Missale 1962 5193

5193
V. Dóminus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Oremus. Oratio
Deus, cui proprium est misereri semper et parcere, te supplices exorámus pro anima famuli tui N. (fámulae tuae N.), quam hodie de hoc saeculo migrare iussisti: ut non tradas eam in manus inimici, neque obliviscaris in finem, sed iubeas eam a sanctis Angelis suscipi et ad patriam paradisi perduci; ut, quia in te speravit et credidit, non poenas inferni sustineat, sed gaudia aeterna possideat. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Si defunctus fuerit Sacerdos vel Episcopus, in oratione dicatur: pro anima famuli tui N. Sacerdotis vel Episcopi, quam, etc.

Finita oratione, corpus defertur ad sepulcrum, si tunc deferendum sit; dum autem portatur, vel in eodem loco, si tunc non portetur, clerici cantant antiphonam:

5194 In   pa-ra-dí-sum * de-dú-cant te   Ange-li:      in tu-o adventu suscí-pi- ant te Márty-res, et perdú-cant te in ci-vi- tá-tem sanc-tam Ie- rú- sa- lem.


Cho -rus  Ange-ló-rum  te sus- cí-pi- at, et cum Lá-za-ro quondam páupe-re    ae-térnam       há-be- as réqui- em.

Deinde, etiamsi corpus tunc ad sepulturam delatum non fuerit, sacerdos prosequatur Officium, ut infra, quod numquam omittitur; et intonet antiphonam:


5195 Ego sum * re-surrécti- o    et vi-ta:     qui cré-dit   in me, ét-i-am si mórtu- us fú-e-rit,   vi-vet:      et   om-nis, qui vi-vit et cre-dit   in me,     non mo-ri- é-tur   in  ae- ternum.

Cant. Be-ne-díctus Dóminus, De- us   Isra- ël.      E u o u a e.

Et e-ré-xit.

Canticum Zachariae
Lc 1,68-79
5196
Benedíctus Dóminus, Deus Israel, * quia visitavit et redemit populum suum,

Et erexit cornu salutis nobis * in domo David servi sui,

Sicut locútus est per os sanctorum, * qui olim fuerunt, prophetarum suorum:

Ut liberaret nos ab inimicis nostris, * et e manu omnium qui oderunt nos,

Ut faceret misericordiam cum patribus nostris, * et recordarétur foederis sui sancti:

Iurisiurandi, quod iuravit Abrahae, patri nostro, * daturum se nobis,

Ut sine timore, e manu inimicorum nostrorum liberati, * serviamus illi

In sanctitate et iustitia coram ipso * omnibus diebus nostris. —

Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: * praeíbis enim ante fáciem Dómini ad parándas vias eius,

Ad dandam populo eius scientiam salutis * in remissione peccatorum eórum,

Per viscera misericordiae Dei nostri, * qua visitabit nos Oriens ex alto,

Ut illuminet eos, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, # ut dirigat pedes nostros in viam pacis.

Requiem aeternam * dona ei, Domine.

Et lux perpetua * luceat ei.

Ac, si longitudo itineris postulaverit, dicatur psalmus De profundis et alii psalmi ex Officio defunctorum, et in fine cuiuslibet psalmi dicitur : Requiem aeternam dona ei, Domine.

Ad ingressum coemeterii repetitur antiphona Ego sum, ut supra.

Cum autem pervenerit ad sepulcrum, si non sit benedictum, sacerdos illud benedicit, dicens hanc orationem:

Oremus. Oratio
5197 Deus, cuius miseratione animae fidélium requiescunt, hunc tumulum bene hjf dicere dignare, eique Angelum tuum sanctum députa custodem: et quorum quarumque corpora hic sepeliúntur, animas eórum ab omnibus absólve vinculis delictorum; ut in te semper cum Sanctis tuis sine fine laeténtur. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Si sepulcrum pro uno tantum inserviat, dicatur: et cuius corpus hic sepelitur, animam eius ... laetétur.

Dicta oratione sacerdos aqua benedicta aspergat, deinde incenset corpus defuncti et tumulum.

Quod si sepulcrum iam sit benedictum, omittitur tum benedictio sepulcri, tum aspersio et incensatio corporis ac tumuli.

Postea sacerdos dicit:

Ky- rie- lé- i- son.

Chorus prosequitur:

Chri-ste,     e- lé- i- son.  Ky- ri- e, e- lé- i- son. 

Sacerdos :

Pa- ter no-ster.

Interim corpus, quin circumeat, aspergit. V. Et ne nos inducas in tentationem.

R. Sed libera nos a malo.

V. A porta inferi.

R. Erue, Domine, animam eius.

V. Requiescat in pace. R. Amen.

y. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dóminus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Oremus. Oratio

Fac, quaesumus, Domine, hanc cum servo tuo defuncto (ancilla tua defuncta) misericordiam, ut factorum suorum in poenis non recipiat vicem, qui (quae) tuam in votis tenuit voluntatem: ut, sicut hic eum (eam) vera fides iunxit fidelium turmis; ita illic eum (eam) tua miseratio sóciet angelícis choris. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Deinde celebrans, faciens crucem manu dextera super feretrum, dicit:

V. Requiem aeternam dona ei, Domine.

R. Et lux perpetua luceat ei.

Et, dicto per cantores:

Requi- é-scat   in pa-   ce.   R. Amen.

Celebrans dicit recto tono:

V. Anima eius et animae omnium fidelium defunctorum per misericordiam Dei requiescant in pace. R. Amen.


ORDO ABSOLUTIONIS

IN EXSEQUIIS ABSENTE DEFUNCTI CORPORE

EX RITUALI ROMANO

¦[ Hic ritus servatur, quando exsequiae fiunt absente defuncti corpore, sive in die tertio, septimo, trigesimo et anniversario ab obitu vel depositione defuncti, sive in alio die.

^ Si absolutio immediate Missam defunctorum sequitur, in ea ultimum Evangelium omittitur. Post Missam, celebrans deponit planetam seu casulam et manipulum, in plano ad latus Epistolae, accipit pluviale nigri coloris et, praecedentibus duobus acolythis, uno cum navicula incensi et thuribulo, altero cum vasculo aquae benedictae et aspersorio, post eos subdiacono cum cruce, et duobus ceroferariis cum luminaribus accensis, et clero, accedit cum diacono a sinistris ad locum tumuli. Subdiaconus cum cruce sistit se ad pedes tumuli seu lecticae mortuorum contra altare, medius inter dictos acolythos tenentes luminaria; celebrans vero ex alia parte in capite loci inter altare et tumulum, aliquantulum versus latus Epistolae, ita ut crucem subdiaconi respiciat; a sinistris eius diaconus, et prope eum alii duo acolythi deferentes thuribulum et vas aquae benedictae. Tunc, omissa oratione Non intres, etc, a clero circumstante cantatur R. Libera me, Domine, etc, ut supra [129]. Interim ministratur incensum, benedicitur, et imponitur in thuribulo.

[136]

Absolutio super tumulum

Postea dicitur:

Kyrie, eléison. Christe, eléison. Kyrie, eléison.

Mox sacerdos dicit: Pater noster, quod dum secreto continuatur, accipit asperso-rium, et circuit tumulum aspergens, atque incensans eodem modo, ut supra dictum est.

Postea dicit:

V. Et ne nos inducas in tentationem. R. Sed libera nos a malo. V. A porta inferi.

R. Erue, Domine, animam eius (animas eórum vel earum).

V. Requiéscat(-ant) in pace. R. Amen.

V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dóminus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

5199 Oremus. Oratio Absólve, quaesumus, Domine, áni-XjL mam famuli tui N. (fámulae tuae

N., vel animas famulorum tuorum N. et N., vel animas famularum tuarum N. et N., vel animas famulorum famularúmque tuarum) ab omni vinculo delictorum: ut, in resurrectionis glória, inter Sanctos et electos tuos resuscitatus^) respíret (resuscitati vel resu-scitátae respírent). Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Si defunctus fuerit Sacerdos vel Episcopus, in oratione exprimitur nomen dignitatis.

Loco praecedentis orationis, celebrans dicere potest orationem, quae dicta est in Missa, vel aliam convenientem, ut supra [122-126], adhibita tamen conclusione brevi.

Deinde celebrans, faciens crucem manu dextera super tumulum, dicit:

V. Requiem aeternam dona ei (eis), Domine. R. Et lux perpetua luceat ei (eis).

Et, dicto per cantores:

V. Requi- éscat Requi- éscant

pa-  ce.   R. Amen.

Celebrans dicit recto tono:

V. Anima eius (Animae eórum vel earum) et animae omnium fidelium defunctorum per misericordiam Dei requiescant in pace. R. Amen.

Versus supradictus omittitur, si absolutio pro omnibus fidelibus defunctis facta fuerit.


PROPRIUM SANCTORUM

PRO ALIQUIBUS LOCIS

*] Infrascriptae Missae de Mysterio vel Sancto elogium in Martyrologio eo die habente, dici possunt ut festivae ubicumque, ad libitum sacerdotis, iuxta rubricas. Similiter huiusmodi Missae dici possunt etiam ut votivae, nisi aliqua expresse excipiatur.

