anniversario ; et quoties a rubricis prohibetur, transferri potest in proximiorem diem similiter non impeditum.

Huiusmodi Missae plures esse possunt diebus quibus Missae defunctorum IV classis permittuntur.

IV - De Missis in ecclesiis et sacellis coemeterii

420. Nomine ecclesiae vel sacelli coemeterii intellegitur :

a) ecclesia vel oratorium publicum principale coemeterii, in quo actu cadavera sepeliuntur, dummodo huiusmodi ecclesia vel oratorium adnexum non habeat onus chorale aut curam animarum;

b) sacellum alicuius particularis sepulcreti rite erecti intra fines coemeterii.

421. Missae quae his locis celebrantur, dummodo pro defunctis applicentur, dici possunt de requie, adhibita « Missa cotidiana » cum oratione convenienti.

V - De Missis defunctorum intra octiduum Commemorationis omnium Fidelium defunctorum

422. Intra octiduum a die Commemorationis omnium Fidelium defunctorum inclusive computandum, omnes Missae, quae applicantur pro omnibus vel quibusdam defunctis, dici possunt de requie, adhibita Missa « cotidiana » cum oratione convenienti.

E) De Missis defunctorum IV classis, seu « cotidianis »

423. Missae defunctorum IV classis sunt aliae Missae defunctorum « cotidianae », quae celebrari possunt, loco Missae Officio diei respondentis, in feriis IV classis tantum, extra tempus natalicium.

Maxime convenit ut hae Missae defunctorum IV classis tunc tantum dicantur cum revera pro defunctis, aut in genere aut certo designatis, applicantur.

VIII - De diversis Missae partibus

A) De psalmo Iudica me, Deus, confessione et altaris incensatione

424. Psalmus Iudica me, Deus, cum sua antiphona, et confessio cum absolutione dicuntur, ante gradus altaris, in qualibet Missa sive in cantu sive Iecta; omittuntur autem una cum sequentibus versibus et orationibus Aufer a nobis et Oramus te, Domine, in:

a) Missa festi Purificationis B. Maríae Virg., quae sequitur benedictionem et processionem candelarum ;

b) Missa feriae IV cinerum, quae dicitur post benedictionem et impositionem cinerum;

c) Missa dominicae II Passionis seu in palmis, quae sequitur benedictionem et processionem ramorum ;

d) Missa Vigiliae paschalis;

e) Missa Rogationum, quae sequitur processionem Litaniarum tam maiorum quam minorum;

/) certis Missis, quae sequuntur quasdam consecrationes, ex rubricis Pontificalis romani.

425. Psalmus Iudica me, Deus omittitur:

d) in Missis de Tempore, a dominica I Passionis usque ad feriam V in Cena Domini; b) in Missis defunctorum.

426. Incensationes quae in Missa solemni fieri debent, fieri possunt etiam in omnibus Missis cantatis.

B) De antiphona ad Introitum, et Kyrie, eléison

427. Ad Introitum dicitur antiphona cum versu psalmi et Glória Patri; atque, his expletis, repetitur antiphona.

Deest vero antiphona ad Introitum cum psalmo et Glória Patri in Missa Vigiliae paschalis.

428. Glória Patri ad Introitum omittitur in Missis de Tempore, a dominica I Passionis usque ad feriam V in Cena Domini, et in Missis defunctorum.

429. Tempore paschali antiphonae ad Introitum duplex additur Allelúia, nisi iam habeatur. E contra, in qualibet antiphona ad Introitum, Allelúia omittitur quoties Missa dicitur extra tempus paschale, nisi in quibusdam Missis aliter indicetur.

430. Kyrie, eléieon dicitur novies post repetitam antiphonam ad Introitum, id est ter Kyrie, eléison, ter Christe, eléison, et ter Kyrie, eléison.

C) De hymno Glória in excelsis

431. Hymnus Glória in excelsis dicitur:

d) in Missis quae respondent Officio diei, quotiescumque ad Matutinum dictus est hymnus Te Deum;

b) in Missis festivis de quibus n. 302 ;

c) in Missis feriae V in Cena Domini, et in Missa Vigiliae paschalis;

d) in Missis votivis I, II et III classis, nisi adhibeatur color violaceus paramentorum ;

e) in Missis votivis IV classis de Angelis, quocumque die, et de B. Maria Virg. quae in sabbato celebrantur.

432. Hymnus Glória in excelsis omittitur:

a) in Missis quae respondent Officio diei, quando ad Matutinum omittitur hymnus Te Deum ;

b) in omnibus Missis in quibus adhibetur color violaceus paramentorum;

c) in Missis votivis IV classis, iis exceptis de quibus n. 431 e;

d) in Missis defunctorum.


D) De orationibus

I - De orationibus in genere

433. Nomine orationum, in Missa, intellegi debent:

d) oratio Missae quae celebratur; b) orationes Officii commemorati et alicuius commemorationis decurrentis ;

c) aliae orationes a rubricis praescriptae (nn. 447453);

d) oratio ab Ordinario loci imperata (nn. 454460);

e) oratio votiva, quae certis diebus liturgicis dici potest ad libitum sacerdotis celebrantis (nn. 461465).

434. Numero orationum pro singulis diebus liturgicis statuto complectuntur tam oratio Missae et commemorationes quam aliae orationes sive a rubricis praescriptae sive ab Ordinario imperatae sive votivae. Proinde, post orationem Missae:

a) in diebus liturgicis I classis, in Missis votivis I classis, et in Missis in cantu non conventualibus, nulla alia admittitur oratio, praeter orationem sub unica conclusione dicendam et unam commemorationem privilegiatam, salvo praescripto n. 333;

b) in dominicis II classis, nulla alia admittitur oratio, praeter commemorationem festi II classis, quae tamen omittitur si commemoratio privilegiata facienda sit;

c) in aliis diebus liturgicis II classis et in Missis votivis II classis una tantum alia admittitur oratio, scilicet aut una privilegiata aut una ordinaria;

d) in diebus liturgicis III et IV classis et in Missis votivis III et IV classis duae tantum admittuntur orationes.

435. Quaelibet oratio, quae numerum pro singulis diebus liturgicis statutum superet, omittitur; profecto numerum ternarium orationum nullo praetextu excedere licet.

436. Oratio propria Missae semper dicitur sub sua conclusione, nisi ipsi alia oratio, sub eadem conclusione, iungenda sit, ut infra nn. 444-445 dicetur.

437. Sub altera conclusione semper dicuntur:

a) commemorationes faciendae;

b) oratio ab Ordinario loci imperata;

c) oratio votiva.

438. Si duae orationes in prima aut in altera parte sint iisdem fere verbis compositae, oratio posterior:

a) si est de Tempore, mutatur in aliam de sequenti dominica vel feria;

b) si agitur de Sancto, mutatur in aliam de eodem vel simili Communi;

c) si agitur de oratione imperata, omittitur.

439. In orationibus Officii translati vel repositi non sunt mutanda verba hanc vel hodiernam vel praesentem diem, aut similia.

440. Quoties in Missali dicenda occurrunt verba Flectamus génua, Levate, in Missa solemni a diacono, in ceteris Missis a celebrante proferenda sunt ; et post Flectamus génua, omnes, una cum celebrante, flexis genibus, per aliquod temporis spatium in silentio orant; dicto Levate, omnes surgunt, et celebrans dicit orationem.

441. Ad qualitatem et numerum orationum in Missis defunctorum quod attinet, serventur ea quae n. 398 tradita sunt.

II - De orationibus in Missis cum pluribus lectionibus

442. In Missis cum pluribus lectionibus (nn. 467468) commemorationes et aliae orationes ponuntur post orationem quae praecedit ultimam lectionem seu Epistolam ; et haec tantum oratio computatur ad numerum orationum definiendum.

443. Ad commemorandam feriam cuius Missa plures habet lectiones, sumitur prima oratio, scilicet ea quae dicta est in Laudibus.

III - De orationibus sub unica conclusione cum oratione Missae dicendis

444. Orationi Missae additur, sub unica conclusione, altera oratio, solummodo si agitur:

a) de oratione rituali (n. 447) ;

b) de oratione Missae votivae I aut II classis impeditae (nn. 330 c, 343 c) ;

c) de alia oratione a rubricis expresse indicata aut concessa uti dicenda sub unica conclusione cum oratione Missae (nn. no, 355, 449, 451, 453)-

445. Sub unica conclusione cum oratione Missae una tantum dici potest alia oratio.

Si vero plures orationes, iuxta rubricas, sub unica conclusione cum oratione Missae essent dicendae, una tantum retinetur, secundum ordinem supra, n. 444, descriptum; reliquae omittuntur.

446. Oratio dicenda sub unica conclusione cum oratione Missae una cum illa computatur; et dicenda est etiam in Missis in cantu.

IV - De orationibus ritualibus

447. Nomine « orationis ritualis » intellegitur oratio dicenda in Missa quae cum sequentibus benedictionibus vel consecrationibus connectitur:

d) consecratione Episcopi,

b) collatione sacrorum Ordinum,

c) benedictione Abbatis,

d) benedictione Abbatissae,

é) benedictione et consecratione Virginum, /) benedictione ccemeterii,

g) reconciliatione ecclesiae,

h) reconciliatione ccemeterii.

Hae orationes, quae exstant inter Missas votivas ad diversa, semper addendae sunt, sub unica conclusione, orationi Missae.

448. In Missis in quibus additur oratio ritualis, excluduntur omnes aliae orationes, praeter commemorationes privilegiatas.

V - De orationibus in die coronationis Summi Pontificis et in anniversariis Papae et Episcopi dioecesani

449. In die coronationis Summi Pontificis et in anniversario eiusdem, necnon in anniversario aut electionis aut consecrationis aut translationis Episcopi dioecesani (semel scilicet, die ab ipso Episcopo eligendo), in omnibus Missis, praeterquam defunctorum, additur, sub unica conclusione cum oratione Missae, oratio pro Papa aut pro Episcopo, modo ne occurrat dies liturgicus sub nn. 1, 2, 3 et 8 in tabella praecedentiae recensitus (cfr. n. 363).

450. Quoties impeditur, oratio pro Papa aut pro Episcopo transfertur in proximiorem diem similiter non impeditum, eodem modo ac transfertur Missa conventualis pro iisdem anniversariis, in ecclesiis cathedralibus et collegiatis (n. 364).

VI - De oratione pro seipso sacerdote in anniversario propriae Ordinationis sacerdotalis

451. In anniversario propriae Ordinationis sacerdotalis, quilibet sacerdos orationi Missae sub unica conclusione, orationem pro seipso addere potest, modo ne occurrat dies liturgicus sub nn. 1, 2, 3 et 8 in tabella praecedentiae recensitus.

452. Quoties impeditur, oratio pro seipso sacerdote transferri potest in proximiorem diem similiter non impeditum.

VII - De oratione « Pro Fidei propagatione »

453. Paenultima dominica mensis octobris, aut alia ab Ordinario loci statuta « pro Missionibus », in omnibus Missis, orationi Missae additur, sub unica conclusione, oratio pro Fidei propagatione, exceptis diebus sub nn. 1, 2, 3 et 8 in tabella praecedentiae recensitis.

VIII - De oratione imperata

454. Nomine orationis imperatae intellegitur oratio, quam Ordinarius loci imperare potest, occurrente gravi et publica necessitate aut calamitate.

45 5. Tamquam imperata, ab Ordinario loci praescribi potest quaelibet oratio e Missis, quae tamquam votivae celebrari permittuntur, aut ex orationibus ad diversa, aut ex Missis et orationibus pro defunctis.

456. Maxime convenit ut Ordinarius loci orationem imperatam non modo stabili imponat, sed tantum ex causa revera gravi et per spatium quod tempus verae necessitatis non excedat.

457. Oratio imperata:

d) una tantum esse potest;

b) dici debet ab omnibus sacerdotibus Sacrum facientibus in ecclesiis et oratoriis, etiam exemptis, dioecesis ;

c) numquam dicitur sub unica conclusione cum oratione Missae, sed post commemorationes privilegiatas ;

d) prohibetur omnibus diebus liturgicis I et II classis, in Missis votivis I et II classis, in Missis in cantu et quoties commemorationes privilegiatae numerum pro singulis diebus liturgicis statutum compleverint.

458. Oratio imperata pro defunctis dicitur tantum in feriis IV classis, et in Missis votivis aut defunctorum lectis IV classis.

459. In publica calamitate aut necessitate, natura sua per longius tempus persistente (v. gr. bello, pestilentia et similibus), Ordinarius loci imponere quidem potest orationem imperatam convenientem pro toto tempore infausti eventus ; sed haec oratio :

a) dicitur tantummodo feriis secunda, quarta et sexta;

b) prohibetur iisdem diebus et in Missis de quibus supra, n. 457 d.

460. Occurrente urgentiore, gravi et publica necessitate aut calamitate, nec tempus suppetat adeundi Ordinarium loci, parochus, intra fines suae paroeciae, etiam pro ecclesiis et oratoriis exemptis, statuere potest orationem convenientem dicendam per tres dies continuos. Haec oratio iisdem diebus et in iisdem Missis prohibetur ac oratio ab Ordinario loci imperata (n. 457 d) ; quae, si dicenda esset, omittitur.

IX - De oratione votiva

461. Quilibet sacerdos addere potest unam orationem ad libitum in omnibus Missis lectis non conventualibus diebus liturgicis IV classis.

462. Oratio votiva eligi potest aut ex Missis, quae tamquam votivae celebrari permittuntur, aut ex orationibus ad diversa, aut ex Missis et orationibus pro defunctis.

463. Haec oratio ponitur ultimo loco, post alias orationes, non autem excedere debet numerum ternarium orationum.

464. Oratio votiva pro defunctis addi potest in Missis lectis non conventualibus defunctorum IV classis.

465. In oratione A cunctis, nominari potest sive Titularis propriae ecclesiae, sive quilibet Patronus principalis, sive Fundator aut Titulus Ordinis seu Congregationis. Ceterum serventur rubricae quae, pro hac oratione, in Missali inveniuntur.



E) De lectionibus et aliis usque ad Evangelium

466. Post orationes dicitur Epistola; qua finita, respondetur Deo gratias.

467. Epistolae praemittitur una lectio;

a) in feriis IV Quatuor Temporum;

b) in feria IV hebdomadae IV Quadragesimae;

c) in feria IV Hebdomadae sanctae.

In fine huius lectionis respondetur Deo gratias.

468. Quinque lectiones praemittuntur Epistolae in sabbatis Quatuor Temporum; et in fine cuiusque lectionis, praeter quam post lectionem Danielis prophetae, respondetur Deo gratias.

In Missis conventualibus, et in Missis in quibus sacri Ordines conferuntur, semper dici debent omnes lectiones cum suis orationibus et versibus; in ceteris Missis, sive in cantu sive lectis, dici potest tantum prima oratio, quae respondet Officio, cum Flectamus génua, si dicendum est, et prima lectio cum suis versibus, deinde, dictis more solito Dóminus vobiscum, Et cum spiritu tuo et Oremus, secunda oratio sine Flectamus génua, quam sequuntur aliae commemorationes forte occurrentes, et, omissis sequentibus lectionibus cum suis versibus et orationibus, statim subiúngitur ultima lectio seu Epistola cum sequenti tractu et, sabbato post Pentecosten, cum sequentia.

469. Post Epistolam, dicitur graduale, Allelúia cum suis versibus, aut tractus, prout in Missali suo loco indicatur.

470. Sequentia dicitur ante ultimum Allelúia vel post tractum. Omittitur in Missis votivis. Ad sequentiam Dies irae quod attinet, serventur normae n. 399 traditae.

471. In principio Evangelii dicitur Dóminus vobiscum, cui respondetur Et cum spiritu tuo ; deinde : Sequentia (vel Initium) sancti Evangelii secúndum N., cui respondetur Glória tibi, Domine; et in fine respondetur Laus tibi, Christe.

472. In Hebdomada sancta, ante lectionem históriae Passionis Domini non dicitur Dóminus vobiscum, neque Sequentia sancti Evangelii, Glória tibi, Domine, sed Passio Dómini nostri Iesu Christi secúndum N., et in fine non respondetur Laus tibi, Christe.

473. In Missis in cantu, ea omnia, quae diaconus vel subdiaconus aut lector, vi proprii officii cantant vel legunt, a celebrante omittuntur.

474. Post Evangelium, praesertim in dominicis et diebus festis de praecepto, habeatur, iuxta opportunitatem, brevis homilia ad populum.

Homilia vero, si fiat ab alio sacerdote ac celebrante, non superimponatur Missae celebrationi, impediendo fidelium participationem; proinde, hoc in casu, Missae celebratio suspendatur, et tantummodo expleta homilia resumatur.

F) De symbolo

475. Post Evangelium aut homiliam, dicitur symbolum :

a) in qualibet dominica, etsi eius Officium alicui festo locum cedat, vel Missa votiva II classis celebretur ;

b) in festis I classis et in Missis votivis I classis ;

c) in festis II classis Domini et B. Maríae Virg. ;

d) per octavas Nativitatis Domini, Paschatis et Pentecostes, etiam in festis occurrentibus et in Missis votivis;

e) in festis nataliciis Apostolorum et Evangelistarum, necnon in festis Cathedrae S. Petri et S. Barnabae Ap.

476. Non dicitur symbolum:

a) in Missis sive chrismatis sive in Cena Domini, feria V Hebdomadae sanctae, et in Missa Vigiliae paschalis;

b) in festis II classis, iis exceptis quae supra, n. 475 c et e, recensentur;

c) in Missis votivis II classis;

d) in Missis festivis et votivis III et IV classis ;

e) ratione alicuius commemorationis in Missa occurrentis ;

/) in Missis defunctorum.

G) De antiphona ad Offertorium et de orationibus secretis

4jj. Post symbolum vel, si non est dicendum, post Evangelium aut homiliam, dicitur Dóminus vobiscum, cui respondetur Et cum spiritu tuo, et Oremus; deinde antiphona ad Offertorium, quae deest tantum in Missa Vigiliae paschalis.

478. Tempore paschali, antiphonae ad Offertorium additur Allelúia, nisi iam habeatur. Retinetur vero Allelúia, quod aliquando invenitur in fine antiphonae ad Offertorium, extra tempus paschale, praeter quam a Septuagesima ad Pascha.

479. Oblatio hostiae et calicis, et quae sequuntur, fiunt ut in Ordine Missae.

480. Oratio « secreta » dicitur secreto, absque Dóminus vobiscum et Oremus. Tot vero dicuntur orationes secretae, quot dictae sunt orationes in initio Missae. Dicuntur eodem ordine et concluduntur ac aliae orationes.

481. Conclusio ultimae orationis secretae dicitur secreto usque ad verba Per ómnia saecula saeculorum, quae clara voce proferuntur.

H) De praefatione

482. Praefatio dicitur quae cuique Missae propria est; qua deficiente, dicitur praefatio de Tempore, secus communis.

483. Nulla commemoratio, in Missa occurrens, praefationem propriam inducit.

484. Praefatio de Nativitate Domini dicitur:

a) tamquam propria in Missis de Nativitate Domini et de eiusdem octava, necnon in festo Purificationis B. Maríae Virg.;

b) tamquam de Tempore, infra octavam Nativitatis Domini, etiam in Missis quae secus praefationem propriam haberent, exceptis iis Missis quae praefationem propriam de divinis mysteriis vel Personis habent; et a die 2 ad 5 ianuarii.

485. Praefatio de Epiphania Domini dicitur:

a) tamquam propria in Missis de festo Epiphaniae et de Commemoratione Baptismatis D. N. Iesu Christi;

b) tamquam de Tempore diebus a 7 ad 13 ianuarii.

486. Praefatio de Quadragesima dicitur:

d) tamquam propria in Missis de Tempore a feria IV cinerum usque ad sabbatum ante dominicam I Passionis;

b) tamquam de Tempore in ceteris Missis quae celebrantur eodem tempore, et praefatione propria carent.

487. Praefatio de sancta Cruce dicitur:

d) tamquam propria in Missis de tempore a dominica I Passionis usque ad feriam V in Cena Domini; in Missis tam festivis quam votivis de sancta Cruce, de Passione Domini et instrumentis Passionis Domini, de pretiosissimo Sanguine D. N. Iesu Christi, de Ss.mo Redemptore;

*) tamquam de Tempore in omnibus Missis a dominica I Passionis usque ad feriam IV Hebdomadae sanctae, quae praefatione propria carent.

488. Praefatio de Missa chrismatis dicitur feria V in Cena Domini, in sua Missa.

489. Praefatio paschalis dicitur:

a) tamquam propria in Missis de Tempore a Missa Vigiliae paschalis usque ad vigiliam Ascensionis Domini;

b) tamquam de Tempore in ceteris Missis quae celebrantur eodem tempore, et praefatione propria carent.

490. Praefatio de Ascensione Domini dicitur:

d) tamquam propria in festo Ascensionis Domini;

b) tamquam de Tempore in omnibus Missis a feria VI post Ascensionem usque ad feriam VI ante vigiliam Pentecostes, quae praefatione propria carent.

491. Praefatio de Ss.mo Corde Iesu dicitur in Missis festivis et votivis de Ss.mo Corde Iesu.

492. Praefatio de D. N. Iesu Christo Rege dicitur in Missis festivis et votivis de D. N. Iesu Christo Rege.

493. Praefatio de Spiritu Sancto dicitur:

d) tamquam propria in Missis de Tempore a vigilia Pentecostes usque ad subsequens sabbatum ; et in Missis festivis et votivis de Spiritu Sancto;

b) tamquam de Tempore in ceteris Missis quae celebrantur eodem tempore, et praefatione propria carent.

494. Praefatio de Ss.ma Trinitate dicitur:

a) tamquam propria in Missis de festo et votivis Ss.mae Trinitatis;

b) tamquam de Tempore in dominicis Adventus, et in omnibus dominicis II classis, extra tempus natalicium et paschale.

495. Praefatio de beata Maria Virgine dicitur in Missis festivis et votivis beatae Maríae Virginis, praeterquam in festo Purificationis B. Maríae Virg.

496. Praefatio de S. Ioseph dicitur in Missis festivis et votivis S. Ioseph.

497. Praefatio de Apostolis dicitur in Missis festivis et votivis Apostolorum et Evangelistarum.

498. Praefatio communis dicitur in Missis quae praefatione propria carent, nec sumere debent praefationem de Tempore.

499. Praefatio defunctorum dicitur in Missis defunctorum.

I) De Canone Missae et aliis usque ad post communionem

500. Post praefationem et Sanctus dicitur Canon Missae secreto, ut in Ordine Missae.

501. Quoties infra Actionem Communicantes, Hanc ígitur et Qui pridie variari contingit, suo loco in propriis Missis adnotatur.

Infra octavas Nativitatis Domini, Paschatis et Pentecostes Communicantes et Hanc ígitur propria dicuntur quoque in Missis quae non sunt de octava, etiamsi praefatione propria gaudeant.

502. Tempus proprium sanctae Communionis fidelibus distribuendae est infra Missam, post Communionem sacerdotis celebrantis, qui ipsemet eam petentibus distribuat, nisi propter grandem communicandum numerum conveniat, ut ab alio vel aliis sacerdotibus adiuvetur.

Dedecet vero omnino, ut in eodem altari, in quo actu Missa celebratur, ab alio sacerdote sancta Communio distribuatur, extra tempus Communionis proprium.

Ex rationabili porro causa permittitur quoque, sanctam Communionem distribuere, immediate ante vel post Missam, imo etiam, extra Missam, quibus in casibus adhibetur forma in Rituali Romano praescripta, tit. V, cap. II, nn. 1-10.

503. Quoties sancta Communio infra Missam distribuitur, celebrans, sumpto sacratissimo Sanguine, omissis confessione et absolutione, dictis tamen Ecce Agnus Dei et ter Domine, non sum dignus, immediate ad distributionem sanctae Eucharistiae procedit.

504. Expleto Canone et omnibus aliis usque ad Communionem, dicitur antiphona ad Communionem, cuius in fine, tempore paschali, additur Allelúia, nisi iam habeatur ; retinetur vero Allelúia, quod aliquando invenitur in fine huius antiphonae, extra tempus paschale, praeter quam a Septuagesima ad Pascha.

505. Orationes post Communionem dicuntur eodem numero, modo et ordine ac orationes in principio Missae.

506. In Missis de feriis Quadragesimae et Passionis, excepto Triduo sacro, expleta ultima oratione post Communionem, additur Oratio super populum, quae dicitur semper sub sua conclusione, et cui praemittitur Oremus. Humiliáte capita vestra Deo. Haec oratio dicenda est etiam cum tres orationes post Communionem iam praecesserint.

L) De conclusione Missa

507. In fine Missae dicitur Ite, missa est, cui respondetur Deo gratias.

Attamen :

a) in Missa vespertina in Cena Domini quam sequitur solemnis repositio Ss.mi Sacramenti, et in aliis Missis quas sequitur aliqua processio, dicitur Benedicamus Domino, cui respondetur Deo gratias;

b) infra octavam Paschatis, in Missis de Tempore, ad Ite, missa est et ad sequens Deo gratias duplex additur Allelúia;

c) in Missis defunctorum dicitur Requiescant in pace, cui respondetur Amen.

508. Dicto Placeat, datur benedictio, quae omittitur tantum cum dictum est Benedicamus Domino aut Requiescant in pace.

509. Pro ultimo Evangelio, in quavis Missa, regulariter sumitur initium Evangelii secundum Ioannem.

Attamen in dominica II Passionis seu in palmis, in omnibus Missis quae non sequuntur benedictionem et processionem ramorum dicitur ultimum Evangelium proprium.

510. Ultimum Evangelium penitus omittitur:

a) in Missis in quibus dictum est Benedicamus Domino, iuxta n. 507 a;

b) in festo Nativitatis Domini, ad tertiam Missam;

c) in dominica II Passionis seu in palmis, in Missa quae sequitur benedictionem et processionem ramorum ;

d) in Missa Vigiliae paschalis;

e) in Missis defunctorum, cum sequitur absolutio super tumulum;

f) in certis Missis, quae sequuntur quasdam consecrationes, ex rubricis Pontificalis romani.



IX - De his quae clara voce aut secreto dicenda sunt in Missa

511. In Missa Iecta, dicuntur clara voce:

a) verba In nomine Patris, etc; psalmus Iudica me, Deus, cum sua antiphona; confessio et ea quae sequuntur usque ad Oremus inclusive; orationes vero Aufer a nobis et Oramus te, Domine dicuntur secreto;

b) antiphona ad Introitum cum suo versu et Glória Patri necnon Kyrie, eléison ;

c) hymnus Glória in excelsis ;

d) Dóminus vobiscum, Oremus, Flectamus génua-Leváte, orationes ;

e) lectiones, Epistola, graduale, tractus, Allelúia cum suo versu, sequentia et Evangelium;

f) symbolum;

g) Dóminus vobiscum, Oremus et antiphona ad Offertorium, necnon verba Orate, fratres ;

h) praefatio et Sanctus-Benedíctus ;

i) verba Nobis quoque peccatoribus; oratio dominica cum sua praefatione; Per ómnia saecula saeculorum et Pax Dómini sit semper vobiscum; Agnus Dei, etc; verba Domine, non sum dignus ante Communionem sacerdotis celebrantis; formulae ad Communionem fidelium ; antiphona ad Communionem ; Dóminus vobiscum et postcommuniones; necnon verba Humiliáte capita vestra Deo et oratio super populum;

l) Ite, missa est vel Benedicamus Domino aut Requiescant in pace ; benedictio et ultimum Evangelium.

Cetera dicuntur secreto.

512. Sacerdos autem maxime curare debet ut ea quae clara voce dicenda sunt, distincte et apposite proferat, non admodum festinanter, ut advertere possit quae legit, nec nimis morose, ne audientes taedio afficiat; neque etiam voce nimis elata, si in altari secundario celebrat, ne perturbet alios, qui fortasse in eadem ecclesia tunc temporis celebrant ; neque tam submissa, ut a circumstantibus audiri non possit. Quae vero secreto dicenda sunt, ita pronuntiet, ut ipsemet se audiat, et a circumstantibus non audiatur.

