Missale 1962 1373
1373 Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, allelúia: per inhabitantem Spiritum eius in nobis, allelúia, allelúia. Ps 102,1 Benedic, anima mea, Domino: et ómnia quae intra me sunt, nomini sancto eius. V. Glória Patri.
Post Kyrie, eléison dicitur Oremus tantum, sine Flectamus génua, et similiter ad orationes sequentes.
Oratio
1374 A f entibus nostris, quaesumus, Dó-JLVJL mine, Spiritum Sanctum benignus infunde: cuius et sapientia conditi sumus, et providentia gubernámur. Per Dóminum ... in unitate eiusdem.
^ Praecedens oratio sumitur ad commemorandum sabbatum Quatuor Temporum.
1375 Léctio Ioélis Prophetae.
loël. 2, 28-32
Haec dicit Dóminus Deus: Effundam Spiritum meum super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et fíliae vestrae: senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt. Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam Spiritum meum. Et dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi. Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem: antequam veniat dies Dómini magnus et horribilis. Et erit: omnis qui invocaverit nomen Dómini, salvus erit.
1376 Allelúia. V. Ioann. 6, 64 Spiritus est qui vivificat: caro autem non prodest quidquam.
Oremus. Oratio
1377 TUo nos igne, quaesumus, Domine, Spí-JL ritus Sanctus inflammet: quem Dóminus noster Iesus Christus misit in terram, et voluit vehementer accendi: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.
1378 Léctio libri Levitici. Levit. 23, 9-11, 15-17 et 21
In diebus illis: Locútus est Dóminus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestrae ad sacerdotem: qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum. Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas, usque ad alteram diem expletionis hebdómadae septimae, id est, quinquaginta dies: et sic offeretis sacrifícium novum Domino ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae, quos coquetis in primitias Dómini. Et vocabitis hunc diem cele-bérrimum atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris: dicit Dóminus omnípotens.
Allelúia. V. Iob 26, 13 Spiritus eius 1379 ornavit caelos.
Oremus. Oratio
Deus, qui, ad animarum medelam, 1380 ieiunii devotione castigárí corpora praecepísti: concede nobis propitius; et mente et corpore tibi semper esse devótos. Per Dóminum.
Léctio libri Deuteronómií. Deut. 26,1-n
In diebus illis: Dixit Moyses filiis 1381 Israel: Audi, Israel, quae ego praecipio tibi hodie. Cum intraveris terram, quam Dóminus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam, atque habitaveris in ea: tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum, quem Dóminus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen eius: accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, qui exaudivit nos, et respexit humilitatem nostram, et laborem, atque angustiam: et eduxit nos de AEgypto in manu forti, et bracchio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis: et introduxit ad locum istum, et tradidit nobis terram lacte et melle manantem. Et idcírco nunc offero primitias frugum terrae, quam Dóminus dedit mihi. Et dimittes eas in conspectu Dómini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo. Et epulaberis in omnibus bonis, quae Dóminus Deus tuus dederit tibi.
1382 Allelúia. V. Act. 2, 1 Cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter sedentes.
Oremus. Oratio
1383 TJraesta, quaesumus,omnipotens Deus: JL ut salutaribus ieiuniis eruditi, ab omnibus etiam vitiis abstinéntes, propitiationem tuam facilius impetrémus. Per Dóminum.
Léctio libri Levitici. Levit. 26, 3-12
1384 Tn diebus illis: Dixit Dóminus adMóy-jL sen: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Si in praeceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodieritis, et feceritis ea, dabo vobis pluvias temporibus suis, et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur. Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra. Dabo pacem in finibus vestris: dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros. Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis. Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de vobis decem milia: cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro. Respiciam vos, et crescere faciam: multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum. Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus proicietis. Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abiciet vos anima mea. Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus: dicit Dóminus omnípotens.
Allelúia. (Hic genuflectitur) V. Veni, 1385 Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium: et tui amoris in eis ignem accende.
Oremus. Oratio
iraesta, quaesumus, omnípotens Deus : 1386 sic nos ab epulis carnalibus absti-
nere; ut a vitiis irruéntibus pariter ieiunémus. Per Dóminum.
Léctio Danielis Prophetae. Dan. 3,47-5!
In diebus illis: Angelus Dómini de-1387 scéndit cum Azaria et sociis eius in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace, et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem. Flamma autem effundebatur super fornacem cubitis quadraginta novem: et erupit, et incendit quos reperit iuxta fornacem de Chaldaeis ministros regis, qui eam incendebant. Et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam moléstiae intulit. Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificábant, et benedicebant Deum in fornace dicentes:
Hic non respondetur Deo gratias.
1388 Allelúia. V. Ibid., 52 Benedíctus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabilis in saecula.
Finito versu, dicitur Glória in excelsis. Deinde V. Dóminus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio
1389 t^\eus, qui tribus pueris mitigásti JL*S flammas ignium: concede propitius; ut nos famulos tuos non exúrat flamma vitiórum. Per Dóminum.
Et huic orationi additur altera oratio sub unica conclusione forte dicenda.
1390 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli
ad Romanos. Rom. 5, 1-5
Fatres: Iustificati ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dóminum nostrum Iesum Christum: per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam in qua stamus, et gloriamur in spe glóriae filiorum Dei. Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
1391 Tractus Ps. 116, 1-2 Laudate Dóminum, omnes gentes: et collaudate eum, omnes populi. V. Quoniam confirmata est super nos misericordia eius: et veritas Dómini manet in aetérnum.
Sequentia
1392 x Teni, Sancte Spiritus, et emitte cae-
v litus lucis tuae radium. Veni, pater pauperum, veni, dator munerum, veni, lumen cordium.
Consolator optime, dulcis hospes animae, dulce refrigerium.
In labore requies, in aestu temperies, in fletu solacium.
O lux beatissima, reple cordis intima tuorum fidelium.
Sine tuo nomine, nihil est in homine, nihil est innoxium.
Lava quod est sordidum, riga quod est aridum, sana quod est sáucium.
Flecte quod est rígidum, fove quod est frigidum, rege quod est dévium.
Da tuis fidelibus, in te confidentibus, sacrum septenárium.
Da virtutis meritum, da salutis exitum, da perenne gaudium. Amen.
In fine non dicitur Allelúia.
iHT 1 Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Lucam. Luc. 4, 38-44
In illo témpore: Surgens Iesus de syn- 1393 agóga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea. Et stans super illam, imperavit fe-bri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis. Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos. Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis. Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ídeo missus sum. Et erat praedicans in synagogis Galilaeae. Credo.
Ant. ad Offertorium Ps. 87, 2-3
1394 Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te: intret oratio mea in conspectu tuo, Domine, allelúia.
Secreta
1395 T Tt accepta tibi sint, Domine, nostra KmJ ieiunia : praesta nobis, quaesumus ; huius munere sacramenti purificatum tibi pectus offerre. Per Dóminum.
Praefatio, Communicantes et Hanc ígitur, ut in die Pentecostes.
1396 Ant. ad Communionem Io. 3, 8
Spiritus ubi vult spirat: et vocem eius audis, allelúia, allelúia: sed nescis unde veniat, aut quo vadat, allelúia, allelúia, allelúia.
Postcommunio
1397 TJraebeant nobis, Domine; divinum L. tua sancta fervorem: quo eórum pariter et actu delectémur et fructu. Per Dóminum.
FORMA MISSAE BREVIOR ^ Haec forma adhiberi potest extra Missam conventualem et Missam in qua Ordines conferuntur.
Ant. ad Introitum Rm 5,5
1398 Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, allelúia: per inhabitantem Spiritum eius in nobis, allelúia, allelúia. Ps. 102,1 Benedic, anima mea, Domino: et ómnia quae intra me sunt, nomini sancto eius.
V. Glória Patri.
Post Kyrie, eléison dicitur Oremus tantum, sine Flectamus génua.
Oratio
C Mentibus nostris, quaesumus, Domine, Spiritum Sanctum benignus infunde: cuius et sapientia con-
diti sumus, et providentia gubernámur. Per Dóminum .... in unitate eiusdem.
^ Praecedens oratio sumitur ad commemorandum sabbatum Quatuor Temporum.
Léctio Ioélis Prophetae, loël. 2, 28-32
Haec dicit Dóminus Deus: Effundam 1400 Spiritum meum super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et fíliae vestrae: senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt. Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam Spiritum meum. Et dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi. Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem: antequam veniat dies Dómini magnus et horribilis. Et erit: omnis qui invocaverit nomen Dómini, salvus erit.
Allelúia. V. Ioann. 6, 64 Spiritus est 1401 qui vivificat: caro autem non prodest quidquam.
Hic dicitur Glória in excelsis. Deinde V. Dóminus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio
Illo nos igne, quaesumus, Domine, Spí- 1402 ritus Sanctus inflammet: quem Dóminus noster Iesus Christus misit in terram, et voluit vehementer accendi: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.
Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 5, 1-5
Fratres: Iustificati ex fide, pacem ha- 1403 beámus ad Deum per Dóminum nostrum Iesum Christum: per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriámur in spe glóriae filiorum Dei. Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Allelúia, allelúia. (Hic genuflectitur)
1404 V. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium: et tui amoris in eis ignem accende.
Sequentia
1405 T Teni, Sancte Spiritus, et emitte cae-
V litus lucis tuae radium.
Veni, pater pauperum, veni, dator munerum, veni, lumen cordium.
Consolator optime, dulcis hospes animae, dulce refrigerium.
In labore requies, in aestu temperies, in fletu solacium.
O lux beatissima, reple cordis intima tuorum fidelium.
Sine tuo númine, nihil est in homine, nihil est innoxium.
Lava quod est sordidum, riga quod est aridum, sana quod est sáucium.
Flecte quod est rígidum, fove quod est frigidum, rege quod est dévium.
Da tuis fidelibus, in te confidentibus, sacrum septenárium.
Da virtutis meritum, da salutis exitum, da perenne gaudium. Amen.
Allelúia.
1406 LTTJ Sequentia sancti Evangelii secún-rF dum Lucam. Luc. 4, 38-44
In illo témpore: Surgens Iesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea. Et stans super illam, imperavit febri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis. Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos. Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis. Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ídeo missus sum. Et erat praedicans in synagogis Galilaeae. Credo.
Ant. ad Offertorium Ps. 87, 2-3
Domine, Deus salutis meae, in die 1407 clamavi et nocte coram te: intret oratio mea in conspectu tuo, Domine, allelúia.
Secreta
Ut accepta tibi sint, Domine, nostra 1408 ieiunia: praesta nobis, quaesumus; huius munere sacramenti purificatum tibi pectus offerre. Per Dóminum.
Praefatio, Communicantes et Hanc ígitur, ut in die Pentecostes.
Ant. ad Communionem Io. 3, 8 1409
Spiritus ubi vult spirat: et vocem eius audis, allelúia, allelúia: sed nescis unde veniat, aut quo vadat, allelúia, allelúia, allelúia.
Postcommunio
Praebeant nobis, Domine, divinum 1410 tua sancta fervorem: quo eórum pariter et actu delectémur et fructu. Per Dóminum.
*] Post Missam exspirat tempus paschale.
TEMPUS PER ANNUM v POST PENTECOSTEN
I classis
1411 Ant. ad Introitum Tob. 12, 6
enedícta sit sancta Trinitas atque indivisa Unitas : confitebimur ei, quia fecit nobiscum misericordiam suam. Ps. 8, 2 Domine Dó-
minus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! V. Glória Patri.
Oratio
1412 /"omnípotens sempitérne Deus, qui
dedisti famulis tuis, in confessione verae fidei, aetérnae Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia maiestatis adorare Unitatem: quaesumus; ut, eiusdem fidei firmitate, ab omnibus semper muniámur adversis. Per Dóminum. Et non fit commemoratio dominicae.
1413 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli
ad Romanos. Rom. 11, 33-36
Oaltitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum Dómini ? Aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt ómnia: ipsi glória in saecula. Amen.
Graduale Dan. 3, 55-56 1414
Benedíctus es, Domine, qui intueris abyssos, et sedes super Cherubim. V. Benedíctus es, Domine, in firmamento caeli, et laudabilis in saecula.
Allelúia, allelúia. V. Ibid., 52 Benedic- 1415 tus es, Domine, Deus patrum nostrorum, et laudabilis in saecula. Allelúia.
Sequentia sancti Evangelii secún- 1416 dum Matthaeum. Mt. 28,18-20
In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: docentes eos servare ómnia quaecúmque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Credo. Ant. ad Offertorium Tob. 12, 6 1417
Benedíctus sit Deus Pater, unigeni-túsque Dei Filius, Sanctus quoque Spiritus: quia fecit nobiscum misericordiam suam.
Secreta
Sanctifica, quaesumus, Domine Deus 1418 noster, per tui sancti nominis invocationem, huius oblationis hostiam: et per eam nosmetipsos tibi perfice munus aetérnum. Per Dóminum. Et non fit commemoratio dominicae. Praefatio de Ssma Trinitate.