FESTUM DECEMBRIS Die 7 decembris

S. Ambrosii Ep., Conf. et Eccl. Doct.

Ant. ad Introitum Sap. 7, 7-8

5201 f      ptávi, et datus est mihi sensus; 1      1 et invocavi, et venit in me spí-

ritus sapientiae. Et praepósui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. Ps. 85, 1 Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego. V. Glória Patri.

Oratio

5202 /"Amnípotens sempitérne Deus, qui

hodiernam festivitatem beáti Ambrosii Sacerdotis electione consecrásti: praesta populo tuo ; ut, cuius annua celebritate devotis exsultat obsequiis, eius patrocinio tuae pietatis consequatur auxilia. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum.

5203 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli

ad Ephesios. Ephes., 3, 2-n

Fratres: Audistis dispensationem grátiae Dei, quae data est mihi in vobis; quoniam secúndum revelationem

notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi ; prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi, quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu; gentes esse coheredes, et concorporales, et comparticipes promissionis eius in Christo Iesu per Evangelium; cuius factus sum minister, secúndum donum grátiae Dei, quae data est mihi secúndum operationem virtutis eius. Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui ómnia creavit; ut innotescat principatibus et potestatibus in caeléstibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei, secúndum praefinitiónem saeculorum, quam fecit in Christo Iesu Domino nostro. Graduale Gen. 12, 1

Egredere de terra tua, et de domo 5204 patris tui; et veni in terram quam monstrabo tibi. V. Ps. 20, 3 Desiderium cordis eius tribuisti ei, et voluntate labiorum eius non fraudásti eum.

[138] Missae pro aliquibus locis (S,

i. Gasparis dei Bufalo Conf.)

5205 Allelúia, allelúia. V. Directus est vir inclitus ut Aríum destrueret, splendor Ecclésiae, claritas vatum, ínfulas dum gerit saeculi acquisivit Paradisi. Allelúia.

5206 L"y j Sequentia sancti Evangelii secún-

dum Ioannem.      Io. io, 11-16

In illo témpore: Dixit Iesus pharisaeis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Mercenárius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit et dispergit oves: mercenárius autem fugit, quia mercenárius est, et non pertinet ad eum de ovibus. Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meae. Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovíle et unus pastor. Ant. ad Offertorium Ezech., 34, 15-16

5207 Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dóminus. Quod perierat requiram, et quod abiectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo.

Secreta

5208 /'omnípotens sempitérne Deus, mú-V^/ nera tuae maiestati oblata, per intercessionem beáti Ambrosii Confessoris tui atque Pontificis, ad perpetuam nobis fac provenire salutem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem  Eccli. 50, 6-7 5209

Quasi stella matutina in medio nebulae, et quasi luna plena in diebus suis lucet, et quasi sol refulgens, sic ille effulsit in templo Dei.

Postcommunio

Sacramenta salutis nostrae suscipién- 5210 tes, concede, quaesumus, omnípotens Deus: ut beáti Ambrosii Confessoris tui atque Pontificis nos ubique oratio adiuvet; in cuius veneratione haec tuae obtulimus maiestati. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

FESTA IANUARII Die 3 ianuarii

S. Gasparis dei Bufalo Confessoris

Ant. ad Introitum Apoc. 5, 9-10

ignus es, Domine, accípere Ii- 5211 brum,  et aperire signacula eius: quoniam occisus es, et

redemisti nos Deo in Sanguine tuo, et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Ps. 83, 2-3 Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit, et deficit anima mea in atria Dómini. v. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui ad salutem animarum, 5212 quas tuo pretioso Sanguine redemisti, novam per beatum Gásparem in Ecclesia tua familiam congregasti: concede propitius ; ut, ipso intercedente, copiosum tuae redemptionis fructum consequamur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Missae pro aliquibus locis (S,

Gasparis dei Bufalo Conf.)

[139]

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Ephesios. Ephes. i, 3-7

5213 "Oenedíctus Deus et Pater Dómini ±D nostri Iesu Christi, qui benedíxit nos in omni benedictione spirituali in caeléstibus in Christo ; sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate; qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secúndum propositum voluntatis suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo, in quo habemus redemptionem per sanguinem eius.

Graduale Apoc. 14, 6

5214 Vidi alterum Angelum volantem per medium caeli, habentem Evangelium aetérnum, ut evangelizaret sedentibus super terram. V. Rom. 10, 15 Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona!

5215 Allelúia, allelúia. V. 2 Cor. 2, 14 Deo autem gratias, qui odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco. Allelúia.

In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 39, 10-11

5216 Annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna, ecce lábia mea non prohibebo: Domine, tu scisti. V. Iustitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi. V. Non abscondi misericordiam tuam, et veritatem tuam a concilio multo.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

5217 Allelúia, allelúia. V. Rom. 10, 15 Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona ! Allelúia. V. 2 Cor. 2, 14 Deo autem gratias, qui odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 5218 dum Marcum.    Mare. 16, 15-18

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Euntes in mundum universum, praedicáte Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: In nomine meo daemonia eicient: linguis loquentur novis: serpentes tollent: et, si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt.

Ant. ad Offertorium Apoc. 22,14

Beáti qui lavant stolas suas in sán- 5219 guine Agni: ut sit potestas eórum in ligno vitae.

Secreta

Domine Iesu Christe, qui pretiosi 5220 Sanguinis tui divitias in beatum Gásparem effudisti: fac nos hanc salutarem hostiam sic tibi offerre, ut eiusdem Sanguinis fructus large percipere mereamur: Qui vivis et regnas.

Ant. ad Communionem     Apoc. 7, 17 5221

Agnus, qui in medio throni est, re-get illos, et deducet eos ad vitae fontes aquarum.

Postcommunio

Intende nobis famulis tuis, quaesu- 5222 mus, Domine: et beáto Gáspare Confessóre tuo intercedente, quam ille ex hoc divino convivio spiritus gustavit dulcedinem, eandem et nos haurire concedas. Per Dóminum.

Eodem die 3 ianuarii S. Franciscae Xaveriae Cabrini Virginis

5223 Ant. ad Introitum Ps. 72, 24

Tenuisti manum dexteram meam: et in voluntate tua deduxisti me, et cum glória suscepisti me. Ps. ibid., 1 Quam bonus Israel Deus his, qui recto sunt corde! V. Glória Patri.

Oratio

5224 1 Aómine Iesu Christe, qui sanctam jLs Virginem Franciscam Xavériam, sacratissimi Cordis tui igne succensam, per amplissimas mundi plagas ad animas tibi lucrándas deduxisti, et per eam novam in Ecclesia tua virginum familiam suscitasti: concede, quaesumus; ut, ipsa intercedente, eiusdem Cordis tui virtutibus induamur atque ad aetérnum beatitudinis portum pervenire mereamur: Qui vivis et regnas.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios. 1 Cor. 1, 26-31

5225 TTratres: Vidéte vocationem vestram, JL quia non multi sapientes secúndum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret: ut non glorietur omnis caro in conspectu eius. Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio: ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.

Graduale Ps. 17, 33-34 m

Deus qui praecinxit me virtute: et posuit immaculatam viam meam. V. Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum: et super excelsa statuens me.

Allelúia, allelúia. V. 1 Cor. 9, 22 Om- 5227 nibus ómnia factus sum, ut omnes facerem salvos. Allelúia.

*] In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 17, 2-4

Diligam te, Domine, fortitudo 5228 mea: Dóminus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus. Y. Deus meus adiutor meus, et sperabo in eum: protector meus, et cornu salutis meae, et susceptor meus. Y. Laudans invocabo Dóminum : et ab inimicis meis salvus ero.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. 1 Cor. 9, 22 5229 Omnibus ómnia factus sum, ut omnes facerem salvos. Allelúia. V. Ps. 72, 28 Mihi autem adhaerére Deo bonum est: ponere in Domino Deo spem meam. Allelúia.

x Sequentia sancti Evangelii secún- 5230 dum Matthaeum.   Mt. 11, 25-30

In illo témpore: Respondens Iesus, dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suáve est, et onus meum leve.

Ant. ad Offertorium Ps. 72, 28

5231 Mihi autem adhaerére Deo bonum est: ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion.

Secreta

5232 A f únera, quae tibi, Domine, in honó-JLVJl rem sanctae Franciscae Xaveriae Virginis offerimus, suscipe, et praesta: ut sacratissimo Filii tui Cordi conformati, hostia acceptabilis et ipsi tibi efficiamur. Per eundem Dóminum.

5233 Ant. ad Communionem      Mt. n, 28

Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Postcommunio

5234 TP\eus, qui nos de plenitudine Cordis M^J dilecti Filii tui caeléstia dona haurire concédis: praesta, quaesumus, ut, sanctae Franciscae Xaveriae exempla prosequentes; eiusdem Filii tui gloriam iugiter quaerámus et ipsius regni praemia consequamur: Qui tecum vivit.