513. In Missa solemni, celebrans:

d) dicit in cantu: Dóminus vobiscum, quoties occurrit, praeter quam in versibus post confessionem ; orationes ; Oremus ante antiphonam ad Offertorium, Per ómnia saecula saeculorum cum praefatione; Per ómnia saecula saeculorum cum Pater noster et sua praefatione ; Per ómnia saecula saeculorum cum Pax Dómini ;

b) incipit in cantu: Glória et Credo, quando sunt dicenda;

c) dicit clara voce formulas ad Communionem fidelium et verba benedictionis in fine Missae;

d) dicit voce convenienti partes quibus ministri sacri respondere debent;

e) dicit secreto alia quae in Missa Iecta dicuntur clara voce;

f) omittit ea quae a ministris sacris vel a lectore proferuntur.

514. In Missis cantatis, scilicet sine ministris sacris, celebrans tenetur servare ea quae numero praecedenti dicta sunt, et insuper tenetur partes ministris sacris proprias cantu proferre. Epistola a lectore cani potest. Quod si non cantetur a lectore, satius erit quod legatur sine cantu ab ipso celebrante, qui tamen potest Epistolam more solito cantare.

515. Tonus solemnis, in cantu orationum, praefationis et orationis dominicae, adhibetur:

a) in dominicis;

b) in Missis festivis et in Missa de Officio S. Maríae in sabbato;

c) in vigiliis I classis;

d) feria V in Cena Domini et in Missa Vigiliae paschalis;

e) per octavas;

f) in Missis votivis I, II et III classis.

516. Tonus ferialis vero adhibetur:

a) in feriis;

b) in vigiliis II et III classis;

c) in Missis votivis IV classis;

d) in Missis defunctorum.



X - De ordine genuflectendi, sedendi et standi in Missa

517. In Missa Iecta, sacerdos celebrans genufléctit :

a) quoties aut in Ritu servando in celebratione Missae, aut in Ordine Missae, aut in Proprio cuiusque Missae, adnotatur ipsum genuflectere debere;

b) quando Sacramentum in altari discoopertum apparet, quoties ad medium altaris accedit vel e medio discedit.

518. In Missis in cantu, sacerdos celebrans genufléctit :

a) quoties ipsi genuflectendum est in Missa Iecta. Sed ad verba quae ab aliis cantanda sunt, non genufléctit dum ipse illa verba legit, sed dum aut a ministris aut a choro, iuxta rubricas, cantu proferuntur ;

b) ad verba autem Et incarnatus est, in symbolo, sacerdos celebrans semper genufléctit, cum haec verba recitat; cum vero cantantur, si non sedet, iterum genua flectit ; si autem sedet, non genufléctit sed caput tantum profunde inclinat apertum, praeter quam in tribus Missis Nativitatis Domini et in Missa Annuntiationis B. Mariae Virg., in quibus, dum haec verba cantantur, omnes genua flectunt.

519. Ministri, in Missis in cantu, semper genuflectunt cum sacerdote celebrante, praeterquam subdiaconi tenens librum ad Evangelium, et acolythi tenentes candelabra, qui tunc non genuflectunt. Et cum diaconus cantat illa verba, ad quae est genuflectendum, ipse versus librum, celebrans et omnes alii versus altare genuflectunt. Ad Consecrationem vero ministri utrumque genu flectunt.

520. In choro, qui non sunt Praelati genua flectunt ad confessionem cum suo psalmo et ad benedictionem celebrantis in huc Missae. Praelati autem et Canonici, ad benedictionem, caput profunde inclinant.

521. Insuper omnes, etiam Praelati, in choro genua flectunt:

a) ad Consecrationem;

b) ad Communionem fidelium;

c) in Missis feriarum Adventus, Quadragesimae et Passionis, Quatuor Temporum mensis septembris, vigiliarum II et III classis extra tempus paschale, et in Missis defunctorum: ad orationes ante Epistolam, dicto Dóminus vobiscum; ab expleto Sanctus usque ad Pater noster cum sua praefatione exclusive; et ad orationes post Communionem et super populum;

d) quoties cantantur a ministris vel a choro verba quae genuflexionem requirunt.

522. Item in choro omnes unum genu flectunt:

a) dum celebrans recitat verba symboli Et incarnatus est etc;

b) dum dicit verba ultimi Evangelii Et Verbum caro factum est.

523. In Missa solemni celebrans, medius inter diaconum et subdiaconum, sedere potest ad latus Epistolae, iuxta altare, dum cantantur Kyrie, eléison, Glória in excelsis, sequentia et Credo; alio tempore stat ad altare, vel genufléctit, ut supra. Haec valent quoque in Missa cantata.

524. In choro non sedent qui actu cantant, reliqui autem sedere possunt:

a) quando celebrans sedet;

b) dum cantantur lectiones et Epistola, graduale, tractus et Allelúia cum suo versu, et sequentia;

c) ab Offertorio usque ad incensationem chori vel, si chorus non incensatur, usque ad praefationem;

d) ab expleta Communione usque ad Dóminus vobiscum ante postcommunionem.

Ad alia stant vel genuflectunt, ut supra.



XI - De praeparatione altaris ad Missam

525. Altare, in quo sacrosanctum Missae Sacrificium celebrandum est, debet esse totum lapideum, rite consecratum; vel saltem habere debet tabulam lapideam, seu petram sacram, item rite consecratam, quae tam ampla sit ut hostiam et maiorem partem calicis capiat; aut etiam, ex Indulto Apostolico, antimensium, rite benedictum.

526. Altare cooperiatur tribus tobaleis, rite benedictis, quarum una ita oblonga sit ut, ad latera, usque ad terram pertingat.

527. Super altare adsit in medio Crux satis magna cum Crucifixo, et candelabra quae iuxta qualitatem Missae requiruntur, cum candelis accensis, hinc et inde in utroque eius latere. Ponantur insuper sic dictae « tabellae secretarum », sed pro tempore Missae tantum; et, ad latus Epistolae, cussinus, seu legite, Missali supponendum.

528. Ad latus Epistolae, super mensa ad hoc praeparata, parentur ampullae vini et aquae cum pelvicula et manutergio, necnon parva campanula, et patina pro fidelium Communione.

529. Super altare nihil omnino ponatur, quod ad Missae sacrificium vel ipsius altaris ornatum non pertineat.

530. Usus accendendi cereum, prope altare, a Consecratione ad Communionem, ubi viget, servetur.




ORDO INCENSANDI OBLATA

IUXTA RUBRICAS MISSALIS ROMANI


(Ritus servandus in celebratione Missae, VII, 10)



In modum crucis



1 INCENSUM
2 ISTUD
3 A TE
4 BENEDICTUM
5 ASCENDAT
6 AD TE, DOMINE

In modum circuli

7 ET DESCENDAT SUPER NOS
8 MISERICORDIA
9 TUA



ORDO INCENSATIONIS ALTARIS

IUXTA RUBRICAS MISSALIS ROMANI (Ritus servandus in celebratione Missae, IV, 4, 5 et VII, 10)

Si in altari non adsunt reliquiae seu imagines Sanctorum, omittitur earum incensatio, quae indicatur sub nn. 4, 5, 6, 7 (Ritus servandus, IV, 5) et statim, incensata cruce (nn. 1, 1, 3), proceditur ad incensandum altare per ordinem nn. 8, 9, etc. ad 29.



ORDO INCENSATIONIS ALTARIS


QUOD COMMODE CIRCUIRI POTEST


Praemissa crucis (et reliquiarum seu imaginum) incensatione, fiunt 22 ductus, quorum nn. 1-3 et 14-16 supra mensam altaris, nn. autem 4-13 et 17-22 infra et ex latere.




DE ANNO ET EIUS PARTIBUS

Annus menses habet duodecim, hebdomadas duas et quinquaginta, et diem unum : dies X V. veto trecentos sexaginta quinque, et fere sex horas; tanto enim temporis intervallo sol zodiacum perlustrat. Quater autem sex horas singulis quaternis annis diem constituunt: hinc annus ille intercalaris, bissextus vel bissextilis dicitur.

De anni correctione, eiusque necessitate, ac calendario gregoriano

Quod dictum est, annum continere trecentos et sexaginta quinque dies, et fere sex horas, intellegendum est sex horas non esse integras, cum ad earum complementum aliqua minuta deficiant.

Ex quorum minutorum neglectu progressum est, ac si annus ultra dies 365 contineret integras sex horas: et factum est, ut minuta, quae ultra debitam quantitatem annis singulis tribuebantur, tractu temporis ita excreverint, ut invicem iuncta constituerim dies decem: qui causam dederunt ut aequinoctium vernum sedem suam mutaverit.

Cui malo occurrens Gregorius XIII non solum aequinoctium vernum restituit in pristinam sedem, a qua iam a Concilio Nicaeno, decem circiter diebus in anno correctionis 1582 praecedendo recesserat, quod a Concilio ad XII kalendas aprilis fuerat constitutum, et XIV lunam paschalem suo in loco reposuit; sed viam quoque tradidit et rationem, qua caveretur ut in posterum et aequinoctium vernum, et XIV luna paschalis a propriis sedibus numquam removerentur.

Ut enim aequinoctium vernum ad XII kalendas aprilis restitueretur, statuit ut dicti decem dies in mense octobri ipsius anni 1582 eximerentur; ut post quartam diem octobris sancto Francisco sacram, sequens dies non esset quinta, sed decima quinta octobris. Et ita error, qui in praeteritum tot annorum circulis irrepserat, in momento temporis fuit correctus.

Ut autem in posterum idem error vitaretur, ne a XII kalendas aprilis aequinoctium vernum recederet, statuit idem Gregorius, bissextum quarto quoque anno (ut mos est) continuari debere, praeterquam in centesimis annis: qui quamvis bissextiles. antea semper fuerint, qualem etiam esse voluit annum 1600 anno correctionis proximum, post eum tamen, qui deinceps consequentur, centesimi non omnes bissextiles essent, sed in quadringentis quibusque annis primi quique tres centesimi sine bissexto transigerentur ; quartus vero quisque centesimus esset bissextilis, ita ut anni 1700, 1800, 1900 bissextiles non sint, anno vero 2000 more consueto dies bissextus intercaletur, februario dies 29 continentes idemque ordo intermittendi intercalandique bissextum diem in quadringentis quibusque annis perpetuo conservaretur.

Quatuor Tempora

Quatuor Tempora celebrantur quarta et sexta feria ac sabbato post tertiam dominicam Adventus, post primam dominicam Quadragesimae, post dominicam Pentecostes, post dominicam tertiam septembris.

De nuptiarum celebratione

Matrimonium quolibet anni tempore contrahi potest. - 2. Solemnis tantum nuptiarum benedictio vetatur a dominica I Adventus usque ad diem Nativitatis Domini inclusive, et a feria IV cinerum usque ad dominicam Paschatis inclusive. - 3. Ordinarii tamen locorum possunt, salvis legibus liturgicis, etiam praedictis temporibus, eam permittere ex iusta causa, monitis sponsis, ut a nimia pompa abstineant.

De cyclo decennovennali aurei numeri

Cyclus decennovennalis aurei numeri est revolutio numeri 19 annorum ab 1 usque ad 19, qua revolutione peracta, iterum ad unitatem reditur. Verbi gratia: Anno 1577 numerus cycli decennovennalis, qui dicitur aureus, est 1; anno sequenti 1578 est 2; et ita deinceps in sequentibus annis, uno semper amplius, usque ad 19, qui aureus numerus cadet in annum 1595, post quem iterum ad unitatem redeundum est, ita ut anno 1596 aureus numerus sit rursus 1, et anno 1597 sit 2, etc.

Igitur ut aureus numerus quolibet anno proposito inveniatur, composita est sequens tabella aureorum numerorum, cuius usus incipit ab anno correctionis 1582 inclusive, duratque in perpetuum. Ex ea enim aureus numerus cuiuslibet anni post annum 1582 reperietur hoc modo:

6 7 8 9 10 n 12 13 14 15     16     17     18     19     1     2     3     4 5

Anno 1582 tribuatur primus numerus tabellae, qui est 6, secundus autem qui est 7, sequenti anno 1583, et ita deinceps in infinitum, donec ad annum, cuius aureum numerum quaeris, perveniatur, redeundo ad principium tabellae quotiescumque eam percurreris. Nam numerus in quem annus propositus cadit, dabit aureum numerum quaesitum.

Modus brevis cognoscendi aureum numerum cuiusque anni

Numero anni de quo quaeris, adde unicam unitatem 1. Exempli gratia: 1833 adde 1; summam inde conflatam divide per 19; quod superest, erit aureus numerus ipsius anni; si nihil superest, erit aureus numerus 19.

De epactis et noviluniis

Epacta nihil aliud est, quam numerus dierum quibus annus solaris communis dierum 365 annum communem lunarem dierum 354 superat: ita ut epacta primi anni sit n, cum hoc numero annus solaris communis lunarem annum communem excedat; atque adeo sequenti anno novilunia contingant n diebus prius quam anno primo. Ex quo fit epactam secundi anni esse 22, cum eo anno rursum annus solaris lunarem annum superet n diebus, qui additi ad n dies primi anni efficiunt 22 : ac proinde, finito hoc anno, novilunia contingere 22 diebus prius quam primo anno: epactam autem tertii anni esse 3, quia si rursus n dies ad 22 adiciantur, efficietur numerus 33; a quo si reiciantur 30 dies, qui unam lunationem embolismalem constituunt, relinquentur 3, atque ita deinceps. Progrediuntur enim epactae omnes per continuum augmentum n dierum, abiectis tamen 30, quando reici possunt. Solum quando perventum erit ad ultimam epactam aureo numero 19 respondentem, quae est 29, adduntur 12, ut abiectis 30, ex composito numero 41, habeatur rursus epacta n, ut in principio. Quod ideo fit, ut ultima lunatio embolismica, currente aureo numero 19, sit tantum 29 dierum. Si enim 30 dies contineret, ut aliae sex lunationes embolismicae, non redirent novilunia post 19 annos solares ad eosdem dies, sed versus calcem mensium prolaberentur, contingerentque uno die tardius quam ante 19 annos. De qua re plura invenies in libro novae rationis restituendi calendarii romani. Sunt autem novemdecim epactae, quot et aurei numeri, respondebantque ipsis aureis numeris ante calendarii correctionem eo modo, quo in hac tabella dispositae sunt.

Tabella epactarum

respondentium aureis numeris ante calendarii correctionem

1234567 89

xi    xxii    iii    xiv    xxv   vi   xvii    xxviii ix

aur. num. epactae

10   n   12     13     14   15 16

xx      i      xii      xxiii      iv     xv xxvi

17   18 19

vii       xviii xxix

Quia vero cyclus decennovennalis aurei numeri imperfectus est, cum novilunia post 19 annos solares non praecise ad eadem loca redeant, ut dictum est, imperfectus etiam erit hic cyclus 19 epactarum. Quam ob rem ita emendatus est, ut in posterum loco aurei numeri, et dictarum 19 epactarum, utamur 30 numeris epactalibus ab 1 usque ad 30 ordine progredientibus, quamvis ultima epacta, sive quae ordine est trigesima, notata numero non sit, sed signo hoc *, propterea quod nulla epacta esse possit 30. Variis autem temporibus ex his 30 epactis respondent decem et novem aureis numeris variae decem et novem epactae, prout solaris anni ac lunaris aequatio exposcit; quae quidem decem et novem epactae progrediuntur, ut olim per eundem numerum n, addunturque semper 12 illi epactae, quae respondet aureo numero 19, ut habeatur sequens epacta respondens aureo numero 1, ob rationem paulo ante dictam. Id quod sequens tabella perspicuum faciet, quae continet aureos numeros, et epactas inter se respondentes ab anno correctionis 1582, post detractionem decem dierum, usque ad annum 1700 exclusive. Quamvis autem vulgares epactae mutentur in martio, re ipsa tamen in principio anni mutandae sunt, una cum aureo numero, in cuius locum hae nostrae epactae succedunt.

Tabella epactarum

respondentium aureis numeris ab idibus octobris anni correctionis 1582 (detractis prius decem diebus) inclusive, usque ad annum 1700 exclusive

aur. num. 6 7 8 9 10 n 12 13 14 epactae       xxvi   vii   xviii  xxix  x xxi ii   xiii xxiv

15 16 17 18 v      xvi    xxvii viii

2      3      4 5

xii   xxra    iv xv

Itaque si epacta quocumque anno proposito invenienda sit, quaerendus est aureus numerus illius anni in superiori ordine illius tabellae, quae illi tempori, in quo propositus annus continetur, congruit. Mox enim sub aureo numero in inferiori ordine tabellae reperietur epacta anni propositi, vel certe hoc signum *. Ubi ergo illa epacta vel signum * in calendario inventum fuerit, eo die novilunium fiet. Invenietur autem aureus numerus vel ex antecedente canone, vel ex tabella epactarum proposito tempori congruente, tribuendo primum aureum numerum illius tabellae illi anno, a quo usus tabellae incipit, et secundum aureum numerum sequenti anno, etc. Eodem modo reperietur epacta sine aureo numero, si prima epacta tabellae tribuatur illi anno, a quo eius usus incipit, et secunda epacta sequenti anno, etc.

Exemplum: Anno correctionis 1582 aureus numerus est 6, nempe primus primae tabellae, cuius usus incipit ab idibus octobris dicti anni 1582, detractis prius decem diebus. Erit ergo tunc epacta xxvi, quae sub aureo numero 6 collocatur, fietque novilunium die 27 octobris, et 26 novembris, et 25 decembris. Item anno 1583 iam correcto aureus numerus est 7, cui in eadem tabella supposita est epacta vii, quae toto eo.anno in calendario novilunia, indicabit: ut in ianuario die 24, in februario die 22, in martio die 24, etc.

Alia tabella epactarum

respondentium aureis numeris ab anno 1700 inclusive usque ad annum 1900 exclusive

aur. num. 10 n 12 13    14    15 16   17 18 19

epactae       ix  xx 1  xii  xxiii   iv xv  xxvi vn xviii

12345678 9 *    xi      xxii     iii     xiv    xxv     vi     xvii xxvni

Alia tabella epactarum

respondentium aureis numeris ab anno 1900 inclusive, usque ad annum 2200 exclusive

aur. num. 12345 678 9 10 epactae      xxix x xxi  n xiii  xxiv v xvi   xxvii viii

12 13

xxii

[5   16 17

11      xiv 25

18 19

vi xvii

Ad tollendam dubitationem de usu huius novae tabellae epactarum, ostendemus rem exemplis. Anno 1901 tribuatur epacta x, quae sub aureo numero 2 collocatur; fietque novilunium 21 ianuarii, 19 februarii, 21 martii. Item anno 1902 tribuatur epacta xxi sub aureo numero 3 collocata, quae toto eo anno in calendario novilunia monstrabit; ut in ianuario die 10, in februario die 8, in martio die 10. Et sic deinceps per ordinem annis progredientibus, redeundo ad principium tabellae quotiescumque eam percurrens. Rursus anno 1911, epacta non signatur numero, sed hoc signo *, quod collocatur sub aureo numero r 2, et in calendario toto eo anno novilunia indicabit, nimirum in ianuario die 1 et 31, in martio (nam in februario nullum tunc novilunium, cum in eo signum hoc * non reperiatur) die 1 et 31, in aprili die 29, etc i

Postremo: anno 1916 aureus numerus est 17, sub quo in ordine epactarum quartae tabellae, quae proposito anno congruit, reperitur epacta 25 non antiquo numero, ut aliae epactae, sed vulgari numero scripta. Ubicumque ergo anno 1916 in calendario epacta 25 vulgari numero scripta reperitur, ibi novilunium fit, ut in ianuario die 6, in februario die 4, in martio die 6, in aprili die 4, etc. Quotiescumque enim epacta 25 respondet aureis numeris maioribus quam n, quales sunt posteriores octo a 12 usque ad 19, sumenda est in calendario epacta 25 vulgari numero scripta; quando vero eadem epacta respondet minoribus numeris quam 12, quales sunt priores undecim ab 1 ad n inclusive, accipienda est in calendario epacta xxv antiquo numero scripta: atque hoc solum contingit in epacta 25, in aliis numquam; quod ideo fit, ut anni lunares solaribus annis perfectius respondeant. Ob quam etiam causam in sex locis calendarii duae epactae, scilicet xxv et xxiv, sunt adscriptae.

Tabella litterarum dominicalium

ab idibus octobris anni correctionis 1582 (detractis prius decem diebus) usque ad annum 1700 exclusive

c b


A g


f e


d c b


A g


f    e c

ldl 1


g f


e d


c b A


g f


e d

c b


A g


b I A

f d

Usus huius tabellae hic est: Anno correctionis 1582 post idus octobris (detractis prius decem diebus) tribuatur littera c primae cellulae, et sequenti anno 1583 littera b secundae, et anno 1584 dentur litterae A g tertiae cellulae, et sic deinceps aliis annis ordine aliae cellulae tribuantur, donec ad annum propositum perventum sit, redeundo ad principium tabellae, quotiescumque eam percurrens. Nam cellula, in quam annus propositus cadit, dummodo minor sit quam annus 1700, dabit litteram dominicalem propositi anni. Quae si unica occurrerit, annus erit communis; si vero duplex, bissextilis; et tunc superior littera dominicam diem ostendet in calendario a principio anni usque ad festum sancti Matthiae Apostoli, inferior autem ab hoc festo usque ad finem anni.

Exempli gratia: Sit invenienda littera dominicalis anno 1587. Numera ab anno 1582, quem tribue primae litterae c, usque ad annum 1587, tribuendo singulis cellulis singulos annos (computando gemmas litteras quascumque, superiorem et inferiorem, pro una cellula), cadetque annus 1587 in litteram d, quae sextum locum in tabella occupat. Est ergo toto eo anno littera dominicalis d, annusque communis est, cum littera simplex occurrat. Rursus sit investiganda littera dominicalis anni 1616. Numera ab anno 1582, ut dictum est, usque ad annum 1616, redeundo ad principium tabellae, postquam eam percurreris, perveniesque ad duas hasce litteras c b, septimo loco positas. Est ergo annus ille bissextilis, cum duplex littera occurrat, superiorque littera c dominicam diem indicabit a principio anni illius usque ad festum sancti Matthiae, inferior autem b in reliqua parte anni.

Alia tabella litterarum dominicalium

ab anno 1901 inclusive, usque ad annum 2100 exclusive

f   e d

g ! e f I

c|b|g|f|ejd|b|A|g|f|d    c   b A A       I c I     I     j       e I g

Usus autem huius tabellae hic est: Anno 1901 tribuatur littera f primae cellulae, et sequenti anno 1902 littera e, et sic deinceps ceteris annis ordine aliae cellulae tribuantur, donec ad annum propositum perventum sit, redeundo ad principium tabellae, quotiescumque eam percurreris; nam cellula, in quam annus propositus cadit, dabit litteram dominicalem propositi anni; quae si unica occurrerit, annus erit communis: si vero duplex, bissextilis: et tunc superior littera dominicam diem ostendet in calendario a principio anni usque ad festum sancti Matthiae Apostoli, inferior autem ab hoc festo usque ad finem anni.





De indictione

Indictio est revolutio 15 annorum, ab 1 usque ad 15, qua revolutione peracta, iterum reditur ad unitatem, initiumque sumit quilibet annus huius cycli a ianuario in Bullis pontificiis. Et quoniam indictionum frequens usus est in diplomatibus et scripturis publicis, facile annum indictionis currentem quolibet anno proposito inveniemus ex sequenti tabella, cuius usus perpetuus est: initium tamen sumit ab anno correctionis 1582.





Tabella indictionis ab anno correctionis 1582

10      n       12       13 14       15 1

2        3        4        5        6        7        8 9

Nam si anno 1582 tribuas primum numerum, qui est 10, et sequenti anno 1583 secundum numerum, qui est n, et sic deinceps usque ad annum propositum, redeundo ad principium tabellae, quotiescumque eam percurreris, cadet annus propositus in indictionem quae quaeritur.





De festis mobilibus

Quoniam ex decreto sacri Concilii Nicaeni Pascha, ex quo reliqua festa mobilia pendent, celebrari debet die dominico, qui proxime succedit xiv lunae primi mensis (is vero apud Hebraeos vocatur primus mensis, cuius xiv luna vel cadit in diem verni aequinoctii, quod die 21 mensis martii contingit, vel propius ipsum sequitur), efficitur, ut si epacta cuiusvis anni inveniatur, et ab ea in calendario notata inter diem octavum martii inclusive, et quintum aprilis inclusive (huius enim epactae xiv luna cadit vel in diem aequinoctii verni, id est, in diem 21 martii, vel eum propius sequitur) numerentur inclusive deorsum versus dies quatuordecim; proximus dies dominicus diem hunc xiv sequens (ne cum Iudaeis conveniamus, si forte dies xiv lunae caderet in diem dominicum) sit dies Paschae.

Exemplum: Anno 1605, epacta est x et littera dominicalis b. Et quoniam invenimus epactam x inter diem 8 martii et 5 aprilis inclusive positam esse e regione diei 21 martii, a quo inclusive, si deorsum versus numerentur 14 dies, inveniemus xiv lunam die 3 aprilis, quae est dominica, cum e regione illius sit littera dominicalis b. Ne igitur cum Iudaeis conveniamus, qui Pascha celebrant die xiv lunae, sumenda est littera dominicalis b, quae sequitur xiv lunam, nempe ea quae e regione diei 10 aprilis collocatur: atque eo anno Pascha celebrandum erit die 10 aprilis. Item anno 1604, epacta est xxix et duplex littera dominicalis d c, cum annus ille sit bissextilis. Si igitur ab epacta xxix, quae e regione diei 1 aprilis ponitur inter diem 8 martii et 5 aprilis inclusive, numerentur dies 14, cadet xiv luna in diem 14 aprilis. Et quia tunc currit posterior littera dominicalis, nempe c, quae post diem 14 aprilis, id est, post xiv lunam collocata est e regione diei 18 aprilis, celebrabitur eo anno Pascha die 18 aprilis.

Ceterum ut facilius omnia festa mobilia inveniantur, compositas sunt duae sequentes tabulae paschales, una antiqua, et nova altera. Ex antiqua ita festa mobilia reperientur: In latere sinistro tabulae accipiatur epacta currens, et in linea littera» rum dominicalium sumatur littera dominicalis currens, infra tamen epactam currentem; ita ut si littera dominicalis currens reperiatur e regione epactae currentis, assumenda sit eadem littera dominicalis proxime inferior. Nam e regione huius litterae dominicalis omnia festa mobilia continentur.

Exemplum: Anno 1606, epacta est xxi et littera dominicalis A. Si igitur in tabula antiqua sumatur littera dominicalis A, quae primo infra epactam xxi occurrit, reperietur e regione huius litterae dominica Septuagesimae die 22 ianuarii, dies cinerum 8 februarii, Pascha 26 martii, Ascensio Domini 4 maii, Pentecostes 14 maii, et festum Corporis Christi 25 maii. Dominicae autem inter Pentecosten et Adventum eo anno erunt 28, et Adventus celebrabitur die 3 decembris; et sic de ceteris. Item anno 1605, epacta est x, et littera dominicalis b, quae in tabula reperitur e regione epactae x. Quare sumenda est alia littera b, quae proxime infra epactam invenitur, e regione cuius invenies Septuagesimam die 6 februarii, diem cinerum 23 februarii, Pascha 10 aprilis, etc.

Notandum autem est, quod quemadmodum in anno communi, cadente littera dominicali e regione epactae in tabula antiqua, sumitur eadem littera proxima infra epactam, ut diximus; ita quoque in anno bissextili, si alterutra duarum litterarum dominicalium tunc currentium e regione epactae reperiatur, assumendae sunt aliae duae similes litterae proxime inferiores, ut festa mobilia inveniantur.

Ex tabula vero paschali nova ita eadem festa mobilia reperientur: In cellula litterae dominicalis currentis quaeratur epacta currens. Nam e directo omnia festa mobilia deprehendentur. Ut anno 1609 in cellula litterae dominicalis d, tunc currentis, e regione epactae xxiv, quae eodem anno currit, habetur Septuagesima die 15 februarii, dies cinerum 4 martii, Pascha 19 aprilis, etc.

