Missale 1962 11
11 Populus Sion, ecce Dóminus véniet ad salvándas gentes: et auditam faciet Dóminus gloriam vocis suae in laetitia cordis vestri. Ps 79,2 Qui regis Israel, intende: qui deducis, velut ovem, Ioseph. V. Glória Patri.
Oratio
12 Excita, Domine, corda nostra ad praeparándas Unigeniti tui vias : ut, per eius adventum, purificátis tibi mentibus servire mereamur: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 15, 4-13
13 Fratres: Quaecumque scripta sunt, ad 17 nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. Deus autem patientiae, et solacii, det vobis idipsum sapere in alterutrum secúndum Iesum Christum: ut unanimes, uno ore honorificétis Deum et Patrem Dómini nostri Iesu Christi. Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. Dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. Et iterum dicit: Laetamini gentes cum plebe eius. Et iterum: Laudate omnes gentes Dóminum: et magnificate eum omnes populi. Et rursus Isaias ait: Erit radix Iesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo: ut abundetis in spe et virtute Spiritus Sancti.
Graduale Ps. 49, 2-3 et 5 14
Ex Sion species decoris eius: Deus manifeste veniet. V Congregate illi sanctos eius, qui ordinaverunt testamentum eius super sacrificia.
^ In feriis Adventus, quando per hebdomadam adhibetur Missa de dominica, non dicitur Allelúia, nec versus sequens, sed tantum graduale.
Allelúia, allelúia. V. Ps. 121, 1 Laetátus sum in his, quae dicta sunt mihi: in domum Dómini ibimus. Allelúia.
+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum. Mt. 11, 2-10
In illo témpore: Cum audisset Ioannes in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus ? Et respondens Iesus, ait illis: Euntes renuntiate Ioanni, quae audistis et vidistis. Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me. Illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Sed quid existis videre ? prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. Hic est enim, de quo scriptum est: Ecce ego mitto Angelum meum ante fáciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. Credo.
17 Ant. ad Offertorium Ps. 84, 7-8
Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te: ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.
Secreta
Placare, quaesumus, Domine, humilitátis nostrae precibus et hostiis: et, ubi nulla súppetunt suffragia meritorum, tuis nobis succúrre praesidiis. Per Dóminum.
Praefatio de Ssma Trinitate.
Ant. ad Communionem Bar. 5, 5 ; 4,36 19
Ierusalem, surge et sta in excelso, et vide iucunditatem, quae veniet tibi a Deo tuo.
Postcommunio
20 Repléti cibo spiritualis alimoniae, súpplices te, Domine, deprecámur: ut, huius participatione mysterii, doceas nos terrena despicere et amáre caeléstia. Per Dóminum.
I classis Statio ad S. Petrum
21 Ant. ad Introitum Ph 4,4-6
Gaudete in Domino semper: iterum dico, gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dóminus enim prope est. Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione petitiones vestrae innotescant apud Deum. Ps. 84, 2 Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Iacob. V. Glória Patri.
Oratio
22 Aurem tuam, quaesumus, Domine, 1JL precibus nostris accómmoda: et mentis nostrae tenebras gratia tuae visitationis illustra: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli 25 ad Philippenses. Phil. 4, 4-7
Fratres: Gaudete in Domino semper: iterum dico, gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dóminus prope est. Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione et obsecratione, cum gratiarum actione, petitiones vestrae innotescant apud Deum. Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intellegentias vestras, in Christo Iesu Domino nostro. Graduale Ps. 79, 2, 3 et 2 24
Qui sedes, Domine, super Cherubim, excita potentiam tuam, et veni. V. Qui regis Israel, intende: qui deducis, velut ovem, Ioseph.
^ In feriis Adventus, quando per hebdomadam adhibetur Missa de dominica, non dicitur Allelúia, nec versus sequens, sed tantum graduale.
25 Allelúia, allelúia. V. Excita, Domine, potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos. Allelúia.
+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. i, 19-28
26 In illo témpore: Miserunt Iudaei ab Ierosolymis sacerdotes et levitas ad Ioannem, ut interrogarent eum: Tu quis es? Et confessus est, et non negavit: et confessus est: Quia non sum ego Christus. Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elías es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. Dixerunt ergo ei: Quis es, ut responsum demus his, qui miserunt nos ? Quid dicis de te ipso? Ait: Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Dómini, sicut dixit Isaias propheta. Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis. Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elías, neque propheta ? Respondit eis Ioannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. Ipse est, qui post me venturus est, qui ante me factus est: cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calceamenti. Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans. Credo.