1419 Ant. ad Communionem Tob. 12, 6
Benedicimus Deum caeli, et coram omnibus viventibus confitebimur ei: quia fecit nobiscum misericordiam suam.
Postcommunio
1420 TJrofíciat nobis ad salutem corporis et JL animae, Domine Deus noster, huius sacramenti susceptio: et sempitérnae sanctae Trinitatis eiusdemque individuae Unitatis confessio. Per Dóminum.
Et non fit commemoratio dominicae.
DOMINICAE PRIMAE post Pentecosten
*] Haec Missa dicenda est diebus feriali-bus huius hebdomadae.
Ant. ad Introitum Ps. 12, 6
1421 ¦ ómine, in tua misericordia speravi: exsultavit cor meum in salutari tuo: cantabo Domino, qui bona tribuit mihi.
Ps. ibid., 1 Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis fáciem tuam a me? V. Glória Patri. Non dicitur Glória in excelsis.
Oratio
1422 t^eusj m te sPerantmm fortitudo, Ji^/ adesto propitius invocatiónibus nostris: et, quia sine te nihil potest mortalis infirmitas, praesta auxilium grátiae tuae ; ut, in exsequendis mandatis tuis, et voluntate tibi et actione pla-ceámus. Per Dóminum.
^42) Léctio Epistolae beáti Ioannis Apostoli. 1 Ioann. 4, 8-21
Carissimi: Deus caritas est. In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Fílium suum unigenitum mi
j\m. aa in
D sit Deus in mundum, ut vivamus per eum. In hoc est caritas: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Fílium suum propitiationem pro peccatis nostris. Carissimi, si sic Deus dilexit nos: et nos debemus alterutrum diligere. Deum nemo vidit unquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis perfecta est. In hoc cognoscimus, quoniam in eo manemus, et ipse in nobis: quoniam de Spiritu suo dedit nobis. Et nos vídimus, et testificamur, quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi. Quisquis confessus fuerit, quoniam Iesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. Et nos cognovimus, et credidimus caritati, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est: et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Timor non est in caritate: sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet. Qui autem timet, non est perfectus in caritate. Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. Si quis dixerit, quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, quómodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus a Deo: ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.
Graduale Ps. 40, 5 et 2
Ego dixi: Domine, miserere mei: sa- 1424 na animam meam, quia peccavi tibi. V. Beatus qui intellegit super egenum
et pauperem: in die mala liberabit eum Dóminus.
1425 Allelúia, allelúia. V. Ps. 5, 2 Verba mea auribus percipe, Domine: intellege clamorem meum. Allelúia.
1426 iy j Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Lucam. Luc. 6, 36-42
In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Nolite iudicare, et non iudicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimittite, et dimittemini. Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest caecus caecum ducere ? nonne ambo in foveam cadunt? Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister eius. Quid autem vides festucam in óculo fratris tui, trabem autem, quae in óculo tuo est, non consideras? Aut quómodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine, eiciam festucam de óculo tuo: ipse in óculo tuo trabem non videns? Hypocrita, éice primum trabem de óculo tuo: et tunc perspicies, ut educas festucam de óculo fratris tui. Non dicitur Credo.
Ant. ad Offertorium Ps. 5, 3-4 1427
Intende voci orationis meae, Rex meus et Deus meus: quoniam ad te orabo, Domine.
Secreta
Hostias nostras, quaesumus, Dómi- 1428 ne, tibi dicátas placatus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per Dóminum. Praefatio communis.
Ant. ad Communionem Ps. 9, 2-3 1429
Narrabo ómnia mirabilia tua: laetabor et exsultabo in te: psallam nomini tuo, Altissime.
Postcommunio
Tantis, Domine, repléti muneribus: 1430 praesta, quaesumus ; ut et salutaria dona capiamus, et a tua numquam laude cessémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum.
I classis
1431 Ant. ad Introitum Ps. 80, 17
ibávit eos ex ádipe frumenti, allelúia: et de petra, melle saturavit eos, allelúia, allelúia, allelúia. Ps. ibid., 2 Exsultate Deo adiutori nostro: iubilate Deo Iacob. V. Glória Patri.
Oratio
Deus, qui nobis sub Sacramento mirabili passionis tuae memoriam reliquisti: tribue, quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra mysteria venerari ; ut redemptionis tuae fructum in nobis iugiter sentiamus: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli 1433 ad Corinthios. 1 Cor. n, 23-29
Fratres: Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dóminus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine. Hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Dómini annuntiabitis, donec veniat. Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Dómini indígne, reus erit corporis et sanguinis Dómini. Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bi-bat. Qui enim mandúcat et bibit indigne, iudicium sibi mandúcat et bibit: non diiudicans corpus Dómini.
Graduale Ps. 144, 15-16
1434 Oculi omnium in te sperant, Domine: et tu das illis escam in témpore opportuno. V. Aperis tu manum tuam: et imples omne animal benedictione.
Allelúia, allelúia. V. Ioann. 6, 56-57
1435 Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus: qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo.
Sequentia
1436 Tauda, Sion, Salvatorem, lauda du-.l/ cem et pastorem in hymnis et canticis.
Quantum potes, tantum aude: quia maior omni laude, nec laudare súfficis.
Laudis thema specialis, panis vivus et vitalis hodie proponitur.
Quem in sacrae mensa cenae, turbae fratrum duodénae datum non ambígitur.
Sit laus plena, sit sonóra, sit iucunda, sit decora mentis iubilátio.
Dies enim solemnis agitur, in qua mensae prima recolitur huius institutio.
In hac mensa novi Regis, novum Pascha novae legis Phase vetus terminat.
Vetustátem novitas, umbram fugat veritas, noctem lux eliminat.
Quod in cena Christus gessit, faciendum hoc expressit in sui memoriam.
Docti sacris institutis, panem, vinum in salutis consecrámus hostiam.
Dogma datur Christianis, quod in carnem transit panis, et vinum in sanguinem.
Quod non capis, quod non vides, animósa firmat fides, praeter rerum ordinem.
Sub diversis speciebus, signis tantum, et non rebus, latent res eximiae.
Caro cibus, sanguis potus: manet tamen Christus totus, sub utraque specie.
A suménte non concísus, non confractus, non divisus: integer accipitur.
Sumit unus, sumunt mille: quantum isti, tantum ille: nec sumptus consumitur.
Sumunt boni, sumunt maii: sorte tamen inaequáli, vitae vel interitus.
Mors est malis, vita bonis: vide paris sumptiónis quam sit dispar exitus.
Fracto demum sacramento, ne vacilles, sed memento, tantum esse sub fragmento, quantum toto tegitur.
Nulla rei fit scissura: signi tantum fit fractura: qua nec status nec statura signati minuitur.
Ecce panis Angelorum, factus cibus viatorum: vere panis filiorum, non mittendus canibus.
In figuris praesignátur, cum Isaac immolatur: agnus paschae deputátur: datur manna patribus.
Bone Pastor, panis vere, Iesu, nostri miserere: tu nos pasce, nos tuére: tu nos bona fac videre in terra viventium.
Tu, qui cuncta scis et vales: qui nos pascis hic mortales: tuos ibi commen-sáles, coheredes et sodales fac sanctorum civium. Amen.
Allelúia.
Sequentia sancti Evangelii secún- 1437 dum Ioannem. Io. 6, 56-59
In illo témpore: Dixit Iesus turbis Iudaeórum: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui mandúcat me, et ipse vivet propter me. Hic est panis, qui de caelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui mandúcat hunc panem, vivet in aetérnum. Credo.
Ant. ad Offertorium Levit. 21, 6
1438 Sacerdotes Dómini incensum et panes offerunt Deo: et ídeo sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen eius, allelúia.
Secreta
*439 T^cclésiae tuae, quaesumus, Domine, JLv unitatis et pacis propitius dona concede: quae sub oblatis muneribus mystice designantur. Per Dóminum. Praefatio communis.
1440 Antiphona ad Communionem
1 Cor. n, 26-27 Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Dómini annuntiabitis, donec veniat: itaque quicumque manducaverit panem, vel biberit calicem Dómini indigne, reus erit corporis et sanguinis Dómini, allelúia.
Postcommunio
1441 t7ac nos» qu^s11111118* Domine, divini-JL tátis tuae sempiterna fruitione repleri: quam pretiosi Corporis et Sanguinis tui temporalis perceptio praefi-gúrat: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
^ Septem sequentibus diebus, ubi fit processio, permittuntur duae Missae de Ssma Eucharistia [58], ad modum Missae votivae II classis.
DOMINICA SECUNDA post Pentecosten
II classis
Ant. ad Introitum Ps. 17, 19-20 1442
Factus est Dóminus protector meus, et eduxit me in latitudinem: salvum me fecit, quoniam voluit me. Ps. ibid., 2-3 Diligam te, Domine, virtus mea: Dóminus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. V. Glória Patri.
•[Dicitur Glória in excelsis in omnibus dominicis post Pentecosten; non dicitur autem in diebus ferialibus, quando adhibetur Missa dominicae praecedentis.
Oratio
Sancti nominis tui, Domine, timó- 144) rem pariter et amorem fac nos habere perpetuum: quia numquam tua gubernatione destítuis, quos in soliditate tuae dilectionis instítuis. Per Dóminum nostrum.
Léctio Epistolae beáti Ioannis Apostoli. 1 Ioann. 3, 13-18
Carissimi: Nolite mirari, si odit vos 1444 mundus. Nos scimus, quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte: omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem. In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere. Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quómodo caritas Dei 378
manet in eo? Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate.
Graduale Ps. 119, 1-2
1445 Ad Dóminum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. V. Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa.
1446 Allelúia, allelúia. V. Ps. 7, 2 Domine Deus meus, in te speravi: salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me. Allelúia.
*] Sic dicitur Allelúia cum suo versu post graduale in omnibus dominicis post Pentecosten, etiam si Missa dominicae in feriis adhibetur.
Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 14, 16-24
1447 Tn illo témpore: Dixit Iesus pharisaeis JL parabolam hanc: Homo quidam fecit cenam magnam, et vocavit multos. Et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent, quia iam parata sunt ómnia. Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum. Et alter dixit: Iuga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te, habe me excusatum. Et alius dixit: Uxorem duxi: et ídeo non possum venire. Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamílias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et caecos, et claudos introduc huc. Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. Et ait dóminus servo: Exi in vias, et sepes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit cenam meam. Credo.
Ant. ad Offertorium Ps. 6, 5 1448
Domine, convertere, et éripe animam meam: salvum me fac propter misericordiam tuam.
Secreta
Oblatio nos, Domine, tuo nomini 1449 dicánda puríficet: et de die in diem ad caelestis vitae transferat actionem. Per Dóminum.
Praefatio de Ssma Trinitate.
Ant. ad Communionem Ps. 12, 6
Cantabo Domino, qui bona tribuit 1450 mihi: et psallam nomini Dómini altissimi.
Postcommunio
lumptis muneribus sacris, quaesu- 145: l mus, Domine: ut, cum frequenta-
tione mysterii, crescat nostrae salutis effectus. Per Dóminum.
omnia pacificans
per sanguinem
'crucis eius;
1iiLL
I classis
1452 Ant. ad Introitum Ps. 32, 11 et 19 ogitatiónes Cordis eius in generatione et generationem: ut éruat a morte animas eórum, et alat eos in fame. Ps. ibid., 1 Exsultate, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio. V. Glória Patri.
Oratio
1453
Deus, qui nobis, in Corde Filii tui, nostris vulneráto peccatis, infinitos dilectionis thesauros misericorditer largíri dignáris: concede, quaesumus; ut, illi devótum pietatis nostrae praestantes obsequium, dignae quoque satisfactionis exhibeamus officium. Per eundem Dóminum.
Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Ephesios.
Ephes. 3, 8-12 et 14-19
Fratres : Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi: et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui ómnia creavit: ut innotescat principatibus et potestatibus in caeléstibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei: secúndum praefi-nitiónem saeculorum, quam fecit in Christo Iesu Domino nostro, in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius. Huius rei gratia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Iesu Christi, ex quo omnis 1454
paternitas in caelis et in terra nominatur: ut det vobis, secúndum divitias glóriae suae, virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem: Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati et fundati: ut possitis comprehendere, cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
Graduale Ps. 24, 8-9
Dulcis et rectus Dóminus, propter hoc legem dabit delinquentibus in via. V. Diriget mansuetos in iudicio, docebit mites vias suas.
Allelúia, allelúia. Y. Matth. 11, 29 Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis Corde, et invenietis requiem animabus vestris. Allelúia.
L"Yj Sequentia sancti Evangelii secún-r 1 1 dum Ioannem. Io. 19, 31-37
In illo témpore: Iudaei, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies ille sabbati, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eórum crura, et tollerentur. Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo. Ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium eius. Et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis. Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleretur: Os non comminuétis ex eo. Et iterum ália Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt. Credo.
Ant. ad Offertorium Ps. 68, 21
Improperium exspectavit Cor meum 1458 et miseriam, et sustinui qui simul mecum contristaretur, et non fuit; conso-lántem me quaesívi, et non inveni.