Sed sive antiqua, sive nova tabula paschali utamur, invenienda.sunt omnia festa mobilia in annis bissextilibus per litteram dominicalem posteriorem, quae nimirum currit post festum sancti Matthiae Apostoli, ne scilicet ambigamus, utra duarum litterarum pro hoc aut illo festo indagando accipienda sit ; ita tamen, ut Septuagesimae et diei cinerum inventae in ianuario aut februario addatur unus dies. Quod ideo fit, quia ante diem sancti Matthiae currit prior littera dominicalis, quae in calendario posteriorem semper sequitur; post festum autem sancti Matthiae, in februario, licet posterior littera currat, additur tamen tunc dies intercalaris, ita ut dies 24 februarii dicatur 25, et dies 25 dicatur 26, etc. Quod si dies cinerum cadat in martium, nihil addendum est, quia tunc et littera posterior currit, et dies mensis propriis numeris respondent, cum dies intercalaris februario sit additus. Immo nisi per posteriorem litteram investigarentur, non inveniretur recte Septuagesima in anno bissextili currente epacta xxiv vel xxv, et littera dominicali d c, ut in secundo ac tertio exemplo perspicuum fiet pro annis 4088 et 3784. Exempli gratia: Anno 2096 bissextili epacta erit v et litterae dominicales A g. Si igitur per posteriorem litteram, quae est g, festa mobilia investigentur, reperietur Septuagesima die n februarii, et dies cinerum 28 februarii. Si autem addatur unus dies, cadet Septuagesima in diem 12 februarii, quae est dominica, et dies cinerum in diem 29 februarii, quae est feria iv; Pascha autem et reliqua festa in eos dies cadent qui in tabula expressi sunt. Item anno 4088 bissextili, epacta erit xxiv, et litterae dominicales d c. Si igitur per litteram c, quae posterior est, inquirantur festa mobilia, invenietur Septuagesima die 21 februarii, et si addatur unus dies, cadet in diem 22 februarii, quae est dominica. Dies autem cinerum cadet in diem 10 martii: quare nihil additur, etc. Rursus anno 3784 bissextili, epacta erit xxv et litterae dominicales d c. Ergo iterum per posteriorem c reperietur Septuagesima die 21 februarii, hoc est, addita 1 die, 22. Quod si per priorem litteram d in utroque horum duorum annorum agendum esset, nihil efficeretur, cum infra epactas xxiv et xxv littera d indicet Septuagesimam die 15 februarii, quod falsum esset, cum eo anno posterior littera c Pascha offerat die 25 aprilis, ac proinde Septuagesima die 22 februarii celebranda sit, ut liquido constat, si a die Paschae dominicae retro numerentur usque ad Septuagesimam.

In priori porro tabula paschali antiqua reformata, epactis ad sinistram praeposuimus aureos numeros eodem ordine quo ante emendationem calendarii collocari solebant, ut ex iis festa mobilia invenirentur. Hoc autem idcirco a nobis factum est, ut Pascha ceteraque festa mobilia a Concilio Nicaeno usque ad annum 1582 quilibet indagare possit. Eodem autem prorsus artificio ex aureis numeris ita distributis festa mobilia eruuntur, quo ex epactis. Sit enim explorandum, exempli causa, quando festa haec celebrata fuerint anno 1450. Quoniam eo anno aureus numerus fuit 7, et littera dominicalis d, si aureus numerus 7 in sinistro latere accipiatur, et prima littera d infra eum occurrens, reperietur e regione huius litterae d, Septuagesima die 1 februarii, dies cinerum 18 februarii, Pascha die 5 aprilis, etc.

Adventus Domini celebratur semper die dominico, qui propinquior est festo sancti Andreae Apostoli, nempe a die 27 novembris inclusive usque ad diem 3 decembris inclusive; ita ut littera dominicalis currens, quae reperitur in calendario a die 27 novembris usque ad diem 3 decembris, indicet dominicam Adventus. Ut, verbi gratia, si littera dominicalis est g, dominica Adventus cadet in diem 2 decembris, quia ibi est littera g in calendario, etc.

Ad finem tandem tabellarum paschalium apposita est tabula temporaria multorum annorum, e regione quorum omnia festa mobilia inveniuntur; quae quidem tabula, ex tabulis paschalibus excerpta est, ex quibus infinitae aliae erui possunt pro quibuscumque annis.



TABELLA TEMPORARIA


FESTORUM MOBILIUM











CALENDARIUM

Cyclus epactarum / L.D. / / D.M. / MENSIS


IANUARIUS

* A Kal. 1 OCTAVA NATIVITATIS DOMINI, I classis.
XXIX b IV 2
XXVIII c III 3
XXVII d Prid. 4
XXVI e Non. 5 Commemoratio S. Telesphori Papae et Mart., Comm.
25 xxv f VIII 6 IN EPIPHANIA DOMINI, I classis.
XXIV g VII 7
XXIII A VI 8
XXII b v 9
XXI c IV 1O
xx d III n Commemoratio S. Hygini Papae et Mart., Comm.
XIX e Prid. 12
XVIII f Idib. r3 In Commemoratione Baptismatis D. N. I. C, II classis.
XVII g XIX M S. Hilarii Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis.
Commemoratio S. Felicis Presb. et Mart.
XVI A XVIII 15 S. Pauli primi Eremitae, Conf., III classis.
Commemoratio S. Mauri Abb.
xv b XVII 16 S. Marcelli I Papae et Mart., III classis.
XIV c XVI 17 S. Antonii Abb., III classis.
XIII d xv 18 Commemoratio S. Priscae Virg. et Mari., Comm.
XII e XIV *9 Commemoratio Ss. Marii, Marthae, Audifacis et Abachum Mm.,
Comm.
Commemoratio S. Canuti Regis, Mart.
XI f XIII 20 Ss. Fabiani Papae et Sebastiani Mm., III classis.
x g XII 21 S. Agnetis Virg. et Mart., III classis.
IX A XI 22 Ss. Vincentii et Anastasii Mm., III classis.
VIII b x 23 S. Raymundi de Penafort Conf., III classis.
Commemoratio S. Emerentianoe Virg. et Mart.
VII c IX 24 S. Timothei Ep. et Mart., III classis.
VI d VIII 25 In Conversione S. Pauli Ap., III classis.
Commemoratio S. Petri Ap.
v e VII 26 S. Polycarpi Ep. et Mart., III classis.
IV f VI 27 S. Ioannis Chrysostomi Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis.
III g v 28 S. Petri Nolasci Conf., III classis.
Commemoratio S. Agnetis Virg. et Mart. secundo.
II A IV 29 S. Francisci Salesii Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis.
I b III 3° S. Martinae Virg. et Mart., III classis.


* c
Prid. 31 S. Ioannis Bosco Conf., III classis.
Dominica inter octavam Nativitatis Domini et Epiphaniam
vel, ea
deficiente, die 2 ianuarii: Sanctissimi Nominis Iesu, II classis.
Dominica I post Epiphaniam:  S. Familiae, Iesu, Mariae, Ioseph, II classis.


FEBRUARIUS

XXIX d Kal. S. Ignatii Ep. et Mart., III classis.
XXVIII c IV 2 In Purificatione B. Mariae Virg., II classis.
XXVII f III 3 Commemoratio S. Blasii Ep. et Mart., Comm.
25 XXVI g Prid. 4 S. Andreae Corsini Ep. et Conf., III classis.
XXV XXIV A Non. 5 S. Agathae Virg. et Mart., III classis.
XXIII b VIII 6 S. Titi Ep. et Conf., III classis.
Commemoratio S. Dorotheae Virg. et Mart.
xxn c VII 7 S. Romualdi Abb., III classis.
XXI d VI 8 S. Ioannis de Matha Cont*., III classis.
xx e V 9 S. Cyrilli Ep. Alex., Conf. et Eccl. Doct., III classis.
Commemoratio S. Apollonia Virg. et Mart.
XIX f IV IO S. Scholasticae Virg., III classis.
XVIII g III II In Apparitione B. Mariae Virg. Immaculatae, III classis.
XVII A Prid. 12 Ss. septem Fundatorum Ordinis Servorum B. Mariae Virg., Confessorum, III classis.
XVI b Idib. *3
xv c XVI 14 Commemoratio S. Valentini Presb. et Mart., Comm.
XIV d xv Commemoratio Ss. Faustini et Iovi tot Mm., Comm.
XIII e XIV 16
XII f XIII 17
XI g XII 18 Commemoratio S. Simeonis Ep. et Mart., Comm.
x A XI 19
IX b x 20
VIII c IX 21
VII d VIII 22 Cathedrae S. Petri Ap., II classis.
Commemoratio S. Pauli Ap.
VI e VII 23 S. Petri Damiani Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis.
v f VI 24 S. Matthiae Ap., II classis.
IV g v 25
III A IV 26
II b III 27 S. Gabrielis a Virgine Perdolente, Conf., III classis.
I c Prid. 28

In anno bissextili mensis februarius est dierum 29, et festum S. Matthiae celebratur die 25 februarii ac festum S. Gabrielis a Virg. Perdolente die 28 februarii, et bis dicitur Sexto Kalendas, id est die 24 et die 25; et littera dominicalis, quae assumpta fuit in mense ianuario, mutetur in praecedentem: ut, si in ianuario littera dominicalis fuerit A, mutetur in praecedentem, quae est g, etc, et littera f bis servit, 24 et 25.


MARTIUS


* d
Kal.
1 XXIX e VI
2 XXVIII f v
3 XXVII g IV
4 S. Casimiri Conf., III classis.
Commemoratio S. Lucii I Papa et Mart.
XXVI A III 5 25 xxv


b Prid.


6 Ss. Perpetuae et Felicitatis Mm., III classis.
XXIV c Non. 7 S. Thomae de Aquino Conf. et Eccl. Doct., III classis.
XXIII d VIII 8 S. Ioannis a Deo Conf., III classis.
XXII e VII 9 S. Franciscae Romanae Vid., III classis.
XXI f VI 10 Ss. Quadraginta Martyrum, III classis.
xx g V i "
XIX A IV 12 S. Gregorii I Papae, Conf. et Eccl. Doct., III classis.
XVIII b III 13
XVII c Prid. 14
XVI d Idib. 15
xv e XVII 16
XIV f XVI *7 S. Patricii Ep. et Conf., III classis.
XIII g xv 18 S. Cyrilli Ep. Hierosolymitana Conf. et Eccl. Doct., III classis.
XII A XIV J9 S. IOSEPH, SPONSI B. MARIAE VIRG., Conf. et Eccl. univ. Patroni, I classis.
XI b XIII 20
x c XII 21 S. Benedicti Abb., III classis.
IX 1 d j XI 22
VIII e X 23
VII f IX 24 S. Gabrielis Archang., III classis.
VI g VIII 25 ANNUNTIATIO B. MARIAE VIRG., I classis.
V A VII 26
IV b VI 27 S. Ioannis Damasceni Conf. et Eccl. Doct., III classis.
III c v 28 S. Ioannis de Capistrano Conf., III classis.
II d IV 29
I e III 3°

» f
Ptid.
31

Feria VI post dominicam I Passionis : Commemoratio septem Dolorum B. Mariae Virg., Comm.


APRILIS

XXIX g Kal. 1
XXVIII A IV 2 S. Francisci de Paula Conf., III classis.
XXVII b III 3 25
XXVI c Prid. 4 S. Isidori Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis.
XXV XXIV d Non. 5 S. Vincentii Ferrerii Conf., III classis.
XXIII e VIII 6
XXII f VII 7
XXI


g VI


8 xx



A V


9 XIX


b IV


IO







XVIII


c III


11


S. Leonis I Papae, Conf. et Eccl. Doct., III classis.





XVII


d Prid.


12







XVI


e Idib.


r3


S. Hermenegildi Mart., III classis.




xv


f XVIII


!4


S. Iustini Mart., III classis.
Commemoratio Ss. Tiburtii, Valeriani et Maximi Mm.
XIV g XVII 15
XIII A XVI 16
XII b XV 17 Commemoratio S. Aniceti Papae et Mart., Comm.
XI c XIV 18
x d XIII *9
IX e XII 20
VIII f XI 21 S. Anselmi Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis.
VII g x 22 Ss. Soteris et Caii Pp. et Mm., III classis.
VI A IX 23 Commemoratio S. Georgii Mart., Comm.
v b VIII 24 S. Fidelis de Sigmaringa Mart., III classis.
IV c VII 25 Litania maior. - S. Marci Evangelistae, II classis.
III d VI 26 Ss. Cleti et Marcellini Pp. et Mm., III classis.
II e v 27 S. Petri Canisii Conf. et Eccl. Doct., III classis.
I f IV 28 S. Pauli a Cruce Conf., III classis.
* g III 29 S. Petri Mart., III classis.


XXIX A Prid. 3° S. Catharinae Senensis Virg., III classis.


MAIUS

XXVIII b Kal. S. IOSEPH OPIFICIS, SPONSI B. MARIAE VIRG., Conf., I classis.
XXVII c VI 2 S. Athanasii Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis.
XXVI d V 3 Commemoratio Ss. Alexandri, Eventii et Theodult Mm., ac S. luvenalis Ep. et Conf., Comm.
25 xxv e IV 4 S. Monicae Vid., III classis.
XXIV f III 5 S. Pii V Papae et Conf., III classis.
XXIII g Prid. 6
XXII A Non. 7 S. Stanislai Ep. et Mart., III classis.
XXI b VIII 8
xx c vii 9 S. Gregorii Nazianzéni Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis,.
xix d vi 10 S. Antonini Ep. et Conf., III classis.
Commemoratio Ss. Gordiani et Epimachi Mm.
xvm e v 11 Ss. Philippi et Iacobi App., II classis.
xvii f iv 12 Ss. Nerei, Achillei et Domitillae Virg., atque Pancratii, Mm., III classis




xvi


g iii


13


S. Roberti Beliarmino Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis.




xv


A Prid.


14


Commemoratio S. Bonifatii Mart., Comm.




xiv


b Idib.





S. Ioannis Baptistae de la Salle Conf., III classis.




xiii


c xvii


16


S. Ubaldi Ep. et Conf., III classis.




xii


d xvi


17


S. Paschalis Baylon Conf., III classis.




xi


e xv


18


S. Venantii Mart., III classis.




x f


xiv


19


S. Petri Caelestini Papae et Conf., III classis.
















Commemoratio S. Pudentianae Virg.




ex


g xiii


20


S. Bernardini Senensis Conf., III classis.




viii


A xii


21







vii


b xi


22







vi


c x


23







v d


ix


24







iv


e viii


25


S. Gregorii VII Papae et Conf., III classis.
















Commemoratio S. Urbani I Papae et Mart.




tu-


f vii


26


S. Philippi Nerii Conf., III classis.
















Commemoratio S. Eleutherii Papae et Mart.




li


g vi


27


S. Bedae Venerabilis Conf. et Eccl. Doct., III classis.















Commemoratio S. Ioannis I Papae et Mart.




i A


v 28


S. Augustini Ep. et Conf., III classis.




* b


iv


29


S. Maríae Magdalenae de Pazzis Virg., III classis.




xxix


c iii





Commemoratio S. Felicis I Papae et Mart., Comm.




xxviii


d Prid.


31


B. Maríae Virg. Reginae, II classis.
















Commemoratio S. Petronillae Virg.

















IUNIUS




xxvii


e Kal.


I S. Angelae Mericiae Virg., III classis.




25 xxvi


f iv


2 Commemoratio Ss.. Marcellini, Petri atque Erasmi Ep., Mm., Comm.




xxv xxiv


g iii


3 xxiii


A Prid.


4 S. Francisci Caracciolo Conf., III classis.




xxn


b Non.


5 S. Bonifatii Ep. et Mart., III classis.




xxi


c viii


6 S. Norberti Ep. et Conf., III classis.




xx


d vii


7 xix


e vi


8 xviii


f v


9 Commemoratio Ss. Primi et Feliciani Mm., Comm.




xvii


g iv



IO


S. Margaritae Reg., Vid., III classis.




xvi


A iii


n S. Barnabae Ap., III classis.




xv


b Prid.


12


S. Ioannis de S. Facundo Conf., III classis.
















Commemoratio Ss. Basilidis, Cyrini, Naboris et Naqarii Mm.




xiv


c Idib.


*3


S. Antonii de Padua Conf. et Eccl. Doct., III classis.




xiii


d xviii


m S. Basilii Magni Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis.




xii


e xvii



I5


Commemoratio Ss. Viti, Modesti atque Crescentiae Mm., Comm.




xi


f xvi


16






x g


xv



J7


S. Gregorii Barbadici Ep. et Conf., III classis.




ix


A xiv


18


S. Ephraem Syri Diaconi, Conf. et Eccl. Doct., III classis.
















Commemoratio Ss. Marci et Marcelliani Mm.




viii


b xiii


*9


S. Iúlianae de Falconeriis Virg., III classis.















Commemoratio Ss. Gervasii et Protasii Mm.




vii


c xii


20


Commemoratio S. Silvestri Papae et Mart., Comm.




vi


d xi


21


S. Aloisii Gonzagae Conf., III classis.




v e


x 22


S. Paulini Ep. et Conf., III classis.




iv


f ix


23


Vigilia, II classis.





HI


g VIII


24


IN NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTAE, I classis.




n A



VII


25


S. Gulielmi Abb., III classis.




I b



VI


26


Ss. Ioannis et Pauli Mm., HI classis.







c v


27








XXIX


d IV


28


Vigilia, II classis.





XXVIII


e III


29


SS. PETRI ET PAULI APP., I classis.





XXVII


f Prid.


30


In Commemoratione S. Pauli Ap., III classis.















Commemoratio S. Petri Ap.


IULIUS




XXVI


g Kal.


I PRETIOSISSIMI SANGUINIS D. N. I. C, I classis.




25 XXV


A VI


2 In Visitatione B. Mariae Virg., II classis. Commemoratio Ss. Processi et Martiniani Mm.





XXIV


b v


3 S. Irenaei Ep. et Mart., HI classis.




XXIII


c IV



4 XXII


d ni


5 S. Antonii Mariae Zaccaria Conf., HI classis.




XXI


e Prid.


6 xx


f Non.


7 Ss. Cyrilli et Methodii Epp. et Cc, HI classis.





XIX


g VIII


8 S. Elisabeth Reg., Vid., HI classis.




xvin



A VII


9 XVII


b VI


IO


Ss. septem Fratrum Mm., ac Ss. Rufinae et Secundae Vv. et Mm., III classis.




XVI


c v


11


Commemoratio S. Pii I Papae et Mart., Comm.




xv


d IV


12


S. Ioannis Gualberti Abb., m classis. Commemoratio Ss. Naboris et Felicis Mm.





XIV


e III


*3







XIII


f Prid.


14


S. Bonaventurae Ep., Conf. et Eccl. Doct., HI classis.





XII


g Idib.


15


S. Henrici Imperatoris, Conf., HI classis.





XI


A XVII


16


Commemoratio B. Maria Virg. de Monte Carmelo, Comm.




x b



XVI


17


Commemoratio S. Alexii Conf., Comm.




IX


c xv


18


S. Camilli de Lellis Conf., HI classis.

Commemoratio Ss. Symphorosae et septem eius filiorum Mm.





VIII


d XIV


*9


S. Vincentii a Paulo Conf., HI classis.





VII


e XIII


20


S. Hieronymi AEmiliani Conf., HI classis. Commemoratio S. Margarita Virg. et Mart.





VI


f XII


21


S. Laurentii de Brundusio Conf. et Eccl. Doct., in classis. Commemoratio S. Praxedis Virg.




v g



XI


22


S. Mariae Magdalenae Paenitentis, HI classis.




IV


A x


23


S. Apollinaris Ep. et Mart., HI classis. Commemoratio S. Liborii Ep. et Conf.





III


b IX


24


Commemoratio S. Christina Virg. et Mart., Comm.




u c



VIII


25


S. Iacobi Ap., II classis.















Commemoratio S. Christophori Mart.




I d



VII


26


S. Annae Matris B. Mariae Virg., II classis.




* e



VI


27


Commemoratio S. Pantaleonis Mart., Comm.




XXIX


f v


28


Ss. Nazarii et Celsi Mm., Victoris I Papae et Mart., ac Innocentii I Papae et Conf., HI classis.





XXVIII


g IV


29


S. Marthae Virg., III classis.















Commemoratio Ss. Felicis, Simplicii, Faustini et Beatricis Mm.





XXVII


A III





Commemoratio Ss. Abdon et Sennen Mm., Comm.




25 XXVI


b Prid.





S. Ignatii Conf., III classis.


AUGUSTUS




xxv


c Kal.


! Commemoratio Ss. Machabaorum Mm., Comm.





XXIV


d IV


2 S. Alfonsi Mariae de Ligorio Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis. Commemoratio S. Stephani l Papa et Mart.




xxn


e III



3 XXI


f Prid.


4 S. Dominici Conf., III classis.




xx


g Non.


5 In Dedicatione S. Maríae ad Nives, III classis.





XIX


A VIII


6 In Transfiguratione D. N. I. C, II classis.
















Commemoratio Ss. Xysti U Papa, Felicissimi et Agapiti Mm.




XVIII


b VII


7 S. Caietani Conf., III classis.
















Commemoratio S. Donati Ep. et Mart.





XVII


c VI


8 S. Ioannis Maríae Vianney Conf., III classis.
















Commemoratio Ss. Cyriaci, Largi et Smaragdi Mm.





XVI


d V


9 Vigilia, III classis, Commemoratio S. Romani Mart.




xv


e IV



IO


S. Laurentii Mart., II classis.




XIV


f III


n Commemoratio Ss. Tiburtii et Susanna Virg., Mm., Comm.





XIII


g Prid.


12


S. Clarae Virg., III classis.





XII


A Idib.


13


Commemoratio Ss. Hippolyti et Cassiam Mm., Comm.





XI


b XIX


M Vigilia, II classis, Commemoratio S. Eusebii Conf.




x c



XVIII


15


IN ASSUMPTIONE B. MARIAE VIRG., I classis.




IX


d XVII


16


S. Ioachim, Patris B. Maríae Virg., Conf., II classis.





VIII


e XVI


r7


S. Hyacinthi Conf., III classis.





VII


f xv


18


Commemoratio S. Agapiti Mart., Comm.





VI


g XIV


x9


S. Ioannis Eudes Conf., III classis.




v A



XIII


20


S. Bernardi Abbatis et Eccl. Doct., III classis.




IV


b XII


21


S. Ioannae Franciscae Frémiot de Chantal Vid., III classis.





III


c XI


22


Immaculati Cordis B. Maríae Virg., II classis.
















Commemoratio Ss. Timothei et Soc. Mm.




n d


x 23


S. Philippi Benitii Conf., III classis.




I e



IX


24


S. Bartholomaei Ap., II classis.




* f



VIII


25


S. Ludovici Regis, Conf., III classis.




XXIX


g VII


26


Commemoratio S. Zephyrini Papa et Mart., Comm.





XXVIII


A VI


27


S. Iosephi Calasanctii Conf., III classis.




XXVII


b v


28


S. Augustini Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis.
















Commemoratio S. Hermetis Mart.





XXVI


c IV


29


In Decollatione S. Ioannis Bapt., III classis.















Commemoratio S. Sabina Mart.




25 xxv


d III





S. Rosae Limanae Virg., III classis.
















Commemoratio Ss. Felicis et Adaucti Mm.





XXIV


e Prid.


31


S. Raymundi Nonnati Conf., III classis.

















SEPTEMBER




XXIII


f Kal.


! Commemoratio S. AEgidii Abb., Comm.
















Commemoratio Ss. duodecim Fratrum Mm.





XXII


g IV


2 S. Stephani Regis, Conf., III classis.




XXI


A III


3 S. Pii X Papae et Conf., III classis.




xx


b Prid.



4 XIX


c Non.


5 S. Laurentii Iustiniani Ep. et Conf., III classis.




XVIII


d VIII



6 XVII


e VII


7 XVI


f VI


8 In Nativitate B. Maríae Virg., II classis.
















Commemoratio S. Hadriani Mart.




xv


g V


9 Commemoratio S. Gorgonii Mart., Comm.





XIV


A IV


IO


S. Nicolai de Tolentino Conf., III classis.




XIII


b III


11


Commemoratio Ss. Proti et Hyacinthi Mm., Comm.





XII


c Prid.


12


Sanctissimi Nominis B. Maríae Virg., III classis.





XI


d Idib.


*3






x e



XVIII


M In Exaltatione S. Crucis, II classis.




IX


f XVII





Septem Dolorum B. Maríae Virg., II classis.
















Commemoratio S. Nicomedis Mart.





VIII


g XVI


16


Ss. Cornelii Papae et Cypriani Ep., Mm., III classis.















Commemoratio Ss. Euphemia, Virg., Lucia et Geminiani Mm.





VII


A XV





Commemoratio Impress. Ss. Stigmatum S. Francisci Conf., Comm.




VI


b XIV


18


S. Iosephi de Cupertino Conf., III classis.




V c



XIII


!9


Ss. Ianuarii Ep. et Sociorum Mm., III classis.




IV


d XII


20


Commemoratio Ss. Eustachii et Sociorum Mm., Comm.





III


e XI


21


S. Matthaei Ap. et Evangelístae, II classis.





II


f X


22


S. Thomae de Villanova Ep. et Conf., III classis.
















Commemoratio Ss. Mauritii et Soc. Mm.




I g



IX


23


S. Lini Papae et Mart., III classis.
















Commemoratio S. Thecla Virg. et Mart.





* A


VIII


24


Commemoratio B. Maria Virg. a Mercede, Comm.




XXIX


b VII


25








XXVIII


c VI


26


Commemoratio Ss. Cypriani et lustina Virg., Mm., Comm.





XXVII


d v


27


Ss. Cosmae et Damiani Mm., III classis.





25 XXVI


e IV


28


S. Wenceslai Ducis, Mart., III classis.





XXV XXIV


f III


29


IN DEDICATIONE S. MICHAËLIS ARCH., I classis.





XXIII


g Prid.


30


S. Hieronymi Presb., Conf. et Eccl. Doct., III classis.

















OCTOBER




XXII


A Kal.


i Commemoratio S. Remigii Ep. et Conf., Comm.




XXI


b VI


2 Ss. Angelorum Custodum, III classis.




xx


c v


3 S. Teresiae a Iesu Infante Virg., III classis.





XIX


d IV


4 S. Francisci Conf., III classis.




XVIII


e III


5 Commemoratio Ss. Placidi et Sociorum Mm., Comm.





XVII


f Prid.


6 S. Brunonis Conf., III classis.




XVI


g Non.


7 B. Mariae Virg. a Rosario, II classis.















Commemoratio S. Marci Papa et Conf.




xv



A VIII


8 S. Birgittae Vid., III classis.
















Commemoratio Ss. Sergii, Bacchi, Marcelli et Apuleii Mm.




XIV


b VII


9 S. Ioannis Leonardi Conf., III classis.
















Commemoratio Ss. Dionysii Ep., Rustici et Eleutherii Mm.





XIII


c VI


IO


S. Francisci Borgiae Conf., III classis.




XII


d V


n Maternitatis B. Mariae Virg., II classis.





XI


e IV


12







x f



III


r3


S. Eduardi Regis, Conf., III classis.




IX


g Prid.


M S. Callisti I Papae et Mart., III classis.





VIII


A Idib.


15


S. Teresiae Virg., HI classis.





VII


b XVII


16


S. Hedwigis Vid., III classis.





VI


c XVI


J7


S. Margaritae Mariae Alacoque Virg., III classis.




v d



XV


18


S. Lucae Evangelístae, II classis.




IV


e XIV


*9


S. Petri de Alcantara Conf., III classis.





III


f XIII


20


S. Ioannis Cantii Conf., III classis.





II


g XII


21


Commemoratio S. Hilarionis Abb., Comm.
















Commemoratio Ss. Ursula ac Soc. Vv. et Mm.





I A


XI


22







* b


x 23


S. Antonii Mariae Claret Ep. et Conf., HI classis.





XXIX


c IX


24


S. Raphaëlis Archang., III classis.





XXVIII


d VIII


25


Commemoratio Ss. Chrysanthi et Daria Mm., Comm.





XXVII


e VII


26


Commemoratio S. Evaristi Papa et Mart., Comm.





XXVI


f VI


27







25 xxv


g v


28


Ss. Simonis et Iudae App., II classis.





XXIV


A IV


29







XXIII


b III










xxn


c Prid.


31


















Dominica ultima octobris: D. N. IESU CHRISTI REGIS, I classis.

















NOVEMBER




XXI


d Kal.


