Missale 1962 1727

1727 Amen dico vobis, quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis.

Postcommunio
1728 Quaesumus, omnípotens Deus: ut, quos divina tríbuis participatione gaudere, humanis non sinas subiacere periculis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

*] Si dominicae post Pentecosten fuerint plures quam XXIV, tunc post XXIII resumuntur Missae dominicarum, quae superfuerunt post Epiphaniam, ut infra habentur, iuxta ordinem qui in rubricis invenitur. Et ultimo loco semper ponitur Missa dominicae XXIV,
ut infra 422 .

1729
ici

D DOMINICA TERTIA quae superfuit post Epiphaniam

II classis

Antiphona ad Introitum Ierem. 29, u, 12 et 14 icit Dóminus: Ego cogito cogitationes pacis, et non afflictionis: invocabitis me, et ego exaudiam vos: et reducam captivitatem vestram de cunctis locis. Ps. 84, 2 Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Iacob. V. Glória Patri.

Oratio

1730 /^^Vmnípotens sempitérne Deus, infir-Vy mitátem nostram propitius respice: atque ad protegendum nos dexteram tuae maiestatis extende. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 12, 16-21

1731 t^ratres: Nolite esse prudentes apud X7 vosmetipsos: nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes: Non vosmetipsos de-fendéntes, carissimi, sed date locum irae. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dóminus. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

Graduale Ps. 43, 8-9

1732 Liberasti nos, Domine, ex affligentibus nos: et eos, qui nos oderunt, confudisti. V. In Deo laudábimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in saecula.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 129,  1-2 1733 De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi orationem meam. Allelúia.

íSYj Sequentia sancti Evangelii secundi/ dum Matthaeum.       Mt. 8, 1-13

In illo témpore: Cum descendisset 1734 Iesus de monte, secútae sunt eum turbae multae : et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. Et extendens Iesus manum, tetigit eum, dicens : Volo. Mundare. Et confestim mundata est lepra eius. Et ait illi Iesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis. Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, et dicens: Domine, puer meus iacet in domo paralyticus, et male torquetur. Et ait illi Iesus: Ego veniam, et curabo eum. Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit; et álii: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit. Audiens autem Iesus, miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. Dico autem vobis, quod multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno caelórum: filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. Et dixit

Iesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora. Credo.

1735 Ant. ad Offertorium Ps. 129, 1-2

De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi orationem meam: de profundis clamavi ad te, Domine.

Secreta

1736 TJaec hostia, Domine, quaesumus, JL JL emundet nostra delicta: et, ad sacrificium celebrandum, subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. Per Dóminum nostrum.

Praefatio de Ssma Trinitate.

1737 Ant. ad Communionem   Mare, n, 24

Amen dico vobis, quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis.

Postcommunio

1738 ^Nuos tantis, Domine, largíris uti

mysteriis: quaesumus; ut effectibus nos eórum veraciter aptare dignéris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

DOMINICA QUARTA quae superfuit post Epiphaniam

II classis

1739

Antiphona ad Introitum Ierem. 29, u, 12 et 14 icit Dóminus: Ego cogito cogitationes pacis, et non afflictionis: invocabitis me, et ego exaudiam vos: et reducam captivitatem vestram de cunctis locis. Ps. 84, 2 Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Iacob. V. Glória Patri.

le

D Oratio

Deus, qui nos, in tantis periculis 1740 constitutos, pro humana scis fra-gilitáte non posse subsistere: da nobis salutem mentis et corporis; ut ea, quae pro peccatis nostris patimur, te adiuvante vincámus. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 13, 8-10

Fratres: Nemini quidquam debeatis, 1741 nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. Nam : Non adulterabis: Non occides: Non furaberis: Non falsum testimonium dices: Non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.

Graduale Ps. 43, 8-9

Liberasti nos, Domine, ex affligén- 1742 tibus nos: et eos, qui nos oderunt, confudisti. V. In Deo laudábimur tota die, et in nomine tuo  confitebimur in saecula.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 129, 1-2 De 1743 profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi orationem meam. Allelúia.