Secreta
Respice, quaesumus,- Domine, ad 1459 ineffabilem Cordis dilecti Filii tui caritatem: ut quod offerimus sit tibi munus acceptum et nostrorum expiatio delictorum. Per eundem Dóminum. Praefatio de Ssmo Corde Iesu.
Ant. ad Communionem Io. 19, 34 1460
Unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
Postcommunio
Praebeant nobis, Domine Iesu, diví- 1461 num tua sancta fervorem: quo, dul-císsimi Cordis tui suavitate percepta; discamus terrena despicere, et amáre caeléstia: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
DOMINICA TERTIA post Pentecosten
II classis
Ant. ad Introitum Ps. 24, 16 et 18
Respice in me, et miserere mei, 1462 Domine: quoniam unicus, et pauper sum ego: vide humi-m> litátem meam, et laborem meum: et dimitte ómnia peccata mea, Deus meus. Ps. ibid., 1-2 Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam. V. Glória Patri.
Oratio
1463 TJrotéctor in te sperantium, Deus, JL sine quo nihil est validum, nihil sanctum: multíplica super nos misericordiam tuam; ut, te rectóre, te duce, sic transeamus per bona temporalia, ut non amittámus aeterna. Per Dóminum.
Léctio Epistolae beáti Petri Apostoli, i Petri 5, 6-ii
1464 /Carissimi: Humiliamini sub potenti
manu Dei, ut vos exaltet in témpore visitationis: omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret: cui resistite fortes in fide: scientes eandem passionem ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri. Deus autem omnis grátiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit solidabitque. Ipsi glória et imperium in saecula saeculorum. Amen.
1465 Graduale Ps. 54, 23, 17 et 19
Iacta cogitatum tuum in Domino: et ipse te enutriet. V. Dum clamarem ad Dóminum, exaudivit vocem meam ab his, qui appropinquant mihi.
1466 Allelúia, allelúia. V. Ps. 7, 12 Deus iudex iustus, fortis et pátiens, numquid irascitur per síngulos dies ? Allelúia.
1467 Lyj Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Lucam. Luc. 15, 1-10
In illo témpore: Erant appropinquantes ad Iesum publicani et peccatores, ut audirent illum. Et murmurabant pharisaei et scribae, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et mandúcat cum illis. Et ait ad illos parabolam istam, dicens: Quis ex vobis homo, qui habet centum oves: et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonagintanóvem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat eam? Et cum invenerit eam, imponit in húmeros suos gaudens: et veniens domum, convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat? Dico vobis, quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paeniténtiam agente, quam super nonagintanóvem iustis, qui non indigent paeniténtia. Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat? Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram ? Ita dico vobis: gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore paeniténtiam agente. Credo.
Ant. ad Offertorium Ps. 9, n-12 et 13 1468
Sperent in te omnes, qui noverunt nomen tuum, Domine: quoniam non derelínquis quaeréntes te: psallite Domino, qui habitat in Sion: quoniam non est oblitus orationem pauperum.
Secreta
Respice, Domine, munera supplicán- 1469 tis Ecclésiae: et saluti credentium perpetua sanctificatione sumenda concede. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate. Praefatio de Ssma Trinitate.
Ant. ad Communionem Luc. 15, 10
1470 Dico vobis: gaudium est Angelis Dei super uno peccatore paeniténtiam agente.
Postcommunio
1471 Oancta tua nos, Domine, sumpta viO víficent: et misericordiae sempitér-nae praeparent expiátos. Per Dóminum.
DOMINICA QUARTA post Pentecosten
II classis
Ant. ad Introitum Ps. 26,1 et 2
óminus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dóminus defensor vitae meae, a quo trepidabo? qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt, et ceciderunt. Ps. ibid., 3 Si consistant adversum me castra: non timebit cor meum. V. Glória Patri.
1472
Ant. ad In
D Oratio
1473 1 Aa nobis, quaesumus, Domine: ut jLS et mundi cursus pacifice nobis tuo ordine dirigatur; et Ecclesia tua tranquilla devotione laetatur. Per Dóminum nostrum.
Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 8, 18-23
1474 t^ratres: Existimo quod non sunt JL condígnae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Vanitati enim creatura subiecta est non volens, sed propter eum, qui subiecit eam in spe: quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem glóriae filiorum Dei. Scimus enim quod omnis creatura ingemiscet, et parturit usque adhuc. Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri: in Christo Iesu Domino nostro.
Graduale Ps. 78, 9 et 10
Propitius esto, Domine, peccatis no-1475 stris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum? V. Adiuva nos, Deus salutaris noster: et propter honorem nominis tui, Domine, libera nos.
Allelúia, allelúia. V. Ps. 9, 5 et 10 1476 Deus, qui sedes super thronum, et iudicas aequitátem: esto refugium pauperum in tribulatione. Allelúia.
i^T 1 Sequentia sancti Evangelii secún-rJL^ dum Lucam. Luc. 5, 1-11
In illo témpore: Cum turbae irrúe- 1477 rent in Iesum, ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant rétia. Ascendens autem in unam navim, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas. Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate rétia vestra in capturam. Et respondens Simon, dixit illi: Praecéptor, per totam noctem laborantes, nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo re-te. Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam: rum-pebátur autem rete eórum. Et annuerunt sociis, qui erant in ália navi, ut venirent, et adiuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut paene mergerentur. Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad génua Iesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant in captura piscium, quam ceperant: similiter autem Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: Noli timere: ex hoc iam homines eris capiens. Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum. Credo.
1478 Ant. ad Offertorium Ps. 12, 4-5
Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte: ne quando dicat inimicus meus: Praeválui adversus eum.
Secreta
1479 /""Oblationibus nostris, quaesumus,
Domine, placare susceptis: et ad te nostras etiam rebelles compelle propitius voluntates. Per Dóminum. Praefatio de Ssma Trinitate.
1480 Ant. ad Communionem Ps. 17, 3
Dóminus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus: Deus meus, adiutor meus.
Postcommunio
1481 A yTystéria nos, Domine, quaesumus, JLVJL sumpta puríficent: et suo munere tueantur. Per Dóminum.
DOMINICA QUINTA post Pentecosten
II classis
Ant. ad Introitum Ps. 26, 7 et 9
1482 xáudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te: adiutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus
salutaris meus. Ps. ibid., 1 Dóminus
Ant. aa
E illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? V. Glória Patri.
Oratio
Deus, qui diligentibus te bona in- 1483 visibilia praeparásti: infunde cordibus nostris tui amoris affectum; ut te in omnibus et super ómnia diligentes, promissiones tuas, quae omne desiderium superant, consequamur. Per Dóminum nostrum.
Léctio Epistolae beáti Petri Apostoli. 1 Petri 3, 8-15
Carissimi: Omnes unanimes in ora- 1484 tióne estote, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles: non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate possideatis. Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coerceat linguam suam a malo, et lábia eius ne loquantur dolum. Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam. Quia óculi Dómini super iustos, et aures eius in preces eórum: vultus autem Dómini super facientes mala. Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatóres fueritis? Sed et si quid patimini propter iustitiam, beáti. Timorem autem eórum ne timueritis: et non conturbemini. Dóminum autem Christum sanctificate in cordibus vestris.
Graduale Ps. 83, 10 et 9 1485
Protector noster, aspice, Deus, et respice super servos tuos. V. Domine Deus virtutum, exaudi preces servorum tuorum.
Allelúia, allelúia. V. Ps. 20, 1 Dó- 1486 mine, in virtute tua laetabitur rex: et super salutare tuum exsultabit vehementer. Allelúia.
Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum. Mt. 5, 20-24
1487 Tn illo témpore: Dixit Iesus discipula lis suis: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelórum. Audistis, quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit iudicio. Ego autem dico vobis: quia omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehénnae ignis. Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te : relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum. Credo.
Ant. ad Offertorium Ps. 15, 7 et 8
1488 Benedicam Dóminum, qui tribuit mihi intellectum: providebam Deum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear.
Secreta
1489 TQropitiáre, Domine, supplicationibus JL nostris: et has oblationes famulorum famularúmque tuarum benignus assume; ut, quod singuli obtulerunt ad honorem nominis tui, cunctis proficiat ad salutem. Per Dóminum.
Praefatio de Ssma Trinitate.
1490 Ant. ad Communionem Ps. 26, 4
Unam pétii a Domino, hanc requiram: ut inhabitem in domo Dómini omnibus diebus vitae meae.
Postcommunio
Quos caelesti, Domine, dono satiá- 1491 sti: praesta, quaesumus; ut a nostris mundémur occultis, et ab hostium liberemur insidiis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
DOMINICA SEXTA post Pentecosten
II classis
Ant. ad Introitum Ps. 27, 8-9
Dóminus fortitudo plebis suae, 1492 i et protector salutarium Christi sui est: salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae, et rege eos usque in saeculum. Ps. ibid., 1 Ad te, Domine, clamabo, Deus meus, ne sileas a me: ne quando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. V. Glória Patri.
Oratio
Deus virtutum, cuius est totum 1493 quod est optimum: ínsere pec-tóribus nostris amorem tui nominis, et praesta in nobis religionis augmentum ; ut, quae sunt bona, nútrias, ac pietatis studio, quae sunt nutrita, custodias. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 6, 3-11
Fatres: Quicumque baptizati sumus 1494 in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quómodo Christus surrexit a
mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius: simul et resurrectionis erimus. Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est: ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo: credimus quia simul etiam vivemus cum Christo: scientes quod Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate, vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Iesu Domino nostro. Graduale Ps. 89, 13 et 1
1495 Convertere, Domine, aliquantulum, et deprecare super servos tuos. V. Domine, refugium factus es nobis, a generatione et progenie.
1496 Allelúia, allelúia. V. Ps. 30, 2-3 In te, Domine, speravi, non confundar in aetérnum: in iustitia tua libera me, et éripe me: inclina ad me aurem tuam, accelera, ut eripias me. Allelúia.
lTjSequentia sancti Evangelii secún-r X 1 dum Marcum. Mare. 8, 1-9
1497 Tn illo témpore: Cum turba multa es-jL set cum Iesu, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: Misereor super turbam: quia ecce iam triduo sustinent me, nec habent quod manducent: et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt. Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit hic saturare panibus in solitudine? Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem. Et praecepit turbae discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbae. Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedíxit, et iussit apponi. Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. Erant autem qui manducaverant quasi quatuor milia: et dimisit eos. Credo.
Ant. ad Offertorium Ps. 16, 5 et 6-7 1498
Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea: inclina aurem tuam, et exaudi verba mea: mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te, Domine.
Secreta
Propitiare, Domine, supplicationibus 1499 nostris, et has populi tui oblationes benignus assume: et ut nullius sit irritum votum, nullius vacua postulatio, praesta; ut, quod fideliter petimus, efficaciter consequamur. Per Dóminum. Praefatio de Ssma Trinitate.
Ant. ad Communionem Ps. 26, 6 1500
Circuibo, et immolabo in tabernaculo eius hostiam iubilationis: cantabo, et psalmum dicam Domino.
Postcommunio
Repléti sumus, Domine, muneribus 1501 tuis: tribue, quaesumus; ut eórum et mundémur effectu, et muniámur auxilio. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.
O DOMINICA SEPTIMA post Pentecosten
II classis
Ant. ad Introitum Ps. 46, 2
1502 ^0mmm*X%m. mnes gentes, plaudite manibus : iubilate Deo in voce exsultationis. Ps. ibid., 3 Quoniam Dóminus excelsus,
terribilis: Rex magnus super omnem terram. V. Glória Patri.
Oratio
1503 TPXeus, cuius providentia in sui dis-JlJ positióne non fallitur: te supplices exorámus; ut noxia cuncta sub-móveas, et ómnia nobis profutura concedas. Per Dóminum.
Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 6, 19-23
1504 T^ratres: Humanum dico, propter JL infirmitatem carnis vestrae: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire iustítiae in sanctificationem. Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis iustítiae. Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est. Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita aeterna, in Christo Iesu Domino nostro.
Graduale Ps. 33, 12 et 6
1505 Venite, filii, audite me: timorem Dómini docebo vos. V. Accedite ad eum, et illuminamini: et facies vestrae non confundentur.
Allelúia, allelúia. V. Ps. 46, 2 Omnes 1506 gentes, plaudite manibus: iubilate Deo in voce exsultationis. Allelúia.
CYiSequentia sancti Evangelii secún-"\^ dum Matthaeum. Mt. 7, 15-21
In illo témpore: Dixit Iesus discípu- 1507 lis suis: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: a fructibus eórum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit. Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere. Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidétur, et in ignem mittetur. Igitur ex fructibus eórum cognoscetis eos. Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelórum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelórum. Credo.
Ant. ad Offertorium Dan. 3, 40
Sicut in holocaustis arietum et tau-1508 rórum, et sicut in milibus agnorum pinguium: sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi: quia non est confusio confidentibus in te, Domine.
Secreta
Deus, qui legálium differentiam ho-1509 stiárum unius sacrificii perfectione sanxísti: accipe sacrificium a devotis tibi famulis, et pari benedictione, sicut munera Abel, sanctifica ; ut, quod singuli obtulerunt ad maiestatis tuae honorem, cunctis proficiat ad salutem. Per Dóminum.