Die 23 ianuarii

S. Ildefonsi Ep. et Conf.

Missa In medio, de Communi Doctorum [22], cum orationibus ut infra:

Oratio P

5235 TP^eus, qui per gloriosíssimam Filii jL-J tui Matrem beatum Ildefónsum Confessórem tuum atque Pontificem, misso de thesauris caeléstibus munere, decorásti: concede propitius; ut, per eius preces et merita, munera capiamus aeterna. Per eundem Dóminum.

Secreta P

Sancti Ildefonsi Confessoris tui atque 5236 Pontificis, quaesumus, Domine, annua solemnitas pietati tuae nos reddat accéptos: ut, per haec piae placatiónis officia, et illum beata retributio comitetur, et nobis grátiae tuae dona concíliet. Per Dóminum.

Postcommunio P

Deus, fidelium remunerator anima- 5237 rum: praesta; ut beáti Ildefonsi Confessoris tui atque Pontificis, cuius venerandam celebramus festivitatem, precibus indulgentiam consequamur. Per Dóminum.

Die 29 ianuarii

S. Francisci Salesii Ep., Conf. et Eccl. Doct.

Ant. ad Introitum Eccli. 45, 8-9

Statuit ei testamentum aetérnum, et 5238 dedit illi sacerdotium gentis: beatificavit illum in glória, et coronavit eum in vasis virtutis. Ps. 118,103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo ! V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui ad animarum salutem 5239 beatum Francíscum Confessórem tuum atque Pontificem omnibus ómnia factum esse voluisti: concede propitius ; ut, caritatis tuae dulcedine perfusi, eius diligentibus monitis ac suffragántibus meritis, aeterna gaudia consequamur. Per Dóminum.

[142]    Missae pro aliquibus locis (S. Francisci Salesii Ep., Conf. et Eccl. Doct.)

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Ephesios. Ephes. 3, 7-21

5240 TJratres: Factus sum minister, secún-X/ dum donum grátiae Dei, quae data est mihi secúndum operationem virtutis eius. Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui ómnia creavit, ut innotescat principatibus et potestatibus in caeléstibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei; secúndum prae-finitiónem saeculorum, quam fecit in Christo Iesu Domino nostro, in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius. Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est glória vestra. Huius rei gratia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur; ut det vobis, secúndum divitias glóriae suae, virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem: Christum habitare per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum; scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Ei autem qui potens est ómnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secúndum virtutem quae operatur in nobis, ipsi glória in Ecclesia, et in Christo Iesu, in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.

Graduale Eccli. 33, 18-19 5241

Respicite quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus disciplinam. V. Audite me, magnates, et omnes populi, et rectores ecclésiae, auribus percipite.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 32, 18 Ecce 5242 óculi Dómini super metuentes eum: et in eis qui sperant super misericordia eius. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 33, 9

Gustate et vidéte, quoniam suavis 5243 est Dóminus: beatus vir, qui sperat in eo. V. Prov. 16, 23 Cor sapientis erudiet os eius: et labiis eius addet gratiam. V. Ibid., 17, 27 Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est: et pretiosi spiritus vir eruditus.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 36, 37 Cu- 5244 stódi innocentiam et vide aequitatem: quoniam sunt reliquiae homini pacifico. Allelúia. V. Eccli. 6, 35 In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiae illorum ex corde coniungere, ut omnem narrationem Dei possis audire. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 5245 dum Matthaeum.    Mt. 5, 13-19

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita. Neque accendunt lucernam, et ponunt

Missae pro aliquibus locis (S. Margaritae de Cortona Psenitentis)


£[H3]

eam sub módio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. Nolite putare, quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelórum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.

5246 Ant. ad Offertorium Apoc. 2, 19

Novi opera tua, et Iidem, et caritatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus.

Secreta

5247 T)er hanc salutarem hostiam, quam JL offerimus tibi, Domine, divino illo Sancti Spiritus igne cor nostrum accende, quo mitíssimum beáti Francisci animum mirabiliter innarnmásti. Per Dóminum ... in unitate eiusdem Spiritus Sancti.

Ant. ad Communionem    1 Cor. 9, 22

5248 Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem: omnibus ómnia factus sum, ut omnes facerem salvos.

Postcommunio

5249 /"Concede,   quaesumus, omnipotens

Deus: ut, per sacramenta quae sumpsimus, beáti Francisci caritatem et mansuetudinem imitantes in terris, gloriam quoque consequamur in caelis. Per Dóminum.

FESTUM FEBRUARII Die 21 februarii

S. Margaritae de Cortona Paenitentis

Missa Cognovi, de Communi non Virginum II loco [37], cum orationibus et Epistola ut infra:

Oratio P

Deus, qui famulam tuam Marga- 5250 rítam de perditionis via ad salutis tramitem misericorditer deduxisti: eadem nobis miseratione concede; ut, quam prius errantem sectari non eru-búimus, mox poenitentem impigre sequi gloriemur. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Cant. 3, 2-5; 8, 6-7

Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas qoaeram quem diligit anima mea: quaesivi illum, et non inveni. Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem. Num quem diligit anima mea, vidistis? Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genetricis meae. Adiuro vos, filiae Ierusalem, per capreas cervósque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brácchium tuum: quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio: lampades eius lampades ignis atque flammárum. Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent illam: si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet

5251

[144]

Missae pro aliquibus locis (S. Ludovkac de Maculae Viduae)

Secreta

5252

T^yacatiófus hostia, quam tibi oiTéri-JT mus, Domine, beata, Margarita: inter veniente suffragio, optatae nobis indulgentiae plenitudinem largiatur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qm tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio P

5253 T Tberes, Domine, sanctae tuae Mar-V»y garítae lacrimae durítiem nostri cordis cmólliant: ut per huius virtutem sacramenti debitas reátibus flammas incessanti fletu cxstniguamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qm tecum vivit et regnat m unitate.

FESTA MARTII Die 15 martii

S. Ludovicae de Maxillae Vidnae

Ant. ad Introitum    Iob 30, 25; 31,18

5254 ¦   lebam super eum qui afflictus

erat, et compatiebatur anima JL. mea pauperi: quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de útero matris meae egressa est mecum. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 40, 1 Beatus qui intellegit super egenum et pauperem: in die mala Uberábrt eum Dóminus. Y. Glória Patri.

5255

Oratio

Deus, caritatis auctor et praemium, qui novam in Ecclesia tua familiam suscitasti, eiusque matrem beatam Ludovícam esse voluisti: da, quaesumus; ut, caritatis opera exercentes, promissam in caelis mercedem assequi mereamur. Per Dóminum.

Léctio Isaiae Prophetae. IsaL 58, 7-11

Haec dicit Dóminus: Frange esurién- 5254 ti panem tuum, et egenos vagósque induc in domum tuam: cum videris nudum,óperi cum, et carnem tuam ne despexeris. Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur, et antcíbtt faciem tuam iustitia tua, et glória Dómini colliget te. Tunc invocabis, et Dóminus exaudiet: clamabis, et dicet: Ecce adsum; si abstuleris de medio tui catenam, et desieris extendere digitum, et loqui quod non prodest- Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam replcveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies. Et requiem tibi dabit Dóminus semper, et implebit splendoribus ámmam taam, et ossa tua liberabit, et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquae.

Graduale Eccli. 29, 15

Conclude eleemosynam in corde páu- 5257 peris, et haec pro te exorabit ab omni malo. y. Tob. 4, 17 Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege.

Tractus Iob 29, 11-13 5258

Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihL y. Eo quod fíberássem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adiutor, y. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolata

Tempore paschali, omissis graduali et tractu, dicitur :

Allelúia, allelúia, y. Act. 10, 31 5259 Exaudita est oratio tua, et eleemosynae

Missae pro aliquibus locis (S. Benedicti Abbatis)

[145]

tuae conimemoratae sunt in conspectu Dei. AfleráisL Y. Ibid., 9, 36 Haec erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat. Allelúia.

*] In Missis vodvis ante Septuagesi-marm vel post Peritccost en, graduale dicitur ut supra, sed, omisso tractu, additur:

526fl Allelúia, allelúia. T. Act 10, 31 Exaudita est oratio tua, et eleemó-synae tuae commemoratae sunt in oemspéctu Dei. Allelúia.

LT i Sequentia sancti Evangelii secún-r a 1 dum Matthaeum. Mt. 25, 31-40 5261 Tn illo témpore: Dixit Iesus discípu-JL lis suis: Cum venerit Filius hominis in maiestáte sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae: et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis: et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me : nudus, et cooperuístis me : infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei iusti, dicentes: Domine, quando te vídimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum ? quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te? aut quando te vídimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? Et respondens Rex dicet illis : Amen dico vobis: quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.

Ant. ad Offertorium Act. 10, 4 5262

Oratiónes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Domini. (T. P. Allelúia,)

Secreta

Respice, Domine, oblationes nostras 5263 in honorem beatae Ludovícac tibi reverenter extúbftas; et per eius intercessionem nos in omnibus vitae semitis facias et a periculis totos et ad virtutes iugiter expeditos. Per Dominam.