Ly j Sequentia sancti Evangelii secún-'JL^ dum Matthaeum.     Mt. 8, 23-27

In illo témpore: Ascendente Iesu in 1744 naviculam, secuti sunt eum discipuli eius : et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat. Et accesserunt ad eum discipuli eius, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. Et dicit eis Iesus: Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens, imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare oboediunt ei? Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 129, 1-2

1745 De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi orationem meam: de profundis clamavi ad te, Domine.

Secreta

1746 /"Concede,   quaesumus, omnípotens

Deus: ut huius sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et múniat. Per Dóminum nostrum.

Praefatio de Ssma Trinitate.

Ant. ad Communionem   Mare. 11, 24

1747 Amen dico vobis, quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis.

Postcommunio

1748 AEúnera tua nos, Deus, a delecta-XVJL tiónibus terrenis expediant: et caeléstibus semper instaurent aliméntis. Per Dóminum.

DOMINICA QUINTA quae superfuit post Epiphaniam

II classis

1749

Antiphona ad0 Introitum Ierem. 29, n, 12 et 14 icit Dóminus: Ego cogito cogitationes pacis, et non afflictionis: invocabitis me, et ego exaudiam vos: et reducam captivitatem vestram de cunctis locis. Ps. 84, 2 Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Iacob. V. Glória Patri.


ICI

D Oratio

Pmíliam tuam, quaesumus, Domine, 1750 continua pietate custodi: ut, quae in sola spe grátiae caelestis innititur, tua semper protectione muniatur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Colossenses. Col. 3, 12-17

Fratres: Induite vos sicut electi Dei, 1751 sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dóminus donavit vobis, ita et vos. Super ómnia autem haec, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote. Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, ómnia in nomine Dómini Iesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per Iesum Christum Dóminum nostrum.

Graduale Ps. 43, 8-9

Liberasti nos, Domine, ex afHigén- 1752 tibus nos: et eos, qui nos oderunt, confudisti. V. In Deo laudábimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in saecula.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 129, 1-2 1753 De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi orationem meam. Allelúia.

1754 Ly j Sequentia sancti Evangelii secún-"J^" dum Matthaeum.   Mt. 13, 24-30

In illo témpore: Dixit Iesus turbis parabolam hanc: Simile factum est regnum caelórum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. Accedentes autem servi patrisfamílias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania? Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea? Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. Sinite utraque crescere usque ad messem, et in témpore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 129, 1-2

1755 De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi orationem meam: de profundis clamavi ad te, Domine.

Secreta

1756 "T Tóstias tibi, Domine, placatiónis A JL offerimus: ut et delicta nostra miseratus absólvas, et nutántia corda tu dírigas. Per Dóminum.

Praefatio de Ssma Trinitate.

Ant. ad Communionem   Mare, n, 24

1757 Amen dico vobis, quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis.

Postcommunio

Quaesumus, omnípotens Deus: ut ii- 1?58 líus salutaris capiamus effectum, cuius per haec mysteria pignus accepimus. Per Dóminum.

DOMINICA SEXTA quae superfuit post Epiphaniam

II classis

Antiphona ad Introitum Ierem. 29, n, 12 et 14

Dicit Dóminus: Ego cogito eo-1759 gitatiónes pacis, et non afflictionis: invocabitis me, et ego exaudiam vos: et reducam captivitatem vestram de cunctis locis. Ps. 84, 2 Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Iacob. V. Glória Patri.