Praefatio de Ssma Trinitate.
Ant. ad Communionem Ps. 30, 3
Inclina aurem tuam, accelera, ut eripias me.
Postcommunio
Tua nos, Domine, medicinális operatio, et a nostris perversitátibus clementer expediat, et ad ea quae sunt recta, perducat. Per Dóminum.
DOMINICA OCTAVA post Pentecosten
II classis
Ant. ad Introitum Ps. 47, 10-11
Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui: secúndum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae: iustitia plena est dextera tua. Ps. ibid., 2 Magnus Dóminus, et laudabilis nimis: in civitate Dei nostri, in monte sancto eius. V. Glória Patri.
Oratio
Iargíre nobis, quaesumus, Domine, ^ semper spiritum cogitandi quae recta sunt, propitius et agendi: ut, qui sine te esse non possumus, secúndum te vivere valeamus. Per Dóminum.
Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 8, 12-17
Fratres: Debitores sumus non carni, ut secúndum carnem vivamus. Si enim secúndum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quicumque enim spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater). Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi.
Graduale Ps. 30, 3
Esto mihi in Deum protectórem, et 1515 in locum refugii, ut salvum me facias. V. Ps. 70, 1 Deus, in te speravi: Domine, non confundar in aetérnum.
Allelúia, allelúia. V. Ps. 47, 2 Ma- 1516 gnus Dóminus, et laudabilis valde: in civitate Dei nostri, in monte sancto eius. Allelúia.
Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 16, 1-9
In illo témpore: Dixit Iesus discípu- 1517 lis suis parabolam hanc: Homo quidam erat dives, qui habebat víllicum: et hic diffamatus est apud illum, quasi dissipasset bona ipsius. Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem vilhcatiónis tuae: iam enim non poteris villicáre. Ait autem víllicus intra se: Quid faciam, quia dóminus meus aufert a me villicatió-nem ? fodere non valeo, mendicare erubesco. Scio quid faciam, ut, cum amotus fúero a villicatióne, recipiant me in domos suas. Convocatis itaque singulis debitoribus dómini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo? At ille dixit: Centum cados ólei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta. Deínde álii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta. Et laudavit dóminus víllicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatióne sua sunt. Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defecéritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Credo.
Ant. ad Offertorium Ps. 17, 28 et 32
1518 Populum humilem salvum facies, Domine, et oculos superborum humiliabis: quoniam quis Deus praeter te, Domine ?
Secreta
1519 Oúscipe, quaesumus, Domine, mú-O nera, quae tibi de tua largitate deferimus: ut haec sacrosancta mysteria, grátiae tuae operante virtute, et praesentis vitae nos conversatione sanctificent, et ad gaudia sempiterna perducant. Per Dóminum.
Praefatio de Ssma Trinitate.
1520 Ant. ad Communionem Ps. 33, 9
Gustate et vidéte, quoniam suavis est Dóminus: beatus vir, qui sperat in eo.
Postcommunio
1521 Oit nobis, Domine, reparatio mentis O et corporis caeléste mysterium: ut, cuius exséquimur cultum, sentiamus effectum. Per Dóminum.
DOMINICA NONA post Pentecosten
II classis
Ant. ad Introitum Ps. 53, 6-7
1522 "?"^ ccc Deus adiuvat me, et Dóminus susceptor est animae meae: averte mala inimicis meis, et in veritate tua disperde illos,
protector meus, Domine. Ps. ibid., 3 Deus, in nomine tuo salvum me fac: et in virtute tua libera me. V. Glória Patri.
Ant. ad
E Oratio
Pateant aures misericordiae tuae, Dó- 1523 mine, precibus supplicántium: et, ut petentibus desideráta concedas; fac eos, quae tibi sunt placita, postulare. Per Dóminum nostrum.
Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli 1524 ad Corinthios. 1 Cor. 10, 6-13
Fratres: Non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia. Neque tentemus Christum, sicut quidam eórum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Neque murmuraveritis, sicut quidam eórum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Haec autem ómnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. Tentatio vos non apprehendat, nisi humana: fidélis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere.
Graduale Ps. 8, 2
Domine Dóminus noster, quam ad- 1525 mirabile est nomen tuum in universa terra! V. Quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
Allelúia, allelúia. V. Ps. 58, 2 Eripe 1526 me de inimicis meis, Deus meus: et ab insurgentibus in me libera me. Allelúia.
Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 19, 41-47
1527 Tn illo témpore: Cum appropinquaret JL Iesus Ierusalem, videns civitatem, flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique: et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes in illo, et ementes, dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est. Vos autem fecistis illam speluncam latronum. Et erat docens cotidie in templo.
Credo.
Antiphona ad Offertorium
1528 Ps. 18, 9, 10, 11 et 12 Iustítiae Dómini rectae, laetificantes corda, et iudicia eius dulciora super mel et favum: nam et servus tuus custodit ea.
Secreta
1529 /"Concede nobis, quaesumus, Dómi-
ne, haec digne frequentare mysteria: quia, quoties huius hóstiae commemoratio celebratur, opus nostrae redemptionis exercetur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate. Praefatio de Ssma Trinitate.
Ant. ad Communionem Io. 6, 57
1530 Qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo, dicit Dóminus.
Postcommunio
Tui nobis, quaesumus, Domine, com- 1531 munio sacramenti, et purificationem conferat, et tribuat unitatem. Per Dóminum nostrum.
DOMINICA DECIMA post Pentecosten
II classis
Antiphona ad Introitum Ps. 54, 17, 18, 20 et 23
Cum clamarem ad Dóminum, 1532 exaudivit vocem meam, ab his qui appropinquant mihi: et humiliavit eos qui est ante saecula, et manet in aetérnum: iacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet. Ps. ibid., 2 Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: intende mihi, et exaudi me. V. Glória Patri.
Oratio
Deus, qui omnipotentiam tuam 1533 parcendo maxime et miserando maniféstas: multíplica super nos misericordiam tuam; ut, ad tua promissa currentes, caelestium bonorum facias esse consortes. Per Dóminum.
Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios. 1 Cor. 12, 2-11
Fratres: Scitis quoniam cum gentes 1534 essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Iesu. Et nemo potest dicere, Dóminus Iesus, nisi in Spiritu Sancto. Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus. Et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dóminus. Et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur ómnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae: álii autem sermo scientiae secúndum eundem Spiritum: alteri fides in eodem Spiritu: álii gratia sanitatum in uno Spiritu: álii operatio virtutum, álii prophetia, álii discretio spirituum, álii genera linguarum, álii interpretatio sermonum. Haec autem ómnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
Graduale Ps. 16, 8 et 2
1535 Custodi me, Domine, ut pupillam óculi: sub umbra alarum tuarum protege me. V. De vultu tuo iudicium meum prodeat: óculi tui videant aequitátem.
1536 Allelúia, allelúia. V. Ps. 64, 2 Te decet hymnus, Deus, in Sion: et tibi reddetur votum in Ierusalem. Allelúia.
Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 18, 9-14 1537 Tn illo témpore: Dixit Iesus ad quos-X. dam, qui in se confidebant tamquam iusti, et aspernabantur ceteros, parabolam istam: Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisaeus, et alter publicanus. Pharisaeus stans, haec apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, iniusti, adulteri: velut etiam hic publicanus. Ieiuno bis in sabbato: decimas do omnium, quae possideo. Et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Dico vobis: descendit hic iustificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur. Credo.
Ant. ad Offertorium Ps. 24, 1-3
Ad te, Domine, levavi animam 1538 meam: Deus meus, in te confido, non erubescam: neque irrídeant me inimici mei: etenim universi, qui te exspectant, non confundentur.
Secreta
Tibi, Domine, sacrificia dicata red- 1539 dantur: quae sic ad honorem nominis tui deferenda tribuisti, ut eadem remedia fieri nostra praestáres. Per Dóminum nostrum.
Praefatio de Ssma Trinitate.
Ant. ad Communionem Ps. 50, 21 1540
Acceptabis sacrificium iustítiae, oblationes et holocausta, super altare tuum, Domine.
Postcommunio
Quaesumus, Domine Deus noster: 1541 ut, quos divinis reparare non dé-sinis sacramentis, tuis non destítuas benignus auxiliis. Per Dóminum.
DOMINICA UNDECIMA post Pentecosten
II classis
Ant. ad Introitum Ps. 67, 6-7 et 36
Deus in loco sancto suo: Deus 1542 I qui inhabitare facit unáni-' mes in domo: ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Ps. ibid., 2 Exsurgat Deus, et dissipentur inimici eius: et fugiant, qui oderunt eum, a facie eius. V. Glória Patri.
Oratio
1543 /'omnípotens sempitérne Deus, qui, v>/ abundantia pietatis tuae, et merita súpplicum excédis et vota: effunde super nos misericordiam tuam; ut dimittas quae conscientia metuit, et adicias quod oratio non praesúmit. Per Dóminum nostrum.
1544 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli
ad Corinthios. i Cor. 15, 1-10
Fratres: Notum vobis facio Evangelium, quod praedicávi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, per quod et salvamini: qua ratione praedicáverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis. Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secúndum Scripturas: et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secúndum Scripturas: et quia visus est Cephae, et post hoc undecim. Deínde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt. Deínde visus est Iacobo, deínde Apostolis omnibus: novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi. Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit.
1545 Graduale Ps. 27, 7 et 1
In Deo speravit cor meum, et adiutus sum: et reflóruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor illi. V. Ad te, Domine, clamavi: Deus meus, ne sileas, ne discedas a me.
1546 Allelúia, allelúia. V. Ps. 80, 2-3 Exsultate Deo adiutori nostro, iubilate
Deo Iacob: sumite psalmum iucundum cum cithara. Allelúia.
Sequentia sancti Evangelii secún- 1547 dum Marcum. Mare. 7, 31-37
In illo témpore: Exiens Iesus de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae, inter medios fines Decapoleos. Et adducunt ei surdum et unitum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas eius: et exspuens, tetigit linguam eius: et suspiciens in caelum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est adaperire. Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte. Et praecepit illis, ne cui dicerent. Quanto autem eis praecipiébat, tanto magis plus praedicabant: et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene ómnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui. Credo.
Ant. ad Offertorium Ps. 29, 2-3
Exaltabo te, Domine, quoniam sus- 1548 cepisti me, nec delectasti inimicos meos super me: Domine, clamavi ad te, et sanasti me.
Secreta
Respice, Domine, quaesumus, no- 1549 stram propitius servitutem: ut, quod offerimus, sit tibi munus acceptum, et sit nostrae fragilitátis subsidium. Per Dóminum.
Praefatio de Ssma Trinitate.
Ant. ad Communionem Prov. 3, 9-10
Honora Dóminum de tua substantia, 1550 et de primitiis frugum tuarum: et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia redundabunt.
D Postcommunio
1551 Oentiámus, quaesumus, Domine, tui O perceptione sacramenti, subsidium mentis et corporis: ut, in utroque salvati, caelestis remédii plenitudine gloriemur. Per Dóminum.
DOMINICA DUODECIMA post Pentecosten
II classis
Ant. ad Introitum Ps. 69, 2-3
1552 ¦ eus, in adiutorium meum intende : Domine, ad adiuvandum me festina: confundantur et revereantur inimici mei, qui quaerunt animam meam. Ps. ibid., 4 Avertantur retrorsum, et erubescant: qui cogitant mihi mala.
V. Glória Patri.
Oratio
1553 /^Vmnípotens et misericors Deus, de
cuius munere venit, ut tibi a fidelibus tuis digne et laudabiliter ser-viátur: tribue, quaesumus, nobis; ut ad promissiones tuas sine offensione curramus. Per Dóminum.
Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios. 2 Cor. 3, 4-9
1554 T^ratres: Fiduciam talem habemus JL per Christum ad Deum: non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est: qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti: non littera, sed spiritu: littera enim occidit, spiritus autem vivificat. Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in glória; ita ut non possent intendere filii Israel in fáciem Moysi, propter gloriam vultus eius, quae evacuatur: quómodo non magis ministratio Spiritus erit in glória? Nam si ministratio damnationis glória est: multo magis abundat ministerium iustítiae in glória.
Graduale Ps. 33, 2-3
Benedicam Dóminum in omni tém- 1555 pore: semper laus eius in ore meo. V. In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et laeténtur.
Allelúia, allelúia. V. Ps. 87, 2 Dó- 1556 mine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te. Allelúia.
L^ j Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Lucam. Luc. 10, 23-37
In illo témpore: Dixit Iesus discípu- 1557 lis suis: Beáti óculi, qui vident quae vos videtis. Dico enim vobis, quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt. Et ecce quidam legisperítus surrexit, tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quómodo legis? Ille respondens, dixit: Diliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum. Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives. Ille autem volens iustificare seípsum, dixit ad Iesum: Et quis est meus proximus? Suscipiens autem Iesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt, semivivo relícto. Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo praeterivit. Similiter et levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit. Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est. Et appropians alligavit vulnera eius, infundens óleum et vinum: et imponens illum in iumentum suum, duxit in stabulum, et curam eius egit. Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero, reddam tibi. Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Iesus: Vade, et tu fac similiter. Credo.