27 Ant. ad Offertorium Ps. 84, 2
Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Iacob: remisisti iniquitatem plebis tuae.
Secreta
Devotionis nostrae tibi, quaesumus. 28 Domine, hostia iugiter immolatur: quae et sacri peragat instituta mysterii, et salutare tuum in nobis mirabiliter operetur. Per Dóminum. Praefatio de Ssma Trinitate.
Ant. ad Communionem Isai. 35, 4 29
Dicite: pusillanimes, confortamini et nolite timere: ecce Deus noster veniet, et salvabit nos.
Postcommunio
Imploramus, Domine, clementiam 30 tuam: ut haec divina subsidia, a vitiis expiátos, ad festa ventura nos praeparent. Per Dóminum.
FERIA QUARTA Quatuor Temporum Adventus
II classis Statio ad S. Mariam maiorem
Ant. ad Introitum Isai. 45, 8
Rorate, caeli, desuper, et nubes 51 pluant iustum: aperiatur terra, et germinet Salvatorem. ^ Ps. 18, 2 Caeli enarrant gloriam Dei: et opera manuum eius annuntiat firmamentum. V. Glória Patri.
Post Kyrie, eléison, immediate dicitur: Oremus. Flectamus génua. — Levate.
•f Quoties dicenda sunt verba Flectamus génua, Levate, proferenda sunt in Missa solemni a diacono, in ceteris Missis a celebrante; et post Flectamus génua, omnes, una cum celebrante, flexis genibus, per aliquod temporis spatium in silentio orant; dicto Levate, omnes surgunt, et celebrans dicit orationem.
Oratio
32 T^raesta, quaesumus, omnípotens Deus : JL ut redemptionis nostrae ventura solemnitas, et praeséntis nobis vitae subsidia conferat, et aetérnae beatitudinis praemia largiatur. Per Dóminum.
^ Praecedens oratio sine Flectamus génua sumitur ad commemorandam feriam IV Quatuor Temporum.
33
Léctio Isaíae Prophetae. Isai. 2, 2-5
In diebus illis: Dixit Isaias propheta: Erit in novissimis diebus praeparátus mons domus Dómini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes. Et ibunt populi multi, et dicent: Venite et ascendamus ad montem Dómini, et ad domum Dei Iacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis eius: quia de Sion exibit lex, et verbum Dómini de Ierusalem. Et iudicabit gentes, et arguet populos multos: et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium: nec exercebuntur ultra ad proelium. Domus Iacob venite, et ambulemus in lumine Dómini Dei nostri.
34 Graduale Ps. 23, 7, 3-4
Tollite portas, principes, vestras: et elevamini, portae aeternáles: et introibit Rex glóriae. V. Quis ascendet in montem Dómini? aut quis stabit in loco sancto eius ? Innocens manibus et mundo corde.
Hic dicitur y. Dóminus vobiscum, sine Flectamus génua. Oremus. Oratio
35 TJestína, quaesurrma, Domine, ne tariT dáveris, et auxilium nobis supérnae virtutis impende: ut adventus tui consolationibus subleventur, qui in tua pietate confidunt: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
Et dicuntur aliae orationes forte occurrentes.
Léctio Isaíae Prophetae. Isai. 7, 10-15
In diebus illis: Locútus est Dóminus 36 ad Achaz, dicens: Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dóminum. Et dixit: Audite ergo domus David: Numquid parum vobis est, molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dóminus ipse vobis signum. Ecce virgo concipiet, et pariet fílium, et vocabitur nomen eius Emmanuel. Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.
Graduale Ps. 144, 18 et 21 37
Prope est Dóminus omnibus invocantibus eum: omnibus qui invocant eum in veritate. V. Laudem Dómini loquetur os meum: et benedicat omnis caro nomen sanctum eius.
+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Lc 1,26-38
38 In illo témpore: Missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen Virginis María. Et ingressus Angelus ad eam, dixit: Ave, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Quae cum audisset, turbata est in sermone eius: et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait Angelus ei: Ne timeas, María, invenisti enim gratiam apud Deum: ecce concipies in útero, et paries fílium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris eius: et regnabit in domo Iacob in aetérnum, et regni eius non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et respondens Angelus, dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis: quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancilla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.