Oratio

Praesta, quaesumus, omnípotens Deus : 1760 ut, semper rationabilia meditantes, quae tibi sunt placita, et dictis exsequantur et factis. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Thessalonicenses. 1Th 1,1-20

Fratres: Gratias agimus Deo sem- 1761 per pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione, memores operis fidei vestrae, et laboris, et caritatis, et sustinéntiae spei Dómini nostri Iesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum: scientes, fratres, dilecti a Deo, electionem vestram: quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut

scitis quales fuerimus in vobis propter vos. Et vos imitatores nostri facti estis, et Dómini, excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti: ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia, et in Achaia. A vobis enim diffamatus est sermo Dómini, non solum in Macedonia, et in Achaia, sed et in omni loco fides vestra, quae est ad Deum, profecta est, ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui. Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos: et quómodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero, et exspectare Fílium eius de caelis (quem suscitavit ex mortuis) Iesum, qui eripuit nos ab ira ventura. Graduale Ps. 43, 8-9

1762 Liberasti nos, Domine, ex affligentibus nos: et eos, qui nos oderunt, confudisti. V. In Deo laudábimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in saecula.

1763 Allelúia, allelúia. V. Ps. 129, 1-2 De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi orationem meam. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum. Mt. 13, 31-35 1764 Jn illo témpore: Dixit Iesus turbis J. parabolam hanc: Simile est regnum caelórum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, maius est omnibus oléribus, et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius. Aliam parabolam locútus est eis: Simile est regnum caelórum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farínae satis tribus, donec fermentatum est totum. Haec ómnia locútus est Iesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis: ut impleretur quod dictum erat per Prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. Credo.

Ant. ad Offertorium      Ps. 129, 1-2

De profundis clamavi ad te, Dómi- 1765 ne: Domine, exaudi orationem meam: de profundis clamavi ad te, Domine.

Secreta

Haec nos oblatio, Deus, mundet, 1766 quaesumus, et renovet, gubernet et protegat. Per Dóminum. Praefatio de Ssma Trinitate.

Ant. ad Communionem   Mare, n, 24
1767 Amen dico vobis, quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis.

Postcommunio
1768 Caeléstibus, Domine, pasti deliciis: quaesumus; ut  semper eadem, per quae veraciter vivimus, appetamus. Per Dóminum.

DOMINICA VIGESIMA QUARTA et ultima post Pentecosten

II classis

Antiphona ad Introitum Ierem. 29, n, 12 et 14
1769 Dicit Dóminus: Ego cogito cogitatiónes pacis, et non afflictiónis: invocabitis me, et ego exaudiam vos: et reducam captivitatem vestram de cunctis locis. Ps. 84, 2 Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Iacob. V. Glória Patri.

Oratio

177^ ¦ Txcita, quaesumus, Domine, tuorum JL/ fidelium voluntates: ut, divini operis fructum propénsius exsequentes; pietatis tuae remedia maiora percipiant. Per Dóminum.

1771 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli

ad Colossenses. Col. i, 9-14

Fratres : Non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis Dei, in omni sapientia et intellectu spiritali: ut ambuletis digne Deo per ómnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei: in omni virtute confortati secúndum potentiam claritatis eius in omni patientia, et longanimitate cum gaudio, gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine: qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum.

Graduale Ps. 43, 8-9

1772 Liberasti nos, Domine, ex affligentibus nos: et eos, qui nos oderunt, confudisti. V. In Deo laudábimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in saecula.

177> Allelúia, allelúia. V. Ps. 129, 1-2 De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi orationem meam. Allelúia.

iHTj Sequentia sancti Evangelii secún-dum Matthaeum.   Mt. 24, 15-35

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Cum videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto: qui legit, intellegat: tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes: et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua: et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Orate autem, ut non fiat fuga vestra in hieme vel sabbato. Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. Et nisi breviati fuissent dies illi, non fíeret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi. Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere. Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophétae: et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. Ecce praedixi vobis. Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire: ecce in penetralibus, nolite credere. Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et pa-ret usque in Occidentem: ita erit et adventus Filii hominis. Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae. Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelórum commovebuntur: et tunc parebit signum Filii hominis in caelo : et tunc plangent omnes tribus terrae: et videbunt Fílium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa, et maiestáte. Et mittet Angelos suos cum tuba et voce magna: et congregabunt electos eius a quatuor ventis, a summis caelórum usque ad terminos eórum. Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et fólia nata, scitis quia prope est aestas: ita et vos cum videritis haec ómnia, scitote quia prope est in ianuis. Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec ómnia haec fiant. Caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteríbunt. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 129, 1-2

1775 De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi orationem meam: de profundis clamavi ad te, Domine.

Secreta

1776 T3r°pftms est°j Domine, supplicatió-JL nibus nostris : et, populi tui oblationibus precibúsque susceptis, omnium nostrum ad te corda converte; ut, a terrenis cupiditatibus liberati, ad caelestia desideria transeamus. Per Dóminum nostrum.