Antiphona ad Offertorium
1558 Exodi 32, n, 13 et 14 Precatus est Moyses in conspectu Dómini Dei sui, et dixit: Quare, Domine, irasceris in populo tuo ? Parce irae animae tuae : memento Abraham, Isaac, et Iacob, quibus iurasti dare terram fluentem lac et mel. Et placatus factus est Dóminus de malignitate, quam dixit facere populo suo.
Secreta
1559 T Tóstias, quaesumus, Domine, propí-XTl tius intende, quas sacris altaribus exhibémus : ut, nobis indulgentiam lar-giéndo, tuo nomini dent honorem. Per Dóminum nostrum.
Praefatio de Ssma Trinitate.
Antiphona ad Communionem
1560 Ps. 103, 13 et 14-15 De fructu operum tuorum, Domine, satiabitur terra: ut educas panem de terra, et vinum laetificet cor hominis: ut exhílaret fáciem in oleo, et panis cor hominis confirmet.
Postcommunio
Vivificet nos, quaesumus, Domine, 1561 huius participatio sancta mysterii: et pariter nobis expiationem tribuat, et munimen. Per Dóminum.
DOMINICA DECIMA TERTIA post Pentecosten
II classis
Antiphona ad Introitum Ps. 73, 20, 19 et 23
Respice, Domine, in testamén- 1562 tum tuum, et animas pauperum tuorum ne derelinquas m in finem: exsurge, Domine, et iudica causam tuam, et ne obliviscaris voces quaeréntium te. Ps. ibid., 1 Ut quid, Deus, repulísti in finem: iratus est furor tuus super oves páscuae tuae? V. Glória Patri.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, da 1563 nobis fidei, spei et caritatis augmentum: et, ut mereamur assequi quod promíttis, fac nos amáre quod praecipis. Per Dóminum.
Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Galatas. Gal. 3, 16-22
Fratres: Abrahae dictae sunt promis- 1564 siónes, et semini eius. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis; sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus. Hoc autem dico: testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus. Quid ígitur lex? Propter transgressiones posita est, donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per Angelos in manu mediatoris. Mediator autem unius non est: Deus autem unus est. Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia. Sed conclusit Scriptura ómnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.
Graduale Ps. 73, 20, 19 et 22
1565 Respice, Domine, in testamentum tuum: et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. V. Exsurge, Domine, et iudica causam tuam: memor esto opprobrii servorum tuorum.
1566 Allelúia, allelúia. V. Ps. 89, 1 Domine, refugium factus es nobis a generatione et progenie. Allelúia.
Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 17, 11-19
1567 Tn illo témpore: Dum iret Iesus in Ie--L rusalem, transibat per mediam Samariam et Galilaeam. Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe; et levaverunt vocem dicentes: Iesu praecéptor, miserere nostri. Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt. Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, et céjidit in fáciem ante pedes eius, grá Mas agens: et hic erat Samaritanus.
Respondens autem Iesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. Et ait illi: Surge, vade; quia fides tua te salvum fecit. Credo.
Ant. ad Offertorium Ps. 30, 15-16 1568
In te speravi, Domine; dixi: Tu es Deus meus, in manibus tuis tempora mea.
Secreta
Propitiare, Domine, populo tuo, pro- 1569 pitiáre muneribus: ut, hac oblatione placatus, et indulgentiam nobis tribuas, et postulata concedas. Per Dóminum nostrum.
Praefatio de Ssma Trinitate.
Ant. ad Communionem Sap. 16, 20
Panem de caelo dedisti nobis, Dómi- 1570 ne, habentem omne delectamentum, et omnem saporem suavitatis.
Postcommunio
Sumptis, Domine, caeléstibus sacra- 1571 mentis: ad redemptionis aetérnae, quaesumus, proficiámus augmentum. Per Dóminum.
DOMINICA DECIMA QUARTA post Pentecosten
II classis
Ant. ad Introitum Ps. 83, 10-11
rotéctor noster, aspice, Deus, et 1572 respice in fáciem Christi tui: quia melior est dies una in atriis tuis super milia. Ps. ibid., 2-3
Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit, et deficit anima mea in atria Dómini. V. Glória Patri.
Oratio
1573 /Custodi, Domine, quaesumus, Ec-
clésiam tuam propitiatióne perpetua: et quia sine te labitur humana mortalitas; tuis semper auxiliis et abstrahatur a nóxiis, et ad salutaria dirigatur. Per Dóminum.
1574 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli
ad Galatas. Gal. 5, 16-24
Fratres: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficiétis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecúmque vultis, illa faciatis. Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege. Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicítiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invídiae, homicidia, ebrietates, comes-satiónes, et his similia: quae praedico vobis, sicut praedixi: quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Fructus autem Spiritus est: caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus huiusmodi non est lex. Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
Graduale Ps. 117, 8-9
1575 Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine. V. Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.
1576 Allelúia, allelúia. V. Ps. 94, 1 Venite, exsultemus Domino, iubilemus Deo salutari nostro. Allelúia.
Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum. Mt. 6, 24-33
In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 157. suis: Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire, et mammónae. Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca: et corpus plus quam vestimentum ? Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ? Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum? Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate filia agri quómodo crescunt: non laborant, neque nent. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni glória sua coopertus est sicut unum ex istis. Si autem faenum agri, quod hodie est, et eras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos modicae fidei? Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? Haec enim ómnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. Quaerite ergo primum regnum Dei, et iustitiam eius: et haec ómnia adicientur vobis. Credo.
Ant. ad Offertorium Ps. 33, 8-9
Immittet Angelus Dómini in circuitu 1578 timentium eum, et eripiet eos: gustate et vidéte, quoniam suavis est Dóminus.
Secreta
1579 /""Concede nobis, Domine, quaesumus,
ut haec hostia salutaris, et nostrorum fiat purgátio delictorum, et tuae propitiatio potestatis. Per Dóminum. Praefatio de Ssma Trinitate.
Ant. ad Communionem Mt. 6, 33
1580 Primum quaerite regnum Dei, et omnia adicientur vobis, dicit Dóminus.
Postcommunio
1581 TQuríficent semper et múniant tua sa-JL craménta nos, Deus: et ad perpétuae ducant salvatiónis effectum. Per Dóminum nostrum.
DOMINICA DECIMA QUINTA post Pentecosten
II classis
Ant. ad Introitum Ps. 85, 1 et 2-3
1582 "^Tnclína, Domine, aurem tuam ad me, et exaudi me: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te: miserere mihi, Domine, quoniam ad te clamavi tota die. Ps. ibid., 4 Laetifica animam servi tui: quia ad te, Domine, animam meam levavi.
V. Glória Patri.
Oratio
1583 cclésiam tuam, Domine, miseratio JL> continuata mundet et múniat: et quia sine te non potest salva consistere; tuo semper munere gubernétur. Per Dóminum.
Ant.
i Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Galatas. Gal. 5, 25-26; 6, 1-10
Fratres: Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus. Non efficiamur inanis glóriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes. Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. Unusquisque enim onus suum portabit. Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. Nolite errare : Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. Bonum autem facientes, non deficiámus: témpore enim suo metemus, non deficientes. Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
Graduale Ps. 91, 2-3
Bonum est confiteri Domino: et psal- 1585 lere nomini tuo, Altissime. V. Ad annuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem.
Allelúia, allelúia. V. Ps. 94, 3 Quo- 1586 niam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnem terram. Allelúia.
CTj Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Lucam. Luc. 7, 11-16
In illo témpore: Ibat Iesus in civita-1587 tem, quae vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli eius, et turba copiósa. Cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae: et haec vidua erat: et turba civitatis multa cum illa. Quam cum vidisset Dóminus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere. Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem, qui portabant, steterunt). Et ait: Adulescens, tibi dico, surge. Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suae. Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam. Credo.
Ant. ad Offertorium Ps. 39, 2, 3 et 4
1588 Exspectans exspectavi Dóminum, et respexit me: et exaudivit deprecationem meam: et immisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro.
Secreta
1589 np*ua nos, Domine, sacramenta custó-
JL diant: et contra diabólicos semper tueantur incúrsus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate. Praefatio de Ssma Trinitate.
Ant. ad Communionem Io. 6, 5 2
1590 Panis, quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita.
Postcommunio
1591 "\ f entes nostras et corpora possí-XVJL deat, quaesumus, Domine, doni caelestis operatio: ut non noster sensus in nobis, sed iugiter eius praevéniat effectus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
DOMINICA DECIMA SEXTA post Pentecosten
II classis
Ant. ad Introitum Ps. 85, 3 et 5
Miserere mihi, Domine, quo- 1592 niam ad te clamavi tota die: quia tu, Domine, suavis ac mitis es, et copiosus in misericordia omnibus invocantibus te. Ps. ibid., 1 Inclina, Domine, aurem tuam mihi, et exaudi me: quoniam inops et pauper sum ego. V. Glória Patri.
Oratio
ria nos, quaesumus, Domine, gratia 1593 semper et praevéniat et sequatur: ac bonis operibus iugiter praestet esse inténtos. Per Dóminum.
Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Ephesios. Ephes. 3, 13-21
Patres: Obsecro vos, ne deficiatis in 1594 tribulationibus meis pro vobis: quae est glória vestra. Huius rei gratia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur, ut det vobis secúndum divitias glóriae suae, virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem, Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Ei autem, qui potens est ómnia facere superabundanter quam petimus, aut intellegimus, secúndum virtutem, quae operatur in nobis: ipsi glória in Ecclesia, et in Christo Iesu, in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.
Graduale Ps. 101, 16-17
1595 Timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam. V. Quoniam aedificávit Dóminus Sion, et videbitur in maiestáte sua.
1596 Allelúia, allelúia. V. Ps. 97, 1 Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit Dóminus. Allelúia.
Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 14, 1-11
1597 Tn illo témpore: Cum intraret Iesus in JL domum cuiusdam principis pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. Et respondens Iesus dixit ad legisperítos et pharisaeos, dicens: Si licet sabbato curare? At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit. Et respondens ad illos, dixit: Cuius vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? Et non poterant ad haec respondere illi. Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quómodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo, et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amíce, ascende superius. Tunc erit tibi glória coram simul discumbentibus: quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur. Credo.
Ant. ad Offertorium Ps. 39, 14 et 15
Domine, in auxilium meum respice: 1598 confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam, ut auferant eam: Domine, in auxilium meum respice.
Secreta
Munda nos, quaesumus, Domine, 1599 sacrificii praeséntis effectu: et perfice miseratus in nobis ; ut eius mereamur esse partícipes. Per Dóminum. Praefatio de Ssma Trinitate.
Antiphona ad Communionem Ps. 70, 16-17 et 18 Domine, memo-1600 rábor iustítiae tuae solius: Deus, docuisti me a iuventute mea: et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me.
Postcommunio
Purífica, quaesumus, Domine, mentes 1601 nostras benignus, et renova caeléstibus sacramentis: ut consequenter et corporum praesens pariter et futurum capiamus auxilium. Per Dóminum.
DOMINICA DECIMA SEPTIMA post Pentecosten
II classis
Antiphona ad Introitum Ps. 118, 137 et 124
ustus es, Domine, et rectum iudí- 1602 cium tuum: fac cum servo tuo secúndum misericordiam tuam. . Ps. ibid., 1 Beáti immaculati in
via: qui ambulant in lege Dómini. V. Glória Patri.
Oratio
1605 T^a> quesumus> Domine, populo tuo K^J diabolica vitare contágia: et te solum Deum pura mente sectari. Per Dóminum nostrum.
Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli
1604 ad Ephesios. Ephes. 4, 1-6
Fratres: Obsecro vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dóminus, una fides, unum baptisma. Unus Deus, et Pater omnium, qui est super omnes, et per ómnia, et in omnibus nobis. Qui est benedíctus in saecula saeculorum. Amen.
Graduale Ps. 32, 12 et 6
1605 Beata gens, cuius est Dóminus Deus eórum: populus, quem elegit Dóminus in hereditatem sibi. V. Verbo Dómini caeli firmati sunt: et spiritu oris eius omnis virtus eórum.
1606 Allelúia, allelúia. V. Ps. 101, 2 Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te perveniat. Allelúia.
1607 Ly j Sequentia sancti Evangelii secún-rr dum Matthaeum. Mt. 22, 34-46
In illo témpore: Accesserunt ad Iesum pharisaei : et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: Magister, quod est mandatum magnum in lege? Ait illi Iesus: Diliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
Hoc est maximum et primum mandatum. Secúndum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetae. Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Iesus, dicens: Quid vobis videtur de Christo? cuius filius est? Dicunt ei: David. Ait illis: Quómodo ergo David in spiritu vocat eum Dóminum, dicens: Dixit Dóminus Domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ? Si ergo David vocat eum Dóminum, quómodo filius eius est? Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. Credo.