39 Ant. ad Offertorium Isai. 35, 4
Confortamini, et iam nolite timere: ecce enim Deus noster retribuet iudicium: ipse veniet, et salvos nos faciet.
Secreta
40 Accépta tibi sint, quaesumus, Dómine, nostra ieiunia: quae et expiando nos tua gratia dignos efficiant, et ad sempiterna promissa perducant. Per Dóminum nostrum.
41 Ant. ad Communionem Isai. 7, 14
Ecce virgo concipiet, et pariet fílium: et vocabitur nomen eius Emmanuel.
Postcommunio
42 Salutáris tui, Domine, munere satiati, supplices deprecámur: ut, cuius laetamur gustu, renovemur effectu. Per Dóminum nostrum.
II classis
Statio ad Ss. duodecim Apostolos
Ant. ad Introitum Ps. 118, 151-152
43 Prope es tu, Domine, et omnes viae tuae veritas : initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aetérnum tu es. Ps. ibid., 1 Beáti immaculati in via: qui ambulant in lege Dómini. V. Glória Patri.
Oratio
44 Excita, quaesumus, Domine, poténtiam tuam, et veni : ut hi, qui in tua pietate confidunt, ab omni citius adversitáte liberentur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
Léctio Isaíae Prophetae. Isai. 11, 1-5
45 Haec dicit Dóminus Deus: Egrediétur virga de radice Iesse, et nos de radice eius ascendet. Et requiescet super eum spiritus Dómini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis: et replébit eum spiritus timoris Dómini. Non secúndum visionem oculorum iudicabit: neque secúndum auditum aurium arguet: sed iudicabit in iustitia pauperes, et arguet in aequitáte pro mansuetis terrae: et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. Et erit iustitia cingulum lumborum eius: et fides cinctorium renum eius.
Graduale Ps. 84, 8 et 2
46
Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam: et salutare tuum da nobis. V. Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Iacob.
+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. i, 39-47
47 In illo témpore: Exsurgens María abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda: et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth. Et factum est, ut audivit salutationem Maríae Elisabeth, exsultavit infans in útero eius: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth: et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedíctus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Dómini mei ad me? Ecce enim, ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in útero meo. Et beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino. Et ait María: Magnificat anima mea Dóminum: et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
Ant. ad Offertorium Ps. 84, 7-8
48 Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua laetábitur in te: ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.
Secreta
49 Muneribus nostris, quaesumus, Dómine, precibúsque susceptis: et caeléstibus nos munda mysteriis, et clementer exaudi. Per Dóminum.
50 Ant. ad Communionem Zach. 14, 5-6
Ecce Dóminus veniet, et omnes sancti eius cum eo: et erit in die illa lux magna.
Postcommunio
51 Tui nos, Domine, sacramenti libatio sancta restauret: et a vetustate purgatos, in mysterii salutaris faciat transire consortium. Per Dóminum.
II classis Statio ad S. Petrum
FORMA MISSAE LONGIOR
Haec forma adhibenda est in Missa conventuali et in Missa, in qua Ordines conferuntur; in ceteris Missis adhiberi potest forma brevior ut infra 12 .
In sabbato Quatuor Temporum, Missa, in qua Ordines conferuntur, dicenda est de sabbato, etiam festo I vel II classis occurrente, et in ea additur oratio ritualis « In collatione Ordinum » sub unica conclusione cum oratione quae sequitur Dóminus vobiscum, et omittuntur omnes commemorationes, nisi sint privilegiatae.
Ant. ad Introitum Ps. 79, 4 et 2
Veni, et ostende nobis fáciem 52 tuam, Domine, qui sedes super Cherubim: et salvi erimus. Ps. ibid., 2 Qui regis Israel, intende: qui deducis, velut ovem, Ioseph. V. Glória Patri.
Post Kyrie, eléison, dicitur: Oremus. Flectamus génua.
— Levate.
Oratio
53 Deus, qui conspicis, quia ex nostra pravitate affligimur: concede propitius ; ut ex tua visitatione consolémur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
^ Praecedens oratio sine Flectamus génua sumitur ad commemorandum sabbatum Quatuor Temporum.