Praefatio de Ssma Trinitate.

Ant. ad Communionem   Mare. 11, 24 1777

Amen dico vobis, quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis.

Postcommunio

Concede nobis, quaesumus, Domine: 1778 ut per haec sacramenta quae sumpsimus, quidquid in nostra mente vitiosum est, ipsorum medicatiónis dono curetur. Per Dóminum.


TABULA ORATIONUM

HEBDOMADA I ADVENTUS

Oratio
1779 Excita, quaesumus, Domine, poténtiam tuam, et veni: ut ab imminéntibus peccatorum nostrorum periculis, te mereamur protegente eripi, te liberánte salvari: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Secreta
1780 Haec sacra nos, Domine, potenti virtute mundátos, ad suum faciant purióres venire principium. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio
1781 Suscipiamus, Domine, misericordiam O tuam in medio templi tui: ut re-paratiónis nostrae ventura solémnia congruis honoribus praecedámus. Per Dóminum nostrum.

HEBDOMADA II ADVENTUS Oratio

1782 TJxcita, Domine, corda nostra ad prae-JL> parándas Unigeniti tui vias: ut, per eius adventum, purificátis tibi mentibus servire mereamur: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta

1783 T^lacáre, quaesumus, Domine, humili-JL tátis nostrae precibus et hostiis : et, ubi nulla súppetunt suffragia meritorum, tuis nobis succúrre praesídiis. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio

1784 epléti cibo spiritualis alimóniae, XV supplices te, Domine, deprecámur: ut, huius participatione mysterii, doceas nos terrena despicere et amáre caeléstia. Per Dóminum.

HEBDOMADA III ADVENTUS Oratio

Aurem tuam, quaesumus, Domine, 1785 XJL precibus nostris accómmoda: et mentis nostrae tenebras gratia tuae visitationis illustra: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Secreta

Devotionis nostrae tibi, quaesumus, 1786 Domine, hostia iugiter immolé-tur: quae et sacri peragat instituta mysterii, et salutare tuum in nobis mirabiliter operetur. Per Dóminum. Postcommunio

Imploramus,   Domine,   clementiam 1787 tuam: ut haec divina subsidia, a vitiis expiátos, ad festa ventura nos praeparent. Per Dóminum.

HEBDOMADA IV ADVENTUS Oratio

Excita, quaesumus, Domine, potén- 1788 tiam tuam, et veni: et magna nobis virtute succúrre; ut per auxilium grátiae tuae, quod nostra peccata praepediunt, indulgentia tuae propitiationis accéleret: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Secreta

Sacrificiis praesentibus, quaesumus, 1789 Domine, placatus intende: ut et devotioni nostrae proficiant, et saluti. Per Dóminum.

Postcommunio

Sumptis muneribus, quaesumus, Dó- 1790 mine: ut, cum frequentatione mysterii, crescat nostrae salutis effectus. Per Dóminum.

DE SPIRITU SANCTO Oratio

1791 t^\eus, qui corda fidelium Sancti Spí-jlj ritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere; et de eius semper consolatione gaudere. Per Dóminum... in unitate eiusdem.

Secreta

1792

Munera, quaesumus, Domine, oblata sanctifica: et corda nostra Sancti Spiritus illustratione emúnda. Per Dóminum... in unitate eiusdem.

Postcommunio 1793 Oancti Spiritus, Domine, corda nostra O mundet infúsio: et sui roris intima aspersióne fecúndet. Per Dóminum... in unitate eiusdem.