Ant. ad Communionem       Is. 54, 2-3 5244

Dilata locum tentorii tui: longos fac funiculos tuos; ad dexteram enim et ad laevam penetrabis: et semen tuum gentes hereditabit. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Devotio nostra, Domine, intercedén- 5265 te beata Ludovíca, continuum e refectione caelesti sumat auxilium; ut divinam fidem, quam intus fovémus in corde, etiam foris exhibeamus in opere. Per Dóminum.

Die 21 martii S. Benedicti Abbatis

Missa Os iusti, de Communi Abbatum [27], cum orationibus et Epistola ut infra:

Oratio P

Omnipotens sempitérne Deus, qui 5266 hodierna die carnis eductum ergastulo sanctum Confessórem tuum Benedictum sublevásti ad caelum: concede, quaesumus, haec festa tuis famulis celebrántibus cunctorum veniam delictorum; ut, qui exsnhántibus animis eius claritáti congaudent, ipso apud te interveniente, consocientur et meritis. Per Dóminum.

[146]

Missae pro aliquibus locis (S.

Benedicti Iosephi Labre Conf.)

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 50, i-n et 13-15 5267 T^cce Conféssor magnus, qui in vita JLv sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum. Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, duplex aedificatio, et excelsi parietes templi. In diebus ipsius emanavérunt pútei aquarum, et quasi mare adimpleri sunt supra modum. Qui curavit gentem suam, et liberavit eam a perditione. Qui praeváluit amplificáre civitatem, qui adeptus est gloriam in conversatione gentis: et ingressum domus et átrii amplificávit. Quasi stella matutina in medio nébulae, et quasi luna plena in diebus suis lucet. Et quasi sol refulgens, sic ille effulsit in templo Dei. Quasi arcus refulgens inter nebulas glóriae, et quasi nos rosarum in diebus vernis, et quasi lília quae sunt in transitu aquae, et quasi thus rédolens in diebus aestátis. Quasi ignis effulgens, et thus ardens in igne. Quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso. Quasi oliva pullulans, et quasi cypréssus in altitudinem se extollens. Circa illum corona fratrum: et quasi plantatio cedri in monte Libano, sic circa illum steterunt, quasi rami palmae, et omnes filii Aaron in glória sua.

Secreta

5268

Oblatis, Domine, ad honorem sancti Confessoris tui Benedicti placare muneribus ; et ipsius interventu famulis tuis tribue indulgentiam peccatorum. Per Dóminum.

Postcommunio P 5269 T^ercéptis, Domine Deus noster, sa-JL   lutáribus sacramentis, humiliter deprecámur: ut, intercedente sancto

Benedicto Confessóre tuo, quae pro illius veneranda gerimus solemnitate, nobis proficiant ad salutem. Per Dóminum nostrum.

FESTA APRILIS Die 16 aprilis

S. Benedicti Iosephi Labre Confessoris

Antiphona ad Introitum Ier. 12, 7; Ps. 85, 1 ; 26, 10

Reliqui domum meam: dimisi he- 5270 reditátem meam: inops et pau-m. per ego sum: Dóminus autem assumpsit me. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 41, 2 Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui sanctum Benedíctum Io- 5271 séphum Confessórem tuum humilitatis studio et paupertatis amore tibi uni adhaerére fecisti: da nobis eius suffragántibus meritis; terrena cuncta despicere et caeléstia semper inquirere. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Timotheum.        1 Tim. 6, 6-12

eríssime: Est quaestus magnus pie- 5272 tas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus. Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et per-

Missae pro aliquibus locis (S.

Benedicti Iosephi Labre Conf.)

[147]

ditiónem. Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes, erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Tu autem, o homo Dei, haec fuge: sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam.

Tempore paschali:

5273 Allelúia, allelúia. V. Ps. 112, 5-6 Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in caelo et in terra? Allelúia. V. Ibid., 7-8 Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem: ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. Allelúia.

Extra tempus paschale:

Graduale Ps. 39, 5 et 18

5274 Beatus vir, cuius est nomen Dómini spes eius, et non respexit in vanitates et insanias falsas. V. Ego autem mendicus sum et pauper: Dóminus sollicitus est mei. Adiutor meus, et protector meus tu es.

Tractus 1 Io. 2, 15, 16 et 17

5275 Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo. V. Omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae. V. Et mundus transit, et concupiscentia eius: qui autem facit voluntatem Dei, manet in aetérnum.

*] In Missis votivis ante Septuagesimam vel post Pentecosten, graduale dicitur ut supra, sed, omisso tractu, additur:

5276 Allelúia, allelúia. V. Ps. 38, 13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam: auribus percipe lacrimas meas: quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 5277 dum Matthaeum.    Mt. 16, 24-27

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua ? Filius enim hominis venturus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuique secúndum opera eius.

Ant. ad Offertorium   Hebr. 13,14 et 15 5278

Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus: offeramus ergo hostiam laudis semper Deo, fructum labiorum confitentium nomini eius. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Oblata munera, clementissime Deus, 5279 propitius respice: et, sancti Benedicti Ioséphi Confessoris tui interveniente suffragio, in salutem nobis provenire concede. Per Dóminum nostrum Iesum Christum.

Ant. ad Communionem    Mt. 5, 3 et 8 5280

Beáti pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelórum: beáti mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. (T. P. Allelúia.)

[148] Missae pro aliquibus locis (B.

Mariae Virg. a Bono Consilio)

Sacris, Domine, reiecti muneribus: ctiueamnus; ut sancti Benedicti

5281

Iosephi Confessoris tm virtutes um-témnr, cuius noscimus meritis adiuvari. Per Domtnom.

Die 26 aprilis

B. Maríae V. a Bono Consilio

Antiphona ad Introitum 5282 ^rr^aiMtrjfyios omnes in Domino, ¦   ^tr diem festum celebrantes sub honore beatae Mariae Virginis Boni Consilii Matris: de cuius solemnitate gaudent Angeli, et collaudant Fnram DeL (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 44, 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri.

5283

5284

Oratio

I Veus, qui Genetricem dilecti FíKi tui jl/ Matrem nobis dedisti: concede, quaesumus; ut, eiusdem monitis iugiter inhaerentes, secundum cor tuum vivere et ad caelestem patriam felíciter pervenire valeamus. Per eundem Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. EcdL 24, 23-31

Ego quasi vitis fructrficávi suavitatem odoris: et flores mei, fructus honoris et honestatis. Ego ********* pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei. In me gratia omnis viae et veritatis: in me omnis spes vitae et virtutis. Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Spiritus «*rvim meus super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum. Memoria mea in generationes saeculorum. Qui edunt me, abdhuc esurient? et qui bibunt me, adhuc sitient. Qui audit me, non confundetur: et qui operantur in me, non peccabunt. Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt. Tcsopcwe piMwlnli?

Allelúia, allelúia. T. Luc 1, 28 Ave, 5285 Maria, gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. Allelúia. T. Per te, Dei Genetrix, nobis est vita perdita data: quae de caelo suscepisti prolem, et mundo genuisti Salvatorem. Allelúia.

*] In Missis votivis extra tempus pa- 5286

Graduale Prov. 8, 12 et 34

Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitatióriibus. T. Beatus homo qui audit me, et vigilat ad fores meas cotidie, et observat ad postes óstii mei.

Allelúia, allelúia. T. Ibid., 35 Qui 5287 me mvénerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. Allelúia.

Post Scptuigcsimarn, omissis Allelúia et versu sequenti, ffaciiiif

Tractus       Prov. 8, 14,17 et 20-21

Meum est carnálium, et aequitas, 5288 mea est prudentia, mea est fortitudo. T. Ego diligentes me diligo: et qui mane vigilant ad me, invenient me. T. In viis iustítiae ambulo, in medio semitarum iudica. T. Ut ditem diligentes me, et thesauros

iTTj Sequentia sancti Evangelii secún- 5289 dum Lucam.        Luc 1, 26-33

In ulo témpore: Missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem GaKTjhr, cui nomen Nazareth, ad Virginem de-

Missae pro aliquibus locis (S. Petri Chanei Mart.)

[149]

sponsa tam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen Virginis María. Et ingressus Angelus ad eam, dixit: Ave, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Quae cum audisset, turbata est in sermone eius, et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait Angelus ei: Ne timeas, Mara, invenisti enim gratiam apud Deum: ecce concipies in útero, et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris eius: et regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis.

Ant. ad Opertorium Ierem. 18, 20 5298 Recordare, Virgo Mater, in conspectu Dei, ut loquaris pro nobis bona, et ut avertat indignationem suam a nobis. (T. P. Allelúia.)

Secreta

5291 Oanctffica, Domine, quaesumus, oblá-O ta libamina: et, beatae Dei Genetricis Maríae, Boni Consilii Matris, salu-bérrima intercessione, nobis salutaria fore concede. Per eundem Dóminum.

Pnefittk» de B. Maria Virg. Et te in festivitate.