Antiphona ad Offertorium Dan. 9, 17, 18 et 19. Oravi Deum 1608 meum ego Daniel, dicens: Exaudi, Domine, preces servi tui: illumina fáciem tuam super sanctuarium tuum: et propitius intende populum istum, super quem invocatum est nomen tuum, Deus.
Secreta
Maiestatem tuam, Domine, supplí-16°9 citer deprecámur: ut haec sancta, quae gerimus, et a praetéritis nos delictis éxuant, et futuris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum,Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate. Praefatio de Ssma Trinitate.
Ant. ad Communionem Ps. 75, 12-13
Vovete et reddite Domino Deo ve- 1610 stro, omnes, qui in circuitu eius affertis munera: terribili, et ei qui aufert spiritum principum: terribili apud omnes reges terrae.
Postcommunio 1611 Sanctificationibus tuis, omnípotens O Deus, et vitia nostra curéntur, et remedia nobis aeterna provéniant. Per Dóminum nostrum.
Quatuor Temporum septembris II classis Statio ad S. Mariam maiorem
E Antiphona ad Introitum
Ps. 80, 2, 3, 4 et 5
1612 "^T-^ xsultáte Deo adiutori nostro: iubilate Deo Iacob : sumite psalmum iucundum cum cithara: canite in initio mensis tuba, quia praeceptum in Israel est, et iudicium Deo Iacob. Ps. ibid., 6 Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de terra AEgypti: linguam, quam non noverat, audivit. V. Glória Patri.
Post Kyrie, eléison, dicitur: Oremus. Flectamus génua. — Levate.
Oratio
Misericordiae tuae remediis, quaesumus, Domine, fragílitas nostra subsistat: ut, quae sua condicione atteratur, tua clementia reparétur. Per Dóminum nostrum.
T Praecedens oratio sine Flectamus génua sumitur ad commemorandam feriam IV Quatuor Temporum.
Léctio Amos Prophetae. Amos 9, 13-15 1614 T Taec dicit Dóminus Deus: Ecce dies JL JL veniunt: et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen: et stillabunt montes dulcédi
1613
nem, et omnes colles culti erunt. Et convertam captivitatem populi mei Israel: et aedificabunt civitates desertas, et inhabitabunt: et plantabunt vineas, et bibent vinum earum: et facient hortos, et comedent fructus eórum. Et plantabo eos super humum suam: et non evellam eos ultra de terra sua, quam dedi eis: dicit Dóminus Deus tuus.
Graduale Ps. 112, 5-7
Quis sicut Dóminus Deus noster, 1615 qui in altis habitat, et humilia respicit in caelo et in terra? V. Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem.
Hic dicitur V. Dóminus vobiscum, sine Flectamus génua.
Oremus. Oratio
Praesta, quaesumus, Domine, familiae 1616 tuae supplicánti: ut, dum a cibis corporalibus se abstinet, a vitiis quoque mente ieiúnet. Per Dóminum.
Et dicuntur aliae orationes forte occurrentes.
Léctio libri Esdrae. Neh. vel 2 Esdrae 8, 1-10
In diebus illis: Congregatus est omnis 1617 populus quasi vir unus ad plateam, quae est ante portam aquarum: et dixerunt Esdrae scribae, ut afferret librum legis Moysi, quam praecéperat Dóminus Israeli. Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intellegere, in die prima mensis septimi. Et legit in eo aperte in platea, quae erat ante portam aquarum, de mane usque ad mediam diem, in conspectu virorum, et mulierum, et sapientium: et aures omnis populi erant eréctae ad librum. Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum. Et aperuit librum coram omni populo: super universum quippe populum eminebat: et cum aperuisset eum, stetit omnis populus. Et benedíxit Esdras Domino Deo magno: et respondit omnis populus: Amen, Amen: elevans manus suas: et incurvati sunt, et adoraverunt Deum proni in terram. Porro levitae silentium faciebant in populo ad audiendam legem: populus autem stabat in gradu suo. Et legerunt in libro legis Dei distincte et aperte ad intellegendum: et intellexerunt cum legeretur. Dixit autem Nehemias, et Esdras, sacerdos et scriba, et levitae interpretántes universo populo: Dies sanctificatus est Domino Deo nostro, nolite lugere, et nolite flere. Et dixit eis: Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non praeparaverunt sibi: quia sanctus dies Dómini est, et nolite contristari: gaudium etenim Dómini est fortitudo nostra.
Graduale Ps. 32, 12 et 6
1618 Beata gens, cuius est Dóminus Deus eórum: populus, quem elegit Dóminus in hereditatem sibi. V. Verbo Dómini caeli firmati sunt: et spiritu oris eius omnis virtus eórum.
1619 ^TiSequentia sancti Evangelii secún-
dum Marcum. Mare. 9, 16-28
In illo témpore: Respondens unus de turba, dixit ad Iesum: Magister, attuli fílium meum ad te, habentem spiritum mutum: qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, et non potuerunt. Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me. Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elísus in terram, volutabatur spumans. Et interrogavit patrem eius: Quantum temporis est, ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia: et frequenter eum in ignem, et in aquas misit, ut eum perderet. Sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri. Iesus autem ait illi: Si potes credere, ómnia possibilia sunt credenti. Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine: adiuva incredulitatem meam. Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego praecípio tibi, exi ab eo: et amplius ne introeas in eum. Et exclamans, et multum discerpens eum, éxiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est. Iesus autem tenens manum eius, elevavit eum, et surrexit. Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus eicere eum? Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et ieiunio.
Ant. ad Offertorium Ps. 118, 47 et 48
Meditabor in mandatis tuis, quae di- ^20 léxi valde: et levabo manus meas ad mandata tua, quae dilexi.
Secreta
Haec hostia, Domine, quaesumus, 1621 emundet nostra delicta: et, ad sacrifícium celebrandum, subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. Per Dóminum nostrum.
Ant. ad Communionem 2 Esdr. 8, 10
1622 Comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non praeparaverunt sibi: sanctus enim dies Dómini est, nolite contristari: gaudium etenim Dómini est fortitudo nostra.
Postcommunio
1623 ^uméntes, Domine, dona caelestia, O suppliciter deprecámur: ut, quae sedula servitute donante te gerimus, dignis sensibus tuo munere capiamus. Per Dóminum.
Quatuor Temporum septembris II classis
Statio ad Ss. duodecim Apostolos
Ant. ad Introitum Ps. 104, 3-4
aetétur cor quaeréntium Dóminum: quaerite Dóminum, et confir-mámini: quaerite fáciem eius semper. Ps. ibid., 1 Confitemini Domino, et invocate nomen eius: annuntiate inter gentes opera eius. V. Glória Patri.
1624
riLiii. au j
"J^aetél
Oratio
1625 T^raesta,quaesumus, omnípotens Deus : JL ut, observationes sacras annua devotione recoléntes, et corpore tibi pla-ceámus et mente. Per Dóminum.
Léctio Osée Prophetae. Osee 14, 2-10 1626 T Taec dicit Dóminus Deus: Convér-X. JL tere, Israel, ad Dóminum Deum tuum: quoniam corruisti in iniquitate tua. Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dóminum, et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum: et reddemus vitulos labiorum nostrorum. Assur non salvabit nos, super equum non ascendemus, nec dicemus ultra: Dii nostri opera manuum nostrarum: quia eius, qui in te est, misereberis pupilli. Sanabo contritiones eórum, diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis. Ero quasi ros, Israel germinabit sicut lilium, et erumpet radix eius ut Libani. Ibunt rami eius, et erit quasi oliva glória eius: et odor eius ut Libani. Convertentur sedentes in umbra eius: vivent tritico, et germinabunt quasi vínea: memoriale eius sicut vinum Libani. Ephraim quid mihi ultra idola? ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem: ex me fructus tuus inventus est. Quis sapiens, et intelleget ista? intellegens, et sciet haec? quia rectae viae Dómini, et iusti ambulabunt in eis: praevaricatores vero corruent in eis.
Graduale Ps. 89, 13 et 1
Convertere, Domine, aliquantulum, 1627 et deprecare super servos tuos. V. Domine, refugium factus es nobis, a generatione et progenie.
SY j Sequentia sancti Evangelii secún-dum Lucam. Luc. 7, 36-50
In illo témpore: Rogabat Iesum qui- 1628 dam de pharisaeis, ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisaei, discubuit. Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit, quod accubuísset in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti: et stans retro secus pedes eius, lacrimis coepit rigare pedes eius, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius, et unguento ungebat. Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se, dicens: Hic si esset propheta, sciret utique, quae et qualis est mulier, quae tangit eum: quia peccatrix est. Et respondens Iesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic. Duo debitores erant cuidam foeneratóri: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? Respondens Simon, dixit: AEstimo quia is, cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte iudicasti. Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti: haec autem, ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. Oleo caput meum non unxisti: haec autem unguento unxit pedes meos. Propter quod dico tibi: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata. Et coeperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic, qui etiam peccata dimittit? Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.
1629 Ant. ad Offertorium Ps. 102, 2 et 5
Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones eius: et renovabitur, sicut aquilae, iuventus tua.
Secreta
1630 A ccépta tibi sint, Domine, quaesu-xV mus, nostri dona ieiunii: quae et expiando nos tua gratia dignos efficiant, et ad sempiterna promissa perducant. Per Dóminum.
Antiphona ad Communionem Ps. 118, 22 et 24 Aufer a me oppró- 1631 brium et contemptum, quia mandata tua exquisivi, Domine: nam et testimonia tua meditatio mea est.
Postcommunio
Quaesumus, omnípotens Deus: ut, 1632 de perceptis muneribus gratias exhibentes, beneficia potiora sumámus. Per Dóminum.
Quatuor Temporum septembris II classis
Statio ad S. Petrum
^ Haec forma adhibenda est in Missa conventuali et in Missa in qua Ordines conferuntur ; in ceteris Missis adhiberi potest forma brevior, ut infra.
^ In sabbato Quatuor Temporum Missa in qua Ordines conferuntur dicenda est de sabbato, etiam festo I vel II classis occur-rente, et in ea additur oratio ritualis «In collatione Ordinum» [72] sub unica conclusione cum oratione quae sequitur Dóminus vobiscum, et omittuntur omnes commemorationes, nisi sint privilegiatae.
Ant. ad Introitum Ps. 94, 6-7
eníte, adoremus Deum, et 1^33 procidamus ante Dóminum, plorémus ante eum, qui fecit nos: quia ipse est
Dóminus Deus noster. Ps. ibid., 1 Venite, exsultemus Domino: iubilemus Deo salutari nostro. V. Glória Patri.
Post Kyrie, eléison, dicitur: Oremus. Flectamus génua. — Levate.
Oratio
1634 /'-"Omnípotens sempitérne Deus, qui Vy per continentiam salutarem corporibus medéris et mentibus: maiestatem tuam supplices exorámus; ut, pia ieiunántium deprecatione placatus, et praesentia nobis subsidia tribuas, et futura. Per Dóminum.
*] Praecedens oratio sumitur ad commemorandum sabbatum Quatuor Temporum.
Léctio libri Levitici. Levit. 23, 26-32
1635 Tn diebus illis: Locútus est Dóminus JL ad Moysen, dicens: Decimo die mensis huius septimi, dies expiationum erit celebérrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. Omne opus servile non facietis in témpore diei huius: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dóminus Deus vester. Omnis anima, quae afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis: et quae operis quidpiam fecerit, delebo eam de populo suo. Nihil ergo operis facietis in eo : legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris. Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis: a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra: dicit Dóminus omnípotens.
Graduale Ps. 78, 9 et 10
1636 Propitius esto, Domine, peccatis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum? V. Adiuva nos, Deus salutaris noster: et propter honorem nominis tui, Domine, libera nos.
Oremus. Flectamus génua. — Levate.
Oratio
Da nobis, quaesumus, omnípotens 1637 Deus : ut ieiunándo tua gratia sa-tiémur; et abstinéndo, cunctis efficiamur hostibus fortiores. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat.
Léctio libri Levitici. Levit. 23, 39-43
In diebus illis: Locútus est Dóminus 1638 ad Moysen, dicens : A quintodécimo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae, celebrabitis férias Dómini septem diebus: die primo et die octavo erit sabbatum, id est requies. Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulchérrimae, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et laetabímini coram Domino Deo vestro. Celebrabitisque solemnitá-tem eius septem diebus per annum: legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis, et habitabitis in umbraculis septem diebus. Omnis qui de genere est Israel, manebit in tabernaculis: ut discant posteri vestri, quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de terra AEgypti. Ego Dóminus Deus vester.
Graduale Ps. 83, 10 et 9
Protector noster, aspice, Deus, et ré- 1639 spice super servos tuos. V. Domine Deus virtutum, exaudi preces servorum tuorum.
Oremus. Flectamus génua. — Levate.
Oratio
1640 rj""<uére, quaesumus, Domine, familiam
X tuam: ut salutis aetérnae remedia, quae te inspirante requirimus, te largiente consequamur. Per Dóminum.