DE SANCTISSIMO SACRAMENTO Oratio

1794 THXeus, qui nobis sub Sacramento \>J mirabili passionis tuae memoriam reliquisti: tribue, quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra mysteria venerari; ut redemptionis tuae fructum in nobis iugiter sentiamus: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Secreta

1795 TTcclésiae tuae, quaesumus, Domine, JL-/ unitatis et pacis propitius dona concede: quae sub oblatis muneribus mystice designantur. Per Dóminum.

Postcommunio

1796 ¦ ^ac nos, quaesumus, Domine, divi-JL nitátis tuae sempiterna fruitione repleri: quam pretiosi Corporis et Sanguinis tui temporalis perceptio praefigúrat. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

PRO PAPA Oratio

Deus, omnium fidelium pastor et 1797 rector, famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae tuae praeesse voluisti, propitius respice: da ei, quaesumus, verbo et exemplo, quibus praeest, proficere; ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniat sempiternam. Per Dóminum.

Secreta

Oblatis, quaesumus, Domine, placare 1798 muneribus: et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae tuae praeesse voluisti, assidua protectione gubérna. Per Dóminum.

Postcommunio

Haec nos, quaesumus, Domine, diví- 1799 ni sacramenti perceptio protegat: et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae tuae praeesse voluisti ; una cum commisso sibi grege, salvet semper et múniat. Per Dóminum.

PRO EPISCOPO Oratio

Deus, omnium fidelium pastor et 1800 rector, famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae N. praeesse voluisti, propitius respice: da ei, quaesumus, verbo et exemplo, quibus praeest, proficere; ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniat sempiternam. Per Dóminum.

Secreta

Oblatis, quaesumus, Domine, pia- 1801 cáre  muneribus:  et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae N. praeesse voluisti, assidua protectione gubérna. Per Dóminum.

Postcommunio

1802 "T Taec nos, quaesumus, Domine, diví-XTjL ni sacramenti perceptio protegat: et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae N. praeesse voluisti; una cum commisso sibi grege salvet semper et múniat. Per Dóminum.

PRO PACE Oratio

1803 TRVeus, a quo sancta desideria, recta VJ consilia et iusta sunt opera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem: ut et corda nostra mandatis tuis dedita, et, hostium sublata formídine, tempora sint, tua protectione, tranquilla. Per Dóminum.

Secreta

1804 TTXeus, qui credentes in te populos jlJ nullis sinis concuti terroribus: dignare preces et hostias dicátae tibi plebis suscipere ; ut pax a tua pietate concessa, christianorum fines ab omni hoste faciat esse securos. Per Dóminum.

Postcommunio


D'

nosse vivere, cui servire regnare est: protege ab omnibus impugnationibus supplices tuos ; ut, qui in defensione tua confidimus, nullius hostilitatis arma timeamus. Per Dóminum.

PRO FIDEI PROPAGATIONE Oratio

Deus, qui omnes homines vis salvos 1806 fieri et ad agnitionem veritatis venire: mitte, quaesumus, operarios in messem tuam, et da eis cum omni fiducia loqui verbum tuum; ut sermo tuus currat et clarificetur, et omnes gentes cognoscant te solum Deum verum et quem misisti Iesum Christum Fílium tuum, Dóminum nostrum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta

Potéctor noster, aspice, Deus, et 1807 respice in fáciem Christi tui, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus: et fac, ut ab ortu solis usque ad occasum magnificetur nomen tuum in gentibus, ac in omni loco sacrificatur et offeratur nomini tuo oblatio munda. Per eundem Dóminum.

Postcommunio

Redemptionis nostrae munere ve- 1808 getáti: quaesumus, Domine; ut, hoc perpétuae salutis auxilio, fides semper vera proficiat. Per Dóminum.