I OMNIUM SANCTORUM, I classis.




XX


e IV


2 IN COMMEMORATIONE OMNIUM FIDELIUM DEFUNCTORUM, I classis.





XIX


f III


3 XVIII


g Prid.


4 S. Caroli Ep. et Conf., III classis.
















Commemoratio Ss. Vitalis et Agricola; Mm.





XVII


A Non.


5 XVI


b VIII


6 XV


c VII



7 XIV


d VI


8 Commemoratio Ss. Quatuor Coronatorum Mm., Comm.




XIII


e v


9 In Dedicatione Archibasilicae Ss.mi Salvatoris, II classis.
















Commemoratio S. Theodori Mart.





XII


f IV


IO


S. Andreas Avellini Conf., III classis.
















Commemoratio Ss. Tryphonis, Respicii et Nymphae Virg., Mart.





XI


g III


11


S. Martini Ep. et Conf., III classis.
















Commemoratio S. Mennae Mart.




x A


Prid.


12


S. Martini I Papae et Mart., III classis.





IX


b Idib.


!3


S. Didaci Conf., III classis.





VIII


c XVIII





S. Iosaphat Ep. et Mart., III classis.




VII


d XVII


15


S. Alberti Magni Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis.





VI


e XVI


16


S. Gertrudis Virg., III classis.




v f


xv



J7


S. Gregorii Thaumaturgi Ep. et Conf., III classis.




IV


g XIV


18


In Dedicatione Basilicarum Ss. Petri et Pauli App., III classis.





III


A XIII


!9


S. Elisabeth Vid., III classis.
















Commemoratio S. Pontiani Papae et Mart.




n b



XII


20


S. Felicis de Valois Conf., III classis.




I c



XI


21


In Praesentatione B. Mariae Virg., III classis.




* d


x 22


S. Caeciliae Virg. et Mart., III classis.





XXIX


e IX


23


S. Clementis I Papae et Mart., III classis.
















Commemoratio S. Felicitatis Mart.





XXVIII


f VIII


24


S. Ioannis a Cruce Conf. et Eccl. Doct., III classis.
















Commemoratio S. Chrysogoni Mart.





XXVII


g VII


25


S. Catharinae Virg. et Mart., III classis.





25 XXVI


A VI


26


S. Silvestri Abb., III classis.
















Commemoratio S. Petri Alexandrini Ep. et Mart.





XXV XXIV


b v


27






XXIII


c IV


28








XXII


d III


29


Commemoratio S. Saturnini Mart., Comm.





XXI


e Prid.


30


S. Andreae Ap., II classis.

















DECEMBER




xx


f Kal.


1 XIX


g IV


2 S. Bibianae Virg. et Mart., III classis.





XVIII


A III


3 S. Francisci Xaverii Conf., III classis.




XVII


b Prid.


4 S. Petri Chrysologi Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis.
















Commemoratio S. Barbaro; Virg. et Mart.





XVI


c Non.


5 Commemoratio S. S abba Abb., Comm.




xv


d VIII


6 S. Nicolai Ep. et Conf., III classis.





XIV


e VII


7 S. Ambrosii Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis.




XIII


f VI


8 IN CONCEPTIONE IMMACULATA B. MARIAE VIRG., I classis.





XII


g v


9 XI


A IV


IO


Commemoratio S. Melchiadis Papae et Mart., Comm.




x b



III


11


S. Damasi I Papae et Conf., III classis.




IX


c Prid.


12






viii


d Idib.


!3


S. Luciae Virg. et Mart., III classis.




vii


e xix


*4







vi


f xviii


15







v g


xvii


16


S. Eusebii Ep. et Mart., III classis.




rv


A xvi


*7







iii


b xv


18







n c


xiv


*9







i d


xra


20







* e


xii


21


S. Thomae Ap., II classis.




xxix


f xi


22






xxviii


g x


23







xxvii


A ix


24


Vigilia, I classis.




xxvi


b viii


*5


IN NATIVITATE DOMINI, I classis cum oct.















In secunda Missa: Commemoratio S. Anastasio! Mart.




25 xxv


c vii


26


II dies infra octavam Nativitatis Domini: S. Stephani Protomart., II classis.




xxiv


d vi


27


III dies infra octavam Nativitatis Domini: S. Ioannis Ap. et Evangelistae, II classis.




xxiii


e v


28


IV dies infra octavam Nativitatis Domini: Ss. Innocentium Martyrum, II classis.




xxii


f iv


29


De V die infra octavam Nativitatis Domini, II classis.
















Commemoratio S. Thoma Ep. et Mart.




xxi


g iii





De VI die infra octavam Nativitatis Domini, II classis.




19 xx


A Prid.


31


De VII die infra octavam Nativitatis Domini, II classis.
















Commemoratio S. Silvestri I Papa et Conf.
















Haec epacta 19 nigra numquam est in usu, nisi quando eodem anno concurrit cum aureo numero xix.



























RITUS SERVANDUS

IN CELEBRATIONE MISSAE





I - De praeparatione sacerdotis celebraturi

Sacerdos Missam celebraturus orationi aliquantulum vacet, precibus inferius positis ad libitum adhibitis. Deinde accedit ad locum in sacristia vel alibi praeparatum, ubi paramenta, aliaque ad celebrationem necessaria habentur, accipit missale, perquirit Missam, perlegit, et signacula ordinat ad ea quae dicturus est. Postea lavat manus, dicens orationem inferius positam. Deinde praeparat calicem (qui debet esse vel aureus vel argenteus, aut saltem habere cuppam argenteam intus inauratam, et simul cum patena itidem inaurata, ab Episcopo consecratus), super eius os ponit purificatorium mundum, et super illud patenam cum hostia integra, quam leviter extergit, si opus est, a fragmentis, et eam tegit parva palla linea, tum velo serico; super velo ponit bursam coloris paramentorum intus habentem corporale plicatum, quod ex lino tantum esse debet, nec serico, vel auro in medio intextum, sed totum album, et ab Episcopo, vel alio habente facultatem, simul cum palla benedictum.

2. Quibus ita dispositis, accedit ad paramenta, quae non debent esse lacera, aut scissa, sed integra, et decenter munda, ac pulchra, et ab Episcopo itidem, vel alio facultatem habente, benedicta; ubi calceatus pedibus, et indutus vestibus sibi convenientibus, quarum exterior saltem talum pedis attingat, induit se, dicens ad singula singulas orationes inferius positas.

3. Ac primum accipiens amictum circa extremitates et chordulas, osculatur illud in medio, ubi est crux, et ponit super caput, et mox declinat ad collum, et eo vestium collaria circumtegens, ducit chordulas sub bracchiis, et circumducens per dorsum, ante pectus reducit, et ligat. Tum alba induitur, caput submittens, deinde manicam dexteram bracchio dextero, et sinistram sinistro imponens. Albam ipsam corpori adaptat, elevat ante, et a lateribus hinc inde, et cingulo, per ministrum a tergo sibi porrecto, se cingit. Minister elevat albam super cingulum circumcirca, ut honeste dependeat, et tegat vestes; ac eius fimbrias diligenter aptat, ut ad latitudinem digiti, vel circiter, super terram aequaliter fluat. Sacerdos accipit manipulum, osculatur crucem in medio, et imponit bracchio sinistro. Deinde ambabus manibus accipiens stolam, simili modo deosculatur, et imponit medium eius collo, ac transversando eam ante pectus in modum crucis, ducit partem a sinistro humero pendentem, ad dexteram, et partem a dextero humero pendentem, ad sinistram. Sicque utramque partem stolae extremitatibus cinguli hinc inde ipsi cingulo coniungit. Postremo sacerdos accipit planetam et, convenienter, caput tegit.

4. Si celebrans sit Episcopus, vel Abbas benedictus habens usum pontificalium, non ducit stolam ante pectus in modum crucis, sed sinit hinc inde utrasque extremitates pendere; et antequam accipiat stolam, accipit parvam crucem pectoralem, quam osculatur, et collo impositam sinit ante pectus chordulis pendere. Manipulum quoque non accipit ante stolam, nisi in Missis defunctorum, sed accipit ad altare, cum in confessione dicit Indulgentiam, illumque prius osculatur.

5. Si sit Episcopus, vel abbas, ut supra, et solemniter celebret, accipit paramenta et alia, ut in Pontificali et Coeremoniali.





II - De ingressu sacerdotis ad altare

Sacerdos, omnibus paramentis indutus, accipit manu sinistra calicem, ut supra praeparatum, quem portat elevatum ante pectus, bursam manu dextera super calicem tenens, et facta reverentia Cruci, vel imagini illi, quae in sacristia erit, accedit ad altare, ministro cum missali et aliis ad celebrandum necessariis (nisi ante fuerint praeparata) praecedente, superpelliceum induto. Procedit autem oculis demissis, incessu gravi, erecto corpore. Si vero contigerit eum transire ante altare maius, faciat ad illud reverentiam. Si ante locum Sacramenti, genuflectat. Si ante altare ubi celebretur Missa, in qua elevatur, vel tunc ministratur Sacramentum, similiter genuflectat, et detecto capite illud adoret, nec ante surgat quam celebrans deposuerit calicem super corporale.

2. Cum pervenerit ad altare, stans ante illius infimum gradum, caput detegit, biretum ministro porrigit, et altari, seu imagini Crucifixi desuper positae, profunde se inclinat. Si autem in eo sit tabernaculum sanctissimi Sacramenti, genuflectens debitam facit reverentiam. Tunc ascendit ad medium altaris, ubi ad latus Evangelii sistit calicem, extrahit corporale de bursa, quod extendit in medio altaris, et super illud calicem velo coopertum collocat, bursam autem ad latus Evangelii. Si in altari paramenta accipit, hoc idem facit antequam descendat ab altari, ut Missam inchoë't.

3. Si est consecraturus plures hostias pro Communione facienda, quae ob quantitatem super patenam manere non possint, locat eas super corporale ante calicem, aut in aliquo calice consecrato, vel vase mundo benedicto, ponit eas retro post calicem, et alia patena seu palla cooperit.

4. Collocato calice in altari, accedit ad latus Epistolae, et missale super cussino aperit. Deinde rediens ad medium altaris, facta primum Cruci reverentia, vertens se ad latus Epistolae, descendit post infimum gradum altaris, ut ibi faciat confessionem.

5. In Missa solemni missale apertum super altare, calix vero, et alia necessaria praeparentur in credentia cooperta linteo, antequam sacerdos veniat ad altare. Ipse autem procedit cum diacono et subdiacono, qui capite cooperto simul cum eo tenent manus iunctas ante pectus; acolythi vero ante eos deferunt candelabra cum candelis accensis, quat deinde collocantur super cr edent ia: et cum pervenerit ante infimum gradum altaris, ibi medius inter diaconum a dexteris, et subdiaconum a sinistris, antequam ascendat ad altare, facit cum ipsis (ut infra) confessionem.

6. In Missa pontificali omnia serventur, ut in Pontificali et Coeremoniali romano ordinantur: cuius Pontificalis ordinem Episcopus, sive abbas, ut supra, numquam pratermittat, quandocumque cum diacono et subdiacono paratis celebrat.



III - De initio Missae

Sacerdos cum primum descenderit sub infimum gradum altaris, convertit se ad ipsum altare, ubi stans in medio, iunctis manibus ante pectus, extensis et iunctis pariter digitis, et pollice dextero super sinistrum posito in modum crucis (quod semper servatur quando iunguntur manus, praeterquam post Consecrationem), detecto capite, facta prius Cruci vel altari profunda reverentia, vel si in eo sit tabernaculum sanctissimi Sacramenti, facta genuflexione, erectus incipit Missam.

2. Si celebraturus sit coram Summo Pontifice, sistit se ante infimum gradum altaris a latere Evangelii ante ipsum Pontificem, ubigenuflexus exspectat: accepta benedictione, erigit se, et stans aliquantulum versus ad altare, incipit Missam. Si autem sit coram Cardinali, Legato Sedis Apostolica;, aut Patriarcha, Archiepiscopo, et Episcopo in eorum residentiis, vel loco iurisdictionis, stans ante infimum gradum a latere Evangelii ut supra, exspectat: dato signo, facit profundam reverentiam Proelato, et versus ad altare incipit Missam.

3. Si autem solemniter celebrat coram Summo Pontifice aut alio ex Proelatis praedictis in ecclesiis eorum iurisdictionis, stans a sinistris Praelati, facit cum eo confessionem, et alia servat, ut in Pontificali et Coeremoniali romano ordinatur.

4. Stans igitur celebrans ante infimum gradum altaris, ut supra, producens manu dextera a fronte ad pectus signum crucis, dicit intellegibili voce: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen. Et postquam id dixerit, non debet advertere quemcumque in alio altari celebrantem, etiamsi Sacramentum elevet, sed continuate prosequi Missam suam usque ad finem. Quod item observatur in Missa solemni, et simul etiam a ministris.

5. Cum seipsum signat, semper sinistram ponit infra pectus: in aliis benedictionibus cum est ad altare, et benedicit oblata, vel aliquid aliud, ponit eam super altare, nisi aliter notetur. Seipsum benedicens, vertit ad se palmam manus dexterae, et omnibus illius digitis iunctis et extensis, a fronte ad pectus, et ab humero sinistro ad dexterum, signum crucis format. Si vero alios, vel rem aliquam benedicit, parvum digitum vertit ei cui benedicit, ac benedicendo totam manum dexteram extendit, omnibus illius digitis pariter iunctis et extensis: quod in omni benedictione observatur.

6. Postquam dixerit: In nomine Patris, etc. ut supra, iungens iterum manus ante pectus, pronuntiat clara voce antiphonam: Introibo ad altare Dei. Minister retro post eum ad sinistram genuflexus, et in Missa solemni ministri hinc inde stantes prosequuntur: Ad Deum, qui laetificat iuventutem meam. Deinde sacerdos eodem modo stans incipit, et prosequitur cum ministro, vel ministris alternatim psalmum : Iudica me, Deus, usque ad finem, cum Glória Patri. Quo finito, repetit antiphonam Introibo cum ministris, ut supra. Qui psalmus numquam praetermittitur, nisi in Missis defunctorum, et in Missis de Tempore a dominica I Passionis usque ad feriam V in Cena Domini inclusive, in quibus semel tantum dicta antiphona Introibo cum ministris, ut supra, sacerdos statim subiungit. V. Adiutorium nostrum, etc. ut infra. Cum in fine psalmi dicit Glória Patri, etc. caput Cruci inclinat.

7. Repetita antiphona Introibo, dextera manu producens signum crucis a fronte ad pectus, dicit V. Adiutorium nostrum in nomine Dómini. R. Qui fecit caelum et terram. Deinde altari se profunde inclinans, iunctis manibus dicit: Confiteor Deo, ut in Ordine Missae: et prosequitur eodem modo stans inclinatus, donec a ministro, vel ministris dictum sit Misereatur. Cum incipitur a ministris Confiteor, se erigit. Cum dicit: mea culpa, ter pectus dextera manu percutit, sinistra infra pectus posita.

8. Si est coram Pontifice, Cardinali, Legato Sedis Apostolicae, vel Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo in eorum provincia, civitate vel dioecesi constitutis, ubi dicit: vobis, fratres, dicat: tibi, pater; similiter in fine ubi dicit: vos, fratres, dicat: te, pater; quod dicens Summo Pontifici genufléctit, aliis Proelatis profunde se inclinat.

9. Cum minister, et qui intersunt (etiamsi ibi fuerit Summus Pontifex), respondent Confiteor, dicunt tibi, pater, et te, pater, aliquantulum conversi ad celebrantem.

10. Facta a circumstantibus confessione, celebrans stans respondet : Misereatur vestri, etc. Deinde producens manu dextera a fronte ad pectus signum crucis, dicit: Indulgentiam, etc; et si est Episcopus, vel abbas, ut supra, accipit manipulum osculando illum in medio. Et stans inclinatus iunctis manibus prosequitur: Deus, tu conversus, et quae sequuntur in Ordine Missae, clara voce usque ad orationem Aufer a nobis, etc; et cum dicit: Oremus, extendit et iungit manus.

11. Et tunc si coram Summo Pontifice, aut aliis Proelatis, ut supra, celebret, facta Summo Pontifici genuflexione, aliis Proelatis profunda reverentia, accedit ad medium altaris ante infimum gradum, et ibi incipit secreto: Aufer a nobis, ut in Ordine Missae.

12. Aliquando psalmus Iudica me, Deus, cum sua antiphona, confessio cum absolutione, versus sequentes atque orationes Aufer a nobis et Oramus te, Domine, omittenda sunt, ad normam n. 424 rubricarum. His in casibus, celebrans, facta altari debita reverentia, illud ascendit nihil dicens, et disposito calice, altare osculatur, item nihil dicens ; deinde, nisi fiat incensatio altaris, in latere Epistolae incipit antiphonam ad Introitum, ut infra.



IV - De antiphona ad Introitum, Kyrie, eléison et Glória in excelsis

Dum dicit: Aufer a nobis, etc, celebrans iunctis manibus ascendit ad medium altaris, et ibi inclinatus, manibusque item iunctis super eo positis, ita ut digiti parvi dumtaxat frontem, seu medium anterioris partis tabulae, seu mensae altaris tangant, residuo manuum inter altare et se retento, pollice dextero super sinistrum in modum crucis posito (quae omnia semper observantur, cum manus iunctae super altare ponuntur), secreto dicit: Oramus te, Domine, etc, et cum dicit: Quorum reliquiae hic sunt, osculatur altare in medio, manibus extensis aequaliter hinc inde super eo positis : quod semper servatur, quando osculatur altare, sed post Consecrationem pollices ab indicibus non disiunguntur. In omni etiam deosculatione sive altaris, sive libri, sive alterius rei, non producitur signum crucis pollice, vel manu super id quod osculandum est.

2. Osculato altari, accedit ad latus eius sinistrum, id est Epistolae: ubi stans versus altare, et producens a fronte ad pectus signum crucis, incipit intellegibili voce antiphonam ad Introitum et prosequitur iunctis manibus. Cum dicit: Glória Patri, tenens iunctas manus, caput inclinat. Cum repetit antiphonam ad Introitum, non signat se, ut prius, et ea repetita, iunctis manibus ante pectus accedit ad medium altaris, ubi stans versus illud similiter manibus iunctis, dicit eadem voce ter Kyrie, eléison, ter Christe, eléison, et iterum ter Kyrie, eléison alternatim cum ministro. Si minister, vel qui intersunt, celebranti non respondeant, ipse solus novies dicit.

3. Dicto ultimo Kyrie, eléison, sacerdos stans in medio altaris et manus extendens, elevansque usque ad humeros (quod in omni manuum elevatione observatur), voce praedicta incipit, si dicendum sit, Glória in excelsis. Cum dicit Deo, iungens manus, caput Cruci inclinat: quo erecto, stans iunctis manibus ante pectus, prosequitur usque ad finem. Cum dicit Adoramus te, Gratias agimus tibi, et Iesu Christe, Suscipe deprecationem nostram, et iterum Iesu Christe, caput Cruci inclinat. Cum dicit in fine Cum Sancto Spiritu, seipsum a fronte ad pectus signat, interim absolvens: in glória Dei Patris. Amen.

4. In Missa solemni sacerdos facta confessione ascendit cum ministris ad medium altaris; ubi dicto Oramus te, Domine, et osculato altari, ponit incensum in thuribulo, ministrante diacono naviculam, et thuriferario thuribulum; diaconus, parum inclinatus versus celebrantem, dicit: Benedícite, pater reverénde, et osculatur cochlear, et manum celebrantis ante et post. Celebrans ter incensum ponit in thuribulo, dicens interim: Ab illo benedicam, etc, et deposito cochleari producens manu dextera signum crucis super thus in thuribulo, illud benedicit. Postea diaconus dimissa navicula accipit thuribulum, et dat celebranti, osculata prius catenularum summitate, et manu illius dextera: qui, facta Cruci profunda reverentia, eam ter incensat, nihil dicens: et, facta iterum Cruci reverentia, incensat altare, ter ducens thuribulum aquali distantia, prout distribuuntur candelabra, a medio eius usque ad latus Epistola: ubi, demissa manu, thurificat illius postremam partem inferiorem, mox superiorem, bis ducto thuribulo: et conversus ad altare, elevans manum incensat eius planitiem, seu mensam in parte anteriori, ter ducens thuribulum usque ad medium: ubi facta Cruci reverentia, procedendo thurificat aliud latus altaris triplici ductu usque ad latus Evangelii: et pariter incensata inferiori et superiori parte ipsius lateris Evangelii duplici ductu, adhuc stans ibidem, elevat thuribulum, et ter incensat superiorem tabula partem versus medium altaris, ut fecit in latere Epistola: deinde, manu aliquantulum demissa, incensat anteriorem eius partem, seu frontem, ter ducens thuribulum, dum procedit a latere Evangelii usque ad medium altaris, et facta Cruci reverentia, incensat similiter triplici ductu reliquam partem anteriorem usque ad latus Epistola: ubi reddito thuribulo ipsi diacono, ab eo ipse solus incensatur.

5. Si vero in altari fuerint reliquia, seu imagines Sanctorum, incensata Cruce, et facta ei reverentia, antequam discedat a medio altaris, primum incensat eas qua a dexteris sunt, idest a parte Evangelii prope Crucem, bis ducens thuribulum, et iterum facta Cruci reverentia, similiter incensat bis alias, qua sunt a sinistris, hoc est a parte Epistola: deinde prosequitur incensationem altaris ut supra, ter ducens thuribulum in unoquoque latere, etiamsi in eo essent plures reliquia, vel imagines, seu etiam plura, vel pauciora candelabra.

6. Si in altari fuerit tabernaculum sanctissimi Sacramenti, accepto thuribulo, antequam incipiat incensationem, genufléctit, quod item facit quotiescumque transit ante medium altaris.

7. Diaconus et sub diaconus hinc inde assistunt celebranti cum incensat, et cum transeunt ante Crucem, semper genuflectunt. Deinde celebrans, diacono a dexteris eius, subdiacono a dexteris diaconi stantibus in latere Epistola, legit antiphonam ad Introitum et Kyrie, eléison. Cum vero intonat hymnum Glória in excelsis Deo, diaconus et subdiaconus, unus post alium, stant a tergo celebrantis : postea ascendunt ad altare, et hinc inde, diaconus a dexteris, subdiaconus a sinistris, cum celebrante hymnum submissa voce prosequuntur usque ad finem. Quod etiam servatur cum dicitur Credo; et cum dicitur Dóminus vobiscum, oratio, prafatio, et Pater noster, diaconus et subdiaconus similiter stant unus post alterum a tergo celebrantis.

8. In Missis cantatis, si incensationes fiant, celebrans se gerit ut supra pro Missa solemni dictum est; in fine a ministrante incensatur.





Ritus servandus in

celebratione Missae



V - De oratione

Dicto hymno Glória in excelsis, vel, si non sit dicendus, eo omisso, celebrans osculatur altare in medio, manibus hinc inde super eo, ut supra, extensis: tum illis ante pectus iunctis, et demissis ad terram oculis, vertit se a sinistro latere ad dexterum versus populum, hoc est, per eam partem quae respicit latus Epistolae, et extendens, ac iungens manus ante pectus, ut prius, dicit clara voce: Dóminus vobiscum, vel si sit Episcopus: Pax vobis (quod dicitur tantum hoc loco, quando dictus est hymnus Glória in excelsis). R. Et cum spiritu tuo, et iunctis, ut prius, manibus, revertitur per eandem viam ad librum, ubi eas extendens, et iungens ante pectus, caputque inclinans, dicit: Oremus: tum manus ante pectus extendit, digitis simul iunctis, et orationem dicit. Cum dicit Per Dóminum, manus iungit, easque usque ad finem iunctas tenet. Si oratio concludatur Qui tecum vel Qui vivis, manus iungit cum dicit in unitate.

2. Cum in oratione, vel alibi in Missa, pronuntiatur nomen IESU vel MARIAE, itemque cum exprimitur nomen Sancti vel Beáti de quo dicitur Missa aut fit commemoratio, vel Summi Pontificis, sacerdos caput inclinat. Si plures orationes sint dicendae, idem in eis, in voce, extensione manuum, et capitis inclinatione, quod supra dictum est, observatur.

3. Si altare sit ad orientem, versus populum, celebrans versa facie ad populum, non vertit humeros ad altare, cum dicturus est Dóminus vobiscum, Orate, fratres, Ite, missa est, vel daturus benedictionem; sed osculato altari in medio, ibi, expansis et iunctis manibus, ut supra, salutat populum, et dat benedictionem.

4. Quoties in Missa dicenda occurrunt verba Flectamus génua. — Levate, sacerdos, dicto in medio altaris Kyrie, eléison, revertitur ad latus Epistolae, ubi stans ante librum, extensis et iunctis ante pectus manibus, caput inclinans, dicit Oremus, ac deinde: Flectamus génua; et illico, manibus super altare extensis, ut seipsum sustineat, utrumque genu flectit ac, iunctis manibus, per aliquod temporis spatium in silentio orat; deinde dicit: Levate, surgit et, manibus extensis, dicit orationem. Lectionem sequentem eodem modo legit, ut infra de Epistola dicetur.

5. In Missa solemni cum dicitur Dóminus vobiscum et oratio, diaconus et subdiaconus stant retro post celebrantem. Flectamus génua et Levate cantantur a diacono; celebrans omnesque alii utrumque genu flectunt atque orant, ut supra dictum est. Diaconus cantat Flectamus génua antequam genua flectat, Levate autem priusquam surgat.

VI - De Epistola, graduali et aliis usque ad Offertorium

Dictis orationibus, celebrans, positis super librum vel super altare manibus, ita ut palmae librum tangam, vel (ut placuerit) librum tenens, legit Epistolam intellegibili voce, et respondetur a ministro: Deo gratias, et similiter, stans eodem modo, prosequitur graduale, Allelúia, et tractum, ac sequentiam, si dicenda sint. Quibus dictis, sacerdos, in Missis lectis, ipsemet, seu minister portat librum missalis ad alteram partem altaris in latere Evangelii, et dum transit ante medium altaris, caput Cruci inclinat, et missale sic locat, ut posterior pars libri respiciat ipsum latus altaris, et non ad parietem, sive ad partem eius contra se directam.

2. Locato missali in altari, celebrans redit ad medium altaris, ibique stans iunctis manibus ante pectus, levatisque ad Deum oculis, et statim demissis, tum profunde inclinatus, dicit secreto: Munda cor meum, et Iube, Domine, benedicere. Dóminus sit in corde meo, ut in Ordinario. Quibus dictis, vadit ad librum missalis, ubi stans versus illum, iunctis manibus ante pectus, dicit intellegibili voce: Dóminus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. Deinde pollice dexterae manus signo crucis signat primo librum super principio Evangelii, quod est lecturus, postea seipsum in fronte, ore, et pectore, dicens: Sequentia, vel Initium sancti Evangelii, etc, R. Glória tibi, Domine. Tum iunctis iterum manibus ante pectus, stans, ut supra, prosequitur Evangelium usque ad finem. Quofinito, minister, stans in latere Epistolae post infimum gradum altaris, respondet: Laus tibi, Christe, et sacerdos, elevans parumper librum, osculatur principium Evangelii, dicens: Per evangelica dicta, etc, praeterquam in Missis defunctorum, et nisi celebret coram Summo Pontifice, Cardinali et Legato Sedis Apostolicae, vel Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo in eorum residentiis, quo casu defertur cuilibet praedictorum osculandus liber, et celebrans tunc non osculatur illum, nec dicit: Per evangelica dicta. Cum autem nominatur IESUS, caput versus librum inclinat; et eodem modo versus librum genufléctit, cum in Evangelio est genuflectendum.

3. Dicto Evangelio, stans in medio altaris versus Crucem, elevans et extendens manus, incipit (si dicendum sit) Credo; cum dicit: in unum Deum, iungit manus, et caput Cruci inclinat; quo erecto, stans ibidem iunctis ante pectus manibus, ut prius, prosequitur usque ad finem. Cum dicit: Iesum Christum, caput Cruci inclinat. Cum dicit: Et incarnatus est, usque ad et Homo factus est inclusive, genufléctit. Cum dicit: simul adoratur, caput Cruci inclinat. Cum dicit: Et vitam venturi saeculi. Amen, producit sibi manu dextera signum crucis a fronte ad pectus.