Léctio Michaeae Prophetae. Mich. 7, 14, 16, et 18-20
1641 TPVómine Deus noster, pasce pópu-I, J Ium tuum in virga tua, gregem hereditatis tuae, habitantes solos in sal-tu, iuxta dies antiquos. Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine sua. Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reUquiárum hereditatis tuae? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est. Revertetur, et miserebitur nostri: deponet iniquitates nostras, et proiciet in profundum maris ómnia peccata nostra. Dabis veritatem Iacob, misericordiam Abraham: quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis: Domine Deus noster. Graduale Ps. 89, 13 et 1
1642 Convertere, Domine, aliquantulum, et deprecare super servos tuos. V. Domine, refugium factus es nobis, a generatione et progenie.
Oremus. Flectamus génua. — Levate.
Oratio
1643 t^raesta, quaesumus, Domine, sic nos JL ab epulis abstinere carnalibus: ut a vitiis irruéntibus pariter ieiunamus. Per Dóminum nostrum.
Léctio Zacharíae Prophetae. Zach. 8, 14-19
1644 T"n diebus illis: Factum est verbum J. Dómini ad me, dicens: Haec dicit Dóminus exercituum: Sicut cogitavi, ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dóminus, et non sum misertus: sic conversus cogitavi in diebus istis, ut benefaciam domui Iuda et Ierusalem: nolite timere. Haec sunt ergo verba, quae facietis: Loquimini veritatem, unusquisque cum proximo suo: veritatem et iudicium pacis iudicate in portis vestris. Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris: et iuramentum mendax ne diligatis: ómnia enim haec sunt quae odi, dicit Dóminus. Et factum est verbum Dómini exercituum ad me, dicens: Haec dicit Dóminus exercituum: Ieiunium quarti, et ieiunium quinti, et ieiunium septimi, et ieiunium decimi erit domui Iuda in gaudium et laetitiam, et in solemnitátes praecláras: veritatem tantum et pacem diligite: dicit Dóminus exercituum.
Graduale Ps. 140, 2
Dirigatur oratio mea sicut incensum 1645 in conspectu tuo, Domine. V. Elevatio manuum mearum sacrifícium vespertinum.
Oremus. Flectamus génua. — Levate.
Oratio
Ut nobis, Domine, tríbuis solemne 1646 tibi deferre ieiunium: sic nobis, quaesumus, indulgentiae praesta subsidium. Per Dóminum.
Léctio Danielis Prophetae. Dan. 3,47-51
In diebus illis: Angelus Dómini de- 1647 scéndit cum Azaria et sociis eius in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace, et fecit medium fornacis
quasi ventum roris flantem. Flamma autem effundebatur super fornacem cubitis quadraginta novem: et erupit, et incendit quos reperit iuxta fornacem de Chaldaeis ministros regis, qui eam incendebant. Et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiae intulit. Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes:
Hic non respondetur Deo gratias.
Hymnus Ibid., 52-56
Benedíctus es, Domine Deus patrum nostrorum. Et laudabilis, et gloriosus in saecula.
Et benedíctum nomen glóriae tuae, quod est sanctum. Et laudabile, et gloriosum in saecula.
Benedíctus es in templo sancto glóriae tuae. Et laudabilis, et gloriosus in saecula.
Benedíctus es super thronum sanctum regni tui. Et laudabilis, et gloriosus in saecula.
Benedíctus es super sceptrum divinitatis tuae. Et laudabilis, et gloriosus in saecula.
Benedíctus es, qui sedes super Cherubim, intuens abyssos. Et laudabilis, et gloriosus in saecula.
Benedíctus es, qui ambulas super pennas ventorum, et super undas maris. Et laudabilis, et gloriosus in saecula.
Benedicant te omnes Angeli, et Sancti tui. Et laudent te, et glorificent in saecula.
Benedicant te caeli, terra, mare, et ómnia quae in eis sunt. Et laudent te, et glorificent in saecula.
Glória Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Et laudabili, et glorioso in saecula.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in saecula saeculorum. Amen. Et laudabili, et glorioso in saecula.
Benedíctus es, Domine Deus patrum nostrorum. Et laudabilis, et gloriosus in saecula.
Hic dicitur V. Dóminus vobiscum, sine Flectamus génua.
Oremus. Oratio
Deus, qui tribus pueris mitigásti 1649 flammas ignium: concede propitius; ut nos famulos tuos non exorat flamma vitiórum. Per Dóminum.
Et dicuntur aliae orationes forte occurrentes.
Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Hebraeos. Hebr. 9, 2-12
Fratres: Tabernaculum factum est 1650 primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quae dicitur Sancta. Post velamentum autem secúndum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna áurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat, et tábulae testamenti, superque eam erant Cherubim glóriae obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula. His vero ita compó-sitis; in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes: in secundo autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia: hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum.
Quae parabola est temporis instantis: iuxta quam munera et hóstiae offeruntur, quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis et in potibus, et variis baptismátibus, et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est, non huius creationis; neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.
Tractus Ps. 116, 1-2
1651 Laudate Dóminum, omnes gentes: et collaudate eum, omnes populi. V. Quoniam confirmata est super nos misericordia eius: et veritas Dómini manet in aetérnum.
1652 LTT"J Sequentia sancti Evangelii secún-dum Lucam. Luc. 13, 6-17
In illo témpore: Dicebat Iesus turbis hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vínea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. Dixit autem ad cultorem víneae: Ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat? At ille respondens, dicit illi: Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora: et si quidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam. Erat autem docens in synagoga eórum sabbatis. Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. Quam cum videret Iesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum. Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: Sex dies sunt, in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. Respondens autem ad illum Dóminus, dixit: Hypócritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio, et ducit adaquare? Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati ? Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius: et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo.
Ant. ad Offertorium Ps. 87, 2-3
Domine Deus salutis meae, in die cla- 1653 mávi, et nocte coram te: intret oratio mea in conspectu tuo, Domine.
Secreta
Concede, quaesumus, omnípotens 1654 Deus: ut oculis tuae maiestatis munus oblatum, et gratiam nobis devotionis obtineat, et effectum beatae per-ennitátis acquirat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Antiphona ad Communionem Levit. 23, 41 et 43 Mense septimo 1655 festa celebrabitis, cum in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de terra AEgypti, ego Dóminus Deus vester.
V Postcommunio 1656 "interficiant in nobis, Domine, quaesu-JL mus, tua sacramenta quod continent: ut, quae nunc specie gerimus, rerum veritate capiamus. Per Dóminum nostrum.
FORMA MISSAE BREVIOR *] Haec forma adhiberi potest extra Missam conventualem et Missam in qua Ordines conferuntur.
Ant. ad Introitum Ps. 94, 6-7
1657 "?'eníte, adoremus Deum, et procidamus ante Dóminum, plo-rémus ante eum, qui fecit
nos: quia ipse est Dóminus Deus noster. Ps. ibid., 1 Venite, exsultemus Domino: iubilemus Deo salutari nostro. V. Glória Patri.
Post Kyrie, eléison, dicitur: Oremus. Flectamus génua. — Levate.
Oratio
1658 /"""Omnípotens sempitérne Deus, qui V^>/ per continentiam salutarem corporibus medéris et mentibus: maiestatem tuam supplices exorámus; ut, pia ieiunántium deprecatione placatus, et praesentia nobis subsidia tribuas, et futura. Per Dóminum.
*] Procedens oratio sine Flectamus génua sumitur ad commemorandum sabbatum Quatuor Temporum.
Léctio libri Levitici. Levit. 23, 26-32
1659
us die
In diebus illis: Locútus est Dómin ad Moysen, dicens: Decimo c mensis huius septimi, dies expiationum erit cclcbérrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. Omne opus servile non facietis in témpore diei huius: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dóminus Deus vester. Omnis anima, quae afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis: et quae operis quidpiam fecerit, delebo eam de populo suo. Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris. Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis: a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra: dicit Dóminus omnípotens.
Graduale Ps. 78, 9 et 10
Propitius esto, Domine, peccatis no- 166( stris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum? V. Adiuva nos, Deus salutaris noster: et propter honorem nominis tui, Domine, libera nos.
Hic dicitur V. Dóminus vobiscum, sine Flectamus génua.
Oremus. Oratio
Da nobis, quaesumus, omnípotens 1661 Deus: ut ieiunándo, tua gratia satiémur; et abstinéndo, cunctis efficiamur hostibus fortiores. Per Dóminum nostrum.
Et dicuntur aliae orationes forte occurrentes.
Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Hebraeos. Hebr. 9, 2-12
Fratres: Tabernaculum factum est 166^ primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quae dicitur Sancta. Post velamentum autem secúndum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna áurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat, et tábulae testamenti, superque eam erant Cherubim glóriae obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula. His vero ita compó-sitis; in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes: in secundo autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia: hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum. Quae parabola est temporis instantis: iuxta quam munera et hóstiae offeruntur, quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, et variis baptismátibus, et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est, non huius creationis; neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.
Tractus Ps. 116, 1-2
1663 Laudate Dóminum, omnes gentes: et collaudate eum, omnes populi. V. Quoniam confirmata est super nos misericordia eius: et veritas Dómini manet in aetérnum;
1664 j Sequentia sancti Evangelii secún-"JL" dum Lucam. Luc. 13, 6-17
In illo témpore: Dicebat Iesus turbis hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vínea
sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. Dixit autem ad cultorem víneae: Ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat? At ille respondens, dicit illi: Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora: et si quidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam. Erat autem docens in synagoga eórum sabbatis. Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. Quam cum videret Iesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum. Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: Sex dies sunt, in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. Respondens autem ad illum Dóminus, dixit: Hypócritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio, et ducit adaquare? Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius : et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo.
Ant. ad Offertorium Ps. 87, 2-3
Domine Deus salutis meae, in die cla- 1665 mávi, et nocte coram te: intret oratio mea in conspectu tuo, Domine.
Secreta
1666 /"Concede, quaesumus, omnípotens
Deus: ut oculis tuae maiestatis munus oblatum, et gratiam nobis devotionis obtineat, et effectum beatae per-ennitátis acquirat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Antiphona ad Communionem
1667 Levit. 23, 41 et 43 Mense septimo festa celebrabitis, cum in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de terra AEgypti, ego Dóminus Deus vester.
Postcommunio
1668 T^erfíciant in nobis, Domine, quaesu-JL mus, tua sacramenta quod continent: ut, quae nunc specie gerimus, rerum veritate capiamus. Per Dóminum nostrum.
DOMINICA DECIMA OCTAVA post Pentecosten
II classis
Ant. ad Introitum Eccli. 36, 18
1669 "V^^^a pacem, Domine, sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur: exaudi preces servi tui, et plebis tuae
Israel. Ps. 121, 1 Laetátus sum in his, quae dicta sunt mihi: in domum Dómini ibimus. V. Glória Patri.
Ant. aa in
D Oratio
Dirigat corda nostra, quaesumus, Domine, tuae miserationis operatio: quia tibi sine te placere non possumus. Per Dóminum.
Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios. 1 Cor. 1, 4-8
Fratres: Gratias ago Deo meo sem- 167 per pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu: quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia: sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis: ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Dómini nostri Iesu Christi, qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Dómini nostri Iesu Christi.
Graduale Ps. 121, 1 et 7
Laetátus sum in his, quae dicta sunt 167-mihi: in domum Dómini ibimus. V. Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis.
Allelúia, allelúia. V. Ps. 101, 16 Ti- 167-mébunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam. Allelúia.
í Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Matthaeum. Mt. 9, 1-8
In illo témpore: Ascendens Iesus in l67 naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam. Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat. Et cum vidisset Iesus cogitationes eórum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua; an dicere: Surge, et ámbula? Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Et surrexit, et abiit in domum suam. Videntes autem turbae timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. Credo.
1675 Ant. ad Offertorium Exodi 24, 4 et 5
Sanctificavit Moyses altare Domino, offerens super illud holocausta, et immolans victimas: fecit sacrificium vespertinum in odorem suavitatis Domino Deo, in conspectu filiorum Israel.
Secreta
1676 TTXeus, qui nos, per huius sacrificii jL*J veneranda commercia, unius summae divinitatis partícipes éfficis: praesta, quaesumus; ut, sicut tuam cognoscimus veritatem, sic eam dignis moribus assequámur. Per Dóminum.
Praefatio de Ssma Trinitate.
1677 Ant. ad Communionem Ps. 95, 8-9
Tollite hostias, et introite in atria eius: adorate Dóminum in aula sancta eius.
Postcommunio
1678 rátias tibi referimus, Domine, sacro vJJ munere vegetáti: tuam misericordiam deprecantes; ut dignos nos eius participatione perficias. Per Dóminum.
DOMINICA DECIMA NONA post Pentecosten
II classis
1679 Antiphona ad Introitum
Salus populi ego sum, dicit Dóminus: de quacumque tribulatione clamaverint ad me, exaudiam eos: et ero illorum Dóminus in perpetuum. Ps. 77, 1 Attendite, popule meus, legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei. V. Glória Patri.