PROPRIUM SANCTORUM

Missae, quae de singulis festis in hoc Proprio habentur, exceptis tamen Missis de peculiaribus mysteriis Domini aut de festis beatae Mariae Virginis pro quibus specialis non habeatur indicatio, necnon Missis de S. Ioseph ac de Ss. Petro et Paulo App., dicuntur etiam ut votivae ; sed in eis, nisi aliter suis locis habeatur, post Epistolam sumitur graduale cum versu sequenti aut cum suo tractu, vel, tempore paschali, Allelúia cum suis versibus, quae desint, de respectivo Communi. Pro Martyribus autem, tempore paschali, dicitur Missa Protexísti vel Sancti tui, prout casus ferat, et in ea dicuntur partes propriae, si habeantur. In singulis tamen orationibus omittuntur verba hodierna die, annua et similia, ubicumque habentur, et immutantur voces natális, natalícium, festivitas in commemoratio, memória. Itemque, loco antiphonae ad Introitum Gaudeamus, dicitur antiphona e respectivo Communi. Extra tempus paschale omittuntur Allelúia, quae in antiphona ad Introitum forte inveniuntur. Allelúia autem, quod aliquando exstat in antipho-nis ad Offertorium et ad Communionem, omittitur tantum a Septuagesima ad Pascha.

FESTA NOVEMBRIS Die 29 novembris

S. Saturnini Mart.

Commemoratio

Missa Laetábitur, de Communi unius Martyris IV loco [8], cum orationibus ut infra :

Oratio P

Deus, qui nos beáti Saturníni Martyris tui concédis natalicio perfrui: eius nos tribue meritis adiuvari. Per Dóminum.

Secreta P

Munera, Domine, tibi dicata sancti- 1810 fica: et, intercedente beáto Satur-níno Mártyre tuo, per haec eadem nos placatus intende. Per Dóminum.

Postcommunio P

Sanctificet nos, quaesumus, Domine, 1811 tui perceptio sacramenti: et intercessione Sanctorum tuorum tibi reddat accéptos. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 30 novembris


S. ANDREAE APOSTOLI

II classis

Ant. ad Introitum Ps. 138, 17

1812 1^      AE'ihi autem nimis honorati

Im 71 sunt amici tui, Deus: ni-I ^L/ i mis confortatus est prin-jl ? JL. cipátus eórum. Ps. ibid., 1-2 Domine, probasti me, et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. V. Glória Patri.

Oratio

1813 "\ yfaiestátem tuam, Domine, supplí-JLVJL citer exorámus: ut, sicut Ecclésiae tuae beatus Andreas Apostolus exstitit praedicátor et rector; ita apud te sit pro nobis perpetuus intercéssor. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Et, in Adventu, fit commemoratio feriae 425.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 10, 10-18

1814 TJratres: Corde enim creditur ad iu-jl stítiam: ore autem confessio fit ad salutem. Dicit enim Scriptura: Omnis, qui credit in illum, non confundetur. Non enim est distinctio Iudaei et Graeci: nam idem Dóminus omnium, dives in omnes qui invocant illum. Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Dómini, salvus erit. Quómodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quómodo credent ei, quem non audierunt? Quómodo autem audient sine praedicánte ? Quómodo vero praedicábunt, nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! Sed non omnes oboediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eórum, et in fines orbis terrae verba eórum.

Graduale Ps. 44, 17-18

Constitues eos principes super om-1815 nem terram: memores erunt nominis tui, Domine. V. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: propterea populi confitebuntur tibi.

Allelúia, allelúia. V. Dilexit Andream 1816 Dóminus in odorem  suavitatis. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.     Mt. 4,18-22

In illo témpore: Ambulans Iesus iux- 1817 ta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum. Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eórum, reficientes rétia sua: et vocavit eos. Illi autem statim, relictis retibus et patre, secuti sunt eum. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 138, 17

Mihi autem nimis honorati sunt amí- 1818 ei tui, Deus: nimis confortatus est principatus eórum.

Secreta

1819 Sacrificium nostrum tibi, Domine, O quaesumus, beáti Andréae Apostoli precatio sancta concíliet: ut, in cuius honore solemniter exhibetur, eius meritis efficiatur acceptum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Et, in Adventu, fit commemoratio feriae 425.