4. In Missa solemni subdiaconus circa finem ultima orationis accipit ambabus manibus librum Epistolarum, deferens illum supra pectus, et, facta altari genuflexione in medio, vadit ad partem Epistola contra altare, et cantat Epistolam, quam celebrans sedens auscultat. Epistola cantata, celebrans redit ad librum, et subdiaconus facit iterum genuflexionem in medio ac vadit ad celebrantem, et genuflectens osculatur eius manum, et ab eo benedicitur, praterquam in Missis defunctorum. Deinde celebrans legit, submissa voce, graduale, etc, usque ad Munda coi meum exclusive.

5. Postea celebrans in medio altaris exspectat donec subdiaconus missale in latere Evangelii collocaverit et diaconus librum Evangeliorum in medio altaris deposuerit; deinde incensum imponit et benedicit more solito. Postea diaconus, genuflexus in supremo gradu, inclinatus dicit Munda cor meum, et accipiens librum Evangeliorum de altari, petit benedictionem a celebrante similiter genuflexus in superiori gradu altaris; et osculata illius manu, praecedentibus thuriferario, et duobus acolythis cum candelabris accensis de credentia sumptis, vadit cum subdiacono a sinistris ad locum Evangelii contra altare versus populum, ubi, subdiacono librum tenente, medio inter duos acolythos tenentes candelabra accensa, dicit: Dóminus vobiscum, iunctis manibus. Cum dicit: Sequentia, etc. signat librum in principio Evangelii, frontem, os et pectus: postea ter librum incensat, hoc est, iri medio, a dexteris, et a sinistris, et prosequitur Evangelium, iunctis manibus. Interim celebrans post datam diacono benedictionem, retrahens se ad latus Epistola, ibi stat, iunctis manibus. Et cum diaconus dicit: Sequentia sancti Evangelii, sacerdos etiam signat se: et cum nominatur IESUS, caput inclinat. F init o Evangelio sacerdos osculatur librum a subdiacono sibi delatum, dicens: Per evangelica dicta, etc, et a diacono ter incensat ur. Si sit coram Proelato in sua residentia, liber defertur ad Proelatum, ut supra, et ille incensatur, ut in Caeremoniali. Postea, stans in medio altaris versus ad Crucem, incipit, si dicendum sit, Credo, stantibus post eum diacono et subdiacono, deinde ad altare accedentibus et cum eo prosequentibus, ut dictum est ad Glória in excelsis.

6 Si autem sit pradicandum, concionator, finito Evangelio, praedicet, et sermone, sive concione expleta, dicatur Credo vel, si non sit dicendum, cantetur antiphona ad Offertorium.

7. Cum vero in symbolo cantatum fuerit: Et incarnatus est, diaconus, accepta bursa de credentia, ambabus manibus eam defert elevat am cum solitis reverentiis ad medium altaris, in quo explicat corporale, et revertitur ad celebrantem. Cum non dicitur Credo, subdiaconus defert bursam simul cum calice, ut infra dicetur.

8. In Missis cantatis Epistola a ministrante cani potest; secus sufficit ut legatur a celebrante, qui tamen potest Epistolam more solito canere. Si incensat ione s fiant, celebrans antequam dicat Munda cor meum, in medio altaris incensum ponit et benedicit, et post verba Sequentia vel Initium sancti Evangelii, etc. ter missale incensat; postquam autem Evangelium cantaverit, celebrans non incensatur.

VII - De antiphona ad Offertorium et aliis usque ad Canonem

Dicto symbolo, vel, si non sit dicendum, post Evangelium vel homeliam, celebrans altare osculatur in medio, et iunctis manibus ante pectus ibidem a manu sinistra ad dexteram (ut dictum est supra), vertit se ad populum, et extendens ac iungens manus dicit: Dóminus vobiscum, et iunctis manibus revertitur per eandem viam ad medium altaris, ubi extendens et iungens manus, caputque Cruci inclinans, dicit Oremus: tum iunctis, ut prius, manibus, dicit antiphonam ad Offertorium, et omnia quae usque ad finem Missae in medio altaris dicenda sunt, dicit ibidem stans versus ad altare, nisi ubi aliter ordinatur.

2. Antiphona ad Offertorium absoluta, discooperit calicem et ad latus Epistolae sistit, et manu dextera amovet parvam pallam desuper hostiam, accipit patenam cum hostia, et ambabus manibus usque ad pectus eam elevatam tenens, oculis ad Deum elevatis, et statim demissis, dicit: Suscipe, sancte Pater, etc.

3. Si fuerint aliae hostiae non super patenam, sed super corporale, vel in alio calice, seu vase pro Communione populi consecrandae, calicem illum, seu vas dextera discooperit, et intentionem suam etiam ad illas offerendas et consecrandas dirigens, dicit ut supra: Suscipe, etc. ut in Ordine Missae. Quo dicto, patenam utraque manu tenens, cum ea facit signum crucis super corporale, et deponit hostiam circa medium anterioris partis corporalis ante se, et patenam ad manum dexteram aliquantulum subtus corporale; quam, exterso calice, ut dicetur, cooperit purificatorio. Si autem adsit vas seu calix cum aliis hostiis, ipsum cooperit alia patena, vel palla.

4. Deinde in latere Epistolae accipit calicem, purificatorio extergit, et sinistra tenens illius nodum, accipit ampullam vini de manu ministri (qui osculatur ipsam ampullam, non autem manum celebrantis) et ponit vinum in calicem. Deinde, eodem modo tenens calicem, producit signum crucis super ampullam aquae, et dicit: Deus, qui humanae substantiae, et infundens parum aquae in calicem prosequitur: Da nobis per huius aquae et vini mysterium, etc. Si vero celebrat pro defunctis, non facit signum crucis super aquam, sed imponit absque benedictione, dicens orationem ut supra.

5. Imposita aqua in calice et finita oratione praedicta, accipit manu dextera calicem discoopertum; et stans ante medium altaris, ipsum ambabus manibus elevatum tenens, videlicet cum sinistra pedem, cum dextera autem nodum infra cuppam, internis ad Deum oculis offert, dicens: Offerimus tibi, Domine, etc. Qua oratione dicta, facit signum crucis cum calice super corporale, et ipsum in medio post hostiam collocat, et palla cooperit. Deinde, iunctis manibus super altare positis, aliquantulum inclinatus dicit secreto: In spiritu humilitatis, etc. Postea erectus, elevans oculos, manusque expandens, easque, in altum porrectas, statim iungens ante pectus (quod semper facit quando aliquid est benedicturus) dicit: Veni, sanctificator, etc. Cum dicit: et benedic, signat manu dextera communiter super hostiam et calicem, sinistra posita super altare.

6. Tum, iunctis ante pectus manibus, accedit ad latus Epistolae, ubi stans, ministro aquam fundente, lavat manus, idest, extremitates digitorum pollicis et indicis, dicens psalmum: Lavabo inter innocentes, cum Glória Patri, etc; qui versus Glória Patri praetermittitur in Missis defunctorum, et in Missis de Tempore a dominica I Passionis usque ad feriam V in Cena Domini inclusive.

7. Celebrans, lotis manibus, eas tergit, et, illis ante pectus iunctis, revertitur ad medium altaris, ubi stans, oculosque ad Deum elevans, et statim demittens, manibus iunctis super altare aliquantulum inclinatus, dicit secreto orationem : Suscipe, sancta Trinitas, etc. Qua dicta, manibus hinc inde extensis et super altare positis, osculatur illud in medio; tum, iunctis manibus ante pectus, demissisque oculis ad terram, a sinistra manu ad dexteram vertit se ad populum, et versus eum extendens et iungens manus, dicit voce aliquantulum elata: Orate, fratres, et secreto prosequens: ut meum ac vestrum sacrificium, etc, perficit circulum, revertens, iunctis manibus ante pectus, a manu dextera ad medium altaris. Et responso a ministro, vel a circumstantibus: Suscipiat Dóminus sacrificium de manibus tuis, etc. (alioquin per seipsum, dicens: Sacrificium de manibus meis), ipse celebrans submissa voce dicit : Amen. Et manibus ante pectus extensis, ut fit ad orationem, stans in medio altaris versus librum, dicit absolute sine Oremus et sine alia interpositione orationem, vel orationes secretas. Cum dicit Per Dóminum, iungit manus: cum dicit Iesum Christum, caput inclinat: quod facit in prima oratione, et in ultima, si plures sint dicendae.

8. In conclusione autem ultimae secretae ad verba illa: Per ómnia saecula saeculorum exclusive, sacerdos stans in medio altaris, depositis super eo manibus hinc inde extensis, dicit convenienti et intellegibili voce praefationem. Cum dicit: Sursum corda, manus elevat hinc inde ante pectus extensas. Cum dicit: Gratias agamus, manus iungit; cum dicit: Domino Deo nostro, oculos elevat, et statim Cruci caput inclinat. Responso: Dignum et iustum est, elevatis et extensis ut prius manibus, prosequitur praefationem. Cum dicit: Sanctus, iunctis ante pectus manibus, et inclinatus, eadem voce prosequitur, ministro interim parvam campanulam pulsante. Cum dicit: Benedíctus qui venit in nomine Dómini, etc, erigit se, et signum crucis sibi producit a fronte ad pectus.

9. In Missa solemni, dicto Oremus, diaconus et subdiaconus accedunt ad altare in latus Epistola; diaconus amovet calicem, si est in altari, vel, si est in credentia, ut magis decet, accipit eum de manu subdiaconi, qui illum cum patena et hostia, coopertum palla et velo a collo sibi pendente manu sinistra tenens, et alteram manum superponens velo, ne aliquid decidat, de credentia detulit, comitatus ab acolytho ampullas vini et aquae portante; ipse diaconus calicem detegit, et dat patenam cum hostia celebranti, osculando eius manum: subdiaconus extergit calicem purificatorio; diaconus, accepta ampulla vini de manu subdiaconi, imponit vinum in calice; subdiaconus interim ampullam aquae ostendens   celebranti,   dicit:   Benedícite,   pater reverénde ; qui, facio versus eam signo crucis, dicit orationem: Deus, qui humanae, etc, interim subdiaconus infundit paululum aquae in calicem; diaconus illum celebranti dat, et pedem calicis tangens, seu bracchium dexterum celebrantis sustentans, cum eo dicit: Offerimus tibi, Domine, etc, quem postea positum in altari, ut supra, palla cooperit. Subdiacono deinde stanti in latere Epistolae ponit in dextera manu patenam, quam cooperit extremitate veli ab eius humero pendéntis: qui vadit post celebrantem ante medium altaris, et, facta genuflexione, ibi stat, sustinens eam elevatam usque ad finem orationis dominicae, ut dicetur. In Missis autem defunctorum patena non tenetur a subdiacono.

10. Dicto Veni, sanctificator, ut supra, celebrans, ministrante diacono naviculam, et dicente: Benedícite, pater reverénde, ponit incensum in thuribulo, dicens: Per intercessionem, etc, ut in Ordine Missae. Deinde accepto thuribulo per manum diaconi, nullam tunc faciens Cruci reverentiam incensat oblata, ter ducens thuribulum super calicem et hostiam simul in modum crucis, et ter circum calicem et hostiam, scilicet bis a dextera ad sinistram, et semel a sinistra ad dexteram (diacono interim pedem calicis tenente manu dextera), dispensans verba in qualibet incensatione hoc modo. In prima incensatione: Incensum istud. In secunda: a te benedíctum. In tertia: ascendat ad te, Domine. In quarta: et descendat super nos. In quinta et sexta: misericordia tua. Deinde facta reverentia, incensat Crucem et altare, ut dictum est supra, assistente eodem diacono, interim dicens: Dirigatur, Domine, oratio mea, etc; et cum incensatur Crux, diaconus amovet calicem ad partem Epistola, et, incensata Cruce, reponit in loco suo. Cum reddit thuribulum diacono, dicit: Accendat in nobis, etc. Et incensatur ab eo: deinde diaconus incensat chorum, et postremo subdiaconum tenentem patenam, et ipse diaconus incensatur a thuriferario, et thuriferarius postea incensat acolythos et populum. Celebrans, postquam incensatus fuerit, lavat manus, ministrantibus acolythis ampullam aqua, cum pelvicula et manutergio. In Missa cantata, si incensationes fiant, celebrans se gerit ut in Missa solemni, et in fine incensatur a ministrante, qui postea incensat clerum quoque et populum.

11. Cum dicitur proefatio, diaconus et subdiaconus stant retro post celebrantem: et paulo antequam dicatur Sanctus, accedunt ad altare, ubi cum celebrante hinc inde dicunt Sanctus, et quae sequuntur usque ad Canonem. Deinde diaconus accedit ad sinistram celebrantis, ei assistens dum dicitur Canon, nisi alius sacerdos assistat, quia tunc ipse staret ad dexteram aliquantulum post celebrantem. Subdiaconus vero tunc stat post celebrantem.

VIII - De Canone Missae usque ad Consecrationem

Finita praefatione, ut supra, sacerdos, stans ante medium altaris versus ad illud, extendit et aliquantulum elevat manus, oculisque elevatis ad Deum, et sine mora devote demissis, ac manibus iunctis et super altare positis, profunde inclinatus incipit Canonem, secreto dicens: Te ígitur, etc, ut in Ordine Missae. Cum dicit: Uti accepta habeas et benedicas, etc, prius osculatur altare in medio, deinde erigit se, et stat iunctis manibus ante pectus. Cum dicit : Haec + dona, haec munera, haec sancta + sacrificia, dextera manu signat ter communiter super hostiam et calicem. Deinde, extensis manibus ante pectus, prosequitur: In primis quae tibi offerimus, etc.

2. Ubi dicit: una cum famulo tuo Papa nostro N., exprimit nomen Papae: Sede autem vacante verba praedicta omittuntur. Ubi dicitur: et Antístite nostro N., specificatur nomen Patriarchae, Archiepiscopi, vel Episcopi Ordinarii dioecesis in qua Sacrum facit, et non alterius Superioris, etiamsi celebrans sit omnino exemptus, vel sub alterius Episcopi iurisdictione. Si vero Episcopus Ordinarius illius loci, in quo Missa celebratur, sit vita functus, praedicta verba omittuntur, quae etiam omittuntur ab iis qui Romae celebrant. Si celebrans est Episcopus, Archiepiscopus vel Patriarcha, omissis praedictis verbis, eorum loco dicit: et me indigno servo tuo. Summus autem Pontifex cum celebrat, omissis verbis : una cum famulo tuo Papa nostro N. et Antístite nostro N., dicit: una cum me indigno famulo tuo, quem gregi tuo praeesse voluisti. Et continuam omnes, ut sequitur: et omnibus orthodóxis, etc.

3. Cum dicit: Memento, Domine, elevans et iungens manus usque ad faciem vel pectus, sic iunctis manibus stat paulisper in quiete, demisso aliquantulum capite, faciens commemorationem vivorum Christi fidelium ad suam voluntatem, quorum nomina, si vult, secreto commemorat: non tamen necesse est ea exprimere, sed mente tantum eorum memoriam habeat. Potest etiam celebrans, si pro pluribus orare intendit, ne circumstantibus sit morosus, ante Missam in animo proponere sibi omnes illos, tam vivos quam defunctos, pro quibus in ipsa Missa orare intendit, et hoc loco generaliter unico contextu ipsorum vivorum commemorationem agere, pro quibus ante Missam orare proposuit in Missa.

4. Commemoratione vivorum facta, demissis et extensis, ut prius, manibus, continuat: Et omnium circumstantium, etc. Similiter stans prosequitur: Communicantes. Cum dicit: Iesu Christi, caput inclinat: in conclusione, quando dicit: Per eundem, iungit manus. Cum dicit: Hanc ígitur oblationem, expandit manus simul super oblata, ita ut palmae sint apertae versus ac supra calicem et hostiam, quas sic tenet usque ad illa verba: Per Christum Dóminum nostrum. Tunc enim iungit manus, et sic prosequitur: Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus: et cum dicit: bene + dictam, adscrip + tam, ra + tam, communiter signat ter super hostiam et calicem simul: deinde cum dicit : ut nobis Cor + pus, separatim signat semel super hostiam tantum; et cum dicit: et San + guis, semel super calicem tantum: deinde elevans et iungens manus ante pectus, prosequitur: fiat dilectissimi Filii tui Dómini nostri Iesu Christi, et inclinans caput Cruci, extergit, si opus fuerit, pollices et indices super corporale, et dicit secreto, ut prius: Qui pridie quam pateretur: et accipiens pollice et indice dexterae manus hostiam, et eam cum illis ac indice et pollice sinistrae manus tenens, stans erectus ante medium altaris, dicit: accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, elevansque ad caelum oculos et statim demittens, dicit: et elevatis oculis in caelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem, caputque aliquantulum inclinans, dicit: tibi gratias agens, et tenens hostiam inter pollicem et indicem sinistrae manus, dextera producit signum crucis super eam, dicens: bene + dixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite et manducate ex hoc omnes.

5. Si adsit vas cum aliis hostiis consecrandis, antequam accipiat hostiam, discooperit manu dextera calicem, seu vas aliarum hostiarum. Cum autem finierit supradicta verba, cubitis super altare positis, distincte et reverenter profert verba consecrationis super hostiam et simul super omnes, si plures sint consecrandae; et hostiam suam pollicibus et indicibus tantum tenens dicit: Hoc est enim Corpus meum. Quibus prolatis, celebrans tenens hostiam inter pollices et indices praedictos super altare, reliquis manuum digitis extensis, et simul iunctis (et hostiis, si plures sint consecratae, in loco, in quo a principio Missae positae sunt, super corporale vel in alio vase aut calice demissis) genuflexus eam adorat. Tunc se erigens, quantum commode potest, elevat in altum hostiam, et intentis in eam oculis (quod et in elevatione calicis facit) populo reverenter ostendit adorandam; et mox sola manu dextera ipsam reverenter reponit super corporale in eodem loco unde eam levavit, et deinceps pollices et indices non disiungit, nisi quando hostiam consecratam tangere vel tractare debet, usque ad ablutionem digitorum post Communionem.

6. Reposita hostia consecrata super corporale, genuflexus ipsam veneratur; si adsit vas aliarum hostiarum, patena vel palla cooperit, ut supra. Minister paulo ante Consecrationem campanulae signo fideles moneat. Deinde, dum celebrans elevat hostiam, manu sinistra elevat fimbrias posteriores planetae, ne ipsum celebrantem impediat in elevatione bracchiorum; quod et facit in elevatione calicis; et manu dextera pulsat campanulam ter ad unamquamque elevationem, vel continuate quousque sacerdos deponat hostiam super corporale, et similiter postmodum ad elevationem calicis.

7. Celebrans, adorato Sacramento, surgit, et discooperit calicem, in quem, si opus sit, extergit digitos, quod semper faciat si aliquod fragmentum digitis adhaereat ; et stans erectus dicit : Simili modo postquam cenatum est, et ambabus manibus accipiens calicem iuxta nodum infra cuppam, et aliquantulum illum elevans, ac statim deponens, dicit: accipiens et hunc praeclarum Calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, etc Cum dicit: item tibi gratias agens, caput inclinat; cum dicit: benedíxit, sinistra calicem infra cuppam tenens, dextera signat super eum ; et prosequens : deditque discipulis suis, etc, et ambabus manibus tenens calicem, videlicet sinistra pedem, dextera nodum infra cuppam, cubitis super altare positis, profert attente et continuate, ut supra, verba consecrationis Sanguinis: Hic est enim Calix, etc. Quibus dictis, reponit calicem super corporale, dicens secreto : Haec quotiescumque feceritis, etc, genuflexus Sanguinem reverenter adorat. Tum se erigit, et accipiens calicem discoopertum cum Sanguine ambabus manibus, ut prius, elevat eum, et erectum quantum commode potest, ostendit populo adorandum: mox ipsum reverenter reponit super corporale in locum pristinum, et manu dextera palla cooperit, ac genuflexus  Sacramentum veneratur.

8. In Missa solemni ad finem praefationis accendantur duo saltem intorticia ab acolythis, quae exstinguuntur post elevationem calicis, nisi aliqui sint communicandi, et tunc exstinguuntur post Communionem. In diebus etiam ieiuniorum et in Missis defunctorum tenentur accensa usque ad Communionem. Cum autem celebrans dicit: Quam oblationem, etc, diaconus accedit ad eius dexteram, et ibi in superiori gradu altaris genuflexus, cum Sacramentum elevatur, fimbrias planeta elevat, et quando opus est, se erigens, calicem discooperit et cooperit, et cum celebrante genufléctit. Subdiaconus genufléctit in loco suo. Thuriferarius genuflexus in latere Epistolae ter incensat hostiam, cum elevatur, et similiter calicem, posito incenso in thuribulo absque benedictione ; quod servatur etiam in Missis cantatis in quibus incensationes fiunt. Deposito calice, diaconus redit ad librum, nisi alius assistat. Ceteri surgunt et stant in locis suis.

IX - De Canone post Consecrationem usque ad orationem dominicam

Reposito calice et adorato, sacerdos stans ante altare, extensis manibus ante pectus, dicit secreto: Unde et memores, etc. Cum dicit: de tuis donis ac datis, iungit manus ante pectus: et cum dicit: Hostiam + puram, Hostiam + sanctam, Hostiam + immaculatam, manu sinistra posita super altare intra corporale, dextera signat ter communiter super hostiam et calicem, et semel super hostiam tantum, et semel super calicem tantum, dicens: Panem + sanctum vitae aetérnae, et Calicem + salutis perpetuae; deinde, stans ut prius extensis manibus, prosequitur: Supra quae propitio, etc Cum dicit: Supplices te rogamus, etc, inclinat se ante medium altaris, manibus iunctis super illo positis. Cum dicit: ex hac altaris participatione, osculatur altare, manibus hinc inde super corporale positis. Cum dicit: sacrosanctum Filii tui, iungit manus; et dextera signans semel super hostiam tantum, et semel super calicem, sinistra super corporale posita, dicit: Cor + pus et Sán + guinem sumpsérimus, et cum dicit: omni benedictione + caelesti, seipsum signat a fronte ad pectus signo crucis, sinistra posita infra pectus, et prosequitur: et gratia repleamur. Cum dicit: Per eundem, iungit manus.

2. Cum dicit: Memento etiam, Domine, famulorum famularúmque tuarum, etc, extensis et iunctis manibus ante pectus, et usque ad faciem elevatis, et internis oculis ad Sacramentum super altare, facit commemorationem Fidelium defunctorum, de quibus sibi videtur, eodem modo ut dictum est de commemoratione vivorum. Qua commemoratione facta, stans ut prius extensis manibus, prosequitur: Ipsis, Domine, et omnibus in Christo, etc, et in fine ad: Per eundem, iungit manus, et caput inclinat.

3. Cum dicit: Nobis quoque peccatoribus, vocem aliquantulum elevat et dextera manu pectus sibi percutit, sinistra posita super corporale, et prosequitur secreto: famulis tuis, etc, stans manibus extensis, ut prius. Cum dicit: Per Christum Dóminum nostrum. Per quem haec ómnia, Domine, semper bona creas, iungit manus ante pectus : deinde, manu dextera ter signans communiter super hostiam et calicem, dicit: sancti ficas, vivificas, benettdicis, et praestas nobis. Postea discooperit manu dextera calicem, et genuflexus Sacramentum adorat: tum se erigit, et reverenter accipit hostiam inter pollicem et indicem dexterae manus, et cum ea super calicem, quem manu sinistra tenet circa nodum infra cuppam, signat ter a labio ad labium, dicens: Per ip + sum, et cum ip + so, et in ip + so. Et similiter cum hostia signat bis inter calicem et pectus, incipiens a labio calicis, et dicit: est tibi Deo Pa + tri omnipotenti, in unitate Spiritus + Sancti. Deinde tenens manu dextera hostiam super calicem, sinistra calicem, elevat eum aliquantulum simul cum hostia, dicens: omnis honor et glória, et statim utrumque deponens, hostiam collocat super corporale, et si opus sit, digitos extergit, ut supra; ac pollices et indices ut prius iungens, calicem palla cooperit, et genuflexus Sacramentum adorat.

4. In Missa solemni, cum celebrans dicit: Per quem haec ómnia, etc, diaconus, facta Sacramento genuflexione, accedit ad dexteram celebrantis, et quando opus est discooperit calicem, et cum celebrante adorat, similiter cooperit, et iterum genufléctit. Cum incipit: Pater noster, idem vadit retro post celebrantem, facta prius Sacramento genuflexione, ubi stat, dum dicitur oratio dominica.

X - De oratione dominica et aliis usque ad factam Communionem

Celebrans, cooperto Calice adoratoque Sacramento, erigit se, et manibus extensis hinc inde super altare intra corporale positis, dicit intellegibili voce : Per ómnia saecula saeculorum, et cum dicit: Oremus, iungit manus, caput Sacramento inclinans. Cum incipit: Pater noster, extendit manus, et stans oculis ad Sacramentum internis, prosequitur usque ad finem. Responso a ministro: Sed libera nos a malo, et a celebrante, submissa voce: Amen, manu dextera, pollice et indice non disiunctis, patenam aliquantulum purificatorio extergens, eam accipit inter indicem et medium digitos; quam tenens super altare erectam, sinistra super corporale posita, dicit secreto: Libera nos, quaesumus, etc.

2. Antequam celebrans dicat: Da propitius pacem, elevat manu dextera patenam de altari, et seipsum cum ea signat signo crucis, dicens: Da propitius pacem in diebus nostris. Cum signat se, manum sinistram ponit infra pectus; deinde patenam ipsam osculatur, et prosequens : ut, ope misericordiae tuae, etc, submittit patenam hostiae, quam indice sinistro accommodat super patenam, discooperit calicem, et genuflexus Sacramentum adorat; tum se erigens, accipit hostiam inter pollicem et indicem dexterae manus, et cum illis ac pollice et indice sinistrae manus eam super calicem tenens reverenter frangit per medium, dicens: Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, et mediam partem, quam inter pollicem et indicem dexterae manus tenet, ponit super patenam ; de alia media, quam sinistra manu tenet, frangit cum pollice et indice dexterae manus particulam, prosequens : Qui tecum vivit et regnat, et eam inter ipsos dexterae manus pollicem et indicem retinens, partem maiorem, quam sinistra tenet, adiungit mediae super patenam positae, interim dicens: in unitate Spiritus Sancti Deus; et particulam hostiae, quam in dextera manu retinuit, tenens super calicem, quem sinistra per nodum infra cuppam retinet, intellegibili voce dicit: Per ómnia saecula saeculorum. H. Amen, et cum ipsa particula signans ter a labio ad labium calicis, dicit: Pax Dómini sit fji semper vobis >ft cum. Responso per ministrum : Et cum spiritu tuo, particulam, quam dextera manu tenet, immittit in calicem dicens secreto: Haec commixtio et consecratio Corporis, etc. Deinde pollices et indices super calicem aliquantulum tergit et iungit, calicem palla cooperit, et genuflexus Sacramentum adorat, surgit, et stans iunctis manibus ante pectus, inclinatus versus Sacramentum, dicit intellegibili voce: Agnus Dei, qui tollis peccata mundi : et dextera percutiens sibi pectus, sinistra super corporale posita, dicit: miserere nobis, et deinde non iungit manus, sed iterum percutit sibi pectus, cum dicit secundo: miserere nobis, quod et tertio facit, cum dicit: dona nobis pacem.

3. Tunc manibus iunctis supra altare positis, oculisque ad Sacramentum intentis, inclinatus dicit secreto: Domine Iesu Christe, etc. Qua oratione finita, si est daturus pacem, osculatur altare in medio et instrumentum pacis ei porrectum a ministro iuxta ipsum ad dexteram, hoc est, in latere Epistolae, genuflexo, et dicit: Pax tecum. Minister respondet: Et cum spiritu tuo. Si non adsit qui huiusmodi instrumento pacem recipiat a celebrante, pax non datur, etiamsi illius datio Missae conveniat; nec osculatur altare, sed, dicta praemissa oratione, statim subiungit alias orationes ut in Ordine Missae.