Léctio Isaiae Prophetae. Isai. 19, 20-22
54 In diebus illis: Clamabunt ad Dóminum a facie tribulantis, et mittet eis salvatorem, et propugnatorem, qui líberet eos. Et cognoscetur Dóminus ab AEgypto, et cognoscent AEgyptii Dóminum in die illa: et colent eum in hostiis et in muneribus: et vota vovebunt Domino, et solvent. Et percutiet Dóminus AEgyptum plaga, et sanabit eam: et revertentur ad Dóminum, et placabitur eis, et sanabit eos Dóminus Deus noster.
55 Graduale Ps. 18, 7 et 2
A summo caelo egressio eius: et occursus eius usque ad summum eius. V. Caeli enarrant gloriam Dei: et opera manuum eius annuntiat firmamentum.
Oremus. Flectamus génua. — Levate.
Oratio
56 Concede, quaesumus, omnípotens Deus: ut, qui sub peccati iugo ex vetusta servitute deprímimur; exspectáta unigeniti Filii tui nova nativitate liberemur: Qui tecum vivit et regnat.
Léctio Isaíae Prophetae. Isai. 35, 1-7
57 Haec dicit Dóminus: Laetábitur desérta et ínvia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. Germinans germinabit, et exsultabit laetabúnda et laudans: glória Libani data est ei: decor Carmeli et Saron, ipsi videbunt gloriam Dómini, et decorem Dei nostri. Confortate manus dissolutas, et génua debilia roborate. Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis : Deus ipse veniet, et salvabit vos. Tunc aperientur óculi caecórum, et aures surdorum patébunt.Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissae sunt in deserto aquae, et torrentes in solitudine. Et quae erat árida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum: ait Dóminus omnípotens.
Graduale Ps. 18, 6 et 7
58 In sole posuit tabernaculum suum: et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. V. A summo caelo egressio eius: et occursus eius usque ad summum eius.
Oremus. Flectamus génua. — Levate.
Oratio
59 Indignos nos, quaesumus, Domine, fámulos tuos, quos actionis propriae culpa contristat, unigeniti Filii tui adventu laetifica: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Léctio Isaíae Prophetae. Isai. 40, 9-11
60 Haec dicit Dóminus: Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion: exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Ierusalem: exalta, noli timere. Dic civitatibus Iuda: Ecce Deus vester: ecce Dóminus Deus in fortitudine veniet, et brácchium eius dominabitur: ecce merces eius cum eo, et opus illius coram illo. Sicut pastor gregem suum pascet : in brácchio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit, Dóminus Deus noster.
Graduale Ps. 79, 20 et 3 <>1
Domine Deus virtutum, converte nos: et ostende fáciem tuam, et salvi erimus. V. Excita, Domine, potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.
Oremus. Flectamus génua. — Levate.
Oratio
62 TJraesta, quaesumus, omnípotens Deus : JL ut Filii tui ventura solemnitas, et praeséntis nobis vitae remedia conferat, et praemia aeterna concedat. Per eundem Dóminum.
Léctio Isaiae Prophetae. Isai. 45, i-8
63 Haec dicit Dóminus christo meo Cyro, cuius apprehendi dexteram, ut subiciam ante fáciem eius gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo ianuas, et portae non claudentur. Ego ante te ibo: et gloriosos terrae humiliabo: portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam. Et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum: ut scias quia ego Dóminus, qui voco nomen tuum, Deus Israel. Propter servum meum Iacob, et Israel electum meum, et vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me. Ego Dóminus, et non est amplius: extra me non est Deus: accinxi te, et non cognovisti me: ut sciant hi, qui ab ortu solis, et qui ab occidente, quoniam absque me non est. Ego Dóminus, et non est alter, formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum: ego Dóminus faciens ómnia haec. Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant iustum: aperiatur terra, et germinet Salvatorem: et iustitia oriatur simul: ego Dóminus creavi eum.
Graduale Ps. 79, 3, 2 et 3
64 Excita, Domine, potentiam tuam, et veni, xi salvos facias nos. V. Qui regis Isrrcl, intende: qui deducis, velut ovem,
Ioseph: qui sedes super Cherubim, appare coram Ephraim, Beniamin, et Manasse.
Oremus. Flectamus génua. — Levate.
Oratio
65 Preces populi tui, quaesumus, Dómine, clementer exaudi: ut, qui iuste pro peccatis nostris affligimur, pietatis tuae visitatione consolémur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
Léctio Danielis Prophetae. Dan. 3, 47-51
66 In diebus illis: Angelus Dómini descéndit cum Azaria, et sociis eius in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace, et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem. Flamma autem effundebatur super fornacem cubitis quadraginta novem: et erupit, et incendit quos reperit iuxta fornacem de Chaldaeis ministros regis, qui eam incendebant. Et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam moléstiae intulit. Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes:
Hic non respondetur Deo gratias.