5292 Antiphona ad Communionem

Regina mundi dignísstma, María, Virgo perpetua, intercede pro nostra pace et salute, quae genuisti Christum Dóminum Salvatorem omnium. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

5293 a diuvet nos, quaesumus, Domine, XJL gloriósae tuae Genetricis semperque Vfrginis Maríae, Matris Boni Consilii, intercéssio veneranda: ut, quos

5294

perpetuis cumulavit beneficiis; ea quae agenda sunt iugiter videre faciat, et ad implenda quae viderint convaléscere: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Die 28 aprilis

S. Petri Chanel Martyris

Ant. ad Introitum Isai. 69, 19

Mittam ex his qui salvati fuerint, ad gentes in mare, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam: et annuntiabunt gloriam meam gentibus. (T. P. Allelúia, allelúia) Ps. 96, 1 Dóminus regnavit, exsultet terra: laetentur ínsulae multae. T. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui beatum Petrum, Márty- 5295 rem tuum, ad praedkándum Eva tigillum f^mra inanmrt1 aAEttmM*^ flagranti caritate et invicta constantia de-corásti: da nobis, quaesumus; ut eius vestigiis inhaerentes, fidem quam profitemur, usque ad mortem teneamus. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli 5294 ad Colossenses. CoL 3,12-17

Fratres: Induite vos sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignh^átem, humilitatem, modestiam, patientiam: supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dóminus donavit vobis, ita et vos. Super ómnia autem haec, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in

[150]   Missae pro aliquibus locis (S. Ludovici Mariae Grignion de Montfort Conf.)

uno corpore: et grati estote. Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, ómnia in nomine Dómini Iesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per Iesum Christum Dóminum nostrum.

Tempore paschali:

5297 Allelúia, allelúia. V. Ps. 20, 3 Desiderium animae eius tribuisti ei, Domine, et voluntate labiorum eius non fraudásti eum. Allelúia. Isai. 24, 15-16 In insulis maris nomen Dómini, Dei Israel; a finibus terrae laudes audivimus, gloriam iusti. Allelúia.

•[ In Missis votivis extra tempus paschale dicitur

Graduale Isai. 42, 10 et 12

5298 Cantate Domino canticum novum, laus eius ab extremis terrae: qui descenditis in mare et plenitudo eius; ínsulae et habitatores earum. V. Ponent Domino gloriam, et laudes eius in insulis nuntiábunt.

5299 Allelúia, allelúia. V. Isai. 24, 15-16 In insulis maris nomen Dornini, Dei Israel; a finibus terrae laudes audivimus, gloriam iusti. Allelúia.

5300 j Sequentia sancti Evangelii secún-"JL" dum Matthaeum.   Mt. 16, 24-27

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Filius enim hominis venturus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuique secúndum opera eius.

Ant. ad Offertorium Isai. 52, 7

Quam pulchri pedes annuntiantis 5301 et praedicantis pacem: annuntiantis bonum,   praedicantis  salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus. (T. P. Alle-

lúia') Secreta

Haec hostia, Domine, quam in beáti 5302 Petri triumpho deferimus, corda nostra tui amoris igne iugiter inflammet; et ad promissa perseverántibus praemia disponat. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem Ps. 20, 4

Praevenisti eum in benedictionibus 5303 dulcedinis: posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. (T. P. Allelúia.) Postcommunio

angelorum pane nutriti et superna 5304 XJL dulcedine perfusi, te, Domine, suppliciter exorámus; ut, beáti Petri Martyris tui exemplo, discamus terrena cuncta despicere et amáre caeléstia. Per Dóminum.

Eodem die 28 aprilis S. Ludovici Mariae Grignion de Montfort Conf.

Ant. ad Introitum Isai. 52, 7

Quam pulchri super montes pe- 5305 des annuntiantis et praedicántis pacem, annuntiantis bo-prardiráwtis  salutem, dicentis

Sion: Regnabit Deus tuus. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 48, 2 Audite haec, omnes gentes: auribus percipite, omnes qui habitatis orbem. V. Glória Patri. Oratio

5306 T"Xeus, qui sanctum Ludovícum Ma-JLJ ríam regni unigeniti Filii tui praecónem eximium eíFecisti, et geminam per eum familiam religiosam in Ecclesia tua suscitasti: concede propitius; ut, ipsius monitis et exemplo, eidem dilecto Filio tuo, sub suávi iugo beatissimae Virginis et Matris eius, perenniter servire valeamus : Qui tecum.

5307 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli

ad Corinthios. 1 Cor. 1, 17-25

Fratres: Non misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur Crux Christi. Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam praedicatiónis salvos facere credentes. Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicámus Christum crucifixum: Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis, Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.

Tempore paschali:

Allelúia, allelúia. V. 1 Cor. 1, 23-24 5308 Nos autem praedicámus Christum crucifixum, Dei virtutem et Dei sapientiam. Allelúia. V. Eccli. 3, 5-6 Sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat Matrem suam: et in die orationis suae exaudietur. Allelúia.

*] In Missis votivis extra tempus paschale dicitur

Graduale Ps. 85, 9-10

Omnes gentes, quascumque fe- 5309 cisti, venient et adorabunt coram te, Domine; et glorificabunt nomen tuum. V. Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia: tu es Deus solus.

Allelúia, allelúia. V. 1 Cor. 1,23-24 5310 Nos autem praedicámus Christum crucifixum, Dei virtutem et Dei sapientiam. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. in, 1-3

Beatus vir, qui timet Dóminum: 5311 in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.       Io. 19, 25-27

In illo témpore: Stabant iuxta Crucem 5312 Iesu mater eius, et soror matris eius María Cléophae, et María Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.

[152]

Missae pro aliquibus locis (S. Iosephi Benedicti Cottolengo Conf.)

Ant. ad Offertorium     Ps. 115,16-17

5313 O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus et filius ancillae tuae: dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis. (T. P. Allelúia.)

Secreta

5314 yTúnera altari tuo, Domine, super-XV JL posita, sancto Ludovico Maria intercedente, propitius respice, ac nos quoque per beatissimam Virginem Mariam hostias tibi placentes efficere dignare. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem    Eccli. 3, 5-6

5315 Sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat Matrem suam, et in die orationis suae exaudietur. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

5316 /Gratia tua nos, Domine, non dere-vJT linquat: quae, sancto Ludovico María intercedente, et sacrae nos deditos faciat servituti, et tuam nobis, per Virginem Matrem, opem semper acquirat. Per Dóminum.

Die 29 aprilis

S. Iosephi Benedicti Cottolengo Confessoris

B Ant. ad Introitum        lerem. 17, 7-8 531"  w benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dóminus fiducia eius: et erit quasi lignum, quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas: et non timebit cum venerit aestus. (T. P. AHe lúia, allelúia.) Ps. 24, 1-2 Ad te, Dómi ne, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam. Y. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui in te confidentibus pa- 5318 térna largitate succúrris: beáti Iosephi Benedicti intercessione concede; ut, derelictis pauperibus servientes, promissa misericórdibus praemia consequamur. Per Dóminum.

Léctio libri Iob. Iob 29, 11-16, 18-20

In diebus illis: Assumens Iob pará- 5319 . bolam suam, dixit: Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi, eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adiutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Iustitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, iudicio meo. Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum, dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. Glória mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.

Tempore paschali:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 54, 23 Iacta 5320 super Dóminum curam tuam, et ipse te enutriet: non dabit in aetérnum fluctuationem iusto. Allelúia. V. Ps. 51, 10 Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in aetérnum: et in saeculum saeculi. Allelúia.

•f In Missis votivis extra tempus paschale dicitur

Graduale Isai. 58, 7

Frange esurienti panem tuum, et 5321 egenos vagósque induc in domum

Missae pro aliquibus locis (S. Iosephi Benedicti Cottolengo Conf.)

[153]

tuam: cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. V. Ibid., io Cum effuderis sitienti animam tuam, et animam afflictam repléveris, orietur in tenebris lux tua, et ténebrae tuae erunt sicut meridies.

5322 Allelúia, allelúia. V. Ps. 54, 23 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enutriet: non dabit in aetérnum fluctuationem iusto. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 33, 9-11

5323 Gustate et vidéte, quoniam suavis est Dóminus: beatus vir qui sperat in eo. V. Timete Dóminum, omnes Sancti eius: quoniam non est inopia timentibus eum. Y. Divites eguerunt, et esurierunt: inquirentes autem Dóminum non minuéntur omni bono.

iTjSequentia sancti Evangelii secún-r A.1 dum Matthaeum.   Mt. 25, 31-40

5324 Tn illo témpore: Dixit Iesus discipuli lis suis: Cum venerit Filius hominis in maiestáte sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae: et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis: et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: nudus, et cooperuístis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei iusti, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? quando autem te vídimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te? aut quando te vídimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? Et respondens Rex dicet illis: Amen dico vobis: quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.