4. Si vero celebret pro defunctis, non percutit pectus ad Agnus Dei, quia dicit: Dona eis requiem, nec dicit primam orationem: Domine Iesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis, etc, non dat pacem, sed dicit alias duas sequentes orationes: Domine

Iesu Christe, Fili Dei vivi, etc, et Perceptio Corporis tui, etc. Quibus orationibus dictis, genuflectens Sacramentum adorat, et se erigens dicit secreto: Panem caelestem accipiam, etc; quo dicto, dextera manu accipit de patena reverenter ambas partes hostiae, et collocat inter pollicem et indicem sinistrae manus, quibus patenam inter eundem indicem et medium digitos supponit, et eadem manu sinistra tenens partes huiusmodi super patenam inter pectus et calicem, parum inclinatus, dextera tribvis vicibus percutit pectus suum, interim etiam tribus vicibus dicens voce aliquantulum elevata: Domine, non sum dignus: et secreto prosequitur: ut intres, etc. Quibus tertio dictis, ex sinistra accipit ambas partes praedictas hostiae inter pollicem et indicem dexterae manus, et cum illa supra patenam signat seipsum signo crucis, ita tamen ut hostia non egrediatur limites patenae, dicens: Corpus Dómini nostri Iesu Christi custodiat animam meam in vitam aeternam. Amen: et se inclinans, cubitis super altare positis, reverenter easdem ambas partes sumit: quibus sumptis, deponit patenam super corporale, et erigens se, iunctis indicibus et pollicibus, ambas quoque manus ante faciem iungit, et aliquantulum quiescit in meditatione sanctissimi Sacramenti. Deinde depositis manibus dicit secreto: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? et interim discooperit calicem, genufléctit, surgit, accipit patenam, inspicit corporale, colligit fragmenta cum patena, si qua sint in eo, patenam quoque diligenter cum pollice et indice dexterae manus super calicem extergit et ipsos digitos, ne quid fragmentorum in eis remaneat.

5. Post extersionem patenae, iunctis pollicibus et indicibus, calicem dextera manu infra nodum cuppae accipit, sinistra patenam, dicens: Calicem salutaris, etc, et signans se signo crucis cum calice, dicit: Sanguis Dómini nostri, etc, et manu sinistra supponens patenam calici, stans reverenter, sumit totum Sanguinem cum particula in calice posita. Quibus sumptis, dicit secreto: Quod ore sumpsimus, etc, et super altare porrigit calicem ministro in latere Epistolae, quo vinum fundente, se purificat: deinde vino et aqua abluit pollices et indices super calicem, quos abstergit purificatorio, interim dicens: Corpus tuum, Domine, quod sumpsi, etc. Ablutionem sumit, et extergit os et calicem purificatorio: quo facto purificatorium extendit super calicem et desuper patenam ac super patenam parvam pallam; et, plicato corporali, quod reponit in bursam, cooperit calicem velo, et bursam desuper ponit, et collocat in medio altaris, ut in principio Missae.

6. Si qui sunt communicandi in Missa, paulo antea ministrans campanulae signo eos moneat. Sacerdos autem, post sumptionem Sanguinis, calicem parum ad latus Evangelii collocat, intra tamen corporale, et palla tegit. Deinde, si particula? super corporale consecratae sint, facta genuflexione, eas super patenam ponit; si particulae in eadem Missa intra pyxidem consecratae sunt, pyxidem collocat in medio corporali, eam discooperit et genuflectit ; si vero administrandae sunt particulae iam antea consecratae, aperto tabernaculo, genufléctit, pyxidem extrahit et discooperit. Postea accipit manu sinistra pyxidem seu patenam cum Sacramento, dextera vero sumit unam particulam, quam inter pollicem et indicem tenet aliquantulum elevatam super pyxidem seu patenam, et, conversus ad communicandos in medio altaris, dicit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Deinde dicit: Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea. Quibus verbis tertio repetitis, accedit ad eorum dexteram, hoc est, ad latus Epistolae, et unicuique porrigit Sacramentum faciens cum eo signum crucis super pyxidem vel patenam, et simul dicens: Corpus Dómini nostri Iesu Christi custodiat animam tuam in vitam aeternam. Amen.

7. Fidelibus communicatis, celebrans ad altare revertitur. Deinde: si particulae super corporale positae erant, extergit illud cum patena, et si qua in eo fuerint fragmenta, in calicem immittit; si particulae in pyxide inveniuntur, eam super corporale deponit, cooperit, in tabernaculo reponit, genufléctit et ostiolum claudit. Postea in calicem immittit fragmenta quae forte inveniuntur in patina sub mento communicantium apposita. Deinde dicit secreto: Quod ore sumpsimus, Domine, etc, et se purificat dicens : Corpus tuum, Domine, quod sumpsi, etc, et alia facit ut supra. Si in altari desit tabernaculum, et pyxis cum particulis consecratis super altare maneat usque ad finem Missae, ea serventur quae feria V in Cena Domini praescribuntur versus finem Missae.

8. In Missa solemni diaconus stans retro post celebrantem cum in oratione dominica dicitur: Et dimitte nobis debita nostra, facta ibidem genuflexione, vadit ad dexteram celebrantis, et subdiaconus circa finem orationis dominica, facta itidem genuflexione, revertitur ad altare, et stans in latere Epistola porrigit patenam diacono, qui eam discooperit, et purificatorio abstergens dat celebranti, illius manum osculando, et quando opus est, discooperit et cooperit calicem, et cum celebrante adorat. Subdiaconus, reddita patena et deposito velo, quod ab humeris eius pendebat, genufléctit, et descendit retro post celebrantem, et cum dicitur: Pax Dómini, iterum genuflectens, accedit ad sinistram celebrantis, et simul dicunt: Agnus Dei. Deinde, facta ibidem Sacramento genuflexione, redit post celebrantem. Diaconus vero a dextris genuflexus exspectat pacem: et cum celebrans osculatur altare, ipse se erigens simul osculatur illud extra corporale, et a celebrante dicente: Pax tecum, complexus accipit pacem sinistris genis sibi invicem appropinquantibus, et ei respondet: Et cum spiritu tuo. Postea, iterum Sacramento in altari adorato, vertit se ad sub diaconum retro post celebrantem, et similiter dat ei pacem. Subdiaconus, accepta pace a diacono et facta altari genuflexione, comitatus ab acolytho vadit ad chorum, et dat pacem primo cuiusque ordinis, dignioribus prius, deinde minus dignis; et reversus ad altare, facta genuflexione, dat pacem acolytho qui ipsum comitaverat, qui et aliis acolythis circa altare dat pacem: deinde subdiaconus vadit ad dexteram celebrantis, et quando opus est, discooperit calicem, accipit ampullam vini, et infundit, quando celebrans vult purificare. Diaconus post datam pacem subdiacono vadit ad librum: et, dum celebrans se communicat, stant ipse et subdiaconus profunde inclinati versus altare.

9. In Missa pontificali, assistens accipit et defert pacem, ut in Caremoniali habetur. Si in Missa solemni fiat Communio, omnia serventur, ut supra, sed prius communicet diaconum et subdiaconum, deinde alios per ordinem. Interim a choro canitur antiphona ad Communionem.

XI - De antiphona ad Communionem et orationibus post Communionem

Clebrante purificate, dum calicem collocat in altari, liber Missalis defertur per ministrum ad latus Epistolae, et collocatur ut in Introitu. Ipse autem minister genufléctit iuxta latus Evangelii, ut in principio Missae. Deinde celebrans, stans iunctis manibus, legit antiphonam ad Communionem, qua Iecta, iunctis itidem manibus ante pectus, vadit ad medium altaris, et eo osculato, vertit se ad populum a manu sinistra ad dexteram, et dicit: Dóminus vobiscum, et per eandem viam redit ad librum, dicit orationes post Communionem, eisdem modo, numero et ordine, ut dictae sunt orationes initio Missae. Quibus finitis, claudit librum, et iungens manus ante pectus, revertitur ad medium altaris, ubi, eo osculato, vertit se ad populum, et dicit, ut supra: Dóminus vobiscum, quo dicto, stans iunctis manibus ante pectus versus populum, dicit, si dicendum est : Ite, missa est, et per eandem viam revertitur ad altare. Si vero non sit dicendum, dicto Dóminus vobiscum, revertitur eodem modo per eandem viam ad medium altaris, ubi stans versus ad illud, iunctis ante pectus manibus, dicit: Benedicamus Domino. In Missis autem defunctorum, eodem modo stans versus altare, dicit : Requiescant in pace.

2. In Quadragesima autem a feria IV cinerum usque ad feriam IV Hebdomadae sanctae, in Missa feriae, postquam celebrans dixit orationes post Communionem cum suis solitis conclusionibus, antequam dicat: Dóminus vobiscum, stans in eodem loco ante librum dicit: Oremus. Humiliáte capita vestra Deo, caput inclinans, et, extensis manibus, subiungit eadem voce orationem super populum ibidem positam, qua finita, osculatur altare, et vertens se ad populum dicit: Dóminus vobiscum, et alia ut supra.

3. In Missa solemni diaconus defert librum Missalis ad latus Epistola, deinde vadit retro post celebrantem, subdiaconus vero vadit ad latus Evangelii, ubi calicem mundat, aptat cum purificatorio, patena et palla cooperit, plicat corporale, reponit in bursam, et illam ponit super calicem coopertum velo, quem collocat in altari, vel super credentia ut prius: postea redit ad locum suum retro post diaconum: qui cum dicit: Ite, missa est, cum celebrante vertit se ad populum: et in Quadragesima, dicto per celebrantem Oremus, diaconus in latere Epistola vertens se ad populum, iunctis manibus dicit ut supra: Humiliáte, etc; quo dicto vertit se versus altare a tergo celebrantis, et celebrans dicit orationem super populum. In Missis cantatis Ite, missa est vel Benedicamus Domino vel Requiescant in pace ab ipso celebrante canuntur.

XII - De benedictione in fine Missae et Evangelio sancti Ioannis

Dicto Ite, missa est, vel Benedicamus Domino, vel Requiescant in pace, celebrans, ante medium altaris stans iunctis manibus super eo, inclinatus dicit secreto: Placeat tibi, sancta Trinitas, etc. Quo dicto, extensis manibus hinc inde super altare positis, ipsum in medio osculatur: tum erigens se, adhuc stans versus illud, elevat ad caelum oculos et manus, quas extendit et iungit, caputque Cruci inclinans, dicit voce intellegibili: Benedicat vos omnipotens Deus, et iunctis manibus, ac demissis ad terram oculis, vertens se ad populum a sinistro latere ad dexterum, extensa manu dextera iunctisque digitis, et manu sinistra infra pectus posita, semel benedicit populo dicens: Pater, et Filius, $t et Spiritus Sanctus. R. Amen; et circulum perficien8 accedit ad latus Evangelii, ubi dicto Dóminus vobiscum, et R. Et cum spiritu tuo, pollice dextero signans primum signo crucis altare seu librum in principio Evangelii, deinde frontem, os et pectus, dicit: Initium sancti Evangelii secúndum Ioannem, vel Sequentia sancti Evangelii, ut dictum est in rubricis generalibus, et R. Glória tibi, Domine, iunctis manibus legit Evangelium : In principio, vel aliud ut convenit. Cum dicit: Et Verbum caro factum est, genufléctit versus latus Evangelii, et surgens prosequitur ut prius : quo finito, minister stans a parte Epistolae respondet: Deo gratias.

2. Si celebrans in altari vertit faciem ad populum, non vertit se, sed, stans ut erat, benedicit populo, ut supra, in medio altaris; deinde accedit ad latus Evangelii, et dicit Evangelium S. Ioannis.

3. Si celebravit coram Summo Pontifice, Cardinali, et Legato Sedis Apostolicae, vel Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo in provincia, civitate, vel dioecesi sua exsistente, celebrans, dicto Placeat tibi, sancta Trinitas, etc, dicit: Benedicat vos omnípotens Deus, et convertens se ad Summum Pontificem genuflexus, ad Cardinalem vero, et Legatum, vel alium ex supradictis Praelatis, capite inclinato, quasi licentiam benedicendi petens, prosequitur: Pater, et Filius, $1 et Spiritus Sanctus, benedicens adstantes a parte ubi non adest Pontifex, Cardinalis, Legatus aut Praelatus praedicti. Si autem celebravit coram Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo extra eorum provinciam, civitatem, vel dioecesim constitutis, eis absque alio respectu, ut ceteris qui intersunt, more consueto benedicit.

4. In Missis, in quibus dictum est Benedicamus Domino vel Requiescant in pace, celebrans non dat benedictionem, sed, dicto Placeat tibi, sancta Trinitas, ut supra, et altari osculato, si dicendum sit ultimum Evangelium, accedit ad latus Evangelii, ibique dicit initium Evangelii secundum Ioannem In principio.

5. Si vero ultimum Evangelium omittendum sit, iuxta rubricas, celebrans, data benedictione, vel si etiam benedictio omittenda sit, osculato altari, recedit. Finito Evangelio in fine Missae, si celebravit coram Summo Pontifice, Cardinali, et Legato Sedis Apostolicae, vel Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo, convertit se ad illum coram quo ex praedictis celebravit, et facit reverentiam convenientem. Si non celebravit coram aliquo praedictorum, huiusmodi reverentiam praetermittit.

6. Quibus omnibus absolutis, sacerdos accipit sinistra calicem, dexteram ponens super bursam, ne aliquid cadat, descendit ante infimum gradum altaris, et, ibi in medio vertens se ad illud, se profunde inclinat (vel, si in eo est tabernaculum sanctissimi Sacramenti, genufléctit); et, facta reverentia, accipit biretum a ministro, caput cooperit, ac praecedente eodem ministro, eo modo quo venerat, redit ad sacristiam, interim dicens antiphonam Trium puerorum et canticum Benedícite vel alias preces quas maluerit. Postquam paramenta deposuerit, gratiarum actionem per temporis spatium conveniens protrahit, preces infrascriptas persolvens, vel alias pro sua devotione.

7. In Missa solemni celebrans, eadem voce et modo quo in Missis lectis, semel tantum benedicit populo, nisi sit Episcopus vel abbas, ut infra: et dicto Evangelio secundum Ioannem, discedit cum ministris ordine et modo quo venerat.

8. Episcopus autem, vel Abbas benedictus habens usum pontificalium, ter benedicit populo, etiam in Missis lectis.

XIII - De his quae omittuntur in Missa defunctorum

In Missa defunctorum ante confessionem non dicitur psalmus Iudica me, Deus, sed, pronuntiata antiphona: Introibo ad altare Dei, et responso a ministro: Ad Deum, qui laetificat, etc, dicitur V. Adiutorium nostrum, et confessio, cum reliquis ut supra. Cum celebrans ad altare incipit antiphonam ad Introitum, non signat se, sed, manu dextera extensa, facit signum crucis super librum, quasi aliquem benedicens, sinistra super altare posita. Non dicitur: Glória Patri, sed post psalmum reperitur: Requiem aeternam; nec dicitur Glória in excelsis, nec Allelúia, nec Iube, Domine, benedicere, nec Dóminus sit in corde meo; nec osculatur librum in fine, nec dicit Per evangelica dicta. Non dicitur Credo, non benedicitur aqua in calicem fundenda; dicitur tamen oratio: Deus, qui humanae substantiae, etc. Cum lavat manus, in fine psalmi Lavabo inter innocentes, non dicitur Glória Patri. Ad Agnus Dei non dicitur: miserere nobis, cuius loco dicitur: dona eis requiem; nec tertio: dona nobis pacem, cuius loco dicitur: dona eis requiem sempiternam; neque percutitur pectus. Non dicitur prima oratio ante Communionem, scilicet : Domine Iesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis, etc, nec datur pax. In fine non dicitur: Ite, missa est, nec Benedicamus Domino, sed: Requiescant in pace. Et non datur benedictio : sed dicto Placeat, et osculato altari, dicitur, ut supra: In principio erat Verbum, etc. Alia omnia ut in aliis Missis.

2. In Missa solemni non incensatur altare ad Introitum, et subdiaconus, finita Epistola, non osculatur manum celebrantis, nec benedicitur: diaconus non petit benedictionem, nec osculatur celebrantis manum: non tenentur luminaria ad Evangelium, nec portatur incensum, sed duo tantum acolythi sine candelabris stant unus a dextris et alter a sinistris subdiaconi tenentis librum Evangeliorum. Non incensatur liber, nec in fine celebrans: nec defertur liber Evangeliorum osculandus. Oblata et altare incensantur ut supra: incensatur solus celebrans, et non incensantur alii. Subdiaconus non tenet patenam post celebrantem; sed tempore elevationis Sacramenti genuflexus in latere Epistolae, illud incensat. Ministri, cum aliquid porrigunt celebranti, in hac Missa non osculantur eius manum, neque rem quae porrigitur.

3. Si distribuendae sunt candeloe, distribuantur post Epistolam, et accendantur ad Evangelium, ad elevationem Sacramenti, et post Missam, dum fit absolutio. Si habendus est sermo, habeatur, finita Missa, ante absolutionem.

XIV - De agendis, si sacerdos bis vel ter eodem die celebret

Sacerdos, qui in festo Nativitatis Domini vel in Commemoratione omnium Fidelium defunctorum, duas vel tres Missas sine intermissione, id est quin ab altari discedat, celebrat:

d) In prima et secunda Missa, si aliam sit immediate celebraturus, sumpto divino Sanguine, calicem nec purificat nec abstergit, sed eum ponit super corporale et palla tegit. Deinde iunctis manibus dicit: Quod ore sumpsimus, et postea in vase cum aqua parato digitos abluit dicens: Corpus tuum, Domine, et abstergit. His peractis, calicem super corporale adhuc manentem, deducta palla, iterum disponit et cooperit, uti moris est, scilicet purificatorio linteo, deinde patena cum hostia consecranda, et palla, ac demum velo. Calix vero extra corporale ne statuatur. Si per inadvertentiam ablutiones cum vino sumpserit, celebrare nihilominus potest secundam et tertiam Missam etiam ante tres horas, si necessarium sit. De cetero Missa more solito completur.

b) In secunda et tertia Missa, si aliam Missam immediate antea celebraverit, ad Offertorium, ablato velo a calice, hunc parumper versus latus Epistolae collocat, intra tamen corporale; factaque hostiae oblatione, calicem purificatorio non abstergit, sed eum intra corporale relinquens, leviter elevat, vinumque et aquam eidem infundit, ipsumque calicem, nullatenus ab intus abstersum, offert. Cetera omnia more solito peraguntur.

2. Sacerdos, qui plures Missas cum intermissione celebrat, prioribus in Missis suas ablutiones a rubricis praescriptas sumere debet. Si sequentem Missam ante tres horas celebraturus sit, aqua tantum in ablutionibus adhibenda est; si vero per inadvertentiam vinum quoque sumpserit, sequentem Missam nihilominus etiam ante tres horas celebrare potest, si necesse sit.


DE DEFECTIBUS

IN CELEBRATIONE MISSAE OCCURRENTIBUS

i Sacerdos celebraturus omnem adhibeat diligentiam, ne desit aliquid ex requisitis ad Sacramentum Eucharistiae conficiendum. Potest autem defectus contingere ex parte materiae consecrandae, et ex parte formae adhibendae, et ex parte ministri conficientis. Quidquid enim horum deficit, scilicet materia debita, forma cum intentione, et Ordo sacerdotalis in confidente, non conficitur Sacramentum. Et his exsistentibus, quibuscumque aliis deficientibus, veritas adest Sacramenti. Alii vero sunt defectus, qui, in Missae celebratione occurrentes, etsi veritatem Sacramenti non impediant, possunt tamen aut cum peccato, aut cum scandalo contingere.

II - De defectibus materiae

Defectus ex parte materiae possunt contingere, si aliquid desit ex iis quae ad ipsam requiruntur. Requiritur enim, ut sit panis triticeus et vinum de vite : et ut huiusmodi materia consecranda, in actu Consecrationis, sit coram sacerdote.

III - De defectu panis

Si panis non sit triticeus, vel, si triticeus, admixtus sit granis alterius generis in tanta quantitate ut non maneat panis triticeus, vel sit alioqui corruptus, non conficitur Sacramentum.

2 Si sit confectus de aqua rosacea, vel alterius distillationis, dubium est an conficiatur.

3. Si coeperit corrumpi, sed non sit corruptus; similiter si non sit azymus, secundum morem Ecclesiae Latinae, conficitur, sed conficiens graviter peccat.

4. Si celebrans ante Consecrationem advertit hostiam esse corruptam, aut non esse triticeam; remota illa hostia, aliam ponat, et facta oblatione, saltem mente concepta, prosequatur ab eo loco ubi desivit.

5. Si id advertit post Consecrationem, etiam post illius hostiae sumptionem, posita alia, faciat oblationem, ut supra, et a Consecratione incipiat, scilicet ab illis verbis: Qui pridie quam pateretur; et illam priorem, si non sumpsit, sumat post sumptionem Corporis et Sanguinis, vel alicubi reverenter conservet. Si autem sumpserit, nihilominus sumat eam, quam consecravit: quia praeceptum de perfectione Sacramenti, maioris est ponderis, quam quod a ieiunis sumatur.

6. Quod si hoc contingat post sumptionem Sanguinis, apponi debet rursus novus panis et vinum cum aqua; et, facta prius oblatione, ut supra, sacerdos consecret, incipiendo ab illis verbis: Qui pridie; ac statim sumat utrumque, et prosequatur

Missam, ne Sacramentum remaneat imperfectum, et ut debitus servetur ordo.

7. Si hostia consecrata dispareat, vel casu aliquo, ut vento, vel ab aliquo animali accepta, et nequeat reperiri; tunc altera consecretur ab eo loco incipiendo: Qui pridie quam pateretur, facta eius prius oblatione, ut supra.

8. Casibus de quibus supra 5-7, elevatio Sacramenti omittatur, et omnia fiant vitando, quantum fieri potest, fidelium scandalum vel admirationem.

IV - De defectti vini

Si vinum sit factum penitus acetum, vel penitus putridum, vel de uvis acerbis seu non maturis expressum, vel ei admixtum tantum aqua? ut vinum sit corruptum, non conficitur Sacramentum.

2. Si vinum coeperit acescere, vel corrumpi, vel fuerit aliquantum aere, vel mustum de uvis tunc expressum, vel non fuerit admixta aqua, vel fuerit admixta aqua rosacea seu alterius distillationis, conficitur Sacramentum, sed conficiens graviter peccat.

3. Si celebrans ante Consecrationem Sanguinis, quamvis post Consecrationem Corporis, ad vertat aut vinum, aut aquam, aut utrumque non esse in calice; debet statim apponere vinum cum aqua, et facta oblatione, ut supra, consecrare: incipiendo ab illis verbis: Simili modo, etc.

4. Si post verba Consecrationis advertat vinum non fuisse positum, sed aquam; deposita aqua in aliquod vas, iterum vinum cum aqua ponat in calice, et consecret, resumendo a verbis praedictis: Simili modo, etc.

5. Si hoc advertat post sumptionem Corporis, vel huiusmodi aquae, apponat aliam hostiam iterum consecrandam, et vinum cum aqua in calice, offerat utrumque, et consecret, et sumat, quamvis non sit ieiunus.

6. Casibus de quibus supra 3-5, elevatio Sacramenti omittatur, et omnia fiant vitando, quantum fieri potest, fidelium scandalum vel admirationem.

7. Si quis percipiat ante Consecrationem, vel post Consecrationem, totum vinum esse acetum, vel alias corruptum: idem servetur quod supra, ac si deprehenderet non esse positum vinum, vel solam aquam fuisse appositam in calice.

8. Si autem celebrans ante Consecrationem calicis advertat, non fuisse appositam aquam: statim ponat eam, et proferat verba Consecrationis. Si id advertat post Consecrationem calicis: nullo modo apponat, quia non est de necessitate Sacramenti.

9. Si materia quae esset apponenda, ratione defectus vel panis vel vini, non posset ullo modo haberi: si id sit ante Consecrationem Corporis, ulterius procedi non debet : si post Consecrationem Corporis, aut etiam vini, deprehenditur defectus alterius speciei, altera iam consecrata: tunc, si nullo modo haberi possit, procedendum erit, et Missa absolvenda, ita tamen, ut praetermittantur verba et signa, quae pertinent ad speciem deficientem. Quod si exspectando aliquamdiu haberi possit: exspectandum erit, ne sacrificium remaneat imperfectum.

V - De defectibus formae

Defectus ex parte formae possunt contingere, si aliquid desit ex iis quae ad integritatem verborum in ipsa consecratione requiruntur. Verba autem Consecrationis, quae sunt forma huius Sacramenti, sunt haec: Hoc est enim Corpus meum. Et: Hic est enim Calix Sanguinis mei, novi et agtérni testamenti: mysterium fidei: qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Si quis autem aliquid diminueret, vel immutaret de forma Consecrationis Corporis et Sanguinis, et in ipsa verborum immutatione verba idem non significarent, non conficeret Sacramentum. Si vero aliquid adderet vel detraheret, quod significationem non mutaret, conficeret quidem, sed gravissime peccaret.

2. Si celebrans non recordetur se dixisse ea quae in Consecratione communiter dicuntur, non debet propterea turbari. Si tamen certo ei constet, se omisisse aliquid eorum quae sunt de necessitate Sacramenti, id est, formam Consecrationis, seu partem: resumat ipsam formam, et cetera prosequatur per ordinem. Si vero valde probabiliter dubitet, se aliquid essentiale omisisse: iteret formam saltem sub tacita condicione. Si autem non sunt de necessitate Sacramenti, non resumat, sed procedat ulterius.

VI - De defectibus ministri

Defectus ex parte ministri possunt contingere quoad ea quae in ipso requiruntur. Haec autem sunt: in primis intentio, deinde dispositio animae, dispositio corporalis, dispositio vestimentorum, dispositio in ministerio ipso quoad ea quae in ipso possunt occurrere.

VII - De defectu intentionis

Si quis non intendit conficere, sed delusorie aliquid agere: item si aliquae hostiae ex oblivione remaneant in altari, vel aliqua pars vini, vel aliqua hostia lateat, cum non intendat consecrare nisi quae super corporale sunt: item si quis habeat coram se undecim hostias, et intendat consecrare solum decem, non determinans quas decem intendit: in his casibus non consecrat, quia requiritur intentio. Secus, si putans quidem esse decem, tamen omnes voluit consecrare quas coram se habebat: nam tunc omnes erunt consecratae: atque ideo quilibet sacerdos talem semper intentionem habere deberet, scilicet consecrandi eas omnes quas ante se super corporale ad consecrandum positas habet.

2. Si sacerdos, putans se tenere unam hostiam, post Consecrationem invenerit fuisse duas simul iunctas, in sumptione sumat simul utramque. Quod si deprehendat post sumptionem Corporis et Sanguinis aut etiam post ablutionem, reliquias aliquas relictas consecratas, eas sumat, sive parvae sint sive magnae, quia ad idem sacrificium spectant.

3. Si vero relicta sit hostia integra consecrata, eam in tabernaculo cum aliis reponat: si hoc fieri nequit, eam sumat.

4. Si intentio non sit actualis in ipsa Consecratione propter evagationem mentis, sed virtualis, cum accedens ad altare intendat facere quod facit Ecclesia, conficitur Sacramentum, etsi curare debet sacerdos, ut etiam actualem intentionem adhibeat.

VIII - De defectibus dispositionis animae

Si quis in peccato mortali aut aliqua poena ecclesiastica  impeditus, celebret, conficit quidem Sacramentum, sed gravissime peccat.

IX - De defectibus dispositionis corporis

Si sacerdos ante Missam non sit ieiunus per tres saltem horas quoad cibum solidum et potum alcoholicum, et per unam saltem horam quoad potum non alcoholicum, non potest celebrare. Aquae tamen sumptione ieiunium non frangitur.

2. Infirmi, quamvis non decumbant, potum non alcoholicum, et veras ac proprias medicinas, sive liquidas sive solidas, ante Missae celebrationem sine temporis limite sumere possunt.

3. Enixe invitantur sacerdotes, qui id praestare valeant, ut venerandam ac vetustam eucharistici ieiunii formam ante Missam servent.