Hymnus Ibid., 52-56
Benedíctus es, Domine Deus patrum ^ nostrorum. Et laudabilis, et gloriosus in saecula.
Et benedíctum nomen glóriae tuae, quod est sanctum. Et laudabile, et gloriosum in saecula.
Benedíctus es in templo sancto glóriae tuae. Et laudabilis, et gloriosus in saecula.
Benedíctus es super thronum sanctum regni tui. Et laudabilis, et gloriosus in saecula.
Benedíctus es super sceptrum divinitatis tuae. Et laudabilis, et gloriosus in saecula.
Benedíctus es, qui sedes super Cherubim, intuens abyssos. Et laudabilis, et gloriosus in saecula.
Benedíctus es, qui ambulas super pennas ventorum et super undas maris. Et laudabilis, et gloriosus in saecula.
Benedicant te omnes Angeli et Sancti tui. Et laudent te, et glorificent in saecula.
Benedicant te caeli, terra, mare, et ómnia quae in eis sunt. Et laudent te, et glorificent in saecula.
Glória Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Et laudabili, et glorioso in saecula.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in saecula saeculorum. Amen. Et laudabili, et glorioso in saecula.
Benedíctus es, Domine Deus patrum nostrorum. Et laudabilis, et gloriosus in saecula.
Hic dicitur V. Dóminus vobiscum, sine Flectamus génua.
Oremus.
Oratio
68 t^Xeus, qui tribus pueris mitigásti
flammas ignium: concede propitius; ut nos famulos tuos non exúrat flamma vitiórum. Per Dóminum.
Et dicuntur aliae orationes forte occurrentes.
69 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Thessalonicenses. 2 Thess. 2, i-8
Fatres: Rogamus vos per adventum Dómini nostri Iesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum: ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Dómini. Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui adversatur, et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus. Non retinetis, quod cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis? Et nunc quid detineat scitis, ut revelétur in suo témpore. Nam mysterium iam operatur iniquitatis : tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat. Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dóminus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui.
Tractus Ps. 79, 2-3
70 Qui regis Israel, intende: qui dedúcis, velut ovem, Ioseph. V. Qui sedes super Cherubim, appare coram Ephraim, Beniamin, et Manasse. V. Excita, Domine, potentiam tuam, et veni: ut salvos facias nos.
+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 3, 1-6
71 Anno quintodécimo imperii Tiberii Caesaris, procuránte Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Ituraeae, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilínae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caipha: factum est verbum Dómini super Ioannem, Zacharíae fílium, in deserto. Et venit in omnem regionem Iordanis, praedicans baptismum paeniténtiae in remissionem peccatorum, sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: Vox clamantis in deserto: Parate viam Dómini: rectas facite semitas eius: omnis vallis implebitur: et omnis mons, et collis humiliabitur: et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: et videbit omnis caro salutare Dei.
72 Ant. ad Offertorium Zach. 9, 9
Exsulta satis, fília Sion, praedica, fília Ierusalem: ecce Rex tuus venit tibi sanctus, et salvator.
Secreta
75 Oacrifíciis praeséntibus, quaesumus, O Domine, placatus intende: ut et devotioni nostrae proficiant, et saluti. Per Dóminum nostrum.
Ant. ad Communionem Ps. 18, 6-7
74 Exsultavit ut gigas ad currendam viam: a summo caelo egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius.
Postcommunio
75 Quaesumus, Domine Deus noster: ut sacrosancta mysteria, quae pro reparatiónis nostrae munimine contulísti ; et praesens nobis remedium esse facias, et futurum. Per Dóminum.
FORMA MISSAE BREVIOR ^ Haec forma adhiberi potest extra Missam conventualem et Missam in qua Ordines conferuntur.
Ant. ad Introitum Ps. 79, 4 et 2
76 Veni, et ostende nobis fáciem tuam, Domine, qui sedes super Cherubim : et salvi erimus. Ps. ibid., 2 Qui regis Israel, intende: qui deducis, velut ovem, Ioseph.
V. Glória Patri.
Post Kyrie, eléison, dicitur: Oremus. Flectamus génua. — Levate.