Praefatio de Apostolis.

Ant. ad Communionem    Mt. 4, 19-20

1820 Venite post me: faciam vos fieri piscatores hominum: at illi continuo, relictis retibus, secuti sunt Dóminum.

Postcommunio

1821 Sumpsimus, Domine, divina mysté-O ria, beáti Andréae festivitate laetantes: quae, sicut tuis Sanctis ad gloriam, ita nobis, quaesumus, ad veniam prodesse perficias. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Et, in Adventu, fit commemoratio feriae 425.

^ In Missis votivis post Septuagesimam omnia dicuntur ut supra, sed post graduale, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur tractus Desiderium ex Missa Statuit, de Communi unius Martyris I loco [4].

Tempore autem paschali antiphonae ad Introitum et ad Offertorium sumuntur ex Missa Protexísti, de Communi Martyrum I loco [15], reliqua dicuntur ut supra; sed post Epistolam omittitur graduale, et eius loco dicitur:

1822 Allelúia, allelúia. V. Dilexit Andream Dóminus in odorem suavitatis. Allelúia. V. Ps. 20, 4 Posuisti, Domine, super caput eius coronam de lapide pretioso. Allelúia.

FESTA DECEMBRIS Die 2 decembris S. Bibianae Virg. et Mart.

III classis Missa Me exspectaverunt, de Communi Virginum II loco [30], praeter orationem sequentem :

Oratio P

Deus, omnium largitor bonorum, 1823 qui in famula tua Bibiána cum virginitatis flore martyrii palmam coniunxisti: mentes nostras eius intercessione tibi caritate coniúnge ; ut, amotis periculis, praemia consequamur aeterna. Per Dóminum.

Et, in Adventu, fit commemoratio feriae 425.

Secreta C

Hostias tibi, Domine, beatae Bibiá- 1824 nae Virginis et Martyris tuae dicá-tas meritis, benignus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per Dóminum.

Postcommunio C

Divini muneris largitate satiati, quae- 1825 sumus, Domine Deus noster: ut, intercedente beata Bibiána Virgine et Mártyre tua, in eius semper participatione vivamus. Per Dóminum.

Die 3 decembris

S. Francisci Xaverii Conf.

III classis

Ant. ad Introitum Ps. 118, 46-47

Ioquébar de testimoniis tuis in 1826 conspectu regum, et non con-mJ fundébar: et meditábar in mandatis tuis, quae dilexi nimis. Ps. 116, 1-2 Laudate Dóminum, omnes gentes, laudate eum, omnes populi: quoniam confirmata est super nos misericordia eius, et veritas Dómini manet in aetérnum. V. Glória Patri.

Oratio

1827 T^eus, Ind*arum gentes beáti i J Francisci praedicatióne et miraculis Ecclésiae tuae aggregáre voluisti: concede propitius; ut, cuius gloriosa merita veneramur, virtutum quoque imitemur exempla. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Et fit commemoratio feriae 425.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 10, 10-18

1828 ¦ fratres: Corde enim creditur ad iu-JT stítiam: ore autem confessio fit ad salutem. Dicit enim Scriptura: Omnis, qui credit in illum, non confundetur. Non enim est distinctio Iudaei et Graeci: nam idem Dóminus omnium, dives in omnes qui invocant illum. Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Dómini, salvus erit. Quómodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quómodo credent ei, quem non audierunt? Quómodo autem audient sine praedicánte? Quómodo vero praedicábunt, nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona ! Sed non omnes oboediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eórum, et in fines orbis terrae verba eórum.

Graduale Ps. 91, 13 et 14

1829 Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur in domo Dómini. V. Ibid., 3 Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem.

Allelúia, allelúia. V. Iac. 1, 12 Beá- 1830 tus vir, qui suffert tentationem: quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Allelúia.