X - De defectibus in ministerio ipso occurrentibus

Fssunt etiam defectus occurrere in ministerio ipso, si aliquid ex requisitis ad illud desit: ut si celebretur in loco non sacro, vel legitime non deputato, vel in altari non consecrato, vel tribus mappis non cooperto; si non adsint luminaria cerea; si non sit tempus debitum celebrandi, quod est ab una hora ante auroram usque ad unam horam post meridiem communiter, nisi pro quibusdam Missis aliud tempus statutum sit, vel Ordinarius loci quasdam Missas etiam horis vespertinis permiserit; si omittat aliquid ex vestibus sacerdotalibus; si vestes sacerdotales et mappae non sint ab Episcopo, vel ab alio hanc habente potestatem benedictae; si non adsit clericus, vel alius deserviens in Missa, vel adsit qui deservire non debet, ut mulier; si non adsit calix cum patena conveniens, cuius cuppa debet esse aurea vel argentea vel stannea, non aerea vel vitrea; si corporalia non sint munda, quae debent esse ex lino, nec serico in medio ornata, et ab Episcopo vel ab alio hanc habente potestatem benedicta, ut etiam superius dictum est: si celebret capite cooperto sine dispensatione : si non adsit Missale, licet memoriter sciret Missam, quam intendit dicere.

2. Si, sacerdote celebrante, violetur ecclesia ante Canonem, dimittatur Missa: si post Canonem, non dimittatur. Si timeatur incursus hostium, vel alluvionis, vel ruina loci ubi celebratur, ante Consecrationem dimittatur Missa; post Consecrationem vero sacerdos accelerare poterit sumptionem Sacramenti, omissis omnibus aliis.

3. Si sacerdos ante Consecrationem graviter infirmetur, vel in syncopen inciderit aut moriatur, praetermittitur Missa. Si post Consecrationem Corporis tantum, ante Consecrationem Sanguinis, vel utroque consecrato id accidit, Missa per alium sacerdotem expleatur ab eo loco ubi ille desiit, et in casu necessitatis etiam per non ieiunum. Si autem non obierit, sed fuerit infirmus, adeo tamen ut possit communicare, et non adsit alia hostia consecrata, sacerdos, qui Missam supplet, dividat hostiam, et unam partem praebeat infirmo, aliam ipse sumat. Si autem semiprolata forma Corporis obiit sacerdos, quia non est facta Consecratio, non est necesse ut Missa per alium suppleatur. Si vero obierit semiprolata forma Sanguinis, tunc alter prosequatur Missam, et super eundem calicem repetat integram formam ab eo loco: Simili modo, postquam cenatum est; vel posset super alium calicem praeparatum integram formam proferre, et hostiam primi sacerdotis, et Sanguinem a se consecratum sumere, ac deinde calicem relictum semiconsecratum.

4. Si quis extra huiusmodi casus necessitatis integra Sacramenta non sumpserit, gravissime peccat.

5. Si musca, vel aranea, vel aliquid aliud ceciderit in calicem ante Consecrationem, proiciat vinum in locum decentem, et aliud ponat in calice, misceat parum aquae, offerat, ut supra, et prosequatur Missam: si post Consecrationem ceciderit musca aut aliquid eiusmodi, extrahat eam, et lavet cum vino, finita Missa comburat, et combustio ac lotio huiusmodi in sacrarium proiciatur.

6. Si aliquid venenosum ceciderit in calicem,

vel quod provocaret vomitum, vinum consecratum reponendum est in alio calice aqua pleno, ita ut species vini dissolvantur; et huiusmodi aqua in sacrarium proiciatur. Aliud autem vinum cum aqua   apponendum   est, denuo consecrandum.

7. Si aliquid venenatum contigerit hostiam consecratam, tunc alteram consecret, et sumat eo modo quo dictum est, et illa mittatur in calicem aqua plenum, ut supra n. 6 de Sanguine dictum est.

8. Si sumendo Sanguinem, particula remanserit in calice, digito ad labium calicis eam adducat, et sumat ante purificationem, vel infundat aquam et sumat.

9. Si hostia ante Consecrationem inveniatur fracta, nisi populo evidenter appareat, talis hostia consecretur: si autem scandalum populo esse possit, alia accipiatur et offeratur: quod si illius hostiae iam erat facta oblatio, eam post ablutionem sumat. Quod si ante oblationem hostia appareat confracta, accipiatur altera integra, si citra scandalum aut longam moram fieri poterit.

10. Si hostia consecrata dilabatur in calicem, propterea nihil est reiterandum; sed sacerdos Missam prosequatur, faciendo caeremonias et signa consueta cum residua parte hostiae quae non est madefacta Sanguine, si commode potest. Si vero tota fuerit madefacta, non extrahat eam, sed omnia dicat, omittendo signa, et sumat pariter Corpus et Sanguinem, signans se cum calice, et dicens: Corpus et Sanguis Dómini nostri, etc.

11. Si in hieme Sanguis congeletur in calice, involvatur calix pannis calefactis: si id non proficeret, ponatur in ferventi aqua prope altare, dummodo in calicem non intret, donec liqúefiat.

12. Si aliquid de Sanguine Christi ceciderit, si aliqua tantum gutta effusa est, sufficit ut super eas parum aquae fundatur, purificatorio postea abstergenda; secus vero corporale vel tobalea vel locus, meliore quo fieri potest modo, lavetur, et aqua postea in sacrarium mittatur.

13. At si contingat totum Sanguinem post Consecrationem effundi, si quidem aliquid vel parum remansit, illud sumatur, et de effuso reliquo Sanguine, fiat, ut dictum est. Si vero nihil omnino remansit, ponat iterum vinum et aquam, et consecret ab eo loco: Simili modo, postquam cenatum est, etc, facta prius tamen calicis oblatione, ut supra.

14. Si quis evomat Eucharistiam, vomitus colligatur et in aliquem decentem locum mittatur.

15. Si hostia consecrata, vel aliqua eius particula dilabatur in terram, reverenter accipiatur, et parum aquae in locum ubi cecidit fundatur et purificatorio abstergatur. Si cadat super vestes, non est necesse ut indumentum abluatur. Si super vestes mulieris cadat, ipsa particulam accipiat et sumat.

16. Possunt etiam defectus in ministerio ipso occurrere, si sacerdos ignoret ritus et caeremonias ipsas in eo servandas, de quibus omnibus in superioribus rubricis copiose dictum est.




PRAEPARATIO AD MISSAM

PRO OPPORTUNITATE SACERDOTIS FACIENDA



Quilibet sacerdos, ex concessione Pii Pp. XI, sub die 3 oct. 1936, lucrari potest: Indulgentiam quinque annorum, si ante Missae celebrationem recitet psalmos 83, 84, 85, 115 et 129 cum adnexa antiphona, versiculis et Oremus, ut infra; plenariam, si per integrum mensem praedictas preces cotidie recitaverit, additis confessione sacramentali et oratione ad Summi Pontificis mentem.



Ant. Ne reminiscáris, * Domine, delicta nostra vel parentum nostrorum, neque vindictam sumas de peccatis nostris. (T. P. Allelúia.)



Psalmus 83

Quam dilecta habitatio tua, Domine exercituum ! * desiderat, languens concupiscit ánima mea atria Dómini;

Cor meum et caro mea * exsultant ad Deum vivum.

Etiam passer invenit domum, * et hirundo nidum sibi, ubi ponat pullos suos:

Altaria tua, Domine exercituum, * rex meus et Deus meus! —

Beáti qui habitant in domo tua, Domine, * perpetuo laudant te.

Beatus vir, cuius auxilium est a te, * cum sacra itinera in animo habet:

Transeuntes per vallem aridam, fontem facient eam, * ac benedictionibus vestiet eam pluvia prima.

Procedent de robore in robur : * videbunt Deum deorum in Sion. —

Domine exercituum, audi orationem meam; * auribus percipe, Deus Iacob.

Clipeus noster, aspice, Deus, * et respice fáciem uncti tui.

Vere melior est dies unus in atriis tuis * quam álii mille;

Consistere malo in limine domus Dei mei, * quam morári in tabernaculis peccatorum.

Nam sol et clipeus est Dóminus Deus: * gratiam et gloriam largitur Dóminus;

Non negat bona eis * qui ambulant in innocentia.

Domine exercituum, * beatus homo qui confidit in te.

Glória Patri.

Psalmus 84

Propitius fuisti, Domine, terrae tuae; * bene vertísti sortem Iacob.

Dimisisti culpam populi tui; * operuisti ómnia peccata eórum.

Continuísti omnem iracundiam tuam, * destiti sti a furore irae tuae. —

Restitue nos, Deus salvator noster, * et depone indignationem tuam adversus nos.

Num in aetérnum irasceris nobis, * aut extendes iram tuam in omnes generationes?

Nonne tu vitam restitues nobis, * et populus tuus laetábitur in te?

Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, * et salutem tuam da nobis. —

Audiam, quid loquatur Dóminus Deus: * profecto loquitur pacem

Populo suo et sanctis suis * et eis qui corde convertuntur ad eum.

Certe propinqua est salus eius timentibus eum, * ut habitet glória in terra nostra.

Misericordia et fidelitas obviam venient sibi, * iustitia et pax inter se osculabúntur.

Fidelitas germinabit ex terra, * et iustitia de caelo prospiciet.

Dóminus quoque dabit bonum, * et terra nostra dabit fructum suum.

Iustitia ante eum incédet, * et salus in via gressuum eius.

Glória Patri.

Psalmus 85

Inclina, Domine, aurem tuam, exaudi me, * quia miser et pauper sum ego.

Custodi animam meam, quia devotus sum tibi; * salvum fac servum tuum sperantem in te.

Deus meus es tu : miserere mei, Domine, * quia assidue ad te clamo.

Laetifica animam servi tui, * quia ad te, Domine, animam meam attollo.

Tu enim, Domine, es bonus et clemens, * plenus misericordiae in omnes qui invocant te.

Ausculta, Domine, orationem meam, * et attende ad vocem obsecrationis meae.

Die tribulationis meae clamo ad te, * quia exaudies me. —

Non est tibi par inter deos, Domine, * et non est opus simile operi tuo:

Omnes gentes, quas fecisti, venient et adorabunt te, Domine, * et praedicábunt nomen tuum.

Quia magnus es tu et facis mirabilia : * tu solus es Deus. —

Doce me, Domine, viam tuam, ut ambulem in veritate tua; * dirige cor meum, ut timeat nomen tuum.

Celebrábo te, Domine Deus meus, toto corde meo, * et praedicábo nomen tuum in aetérnum,

Quia misericordia tua magna fuit erga me, * et eripuisti animam meam de profundis inferni.

Deus, superbi insurrexerunt contra me, et turba praepoténtium insidiatur vitae meae, * neque te ponunt ante oculos suos.

Sed tu, Domine, Deus misericors es et benignus, * tardus ad iram, summe clemens et fidélis.

Respice in me et miserere mei; da robur tuum servo tuo, * et salvum fac fílium ancillae tuae.

Signum da mihi favoris tui, ut videant qui oderunt me et confundantur, * quod tu, Domine, adiúveris me et consolatus sis me.

Glória Patri.

Psalmus 115

Confisus sum, etiam cum dixi: * « Ego afflictus sum valde » ; Ego dixi in pavore meo: * « Omnis homo fallax ! »

Quid retribuam Domino * pro omnibus quae tribuit mihi?

Calicem salutis accipiam, * et nomen Dómini invocabo.

Vota mea Domino reddam * coram omni populo eius.

Pretiosa est in oculis Dómini * mors sanctorum eius.

O Domine, ego servus tuus sum, ego servus tuus, filius ancillae tuae: * solvísti vincula mea.

Tibi sacrificabo sacrificium laudis, * et nomen Dómini invocabo.

Vota mea Domino reddam * coram omni populo eius,

In atriis domus Dómini, * in medio tui, Ierusalem.

Glória Patri.

Psalmus 129

De profundis clamo ad te, Domine, * Domine, audi vocem meam! Fiant aures tuae inténtae * ad vocem obsecrationis meae. —

Si delictorum memoriam servaveris, Domine, * Domine, quis sustinebit?

Sed penes te est peccatorum venia, * ut cum reverentia serviátur tibi. —

Spero in Dóminum, * sperat anima mea in verbum eius;

Exspectat anima mea Dóminum, * magis quam custodes auroram. —

Magis quam custodes auroram, * exspectet Israel Dóminum,

Quia penes Dóminum misericordia * et copiosa penes eum redemptio:

Et ipse redimet Israel * ex omnibus iniquitatibus eius.

Glória Patri.

Deinde reperitur

Ant. Ne reminiscáris, Domine, delicta nostra vel parentum nostrorum, neque vindictam sumas de peccatis nostris. (T. P. Allelúia.)

Postea sacerdos dicit:

Kyrie, eléison. Christe, eléison. Kyrie, eléison. Pater noster.

V. Et ne nos inducas in tentationem. R. Sed libera nos a malo.

V. Ego dixi: Domine, miserere mei.

R. Sana animam meam, quia peccavi tibi.

V. Convertere, Domine, aliquantulum.

R. Et deprecare super servos tuos.

V. Fiat misericordia tua, Domine, super nos.

R. Quemadmodum speravimus in te.

V. Sacerdotes tui induantur iustitiam.

R. Et Sancti tui exsultent.

V. Ab occultis meis munda me, Domine.

R. Et ab alienis parce servo tuo.

V. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus.

Aures tuae pietatis, mitíssime Deus, inclina précibus nostris, et gratia Sancti Spiritus illumina cor nostrum: ut tuis mysteriis digne ministrare, teque aeterna caritate diligere mereamur.

Deus, cui omne cor patet et omnis volúntas loquitur, et quem nullum latet secretum: purífica per infusionem Sancti Spiritus cogitationes cordis nostri; ut te perfecte diligere et digne laudare mereamur.

Ure igne Sancti Spiritus renes nostros et cor nostrum, Domine: ut tibi casto corpore serviamus, et mundo corde placeámus.

Mentes nostras, quaesumus, Domine, Paraclitus, qui a te procedit, illuminet: et inducat in omnem, sicut tuus promísit Filius, veritatem.

Adsit nobis, quaesumus, Domine, virtus Spiritus » Sancti: quae et corda nostra clementer expúrget, et ab omnibus tueatur adversis.

Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti : da nobis in eodem Spiritu recta sapere; et de .eius semper consolatione gaudere.

Conscientias nostras, quaesumus, Domine, visitándo purífica: ut veniens Dóminus noster Iesus Christus, Filius tuus, paratam sibi in nobis inveniat mansionem: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Oratio sacerdotis ante Missam

Indulgentia trium annorum pro qualibet ex sequentibus orationibus, si in die assignata recitetur. Pius Pp. XI, 3 octobris 1936.

Die dominica

Summe Sacerdos et vere Pontifex, qui te obtulisti Deo Patri hostiam puram et immaculatam in ara Crucis pro nobis miseris peccatoribus, qui dedisti nobis Carnem tuam ad manducandum et Sanguinem tuum ad bibendum, et posuisti mysterium istud in virtute Spiritus Sancti tui, dicens: Haec quotiescumque feceritis in mei memoriam facietis, rogo per Sanguinem tuum pretiosum, magnum salutis nostrae pretium, rogo per hanc miram et inenarrábilem caritatem, qua nos miseros et indignos sic amáre dignatus es, ut laváres nos a peccatis nostris in Sanguine tuo. Doce me, indignum servum tuum, quem inter cetera dona tua etiam ad officium sacerdotále vocare dignatus es, nullis meis meritis, sed sola dignatione misericordiae tuae; doce me, quaeso, per Spiritum Sanctum tuum tantum tractare mysterium ea reverentia et honore, ea devotione et timore, quibus oportet et decet. Fac me per gratiam tuam semper illud de tanto mysterio credere et intellegere, sentire et firmiter retinere, dicere et cogitare quod tibi placet et expedit animae meae. Intret Spiritus tuus bonus in cor meum, qui sonet ibi sine sono et sine strepitu verborum; loquatur omnem veritatem tantorum mysteriorum. Profunda quippe sunt nimis et sacro tecta velamine. Propter magnam clementiam tuam concede mihi Missarum solémnia puro corde et munda mente celebrare. Libera cor meum ab immundis et nefándis, vanis et nóxiis cogitationibus. Muni me beatorum Angelorum pia et fida custodia atque fortissima tutela, ut hostes omnium bonorum confusi discedant. Per virtutem tanti mysterii, et per manum sancti Angeli tui, repelle a me et a cunctis servis tuis durissimum spiritum supérbiae et cenodóxiae, invídiae et blasphemiae, fornicationis et immundítiae, dubietátis et diffidentiae. Confundantur qui nos persequuntur, pereant illi qui perdere cuncta festinant.

Feria II

Rex virginum, amator castitatis et integritatis, Deus, caelesti rore benedictionis tuae exstíngue in corpore meo totum fontem ardentis libidinis, ut maneat in me tenor totius castitatis corporis et animae. Mortífica in membris meis carnis stimulos omnesque libidinósas commotiónes, et da mihi veram et perpetuam castitatem, cum ceteris bonis tuis, quae tibi placent in veritate; ut sacrificium laudis casto corpore et mundo corde cotidie váleam tibi offerre. Quanta enim cordis contritione et lacrimarum fonte, quanta reverentia et tremore, quanta corporis castitate et animae puritate istud divinum et caeléste sacrificium est celebrandum, Domine, ubi Caro tua in veritate sumitur, ubi Sanguis tuus in veritate bibitur, ubi ima summis coniunguntur, ubi adest sanctorum praesentia Angelorum, ubi tu es sacerdos et sacrificium mirabiliter et ineffabiliter.

Feria III

Quis digne hoc sacrificium celebrare potest, nisi tu, omnípotens Deus, offerentem feceris dignum? Scio, Domine, et vere scio, et idipsum bonitati tuae confiteor quod non sum dignus accedere ad tantum mysterium propter nimia peccata et infinitas neglegéntias meas. Sed scio, et veraciter credo, ex toto Corde meo credo, ore confiteor, quia tu potes me facere dignum, qui solus potes facere mundum de immundo conceptum semine, et de peccatoribus iustos facis et sanctos. Per hanc omnipotentiam tuam, te rogo, concede mihi peccatori hoc caeléste sacrificium celebrare cum timore et tremore, cum cordis puritate et lacrimarum fonte, cum laetitia spiritali et caelesti gaudio. Sentiat mens mea dulcedinem beatíssimae praeséntiae tuae, et excubias sanctorum Angelorum tuorum in circuitu meo.

Feria IV

Ego enim, Domine, memor venerándae passionis tuae, accedo ad altare tuum, licet peccator, ut offeram tibi sacrificium quod tu instituísti et offerri praecepísti in commemoratione tua pro salute nostra. Suscipe ergo illud, quaeso, summe Deus, pro Ecclesia tua sancta, pro populo tuo quem acquisisti Sanguine tuo. Et quoniam me peccatorem inter te et eundem populum tuum, medium esse voluisti, licet in me boni operis testimonium non agnoscas, officium saltem dispensationis créditae non recúses; nec, per me indignum, eórum salutis pereat pretium, pro quibus victima factus salutaris dignatus es esse redemptio. Profero ergo, Domine, si dignéris propitius intueri, tribulationes plebium, pericula populorum, captivorum gemitus, miserias orphanorum, necessitates peregrinorum, inopiam debilium, desperatiónes languentium, defectus senum, suspíria iuvenum, vota virginum, laménta viduarum.

Feria V

Tu enim misereris omnium, Domine, et nihil odisti eórum quae fecisti. Memorare quae sit nostra substantia, quia tu Pater noster es, quia tu Deus noster es, ne irascaris satis, neque multitudinem viscerum tuorum super nos contíneas. Non enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante fáciem tuam, sed in miserationibus tuis multis. Aufer a nobis, Domine, iniquitates nostras et ignem Sancti Spiritus in nobis clementer accende. Aufer cor lapideum de carne nostra et da nobis cor carneum, quod te timeat, te amet, te diligat, te delectetur, te sequatur, te perfruatur. Oramus, Domine, clementiam tuam, ut sereno familiam tuam, sacri tui nominis officia praestolántem, aspicere dignéris vultu; et, ut nullius sit irritum votum, nullius vacua supplicatio, tu nobis preces suggere, quas ipse audire propitius et exaudire delectéris.

Feria VI

Rogamus te etiam, Pater sancte, et pro spiritibus fidelium defunctorum, ut sit illis salus, sanitas, gaudium et refrigerium hoc magnum pietatis sacramentum. Deus meus, sit illis hodie magnum et plenum convivium de te pane vivo, qui de caelo descendisti et das vitam mundo, de tua carne sancta et benedicta, Agni videlicet immaculati, qui tollit peccata mundi, quae de sancto et glorioso beatae Virginis Maríae útero est assumpta et de Spiritu Sancto concepta; de illo inquam pietatis fonte, qui per lanceam militis ex tuo sanctissimo latere emanávit: ut exinde satiati, refrigeráti, refecti et consolati exsultent in laude et glória tua. Peto clementiam tuam, ut descendat super panem et calicem plenitudo tuae benedictionis, et sanctificatio tuae divinitatis. Descendat etiam, Domine, illa Sancti Spiritus tui invisibilis incomprehensibilísque maiestas, sicut quondam in patrum hostiis descendebat; qui et oblationes nostras Corpus et Sanguinem tuum efficiat, et me indignum sacerdotem tuum doceat tantum tractare mysterium cum cordis puritate et lacrimarum fonte, cum reverentia et tremore, ita ut plácide et benigne suscipias sacrificium de manibus meis, ad salutem omnium tam vivorum quam et defunctorum.

Sabbato

Rogo te, Domine, per ipsum sacrosanctum mysterium Corporis et Sanguinis tui, quo cotidie in Ecclesia tua páscimur et potámur, abluimur et sanctificamur, atque unius summae divinitatis partícipes efficimur. Da mihi virtutes tuas sanctas, quibus repletus bona conscientia ad altare tuum accedam, ita ut haec caeléstia sacramenta efficiantur mihi salus et vita. Tu enim dixisti ore tuo sancto et benedicto : Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Qui mandúcat me vivit propter me. Ipse manet in me et ego in eo. Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aetérnum. Panis dulcíssime, sana palatum cordis mei, ut séntiam suavitatem amoris tui. Sana eum ab omni languore, ut nullam praeter te séntiam dulcedinem, nullum praeter te quaerat amorem, nullam praeter te amet pulchritudinem. Panis candidíssime, habens omne delectamentum et omnem saporem, qui nos semper réficis et in te numquam déficis, comedat te cor meum, et dulcedine saporis tui repleantur viscera animae meae. Mandúcat te Angelus pleno ore: manducet te peregrinus homo pro modulo suo, ne deficere possit in via, tali recreátus viático. Panis sancte, panis vive, panis pulcher, panis munde, qui descendisti de caelo et das vitam mundo, veni in cor meum et munda me ab omni inquinamento carnis et spiritus. Intra in animam meam. Sana et sanctifica me interius et exterius. Esto tutamen et continua salus animae et corporis mei. Repelle a me insidiantes mihi hostes. Recedant procul a potentia praeséntiae tuae, ut foris et intus munitus per te recto tramite ad regnum tuum pervéniam, ubi non in mysteriis, sicut in hoc témpore agitur, sed facie ad fáciem te videbimus, cum tradideris regnum Deo et Patri, et Deus eris ómnia in omnibus. Tunc enim me de te satiábis satietáte mirifica, ita ut neque esúriam, neque sitiam in aetérnum. Amen.

Oratio S. Ambrosii ante Missam

Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI, 3 octobris 1936.

Ad mensam dulcíssimi convivii tui, pie Domine k. Iesu Christe, ego peccator de propriis meis meritis nihil praesúmens, sed de tua confidens misericordia et bonitate, accedere vereor et contremísco. Nam cor et corpus habeo multis criminibus maculat um, mentem et linguam non caute custoditam. Ergo, o pia Deitas, o treménda maiestas, ego miser, inter angustias deprehensus, ad te fontem misericordiae recúrro, ad te festino sanándus, sub tuam protectionem fugio; et, quem Iudicem sustinere nequeo, Salvatorem habere suspiro. Tibi, Domine, plagas meas ostendo, tibi verecundiam meam detego. Scio peccata mea multa et magna, pro quibus tímeo: spero in misericordias tuas, quarum non est numerus. Respice ergo in me oculis misericórdiae tuae, Domine Iesu Christe, Rex aetérne, Deus et homo, crucifixus propter hominem. Exaudi me sperantem in te : miserere mei pleni miseriis et peccatis, tu qui fontem miserationis numquam manare cessabis. Salve, salutaris victima, pro me et omni humano genere in patibulo Crucis oblata. Salve, nobilis et pretióse Sanguis, de vulneribus crucifixi Dómini mei Iesu Christi profluens, et peccata totius mundi ábluens. Recordare, Domine, creaturae tuae, quam tuo Sanguine redemisti. Paenitet me peccasse, cupio emendare quod feci. Aufer ergo a me, clementíssime Pater, omnes iniquitates et peccata mea; ut, purificatus mente et corpore, digne degustáre mérear Sancta sanctorum. Et concede, ut haec sancta praelibátio Corporis et Sanguinis tui, quam ego indignus sumere intendo, sit peccatorum meorum remissio, sit delictorum perfecta purgátio, sit túrpium cogitationum effugátio ac bonorum sensuum regeneratio, operumque tibi placéntium salubris efficacia, animae quoque et corporis contra inimicorum meorum insidias firmissima tuitio. Amen.

Oratio S. Thomae Aquinatis

Indulgentia trium annorum; plenaria, dummodo cotidiana orationis recitatio in integrum mensem producta fuerit, et praeterea sacramentalis confessio, alicuius ecclesiae vel publici oratorii visitatio et ad mentem Summi Pontificis preces additae fuerint. Pius Pp. XI, 10 decembris 1936.

Omnípotens sempitérne Deus, ecce accedo ad sacramentum unigeniti Filii tui, Dómini nostri Iesu Christi; accedo tamquam infirmus ad medicum vitae, immundus ad fontem misericordiae, caecus ad lumen claritatis aetérnae, pauper et egenus ad Dóminum caeli et terrae. Rogo ergo imménsae largitatis tuae abundantiam, quatenus meam curare dignéris infirmitatem, lavare foeditatem, illuminare caecitátem, ditare paupertatem, vestíre nuditatem; ut panem Angelorum, Regem regum et Dóminum dominantium, tanta suscipiam reverentia et humilitate, tanta contritione et devotione, tanta puritate et fide, tali proposito et intentione, sicut expedit saluti animae meae. Da mihi, quaeso, dominici Corporis et Sanguinis non solum suscipere sacramentum, sed etiam rem et virtutem sacramenti. O mitíssime Deus, da mihi Corpus unigeniti Filii tui, Dómini nostri Iesu Christi, quod traxit de Virgine María, sic suscipere, ut corpori suo mystico mérear incorporari, et inter eius membra connumerari. O amantíssime Pater, concede mihi dilectum Fílium tuum, quem nunc velatum in via suscipere propono, revelata tandem facie perpetuo contemplari: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per ómnia saecula saeculorum. Amen.

Oratio ad B. Mariam Virg. ante Missam

Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI, 3 octobris 1936.

OMater pietatis et misericordiae, beatissima Virgo María, ego miser et indignus peccator ad te coniugio toto corde et affectu ; et precor pietatem tuam, ut, sicut dulcissimo Filio tuo in Cruce pendénti astitísti, ita et mihi, mísero peccatori, et sacerdotibus omnibus, hic et in tota sancta Ecclesia hodie offerentibus, clementer assistere dignéris, ut, tua gratia adiuti, dignam et acceptabilem hostiam in conspectu summae et individuae Trinitatis offerre valeamus. Amen.

Preces ad S. Ioseph

Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI, 3 octobris 1936.

Ofelicem virum, beatum Ioseph, cui datum est Deum, quem multi reges voluerunt videre et non viderunt, audire et non audierunt, non solum videre et audire, sed portare, deosculári, vestíre et custodire !

V. Ora pro nobis, beáte Ioseph.

R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus.

Deus, qui dedisti nobis regale sacerdotium : praesta, quaesumus ; ut, sicut beatus Ioseph unigenitum Fílium tuum, natum ex María Virgine, suis manibus reverenter tractare meruit et portare, ita nos facias cum cordis munditia et operis innocentia tuis sanctis altaribus deservíre, ut sacrosanctum Filii tui Corpus et Sanguinem hodie digne sumimus, et in futuro saeculo praemium habere mereamur aetérnum. Per eundem Christum Dóminum nostrum. Amen.

Oratio ad omnes Angelos et Sanctos

Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI, 3 octobris 1936.