Oratio
Deus, qui conspicis, quia ex nostra pravitate affligimur: concede propitius ; ut ex tua visitatione consolémur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
§ Praecedens oratio sine Flectamus génua sumitur ad commemorandum sabbatum Quatuor Temporum.
Léctio Isaíae Prophetae. Isai. 19, 20-22
In diebus illis: Clamabunt ad Dóminum a facie tribulantis, et mittet eis salvatorem, et propugnatorem, qui liberet eos. Et cognoscetur Dóminus ab AEgypto, et cognoscent AEgyptii Dóminum in die illa: et colent eum in hostiis, et in muneribus: et vota vovebunt Domino, et solvent. Et percutiet Dóminus AEgyptum plaga, et sanabit eam: et revertentur ad Dóminum, et placabitur eis, et sanabit eos Dóminus Deus noster.
Graduale Ps. 18, 7 et 2
A summo caelo egressio eius: et occursus eius usque ad summum eius. V. Caeli enarrant gloriam Dei: et opera manuum eius annuntiat firmamentum.
Hic dicitur V. Dóminus vobiscum, sine Flectamus génua.
Oremus. Oratio
Concede, quaesumus, omnípotens Deus: ut, qui sub peccati iugo ex vetusta servitute deprímimur; exspectáta unigeniti Filii tui nova nativitate liberemur: Qui tecum vivit et regnat.
Et dicuntur aliae orationes forte occurrentes.
Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Thessalonicenses. 2 Thess. 2,1-8
81 Fratres: Rogamus vos per adventum Dómini nostri Iesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum: ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Dómini. Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui adversatur, et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus. Non retinetis, quod cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis? Et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo témpore. Nam mysterium iam operatur iniquitatis: tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat. Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dóminus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui.
Tractus Ps. 79, 2-3
82 Qui regis Israel, intende: qui deducis, velut ovem Ioseph. V. Qui sedes super Cherubim, appare coram Ephraim, Beniamin et Manasse. V. Excita, Domine, potentiam tuam, et veni: ut salvos facias nos.
+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 3,1-6
83 Anno quintodécimo imperii Tiberii Caesaris, procuránte Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Ituraeae, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilínae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caipha: factum est verbum Dómini super Ioannem, Zacharíae fílium, in deserto. Et venit in omnem regionem Iordanis, praedicans baptismum paeniténtiae in remissionem peccatorum, sicut scriptum est in libro sermonum Isaíae prophetae: Vox clamantis in deserto: Parate viam Dómini: rectas facite semitas eius: omnis vallis implebitur: et omnis mons, et collis humiliabitur: et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: et videbit omnis caro salutare Dei.
Ant. ad Offertorium Zach. 9, 9
84 Exsulta satis, fília Sion, praedica, fília Ierusalem: ecce Rex tuus venit tibi sanctus, et salvator.
Secreta
85 Sacrifíciis praeséntibus, quaesumus, Domine, placatus intende: ut et devotioni nostrae proficiant, et saluti. Per Dóminum nostrum.
Ant. ad Communionem Ps. 18, 6-7
86 Exsultavit ut gigas ad currendam viam: a summo caelo egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius.
Postcommunio
87 Quaesumus, Domine Deus noster: ut sacrosancta mysteria, quae pro reparatiónis nostrae munimine contulísti ; et praesens nobis remedium esse facias, et futurum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum.
I classis Statio ad Ss. duodecim Apostolos
Ant. ad Introitum Isai. 45, 8
88 Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant iustum : aperiatur terra, et germinet Salvatorem. Ps. 18,2 Caeli enarrant gloriam Dei: et opera manuum eius annuntiat firmamentum. V. Glória Patri.
Oratio
89 Excita, quaesumus, Domine, poténtiam tuam, et veni: et magna nobis virtute succúrre; ut per auxilium grátiae tuae, quod nostra peccata praepediunt, indulgentia tuae propitiationis accéleret: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios. 1 Cor. 4, 1-5
90 Fratres: Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidélis quis inveniatur. Mihi autem pro minimo est, ut a vobis iudicer, aut ab humano die: sed neque meipsum iudico. Nihil enim mihi conscius sum: sed non in hoc iustificatus sum: qui autem iudicat me, Dóminus est. Itaque nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dóminus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo.
Graduale Ps. 144, 18 et 21
91 Prope est Dóminus omnibus invocantibus eum: omnibus qui invocant eum in veritate. V. Laudem Dómini loquetur os meum: et benedicat omnis caro nomen sanctum eius.