Ant. ad Offertorium Ps. 40, 1 5325

Beatus qui intellegit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dóminus. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Domine Deus, qui beáto Iosepho 5326 Benedicto, divina celebranti mysteria, quod tractábat imitari tribuisti: eius precibus et meritis concede; ut nos quoque, immaculatam hostiam offerentes, holocaustum tibi acceptum effici mereamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem Mt. 25,40 et 34

Amen dico vobis: quod uni ex míni- 5327 mis meis fecistis, mihi fecistis: venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum ab initio saeculi. (T. P. Allelúia.) „

Postcommunio

Sit nobis, Domine, tui perceptio sa- 5328 craménti perenne subsidium: ut, intercedente beáto Iosepho Benedicto, misericordiae operibus insistentes, temporalibus foveam ur auxiliis, et sempiternis divitiis augeámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

[154]

Missae pro aliquibus locis

(In Inventione S. Crucis)

FESTA MAII Die 3 maii

In Inventione S. Crucis

5329 Ant. ad Introitum Gal. 6, 14

Nos autem gloriari oportet in Cruce Dómini nostri Iesu Christi: in quo est salus, vita et resurrectio nostra: per quem salvati et liberati sumus, allelúia, allelúia. Ps. 66, 2 Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri. V. Glória Patri. Oratio

5330 TP\eus, qui in praeclara salutíferae JlJ Crucis Inventione passionis tuae miracula suscitasti: concede; ut, vitalis ligni pretio, aetérnae vitae suffragia consequamur: Qui vivis et regnas.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Philippenses.      Philipp. 2, 5-11

5331 T^ratres: Hoc enim sentite in vobis, Jl quod et in Christo Iesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequálem Deo: sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum: et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: (hic genuflectitur) ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dóminus Iesus Christus in glória est Dei Patris.

5332 Allelúia, allelúia. V. Ps. 95, 10 Dicite in gentibus, quia Dóminus regnavit a ligno. Allelúia. V. Dulce lignum, dulces clavos, dulcia ferens pondera: quae sola fuisti digna sustinere Regem caelórum, et Dóminum. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. 3, 1-15

In illo témpore: Erat homo ex phari- 5333 saeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeórum. Hic venit ad Iesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Respondit Iesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Dicit ad eum Nicodemus: Quómodo potest homo na-sci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suae iterato introire, et renasci? Respondit Iesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu. Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quómodo possunt haec fieri? Respondit Iesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel, et haec ignoras? Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vídimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. Si terrena dixi vobis et non creditis: quómodo, si dixero vobis caeléstia, credetis? Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis, qui est in caelo. Et sicut Moyses exaltavit serpentem in desér-

Missae pro aliquibus locis (S. Ioannis Ap. et Ev. ante Portam Latinam) [155]

to; ita exaltari oportet Fílium hominis: ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

Ant. ad Offertorium   Ps. 117, 16 et 17

5334 Dextera Dómini fecit virtutem, dextera Dómini exaltavit me: non moriar, sed vivam, et narrabo opera Dómini, allelúia.

Secreta

5335 Oacrifícium, Domine, quod tibi im-O molámus, placatus intende: ut ab omni nos éruat bellorum nequitia, et per vexillum sanctae Crucis Filii tui, ad conteréndas potestatis advérsae insidias, nos in tuae protectionis securitate constituat. Per eundem Dóminum.

Praefatio de sancta Cruce.

Antiphona ad Communionem

5336 Per signum Crucis de inimicis nostris libera nos, Deus noster, allelúia.

Postcommunio

5337 TJ epléti alimonia caelesti et spiritali JLV poculo recreati, quaesumus, omnípotens Deus: ut ab hoste maligno de-féndas, quos per lignum sanctae Crucis Filii tui, arma iustítiae pro salute mundi, triumpháre iussisti. Per eundem Dóminum nostrum.

*] Pro votiva de sancta Cruce dicitur Missa Nos autem, quae habetur inter Missas votivas circa finem Missalis [61].

Die 6 maii

S. Ioannis Ap. et Ev. ante Portam Latinam

Ant. ad Introitum Ps. 63, 3

5338   W ^rotexísti me, Deus, a conventu malignantium, allelúia: a multitudine operantium iniquitatem, allelúia, allelúia. Ps. ibid., 2 Exaudi,

j\nz. a<

P Deus, orationem meam, cum deprecor: a timore inimici éripe animam meam. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui conspicis quia nos úndi- 5339 que mala nostra perturbant: praesta, quaesumus; ut beáti Ioannis Apostoli tui et Evangelístae intercéssio gloriosa nos protegat. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Sap. 5, 1-5

Stabunt iusti in magna constantia ad- 5340 versus eos, qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eórum. Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis, dicentes intra se, paeniténtiam agentes, et prae angustia spiritus gementes: Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabámus insaniam, et finem illorum sine honore: ecce quómodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 91, 13 Iu- 5341 stus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur. Allelúia. V. Osee 14, 6 Iustus germinabit sicut lilium: et florebit in aetérnum ante Dóminum. Allelúia.

LT j Sequentia sancti Evangelii secún-dum Matthaeum.   Mt. 20, 20-23

In illo témpore: Accessit ad Iesum 5342 mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans, et petens aliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. Respondens autem Iesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Dicunt ei: Possumus. Ait uns: CáK-quidem meum bibetis: sedere ad dexteram meam, vel sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus palatum est a Patre meo.

Ant. ad Opertorium Ps. 88, 6

Confitebuntur caeh mirabilta tua, Domine: et veritatem tuam in ecclesia sanctorum, allelúia, allelúia.

Secreta

Muneribus nostris, quaesumus, Domine, precibúsque susceptis: et caelestibus nos munda mysteriis, et clementer j-^ryrat*, Per Dóminum. Pneatio de Apostolis.

Ant. ad Communionem       Ps. 63, u 5345     Lavabitur iustus in Domino, et sperabit in eo: et laudabuntur omnes recti corde, allelúia, allelúia.

5343

5344

5347

5346 TJ efccti, Domine, pane caelesti: ad vi-JlV tam, quaesumus, nutríámur aeternam. Per Dúfninum.

*f Pro votiva de S. ut in festo, dic 27 oVfctubtis 25 uottc secreta

at in ora-

Eodem die 6 maii

S. Dominici Savio Conf.

Ant. aa u

H Ant ad Introitum Apoc 14,4-5

sequuntur Agnum quocumque ierit, primitiae Deo et Agno: sine macula enim sunt ante thronum Dei. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 118,1 Beáti quorum immaculata est via, qui ambulant in lege Dómini. T. Glória Patri.

Oratio

T^Veus, qui in sancto I>>mínico mi- 5348 JL/ labile adulescentibus pietatis ac puritatis exemplar dedisti: concede propitius; ut, eius intercessione et exemplo, casto corpore et mundo corde tibi servire valeamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Thessalonicenses.

1 Thess. 4,1-3 et 7 TJratres: Rogamus vos et obsecramus 5349 Jl in Domino Iesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quómodo oporteat vos ambulare et placere Deo, sic et ambuletis, ut abundetis magis. Scitis enim quae praecépta dederim vobis per Dóminum Iesum. Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra. Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.

Tempore paschali:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 20, 3 Desi- 5350 dérium cordis eius tribuisti ei, et petitionem labiorum eius non denegasti. Allelúia. Y. Ibid., 4 Benedictionibus faustis praevenisti eum, imposuisti capiti eius coronam de auro puro. Allelúia.

•[ In Missis votivis extra tempus pa- 5351

Graduale Ps. 118,100-101

Senibus intellegéntior sum, quia praecépta tua observo, y. Ab omni via mala cohibeo pedes meos, ut custodiam verba tua.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 20, 3 Desi- 5352 dérium cordis eius tribuisti ei, et petitionem labiorum eius non denegasti. Allelúia.

Missae pro aliquibus locis (B. M.

V. Reginae Sanctorum


O £[157]

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 118,9-11

5353 Quómodo puram servabit adulescens viam suam? Custodiendo verba tua. Y. Toto corde meo quaero te; ne síveris me aberrare a mandatis tuis. y. In corde meo recóndo eloquium tuum, ne peccem contra te.

5354 lT" j Sequentia sancti Evangelii secún-r L 1 dum Matthaeum.   Mt. n, 25-27

In illo témpore: Respondens Iesus, dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare.

Ant. ad Offertorium Ps. 99, 1-2

5355 Exsultate Domino, omnes terrae ; servite Domino cum laetítia; introite in conspectum eius cum exsultatione. (T. P. Allelúia.)

Secreta

5356 Oalutáris hostia, quam tibi offerimus, O Domine, mentes nostras attóllat; et seráphico nos inflammet ardore, quo sanctus Dominicus vehementer aestuá-vit. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem    Gen. 27, 27

5357 Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dóminus. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

5358 i ^vivína mensa refectis, tuam in no-JL>r bis, quaesumus, Domine, réfove gratiam: ut, beáti Doniínici vestigia secuti, et viriliter aggrediámur sanctitatis viam, et »«*«**»»« fratrum ad portum salutis perducere valeamus. Per Dóminum nostrum.

Die 8 maii

B. Maríae Virginis Reginae Sanctorum omnium et Matris pulchrae dilectionis

Antiphona ad Introitum "Y^gredímini et vidéte, filiae Sion, 5359

Reginam vestram, quam lau-Jmmmmw dant astra matutina: cuius pulchritudinem sol et luna mirantur, et iubilant omnes filii Dei. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 83, 2-3 Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum ! concupiscit et deficit anima mea in atria Dómini. T. Glória Patri.