Angeli, Archangeli, Throni, Dominationes, Principátus, Potestates, Virtutes caelórum, Cherubim atque Seraphim, omnes Sancti et Sanctae Dei, praesertim Patroni mei, intercedere dignémini pro me, ut hoc sacrificium Deo omnipotenti digne váleam offerre, ad laudem et gloriam nominis sui et ad utilitatem meam totiusque Ecclésiae suae sanctae. Amen.

Oratio ad Sanctum in cuius honorem Missa celebratur

Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI, 3 octobris 1936.

Osancte N., ecce ego miser peccator, de tuis meritis confisus, offero nunc sacratissimum sacramentum Corporis et Sanguinis Dómini nostri Iesu Christi pro tuo honore et glória. Precor te humiliter et devote, ut pro me hodie intercedere dignéris, ut tantum sacrificium digne et acceptabíliter offerre váleam, ut eum tecum et cum omnibus electis eius aeternaliter laudare, atque cum eo regnare váleam: Qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

Formula intentionis ante Missam

Indulgentia quingentorum dierum. Pius Pp. XI, 12 iulii 1935.

Ego volo celebrare Missam, et conficere Corpus et Sanguinem  Dómini  nostri  Iesu Christi, iuxta ritum sanctae Románae Ecclésiae, ad laudem omnipotentis Dei totiusque Cúriae triumphántis, ad utilitatem meam totiusque Cúriae militantis, pro omnibus qui se commendaverunt orationibus meis in genere et in specie, et pro felici statu sanctae Románae Ecclésiae. Amen.

Gaudium cum pace, emendatiónem vitae, spatium verae paeniténtiae, gratiam et consolationem Sancti Spiritus, perseverantiam in bonis operibus, tribuat nobis omnípotens et misericors Dóminus. Amen.


ORATIONES

DICENDAE CUM SACERDOS INDUITUR SACERDOTALIBUS PARAMENTIS

Indulgentia centum dierum pro singulis orationibus. Pius Pp. XII, 14 ianuarii 1940.

Cum lavat manus, dicat:

Da, Domine, virtutem manibus meis ad abstergéndam omnem maculam; ut sine pollutióne mentis et corporis váleam tibi servire.

Ad amictum, dum ponitur super caput, dicat:

Impone, Domine, capiti meo galeam salutis, ad expugnándos diabólicos incúrsus.

Ad albam, cum ea induitur:

Deálba me, Domine, et munda cor meum; ut, in Sanguine Agni dealbátus, gaudiis pérfruar sempiternis.

Ad cingulum, dum se cingit:

P:cínge me, Domine, cingulo puritatis, et exstingue in lumbis meis humorem libidinis; ut maneat in me virtus continéntiae et castitatis.

Ad manipulum, dum imponitur bracchio sinistro:

Mérear, Domine, portare manipulum fletus et doloris; ut cum exsultatione recipiam mercedem laboris.

Ad stolam, dum imponitur collo:

Redde mihi, Domine, stolam immortalitatis, quam perdidi in praevaricatióne primi parentis: et, quamvis indignus accedo ad tuum sacrum mysterium, mérear tamen gaudium sempiternum.

Ad casulam, cum assumitur:

Domine, qui dixisti: Iugum meum suáve est, et onus meum leve: fac, ut istud portare sic váleam, quod cónsequar tuam gratiam. Amen.


ORATIONES

DICENDAE AB EPISCOPO CUM IN PONTIFICALIBUS CELEBRAT

Indulgentia centum dierum pro singulis orationibus. Pius Pp. XII, 14 ianuarii 1940.

Ad caligas:

Calcea, Domine, pedes meos in praeparationem evangelii pacis, et protege me in velamento alarum tuarum.

Cum exuitur cappa:

Exue me, Domine, veterem hominem cum moribus et actibus suis: et índue me novum hominem, qui secúndum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.

Cum lavat manus:

Da, Domine, virtutem manibus meis ad abstergéndam omnem maculam immundam; ut sine pollutióne mentis et corporis váleam tibi servire.

Ad amictum:

Impone, Domine, galeam salutis in capite meo ad expugnándas omnes diabolicas fraudes, inimicorum omnium versutias superando.

Ad albam:

Deálba me, Domine, et a delicto meo munda me : ut cum his, qui stolas suas dealbaverunt in Sanguine Agni, gaudiis pérfruar sempiternis.

Ad cingulum:

Praecinge me, Domine, cingulo fidei, et virtute castitatis lumbos meos, et exstingue in eis humorem libidinis; ut iugiter maneat in me vigor totius castitatis.

Cum accipit crucem pectoralem:

Muníre dignéris me, Domine Iesu Christe, ab omnibus insidiis inimicorum omnium, signo sanctissimae Crucis tuae: ac concedere dignéris mihi indigno servo tuo, ut, sicut hanc crucem, Sanctorum tuorum reliquiis refértam, ante pectus meum teneo, sic semper mente retíneam et memoriam passionis, et sanctorum victorias Martyrum.

Ad stolam:

Redde mihi, Domine, obsecro, stolam immortalitatis, quam perdidi in praevaricatione primi parentis: et, quamvis indignus accedere praesúmo ad tuum sacrum mysterium cum hoc ornamento, praesta, ut in eodem in perpetuum mérear laetari.

Ad tunicellam:

Tunica iucunditatis et indumento laetitiae induat me Dóminus.

Ad dalmaticam:

Indue me, Domine, indumento salutis et vestimento laetitiae; et dalmatica iustítiae circumda me semper.

Ad chirothecas:

Circumda, Domine, manus meas munditia novi hominis, qui de caelo descendit: ut, quemadmodum Iacob dilectus tuus, pellículis haedórum opertis manibus, paternam benedictionem, oblato patri cibo potuque gratíssimo, impetravit; sic et, oblata per manus nostras salutari hostia, grátiae tuae benedictionem mérear. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui in similitudinem carnis peccati pro nobis obtulit semetipsum.

Ad planetam:

Domine, qui dixisti: Iugum meum suáve est, et onus meum leve: praesta, ut illud portare sic váleam, quod possim consequi tuam gratiam.

Ad mitram:

Mitram, Domine, et salutis galeam impone capiti meo ; ut contra antiqui hostis omniumque inimicorum meorum insidias inoffénsus evádam.

Ad anulum:

Cordis et corporis mei, Domine, digitos virtute decora, et septiformis Spiritus sanctificatione circumda.

Ad manipulum:

Mérear, precor,  Domine,  manipulum portare mente flébili; ut cum exsultatione portionem accipiam cum iustis.


ORATIONES

DICENDAE AB EPISCOPO

CUM NON IN PONTIFICALIBUS CELEBRAT

Indulgentia centum dierum pro singulis orationibus. Pius Pp. XII, 14 ianuarii 1940.

Cum exuitur cappa:

Exue me, Domine, veterem hominem cum moribus et actibus suis: et índue me novum hominem, qui secúndum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.

Cum lavat manus:

Da, Domine, virtutem manibus meis ad abstergéndam omnem maculam immundam; ut sine pollutióne mentis et corporis váleam tibi servire.

Ad amictum:

Impone, Domine, galeam salutis ad expugnándos diabólicos incúrsus.

Ad albam:

Deálba me, Domine, et munda cor meum ; ut, in Sanguine  Agni  dealbátus, gaudiis pérfruar sempiternis.

Ad cingulum:

Praecinge me, Domine, cingulo puritatis, et exstíngue in lumbis meis humorem libidinis ; ut maneat in me virtus continentiae et castitatis.

Cum accipit crucem pectoralem:

Muníre dignéris me, Domine Iesu Christe, ab omnibus insidiis inimicorum omnium, signo sanctissimae Crucis tuae: ac concedere dignéris mihi indigno servo tuo, ut, sicut hanc crucem,

Sanctorum tuorum reliquiis refértam, ante pectus meum teneo, sic semper mente retíneam et memoriam passionis, et sanctorum victorias Martyrum.

Ad stolam:

Redde mihi, Domine, obsecro, stolam immortalitatis, quam perdidi in praevaricatione primi parentis: et, quamvis indignus accedere praesúmo ad tuum sacrum mysterium cum hoc ornamento, praesta, ut in eodem in perpetuum mérear laetári.

Ad planetam:

Domine, qui dixisti: Iugum meum suáve est, et onus meum leve: praesta, ut illud portare sic váleam, quod possim consequi tuam gratiam.

Ad manipulum:

Mérear,  precor,  Domine, manipulum portare mente flébili; ut cum exsultatione portionem accipiam cum iustis.




GRATIARUM ACTIO POST MISSAM

PRO OPPORTUNITATE SACERDOTIS FACIENDA

Quilibet sacerdos, ex concessione Pii Pp. XI, sub die 3 octobris 1936, lucrari potest : Indulgentiam quinque annorum, si post Missam celebratam recitet canticum trium Puerorum et psalmum 150 cum adnexa antiphona, versiculis et Oremus, ut infra; plenariam, si per integrum mensem praedictas preces cotidie recitaverit, accedente sacramentali confessione et oratione ad mentem Summi Pontificis.

Ant. Trium puerorum * cantemus hymnum, quem cantabant Sancti in camino ignis, benedicentes Dóminum. (T. P. Allelúia.)

Canticum trium Puerorum Dan. 3, 57-88 et 56

Benedícite, ómnia opera Dómini, Domino; * laudate et superexaltate eum in saecula. Benedícite, Angeli Dómini, Domino; * benedícite, caeli, Domino.

Benedícite, aquae omnes quae super caelos sunt, Domino; * benedícite, omnes exercitus Dómini, Domino.

Benedícite, sol et luna, Domino; * benedícite, stellae caeli, Domino. —

Benedícite, omnis imber et ros, Domino; * benedícite, omnes venti, Domino.

Benedícite, ignis et aestus, Domino; * benedícite, frigus et algor, Domino.

Benedícite, rores et plúviae, Domino; * benedícite, glacies et gelu, Domino.

Benedícite, pruínae et nives, Domino; * benedícite, noctes et dies, Domino.

Benedícite, lux et ténebrae, Domino; * benedícite, fulgura et nubes, Domino. —

Benedicat terra Domino, * laudet et superexaltet eum in saecula.

Benedícite, montes et colles, Domino; * benedícite, universa germinantia in terra, Domino.

Benedícite, fontes, Domino; * benedícite, maria et flumina, Domino.

Benedícite, cete et ómnia quae moventur in aquis, Domino; * benedícite, omnes volucres caeli, Domino.

Benedícite, omnes béstiae et pecora, Domino; * laudate et superexaltate eum in saecula. —

Benedícite, filii hominum, Domino; * benedícite, Israel, Domino.

Benedícite, sacerdotes Dómini, Domino; * benedícite, servi Dómini, Domino.

Benedícite, spiritus et animae iustorum, Domino; * benedícite, sancti et humiles corde, Domino.

Benedicite, Anania, Azaria, Misael, Domino; * laudate et superexaltate eum in saecula.

Benedicamus Patrem et Fílium cum Sancto Spiritu: * laudemus et superexaltémus eum in saecula.

Benedíctus es, Domine, in firmamento caeli; * et laudabilis et superexaltatus in saecula.

^ Hic non dicitur Glória Patri, neque Amen.



Psalmus 150

Laudate Dóminum in sanctuario eius, * laudate ' eum in augusto firmamento eius. Laudate eum propter grandia opera eius, * laudate eum propter summam maiestatem eius.

Laudate eum clangore tubae, * laudate eum psalterio et cithara.

Laudate eum tympano et choro, * laudate eum chordis et organo.

Laudate eum cymbalis sonóris, laudate eum cymbalis crepitántibus : * omne quod spirat, laudet Dóminum! Glória Patri.



Ant. Trium puerorum cantemus hymnum, quem cantabant Sancti in camino ignis, benedicentes Dóminum. (T. P. Allelúia.)



Postea sacerdos dicit:

Kyrie, eléison. Christe, eléison. Kyrie, eléison. Pater noster.

V. Et ne nos inducas in tentationem. R. Sed libera nos a malo.

V. Confiteantur tibi, Domine, ómnia opera tua.

R. Et Sancti tui benedicant tibi.

V. Exsultabunt Sancti in glória.

R. Laetabúntur in cubilibus suis.

V. Non nobis, Domine, non nobis.

R. Sed nomini tuo da gloriam.

V. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus.

Deus, qui tribus pueris mitigásti flammas ignium : concede propitius; ut nos famulos tuos non exúrat flamma vitiórum.



Actiones nostras, quaesumus, Domine, aspirándo Xl praeveni et adiuvando proséquere: ut cuncta nostra oratio et operatio a te semper incipiat, et per te coepta finiátur.

Da nobis, quaesumus, Domine, vitiórum nostrorum flammas exstinguere: qui beáto Lauréntio tribuisti tormentorum suorum incéndia superare. Per Christum Dóminum nostrum. S. Amen.



Oratio S. Thomae Aquinatis

Indulgentia trium annorum; plenaria, oratione cotidie in integrum mensem pie reiterata et additis sacramentali confessione, alicuius ecclesiae vel publici oratorii visitatione et precibus ad Summi Pontificis mentem. Pius Pp. XI, 22 novembris 1934.

Gratias tibi ago, Domine, sancte Pater, omnípotens aeterne Deus, qui me peccatorem, indignum famulum tuum, nullis meis meritis, sed sola dignatione misericordiae tuae satiáre dignatus es pretioso Corpore et Sanguine Filii tui, Dómini nostri Iesu Christi. Et precor, ut haec sancta Communio non sit mihi reatus ad poenam, sed intercéssio salutaris ad veniam. Sit mihi armatura fidei, et scutum bonae voluntatis. Sit vitiórum meorum evacuátio, concupiscéntiae et libidinis exterminatio, caritatis et patiéntiae, humilitatis et oboediéntiae, omniumque virtutum augmentatio: contra insidias inimicorum omnium, tam visibilium quam invisibilium, firma defensio: mótuum meorum, tam carnálium quam spiritualium, perfecta quietátio: in te uno ac vero Deo firma adhaesio; atque finis mei felix consummatio. Et precor te, ut ad illud ineffabile convivium me peccatorem perducere dignéris, ubi tu, cum Filio tuo et Spiritu Sancto, Sanctis tuis es lux vera, satíetas plena, gaudium sempiternum, iucunditas consummata et felicitas perfecta. Per eundem Christum Dóminum nostrum. Amen.



Alia oratio

Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI, 3 octobris 1936.

Transfíge, dulcíssime Domine Iesu, medúllas et viscera animae meae suavissimo ac salubérrimo amoris tui vulnere, vera serenáque et apostolica sanctissima caritate, ut lángueat et liquefíat anima mea solo semper amore et desiderio tui; te concupiscat et deficiat in atria tua, cúpiat dissolvi et esse tecum. Da, ut anima mea te esúriat, panem Angelorum, reiectionem animarum sanctarum; panem nostrum cotidianum, supersubstantialem, habentem omnem dulcedinem et saporem, et omne delectamentum suavitatis. Te, in quem desíderant Angeli prospícere, semper esúriat et comedat cor meum, et dulcedine saporis tui repleantur viscera animae meae; te semper sitiat fontem vitae, fontem sapientiae et scientiae, fontem aetérni luminis, torrentem voluptatis, ubertatem domus Dei. Te semper ámbiat, te quaerat, te inveniat, ad te tendat, ad te perveniat, te meditetur, te loquatur, et ómnia operetur in laudem et gloriam nominis tui, cum humilitate et discretione, cum dilectione et delectatione, cum facilitate et affectu, cum perseverantia usque in finem; ut tu sis solus semper spes mea, tota fiducia mea, divítiae meae, delectatio mea, iucunditas mea, gaudium meum, quies et tranquillitas mea, pax mea, suavitas mea, odor meus, dulcedo mea, cibus meus, refectio mea, refugium meum, auxilium meum, sapientia mea, portio mea, possessio mea, thesaurus meus, in quo fixa et firma et immobíliter semper sit radicata mens mea et cor meum. Amen.



Rhythmus S. Thomae Aquinatis

Indulgentia quinque annorum toties quoties; septem annorum, si rhythmus vel eiusdem postrema tantum stropha coram Ssmo Eucharistiae Sacramento recitatus fuerit; plenaria suetis condicionibus, cotidiana rhythmi recitatione in integrum mensem producta. Pius Pp. XI, 12 martii 1936 et Pius Pp. XII, 12 iulii 1941.

Adero te devote, latens Deitas,

Quae sub his figuris vere latitas : Tibi se cor meum totum súbicit, Quia, te contemplans, totum deficit.

Visus, tactus, gustus in te fallitur, Sed auditu solo tuto creditur: Credo quidquid dixit Dei Filius, Nil hoc verbo Veritatis verius.

In Cruce latébat sola Deitas, At hic latet simul et humanitas; Ambo tamen credens atque confit ens, Peto quod petivit latro paenitens.

Plagas, sicut Thomas, non intueor, Deum tamen meum te confiteor: Fac me tibi semper magis credere, In te spem habere, te diligere.

O memoriale mortis Dómini, Panis vivus, vitam praestans homini, Praesta meae menti de te vivere Et te illi semper dulce sapere.

Pie pelicáne, Iesu Domine, Me immundum munda tuo Sanguine, Cuius una stilla salvum facere Totum mundum quit ab omni scelere.

Iesu, quem velatum nunc aspício, Oro, fiat illud quod tam sitio; Ut, te revelata cernens facie, Visu sim beatus tuae glóriae. Amen.



Aspirationes ad Ss.mum Redemptorem

Indulgentia septem annorum, si sacerdos post Missam invocationes pie recitaverit; trecentorum dierum toties quoties; plenaria suetis condicionibus, dummodo cotidie per integrum mensem invocationum recitatio devote peracta fuerit. Pius Pp. IX, 9 ianuarii 1854.

Anima Christi, sanctifica me. Corpus Christi, salva me. Sanguis Christi, inébria me. Aqua lateris Christi, lava me. Passio Christi, conforta me. O bone Iesu, exaudi me. Intra tua vulnera absconde me. Ne permíttas me separari a te. Ab hoste maligno defénde me. In hora mortis meae voca me. Et iube me venire ad te, ut cum Sanctis tuis laudem te in saecula saeculorum. Amen.



Oblatio sui

Indulgentia trium annorum; plenaria suetis condicionibus, si cotidie per integrum mensem actus oblationis devote recitatus fuerit. Pius Pp. XI, 4 decembris 1932.

Suscipe, Domine, universam meam libertatem. Accipe memoriam, intellectum atque voluntatem omnem. Quidquid habeo vel possideo, mihi largitus es : id tibi totum restituo, ac tuae prorsus voluntati trado gubernandum. Amorem tui solum cum gratia tua mihi dones, et dives sum satis, nec aliud quidquam ultra posco.



Oratio ad D. N. I. C. Crucifixum

Indulgentia decem annorum; plenaria recitantibus post Missam coram Iesu Christi Crucifixi imagine et orantibus ad mentem Summi Pontificis. Pius Pp. XI, 2 februarii 1934.

En ego, o bone et dulcíssime Iesu, ante conspectum tuum genibus me provólvo, ac maximo animi ardore te oro atque obtéstor, ut meum in cor vívidos fidei, spei et caritatis sensus, atque veram peccatorum meorum paenitentiam, eaque emendandi firmissimam voluntatem velis imprimere; dum magno animi affectu et dolore tua quinque vulnera mecum ipse considero ac mente contemplor, illud prae oculis habens, quod iam in ore ponebat tuo David propheta de te, o bone Iesu: Foderunt manus meas et pedes meos: dinumeravérunt ómnia ossa mea. (Ps 21,17).



Oratio universalis sub nomine Clementis Pp. XI vulgata Indulgentia quinque annorum, si sacerdos post Missam orationem devote recitaverit; plenaria, suetis condicionibus, s i per integrum mensem eandem recitationem pie persolvent. Ioannes Pp. XXIII, n martii 1960.

Credo, Domine, sed credam firmius; spero, sed sperem securius; amo, sed amem ardentius; doleo, sed dóleam vehementius.

Adóro te ut primum principium; desidero ut finem ultimum ; laudo ut benefactorem perpetuum ; invoco ut defensorem propitium.

Tua me sapientia dirige, iustitia contine, clementia soláre, potentia protege.

Offero tibi, Domine, cogitánda, ut sint ad te; dicenda, ut sint de te; facienda, ut sint secúndum te; ferénda, ut sint propter te.

Volo quidquid vis, volo quia vis, volo quómodo vis, volo quamdiu vis.

Oro, Domine: intellectum illúmines, voluntatem inflámmes, cor emúndes, animam sanctifices.

Défleam praetéritas iniquitates, repellam futuras tentationes, córrigam vitiósas propensiónes, excolant idoneas virtutes.

Tribue mihi, bone Deus, amorem tui, ódium mei, zelum proximi, contemptum mundi.

Stúdeam superioribus oboedire, inferioribus subvenire, amicis consulere, inimicis parcere.

Vineam voluptatem austeritáte, avaritiam largitate, iracundiam lenitate, tepiditátem fervore.

Redde me prudentem in consiliis, constantem in periculis, patientem in adversis, humilem in prosperis.

Fac, Domine, ut sim in oratione atténtus, in epulis sobrius, in munere sédulus, in proposito firmus.

Curem habere innocentiam interiorem, modestiam exteriorem, conversationem exemplárem, vitam regularem.

Assidue invígilem naturae domándae, grátiae fovendae, legi servandae, saluti promeréndae.

Discam a te quam ténue quod terrenum, quam grande quod divinum, quam breve quod temporaneum, quam durabile quod aetérnum.

Da ut mortem praeveniant, iudicium pertímeam, infernum effugiam, paradisum obtíneam.

Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Alia oratio

Indulgentia trium annorum. Pius Pp. IX, u decembris 1846. Insuper hanc orationem recitanti flexis genibus, nisi impediatur, conceditur remissio defectuum et culparum in celebratione Missae ex humana fragililate contractarum. Pius Pp. X, 29 augusti 1912.

Obsecro te, dulcíssime Domine Iesu Christe, ut passio tua sit mihi virtus, qua múniar, protegar atque deféndar; vulnera tua sint mihi cibus potúsque, quibus pascar, inébrier atque delecter; aspérsio Sanguinis tui sit mihi ablutio omnium delictorum meorum; mors tua sit mihi vita indeficiens; Crux tua sit mihi glória sempiterna. In his sit mihi refectio, exsultatio, sanitas et dulcedo cordis mei: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

Oratio ad B. Mariam Virginem

Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI, 3 octobris 1936.

OMaría, Virgo et Mater sanctissima, ecce suscepi dilectissimum Fílium tuum, quem immaculato útero tuo concepisti, genuisti, lactásti, atque suavíssimis amplexibus strinxísti. Ecce, cuius aspectu laetabáris et omnibus deliciis repleberis, illum ipsum tibi humiliter et amanter repraesénto et óffero, tuis brácchiis constringendum, tuo corde amandum, sanctissimique Trinitati in supremum latriae cultum, pro tui ipsius honore et glória et pro meis totiusque mundi necessitatibus, offerendum. Rogo ergo te, piissima Mater, impetra mihi veniam omnium peccatorum meorum, uberémque gratiam ipsi deinceps fidelius serviendi, ac denique gratiam finalem, ut eum tecum laudare possim per ómnia saecula saeculorum. Amen.

Oratio ad S. Ioseph

Indulgentia trium annorum toties quoties; septem annorum singulis mensis martii diebus necnon qualibet anni feria quarta ; plenaria suetis condicionibus, oratione cotidie per integrum mensem pia mente iterata. Pius Pp. XI, 18 maii 1936 et Pius Pp. XII, 10 martii 1941.

Virginum custos et pater, sancte Ioseph, cuius fideli custódiae ipsa Innocentia Christus Iesus et Virgo virginum María commissa fuit; te per hoc utrumque carissimum pignus Iesum et Mariam obsecro et obtéstor, ut me, ab omni immunditia praeservátum, mente incontamináta, puro corde et casto corpore Iesu et Maríae semper facias castíssime famulari. Amen.

Oratio ad Sanctum in cuius honorem Missa celebrata est

Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI, 3 octobris 1936.

Sancte N., in cuius honorem incruéntum Corporis et Sanguinis Christi sacrificium obtuli, fac, tua potenti apud Deum intercessione, ut, usu huius mysterii, passionis et mortis eiusdem Christi Salvatoris nostri merita cónsequar, ac cum illius frequentatione continuo crescat meae salutis effectus. Amen.


PROPRIUM DE TEMPORE

TEMPUS ADVENTUS DOMINICA PRIMA ADVENTUS

I classis Statio ad S. Mariam maiorem

Ant. ad Introitum Ps. 24, 1-3

Ad te levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam : neque irrídeant me inimici mei : etenim universi, qui exspectant, non confundentur. Ps. ibid., 4 Vias tuas, Domine, demonstra mihi: et semitas tuas édoce me. V. Glória Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Quo finito, repetitur Ad te levavi usque ad psalmum.

§ Hic modus repetendi antiphonam ad Introitum servatur per totum annum.

§ Non dicitur Glória in excelsis in Missis de Tempore ab hac dominica usque ad vigiliam Nativitatis Domini inclusive.

Oremus. Oratio

#2

Excita, quaesumus, Domine, poténtiam tuam, et veni: ut ab imminéntibus peccatorum nostrorum periculis, te mereamur protegente eripi, te liberánte salvari: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus: per ómnia saecula saeculorum. R. Amen.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 13, 11-14

Fratres: Scientes, quia hora est iam 3 nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum 2

Dominica prima Adventus

credidimus. Nox praecéssit, dies autem appropinquavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus: non in comessatiónibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et aemulatióne: sed induímini Dóminum Iesum Christum.

4 Graduale Ps. 24, 3 et 4

Universi, qui te exspectant, non confundentur, Domine. V. Vias tuas, Domine, notas fac mihi: et semitas tuas édoce me.

§ In feriis Adventus, quando per hebdomadam adhibetur Missa de dominica, non dicitur Allelúia, nec versus sequens, sed tantum graduale.

5 Allelúia, allelúia. V. Ps. 84, 8 Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam: et salutare tuum da nobis. Allelúia.

#6

+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.       Luc. 21, 25-33

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris, et fluctuum: arescentibus hominibus prae timore et exspectatione, quae supervenient universo orbi: nam virtutes caelórum movebuntur. Et tunc videbunt Fílium hominis venientem in nube cum potestate magna, et maiestáte. His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra. Et dixit illis similitudinem: Vidéte ficulneam, et omnes arbores: cum prodúcunt iam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas. Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. Amen dico vobis, quia non praeteríbit generatio haec, donec ómnia fiant. Caelum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt.

¦f Credo, quod dicitur in qualibet dominica, etsi eius Officium alicui festo locum cedat, vel Missa votiva II classis celebretur; non dicitur autem in feriis, quando adhibetur Missa dominicae praecedentis.

Ant. ad Offertorium Ps. 24, 1-37

Ad te levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam: neque irrídeant me inimici mei: etenim universi, qui te exspectant, non confundentur.

Secreta

Haec sacra nos, Domine, potenti virtute mundátos, ad suum faciant purióres venire principium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus: per ómnia saecula saeculorum. R. Amen.

^ Praefatio de sanctissima Trinitate : quae dicitur tamquam de Tempore in dominicis Adventus et in omnibus dominicis II classis, extra tempus natalicium et paschale; non vero in feriis, quando adhibetur Missa harum dominicarum, sed tunc dicitur praefatio communis.

Ant. ad Communionem       Ps. 84, 13 9

Dóminus dabit benignitatem: et terra nostra dabit fructum suum.

Oremus. Postcommunio

Suscipiamus, Domine, misericordiam 10 tuam in medio templi tui: ut reparatiónis nostrae ventura solémnia congruis honoribus praecedámus. Per Dóminum nostrum.

^ Per totum annum, si dicenda sit infra hebdomadam Missa de feria, adhibetur Missa dominicae praecedentis, nisi propria Missa assignetur; et similiter sumuntur


J í

orationes de dominica, quando de feria, quae Missam propriam non habeat, facienda sit commemoratio iuxta rubricas.

*J De feriis Adventus fit commemoratio in omnibus Missis, tam in cantu quam lectis.

DOMINICA SECUNDA ADVENTUS

I classis Statio ad S. Crucem in Ierusalem

Ant. ad Introitum Is 30,30
11
Missale 1962