Ly j Sequentia sancti Evangelii secún-r^l^ dum Marcum.      Mc. 16, 15-18

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 1851 suis: Euntes in mundum universum, praedicáte Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur. Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: In nomine meo daemonia eicient: linguis loquentur novis: serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 25

Veritas mea et misericordia mea cum 1832 ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.

Secreta

Praesta nobis, quaesumus, omnípo- 1833 tens Deus: ut nostrae humilitatis oblatio, et pro tuorum tibi grata sit honore Sanctorum, et nos corpore pariter et mente puríficet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate. Et fit commemoratio feriae 425.

Ant. ad Communionem Mt. 24, 46-47

Beatus servus, quem, cum venerit 1834 dóminus, invenerit vigilántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constituet eum.

Postcommunio 1855 /^\uaesumus, omnípotens Deus: ut, \m qui caeléstia alimenta percepimus, intercedente beáto Francísco Confessó-re tuo, per haec contra ómnia adversa muniámur. Per Dóminum. Et fit commemoratio feriae 425.

Die 4 decembris S. Petri Chrysologi Ep., Conf. et Eccl. Doct.

III classis

I Ant. ad Introitum Eccli. 15, 5

1836 "Wn medio Ecclésiae aperuit os eius: et implevit eum Dóminus spiritu sapientiae et intellectus: stolam glóriae induit eum. Ps. 91, 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime.

V. Glória Patri.

Oratio

1837 ipveus, qui beatum Petrum Chrysó-jLs logum Doctorem egregium, divinitus praemonstrátum, ad regendam et instruéndam Ecclesiam tuam eligi voluisti: praesta, quaesumus; ut, quem Doctorem vitae habuimus in terris, in-tercessórem habere mereamur in caelis. Per Dóminum.

Et fit commemoratio feriae 425.

Deinde commemoratio S. Barbarae Virginis et Martyris:

Oratio

1838 TPXeus, qui inter cetera poténtiae JL>/ tuae miracula etiam in sexu frágili victoriam martyrii contulísti: concede propitius; ut, qui beatae Bárbarae Virginis et Martyris tuae natalicia colimus, per eius ad te exempla gradiamur. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Timotheum. 2 Tim. 4, 1-8

Carissime: Testificor coram Deo, et 1839 Iesu Christo, qui iudicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius et regnum eius: praedica verbum, insta opportune, importune: árgue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelístae, ministerium tuum imple. Sobrius esto. Ego enim iam delibor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona iustítiae, quam reddet mihi Dóminus in illa die, iustus iudex: non solum autem mihi, sed et iis qui diligunt adventum eius.

Graduale Eccli. 44, 16

Ecce sacerdos magnus, qui in diebus 1840 suis placuit Deo. V. Ibid,, 20 Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 109, 4 Tu es 1841 sacerdos in aetérnum, secúndum ordinem Melchisedech. Allelúia.

st j Sequentia sancti Evangelii secún-dum Matthaeum.     Mt. 5, 13-19

In illo témpore: Dixit Iesus discípu- 1842 Us suis: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscóndi supra montem posita. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub módio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. Nolite putare, quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelórum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelórum.

Ant. ad Offertorium Ps. 91, 13

1843 Iustus ut palma florebit : sicut cedrus, quae in Libano est, multiplicabitur.

Secreta

1844 Qancti Petri Chrysólogi Pontificis tui O atque Doctoris nobis, Domine, pia non desit oratio: quae et munera nostra concíliet; et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat.

Et fit commemoratio feriae 425.

Pro S. Barbara Secreta

1845 júscipe, Domine, munera, quae in O beatae Barbarae Virginis et Martyris tuae solemnitate deferimus: cuius nos confidimus patrocinio liberari. Per Dóminum.

Antiphona ad Communionem

1846 Matth. 25, 20 et 21 Domine, quinque talenta tradidisti mihi: ecce ália quinque  superlucratus  sum. Euge, serve bone et fidélis, quia in pauca fuisti fidélis, supra multa te constituam, intra in gaudium Dómini tui.

Postcommunio
1847
Missale 1962 1727