Oratio
Omnípotens et misericors Deus, 1680 universa nobis adversántia pro-pitiátus exclúde: ut mente et corpore pariter expediti, quae tua sunt, liberis mentibus exsequámur. Per Dóminum.
Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Ephesios. Ephes. 4, 23-28
Fratres: Renovámini spiritu mentis 1681 vestrae, et induite novum hominem, qui secúndum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra. Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram. Nolite locum dare diabolo: qui furabatur, iam non furetur; magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
Graduale Ps. 140, 2
Dirigatur oratio mea sicut incén- 1682 sum in conspectu tuo, Domine. V. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
Allelúia, allelúia. V. Ps. 104, 1 Con- l683 fitémini Domino, et invocate nomen eius: annuntiate inter gentes opera eius. Allelúia.
L^T j Sequentia sancti Evangelii secún-dum Matthaeum. Mt. 22, 1-14
In illo témpore: Loquebatur Iesus 1684 principibus sacerdotum et pharisaeis in parabolis, dicens: Simile factum est
regnum caelórum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et ómnia parata: venite ad nuptias. Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam: reliqui vero tenuerunt servos eius, et contumeliis affectos occiderunt. Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem parátae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni. Ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. Et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos: et implétae sunt nuptiae discumbentium. Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. Et ait illi : Amíce, quómodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit. Tunc dixit rex ministris: Ligátis manibus et pedibus eius, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Credo.
Ant. ad Offertorium Ps. 137, 7
1685 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me, Domine: et super iram inimicorum meorum extendes manum tuam, et salvum me faciet dextera tua.
Secreta
1686 t Taec munera, quaesumus, Domine, JTX quae oculis tuae maiestatis offerimus, salutaria nobis esse concede. Per
Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Praefatio de Ssma Trinitate.
Ant. ad Communionem Ps. 118, 4-5
Tu mandasti mandata tua custodiri 1687 nimis: utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas iustificationes tuas.
Postcommunio
Tua nos, Domine, medicinális ope- 1688 ratio, et a nostris perversitátibus clementer expediat, et tuis semper faciat inhaerére mandatis. Per Dóminum.
DOMINICA VIGESIMA post Pentecosten
II classis
Antiphona ad Introitum Dan. 3,31,29 et 35
Omnia, quae fecisti nobis, Dó- 1689 i mine, in vero iudicio fe-' císti, quia peccavimus tibi, et mandatis tuis non oboedivimus: sed da gloriam nomini tuo, et fac nobiscum secúndum multitudinem misericordiae tuae. Ps. n 8, 1 Beáti immaculati in via: qui ambulant in lege Dómini. V. Glória Patri.
Oratio
Largire, quaesumus, Domine, fideli- 1690 > bus tuis indulgentiam placatus et pacem: ut pariter ab omnibus mundantur offénsis, et secura tibi mente deserviant. Per Dóminum.
Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Ephesios. Ephes. 5, 15-21
Fratres: Vidéte quómodo caute am- 1691 bulétis: non quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus, quoniam dies maii sunt. Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegentes quae sit volúntas Dei. Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria: sed implemini Spiritu Sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes, et psallentes in cordibus vestris Domino: gratias agentes semper pro omnibus, in nomine Dómini nostri Iesu Christi, Deo et Patri. Subiecti invicem in timore Christi.
Graduale Ps. 144, 15-16
1692 Oculi omnium in te sperant, Domine: et tu das illis escam in témpore opportuno. V. Aperis tu manum tuam: et imples omne animal benedictione.
1693 Allelúia, allelúia. V. Ps. 107, 2 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: cantabo, et psallam tibi, glória mea. Allelúia.
1694 Ly j Sequentia sancti Evangelii secún-
dum Ioannem. Io. 4, 46-53
In illo témpore: Erat quidam regulus, cuius filius infirmabatur Capharnaum. Hic cum audisset, quia Iesus ad-veníret a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret fílium eius: incipiebat enim mori. Dixit ergo Iesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Dicit ad eum regulus : Domine, descende priusquam moriatur filius meus. Dicit ei Iesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat. Iam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius eius viveret. Interrogabat ergo horam ab eis, in qua mélius habuerit. Et dixerunt ei:
Quia heri hora septima reliquit eum febris. Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: Filius tuus vivit: et credidit ipse, et domus eius tota. Credo.
Ant. ad Offertorium Ps. 136, 1
Super flumina Babylonis illic sedi- 1695 mus, et flevimus: dum recordaremur tui, Sion.
Secreta
laeléstem nobis praebeant haec my- 1696 ' stéria, quaesumus, Domine, me-
dicinam: et vitia nostri cordis expúr-gent. Per Dóminum.
Praefatio de Ssma Trinitate.
Ant. ad Communionem Ps. 118,49-50
Memento verbi tui servo tuo, Dómi- 1697 ne, in quo mihi spem dedisti: haec me consolata est in humilitate mea.
Postcommunio
Ut sacris, Domine, reddámur digni 1698 muneribus: fac nos, quaesumus, tuis semper oboedíre mandatis. Per Dóminum nostrum.
DOMINICA VIGESIMA PRIMA post Pentecosten
II classis
Antiphona ad Introitum Esth. 13, 9 et 10-11
n voluntate tua, Domine, universa 1699 sunt posita, et non est qui possit resistere voluntati tuae: tu enim . fecisti ómnia, caelum et terram, et
universa quae caeli ambitu continentur: Dóminus universorum tu es. Ps. 118, 1 Beáti immaculati in via: qui ambulant in lege Dómini. V. Glória Patri.
Oratio
1700 T7amu<iam tuam> quaesumus, Dómi-]0 ne, continua pietate custodi: ut a cunctis adversitátibus, te protegente, sit libera ; et in bonis actibus tuo nomini sit devota. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus: per ómnia saecula saeculorum. R. Amen.
Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Ephesios. Ephes. 6, 10-17
1701 TJratres: Confortamini in Domino, Jl et in potentia virtutis eius. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem: sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequítiae, in caeléstibus. Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam iustítiae, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis: in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis ómnia tela nequissimi ígnea exstinguere: et galeam salutis assumite: et gladium spiritus, quod est verbum Dei.
Graduale Ps. 89, 1-2
1702 Domine, refugium factus es nobis, a generatione et progenie. V. Priusquam montes fierent, aut formarétur terra et orbis : a saeculo et usque in saeculum tu es, Deus.
1703 Allelúia, allelúia. V. Ps. 113, 1 In exitu Israel de AEgypto, domus Iacob de populo barbaro. Allelúia.
Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum. Mt. 18, 23-35
In illo témpore: Dixit Iesus discípu- 1704 lis suis parabolam hanc: Assimilatum est regnum caelórum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. Et cum coepísset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem milia talenta. Cum autem non haberet unde redderet, iussit eum dóminus eius venumdari, et uxorem eius, et filios, et ómnia quae habebat, et reddi. Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et ómnia reddam tibi. Misertus autem dóminus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. Egressus autem servus ille, invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocabat eum, dicens: Redde quod debes. Et procidens conservus eius, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et ómnia reddam tibi. Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum. Videntes autem conservi eius quae fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo ómnia quae facta fuerant. Tunc vocavit illum dóminus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me: nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? Et iratus dóminus eius, tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. Credo.
Ant. ad Offertorium Iob i
1705 Vir erat in terra Hus, nomine Iob: simplex et rectus, ac timens Deum: quem Satan petiit, ut tentaret: et data est ei potestas a Domino in facultates et in carnem eius: perdidítque omnem substantiam ipsius et filios: carnem quoque eius gravi ulcere vulneravit.
Secreta
1706 Suscipe, Domine, propitius hostias: O quibus et te placári voluisti, et nobis salutem potenti pietate restitui. Per Dóminum nostrum.
Praefatio de Ssma Trinitate.
Antiphona ad Communionem
1707 Ps. 118, 8i, 84 et 86 In salutari tuo anima mea, et in verbum tuum speravi: quando facies de persequentibus me iudicium? iniqui persecuti sunt me, adiuva me, Domine Deus meus.
Postcommunio
1708 Tmmortalitátis alimóniam consecuti, i» quaesumus, Domine: ut, quod ore percepimus, pura mente sectemur. Per Dóminum nostrum.
DOMINICA VIGESIMA SECUNDA post Pentecosten
II classis
Ant. ad Introitum Ps. 129, 3-4
1709 iniquitates observaveris, Domine: Domine, quis sustinebit? quia apud te propitiatio est, Deus Israel. Ps. ibid., 1-2 De
profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi vocem meam. V. Glória Patri.
j\.m. ac
S Oratio
Deus, refugium nostrum et virtus: 1710 adesto piis Ecclésiae tuae precibus, auctor ipse pietatis, et praesta: ut, quod fideliter petimus, efficaciter consequamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Philippenses. Philipp. 1, 6-11
Fratres: Confidimus in Domino Ie- 1711 su, quia qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu. Sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. Testis enim mihi est Deus, quómodo cupiam omnes vos in visceribus Iesu Christi. Et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu: ut probetis potiora, ut sitis sinceri et sine offensa in diem Christi, repléti fructu iustítiae per Iesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
Graduale Ps. 132, 1-2
Ecce quam bonum, et quam iucún- 1712 dum, habitare fratres in unum! v. Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron.
Allelúia, allelúia. V. Ps. 113, 11 Qui 1713 timent Dóminum sperent in eo: adiutor et protector eórum est. Allelúia.
i^T a Sequentia sancti Evangelii secún-dum Matthaeum. Mt. 22, 15-21
In illo témpore: Abeuntes pharisaei 1714 consilium inierunt ut caperent Iesum in sermone. Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Caesari, an non ? Cognita autem Iesus nequitia eórum, ait: Quid me tentatis, hypocritae ? Ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. Et ait illis Iesus : Cuius est imago haec, et superscriptio? Dicunt ei: Caesaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari ; et quae sunt Dei, Deo. Credo.
Ant. ad Offertorium Esth. 14,12 et 13
1715 Recordare mei, Domine, omni po-tentátui dominans: et da sermonem rectum in os meum, ut placeant verba mea in conspectu principis.
Secreta
1716 t^\a, misericors Deus: ut haec salu-
táris oblatio, et a propriis nos reátibus indesinenter expediat, et ab omnibus tueatur adversis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit. Praefatio de Ssma Trinitate.
Ant. ad Communionem Ps. 16, 6
1717 Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus: inclina aurem tuam, et exaudi verba mea.
Postcommunio
1718 Qjúmpsimus, Domine, sacri dona my-O stérii, humiliter deprecantes: ut, quae in tui commemorationem nos facere praecepísti, in nostrae proficiant infirmitatis auxilium: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
DOMINICA VIGESIMA TERTIA post Pentecosten
II classis
*] Si haec dominica a superveniente dominica ultima post Pentecosten impediatur, omittitur.
Antiphona ad Introitum Ierem. 29, n, 12 et 14
Dicit Dóminus: Ego cogito eo-1719 I gitatiónes pacis, et non afflictionis: invocabitis me, et ego exaudiam vos: et reducam captivitatem vestram de cunctis locis. Ps. 84, 2 Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Iacob. V. Glória Patri.
Oratio
A bsólve, quaesumus, Domine, tuo-1720 XJL rum delicta populorum: ut a peccatorum nexibus, quae pro nostra fra-gilitáte contráximus, tua benignitate liberemur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Philippenses.
Philipp. 3, 17-21; 4, 1-3
Fratres: Imitatores mei estote, et ob- 1721 servate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi: quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et glória in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in caelis est: unde etiam Salvatorem exspectamus Dóminum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, secúndum operationem, qua etiam possit subicere sibi ómnia. Itaque, fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, carissimi. Evodiam rogo, et Syntychen deprecor idipsum sapere in Domino. Etiam rogo et te, germane compar, adiuva illas, quae mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.
Graduale Ps. 43, 8-9
1722 Liberasti nos, Domine, ex affligentibus nos: et eos, qui nos oderunt, confudisti. V. In Deo laudábimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in saecula.
1723 Allelúia, allelúia. V. Ps. 129, 1-2 De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi orationem meam. Allelúia.
1724 L"y j Sequentia sancti Evangelii secún-
dum Matthaeum. Mt. 9, 18-26
In illo témpore: Loquente Iesu ad turbas, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, fília mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. Et surgens Iesus sequebatur eum, et discipuli eius. Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius. Dicebat enim intra se: Si tetígero tantum vestimentum eius, salva ero. At Iesus conversus et videns eam, dixit: Confide, fília, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora. Et cum venisset Iesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat: Recedite: non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum. Et cum eiecta esset turba, intravit, et tenuit manum eius. Et surrexit puella. Et éxiit fama haec in universam terram illam. Credo.
Ant. ad Offertorium Ps. 129, 1-2
De profundis clamavi ad te, Domine: 1725 Domine, exaudi orationem meam: de profundis clamavi ad te, Domine.
Secreta
Fo nostrae servitutis augmento sa- 1726 crifícium tibi, Domine, laudis offerimus : ut, quod immeritis contu-lísti, propitius exsequáris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Praefatio de Ssma Trinitate.
Ant. ad Communionem Mc 11,24
1727
Missale 1962 1373