Oratio

TTXeus, qui beatissimam Virginem 5369 a. J Mariam, omnium Sanctorum Reginam et Matrem pulchrae dilectionis, nos venerari tribuisti: concede propitius; ut, ipsa protegente, te in omnibus et super ómnia diligamus in terris, et Sanctorum tuorum felici consortio perfruamur in caelis. Per Dominum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 24, 22-31

Ego quasi terebinthus extendi ramos 5361 meos, et rami mei honoris et grátiae. Ego quasi viris fructincávi suavitatem odoris: et flores mei, fructus honoris et honestatis. Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei. In me gratia omnis viae et veritatis: in me omnis spes vitae et virtutis. Transite ad me, omnes qui con-

[158]      Missae pro aliquibus locis (B. M. V. Reginae Sanctorum omnium)

cupíscitis me, et a generationibus meis implemini. Spiritus enim meus super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum. Memória mea in generationes saeculorum. Qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient. Qui audit me, non confundetur: et qui operantur in me, non peccabunt. Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt. Tempore paschali:

5362 Allelúia, allelúia. V. Cant. 2,14 Ostende mihi fáciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. Allelúia. V. Ibid., 4, n Favus distillans lábia tua, mel et lac sub lingua tua, et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. Allelúia.

*] In Missis votivis extra tempus paschale dicitur

Graduale 1 Mach. 6,14-15

5363 Praepósuit eam Dóminus super universum regnum suum, et dedit ei diadema, ut fílium suum nutriret, et regnaret. V. Eccli. 45, 14 Corona áurea super caput eius, expressa signo sanctitatis, glória honoris, et opus fortitudinis.

5364 Allelúia, allelúia. V. Cant. 5,1 ; 4,11 Veni, Regina nostra, veni, Domina, in hortum tuum. Odor vestimentorum tuorum super ómnia aromata. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Cant. 5, 1 ; 4, n

5365 Veni, Regina nostra, veni, Dottrina, in hortum tuum. V. Favus distillans lábia tua, mel et lac sub lingua tua. V. Et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.       Io. 19, 25-27

In illo témpore: Stabant iuxta Crucem 5366 Iesu mater eius, et soror matris eius Maria Cléophae, et María Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce filius tuus. Deínde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.

*] In Missis votivis post Septuagesimam, in fine sequentis antiphonae Allelúia omittitur.

Ant. ad Offertorium Prov. 9, 4-5

Si quis est parvulus, veniat ad me, et 5367 insipientibus locuta est: Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis, allelúia.

Secreta

Laudis tibi, Domine, hostias immola- 5368 / mus, de Genetricis Filii tui glória laetántes: cuius suffulti praesídio, et praesentibus éxui malis confidimus, et futuris. Per eundem Dóminum.

Praefatio de B. Maria Virg. Et te in festivitate.

Antiphona ad Communionem 5369 Regina mundi digníssima, María Virgo perpetua, intercede pro nostra pace et salute, quae genuisti Christum Dóminum Salvatorem omnium. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Caeléstibus pasti deliciis, te súppli- 5370 ces deprecámur, Domine Deus noster: ut, sicut nobis in beatissima Filii tui Genetrice tutelam et praesídium constituisti; ita eius solémnia celebrántibus aetérnae glóriae coronam retríbuas. Per eundem Dóminum.

Eodem die 8 maii

Beatae Mariae Virginis omnium gratiarum Mediatricis

5371 Ant. ad Introitum Hebr. 4, 16

A deámus cum fiducia ad thronum Ámm\ grátiae, ut misericordiam con-JL JL sequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 120, 1 Levavi oculos meos in montes: unde veniet auxilium mihi.

V. Glória Patri.

Oratio

5372 TP\ómine Iesu Christe, noster apud JlJ Patrem mediator, qui beatissimam Virginem, Matrem tuam, matrem quoque nostram et apud te mediatricem constituere dignatus es: concede propitius; ut, quisquis ad te beneficia petiturus accesserit, cuncta se per eam impetrasse laetétur: Qui vivis et regnas cum eodem Deo Patre in unitate.

Léctio Isaiae Prophetae. Isai. 55, 1-3 et 5

5373 /'"Xmnes sitientes, venite ad aquas: et \*J qui non habetis argentum, properate, émite et comedite: venite, émite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. Inclinate aurem vestram, et venite ad .me: audite, et vivet anima vestra. Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis: et gentes, quae te non cognoverunt, ad te current propter Dóminum Deum tuum, et Sanctum Israel, quia glorificavit te.

Tempore autem paschali:

Allelúia, allelúia. V. Isai. 60, 4 Leva 5374 in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Allelúia. V. Filii tui de longe venient, et filiae tuae de latere surgent. Allelúia.

*] In Missis votivis extra tempus paschale dicitur

Graduale Eccli. 24, 25-26

In me gratia omnis viae et veritá- 5375 tis, in me omnis spes vitae et virtutis. V. Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini.

Allelúia, allelúia. V. Salve, Mater 5376 misericordiae, Mater spei et grátiae, o María. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Apoc. 22, 16-17

Ego sum radix et genus David, 5377 stella splendida et matutina. V. Et spiritus et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. V. Et qui sitit, veniat; et qui vult, accipiat aquam vitae gratis.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.       Io. 19, 25-27

In illo témpore: Stabant iuxta Crucem 5378 Iesu mater eius et soror matris eius María Cléophae, et María Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.

[160]       Missae pro aliquibus locis (B. Mariae Virg. D. N. a S. Corde Iesu)

Ant. ad Offertorium       lerem. i&, 20

5379 Recordare, Virgo Mater, in conspectu Dei, ut loquaris pro nobis bona, et ut avertat indignationem suam a no-bis. (T. P. Allelúia.)

Secreta

5380 "\AEatría tuae ac mediatricis nostrae JLVJL precibus, Domine, quaesumus: haec hostiarum oblatio nosmetipsos, tua gratia largiente, tibi perficiat munus aeternum: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in mutare.

de B. Maria Virg. Et te in fc-

AnL ad Communionem Esther 15,17

5381 Valde mirabilis es, o Maria, et facies tua plena est gratiarum. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

5382 O ubveniat nobis, Domine, beatae MaO ríae Matris tuae ac nostrae mediatricis oratio: ut per haec sacrosancta commercia, tua gratia largiente, ad redemptionis aeternae proficiámus augmentum: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Eodem die 8 maii

Beatae Maríae Vkginis D. N. a S. Corde Iesu

Ant. ad Introitum Ps. 9, 3 et n

5383 "TTaetábor et exsultabo in te: sperent

I in te qui noverunt nomen tuum, Mmmmff quoniam non derelinquis quaeréntes te. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 2 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo: narrabo ómnia mirabilia tua. T. Glória Patri.

Oratio

Domine Iesu Christe, qui, beata 5384 Maria Virgine intercedente, in nos divitias Cordis tui clignáris effundere: concede, quaesumus; ut, quod in eiusdem Virginis veneratione depósci-mus, te propitiante consequi mereamur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre m unitate.

Léctio libri Sapientiae. EccH. 24, 23-31

Ego quasi viris fructificávi suavitá- 5385 tem odoris: et flores mei, fructus honoris et honestatis. Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei. In me gratia omnis viae et veritatis, in me omnis spes vitae et virtutis. Transite ad mc, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis tfwpléwiiin. Spiritus ***iim meus super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum. Memória mea in generationes saeculorum. Qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient. Qui audit me, non confundetur: et qui operantur in me, non peccabunt. Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt. Tempore paschali:

Allelúia, allelúia. Y. Virga Iesse flo- 5386 ruit: Virgo Deum et hominem genuit: pacem Deus reddidit, in se reconcilians ima summis. Allelúia. T. Luc. 1, 28 Ave, Maria, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Alleluia.

"f In Missis votivis extra tempus paschale dicítwr

Graduale

Benedicta et venerabilis es, Virgo 5387 Maria: quae sine tactu pudóris in-

Missas pro aliquibus locis (B. Maria: Virg. D. N. a S. Corde Iesu)

[161]

vénta es mater Salvatoris. Y. Virgo Dei Genetrix, quem totus non capit orbis, in tua sc clausit viscera factus homo.

5388 Allelúia, allelúia. Y. Virga Iesse floruit: Virgo Deum et hominem genuit: pacem Deus reddidit, in se reconcilians ima summis. Allelúia.

Post Sc ptiiageaaaiatn, omissis Allelúia et verso sequenti, dicitur

Tractus Luc i, 46-50

5389 Magnificat ántm* mea Dóminum: et cxnltávit spiritus meus in Deo salutari meo. Y. Quia respexit humilitatem ancilla* suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Y. Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen eius. Y. Et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum.