T In feriis Adventus, quando per hebdomadam adhibetur Missa de dominica, non dicitur Allelúia, nec versus sequens, sed tantum graduale.
92 Allelúia, allelúia. V. Veni, Domine, et noli tardare: reláxa facinora plebis tuae Israel. Allelúia.
Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 3, 1-6
93 A nno quintodécimo imperii Tiberii X3L Caesaris, procuránte Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Ituraeae, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caipha: factum est verbum Dómini super Ioannem, Zacharíae fílium, in deserto. Et venit in omnem regionem Iordanis, praedicans baptismum paeniténtiae in remissionem peccatorum, sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: Vox clamantis in deserto: Parate viam Dómini: rectas facite semitas eius: omnis vallis implebitur: et omnis mons, et collis humiliabitur: et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: et videbit omnis caro salutare Dei. Credo.
Ant. ad Offertorium Luc. 1, 28 94
Ave, María, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus, et benedíctus fructus ventris tui.
Secreta
95 Sacrificiis praesentibus, quaesumus, O Domine, placatus intende: ut et devotioni nostrae proficiant, et saluti. Per Dóminum nostrum.
Praefatio de Ssma Trinitate.
% Ant. ad Communionem Isai. 7, 14 Ecce virgo concipiet, et pariet fílium: et vocabitur nomen eius Emmanuel.
Postcommunio
97 Sumptis muneribus, quaesumus, Dómine : ut, cum frequentatione mysterii, crescat nostrae salutis effectus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
^ Si vigilia Nativitatis Domini venerit in dominica, totum Pfficium Missae fit de vigilia, sine commemoratione dominicae.
Die 24 decembris
In vigilia Nativitatis Domini
I classis Statio ad S. Mariam maiorem
98 Ant. ad Introitum Exodi 16, 6 et 7
Hodie scietis, quia veniet Dóminus, et salvabit nos: et mane videbitis gloriam eius. .Ps. 23,1 Dómini est terra, et plenitudo eius: orbis terrarum, et universi, qui habitant in eo. V. Glória Patri.
Oratio
99 T^\eus, qui nos redemptionis nostrae jlJ annua exspectatione laetíficas: praesta; ut Unigenitum tuum, quem Redemptorem laeti suscipimus, venientem quoque iudicem securi videamus, Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 1,1-6
100 Paulus, servus Iesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secúndum carnem: qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secúndum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Dómini nostri: per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad oboediéndum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius, in quibus estis et vos vocati Iesu Christi Dómini nostri.
Graduale Exodi 16, 6 et 7
101 Hodie scietis, quia veniet Dóminus, et salvabit nos: et mane videbitis gloriam eius. V. Ps. 79, 2-3 Qui regis Israel, intende: qui deducis, velut ovem, Ioseph: qui sedes super Cherubim, appare coram Ephraim, Beniamin, et Manasse.
Non dicitur Allelúia cum sequenti versu, nisi haec vigilia venerit in dominica.
102 Allelúia, allelúia. V. Crastina die delébitur iniquitas terrae: et regnabit super nos Salvator mundi. Allelúia.
+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum. Mt. 1,18-21
103 Cum esset desponsata mater Iesu María Ioseph, antequam convenirent, inventa est in útero habens de Spiritu Sancto. Ioseph autem vir eius, cum esset iustus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Haec autem eo cogitante, ecce Angelus Dómini apparuit in somnis ei, dicens: Ioseph, fili David, noli timere accípere Mariam coniugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Pariet autem fílium: et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eórum.
Si venerit in dominica, dicitur Credo.
!04 Ant. ad Offertorium Ps. 23, 7
Tollite portas, principes, vestras: et elevamini, portae aeternáles: et introibit Rex glóriae.
Secreta
Da nobis, quaesumus, omnípotens 105 Deus: ut, sicut adoránda Filii tui natalícia praevenímus, sic eius munera capiamus sempiterna gaudentes: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Praefatio communis; sed, si venerit in dominica, dicitur de Ssma Trinitate.
Ant. ad Communionem Isai. 40, 5 106
Revelabitur glória Dómini: et videbit omnis caro salutare Dei nostri.
Postcommunio
Da nobis, quaesumus, Domine: unigeniti Filii tui recensita nativitate respiráre; cuius caelesti mysterio páscimur et potámur. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum.
107
Missale 1962 11