5390 íSJ'j Sequentia sancti Evangelii secún-r L 1 dum Ioannem. Io. 2, 1-11

In ulo témpore: Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae: et erat mater Iesu ibi. Vocatus est autem et Iesus, et discipuli eius ad nuptias. Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: Vinum non habent. Et dicit ei Iesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Dicit mater eius ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite. Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. Dicit eis Iesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. Et dicit eis Iesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui háoserant aquam: vocat sponsum architriclinus, et dicit ei: Omms homo j» innuit bonum vinum ponit: et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae: et mttttVariSifir gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius. Ant. ad Offertorium       lerem. 18, 20

Recordare, Virgo Mater Dei, dum 5391 steteris in conspectu Dómini, ut loquaris pro nobis bona. (T. P. Allelúia.) Secreta

Intercéssio, quaesumus, Domine, beá- 5392 tae Maríae semper Virginis munera nostra comméndet: nosque in eius veneratione sacratissimo unigeniti Filii tui Cordi reddat acceptus: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praetio de B. Maria Virg. Et te in festivitate.

Ant. ad Communionem   Ecrfí. 24, 25 5393

In me gratia omnis viae et veritatis, in me omnis spes vitae et virtutis. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Cognoscimus, Domine Iesu, tuae 5394 circa nos dementiae largitatem: et ídeo, beata María Virgine apud Cor tuum intercedente, nduoáhus exorámus; ut, quos pascere non désmis immerito^ et digne tibi servire perficias et donis uberióribus prosequáris: Qui vivis et regnas cum Deo Patre.

Eodem die 8 maii In Apparitione S. Michaëlis Archangeli

Missa Benedícite, ut in Missali, die aa 5394A septembris 670 j Credo dicitur taurum si fe simu cclehcatnr gradu I classis.

Die 15 maii S. Isidori Agricolae, Conf.

Ant. ad Introitum Ps. 91, 13-14

5395 "Yustus ut palma florebit: sicut ce-

I drus Libani multiplicabitur: plan-JL tátus in domo Dómini: in atriis domus Dei nostri. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Glória Patri.

Oratio

5396 T"Xa nobis, quaesumus, misericors jLJ Deus: beáto Isidóro agricola Confessóre tuo intercedente, superbe non sapere; sed, eius meritis et exemplis, placita tibi semper humilitate deser-víre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Iacobi Apostoli. Iac. 5, 7-8, 11 et 16-18

5397 TJatiéntes estote, fratres, usque ad ad-JL ventum Dómini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. Patientes ígitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Dómini appropinquavit. Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt. Sufferentiam Iob audistis, et finem Dómini vidistis, quoniam misericors Dóminus est et miserator. Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut sal-vémini: multum enim valet deprecatio iusti assidua. Elías homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres et menses sex. Et rursum oravit: et caelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. Tempore paschali:

Allelúia, allelúia. V. Ps. iii, i Beá- 5398 tus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. Allelúia. V. Osee 14, 6 Iustus germinabit sicut lilium: et florebit in aetérnum ante Dóminum. Allelúia.

Extra tempus paschale: Graduale Ps. 36, 30-31

Os iusti meditabitur sapientiam, et 5399 lingua eius loquetur iudicium. V. Lex Dei eius in corde ipsius: et non sup-plantabúntur gressus eius.

Allelúia, allelúia. V. Ps. iii, i Beá- 5400 tus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. Allelúia.

In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. iii, 1-3

Beatus vir, qui timet Dóminum: 5401 in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Sequentia sancti Evangelii secún- 5402 dum Ioannem. Io. 15, 1-7

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Ego sum vitis vera: et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum: et omnem, qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locútus sum vobis. Manete in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a se-

Missae pro aliquibus locis (S.

Ioannis Nepomuceni Mart.)

[163]

metípso, nisi manserit in vite: sic nec vos, nisi in me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potestis facere. Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint: quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.

Ant. ad Offertorium Ps. 20, 2-3

5403 In virtute tua, Domine, laetábitur iustus, et super salutare tuum exsultabit vehementer: desiderium animae eius tribuisti ei. (T. P. Allelúia.)

Secreta

5404 TJropitiáre, Domine, supplicationibus JL nostris, et has populi tui oblationes benignus assume: ut, intercedente beáto Isidóro Confessóre tuo, quod fideliter petimus, efficaciter consequamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.

5405 Antiphona ad Communionem Matth. 19, 28 et 29 Amen dico vobis: quod vos, qui reliquistis ómnia et secuti estis me, centuplum accipietis, et vitam aeternam possidebitis. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

5406 O it nobis, Domine, reparatio mentis O et corporis caeléste mysterium: et praesta; ut, cuius exséquimur cultum, intercedente sancto Isidóro Confessóre tuo, sentiamus effectum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 16 maii S. Ioannis Nepomuceni Mart. Ant. ad Introitum Eccli. 51, 30

edit mihi Dóminus linguam 5407 mercedem meam: et in ipsa laudabo eum. (T. P. Allelúia,

allelúia.) Ps. 38, 2 Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui ob invíctum beáti Ioán- 5408 nis sacramentale silentium nova Ecclesiam tuam martyrii corona de-corásti: da; ut, eius exemplo et intercessione, ori nostro custodiam ponentes, beátis, qui lingua non sunt lapsi, annumerémur. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 21, 26-31

Stultus a fenestra respiciet in domum: 5409 vir autem eruditus foris stabit. Stultitia hominis auscultare per ostium: et prudens gravabitur contumelia. Lábia imprudentium stulta narrabunt: verba autem prudentium statera ponderabuntur. In ore fatuorum cor illorum: et in corde sapientium os illorum. Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam. Susurro coinquinabit animam suam, et in omnibus odietur: et qui cum eo manserit, odiosus erit: tacitus et sensatus honorabitur. Tempore paschali:

Allelúia, allelúia. V. Eccli. 25,11 Beá- 5410 tus, qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se. Allelúia. V. Prov. 10, 31 Lingua pravorum peribit: lingua autem sapientium est sanitas. Allelúia.

Extra tempus paschale: Graduale Prov. ii, 13

5411 Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana: qui autem fidélis est animi, edat. Y Ps. 14, 1 et 3 Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui non egit dolum in lingua sua: nec fecit proximo suo malum.

5412 Alldúia, alldúia. T. Eccli. 25,11 Beatus, qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit inclignis se. Alldúia.

*] In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Iac 1, 26; 3, 2 et 7-8

5413 Si quis putat se religiosum esse, non refrénans linguam suam, sed seducens cor suum, huius vana est religio. T. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Y. Omnis enim natura bestiarum domántur, et domita sunt a natura humana: linguam autem nullus hominum domare potest.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum. Mt. u, 2-10 5414 Tn illo témpore: Cum audisset Ioán-JL nes in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? Et respondens Iesus, ait illis : Euntes renuntiate Ioanni, quae audistis et vidistis. Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me. Illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. Hic est enim, de quo scriptum est: Ecce ego mitto Angdum meum ante faciem tuam, qui praeparábit viam tuam ante te.

Ant. ad Offertorium Eccli. 42,1

Non duplices sermonem de revela- 5415 tióne sermonis absconditi, et eris vere sine oenfusióne: et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. (T. P.

AM6i^ Secreta

Haec tua, Domine, sacra mysteria 5416 illum in nobis, quaesumus, ignem accéndant: quo inclitus Martyr et Sacerdos tuus Ioannes, ea peragendo, flagrábat. Per Dominum.

Ant. ad Communionem      Isai. 6, 6-7

Volavit ad me unus de Seraphim: et 5417 in manu eius calculus, quem túlerat de altari, et tetigit os meum. (T. P. Allelúia.) Postcommunio

Fragilitatem nostram, Domine, cae- 5418 léstis haec mensa fortium pane confirmet: qui beáti Martyris et Sacerdotis tui Ioannis tentátam contra honorem sacramenti constantiam, iugiter áluit ad victoriam. Per Dóminum.

Die 22 maii

S. Ritae de Cassia Vid.

Ant. ad Introitum      Ps. 117, 19 et 22 A perite mihi portas iustítiae, in- 5419 / %    gressus in eas confitebor Dó-JL  JL mino: lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in

Missae pro aliquibus locis

(S. Ritae de Cassia Viduae)

[165]

caput anguli. (T. P. ARelúia, allelúia.) Ps. ibid., i Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. T. Glória Patri.

Oratio

5429 TXeus, qui sanctx Ritae tantam grá-1L/ tiam conferre dignatus es, ut inimicos diligeret et in corde ac fronte caritatis et passionis tuae signa portaret: da nobis, quaesumus, eius intercessione et rnérrtis; inimicis nostris sic parcere et passionis tuae dolores contemplari, ut promissa mitibus ac lugentibus praemia consequamur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre.

Léctio libri Sapientiae. Cant. 2, 1-13 5421 TJgo nos campi, et filium convallium. C Sicut lilium inter spinas, sic arnica mea inter filias. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra 31ms, quem desideraveram, sedi: et fructus eius dulcis gutturi meo. Introduxit me in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem. Fulcite me Auribus, stipate me malis: quia amore langueo. Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexábitur me. Adiuro vos, filiae Ierusalem, per capreas cervósque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. Vox dilecti mei, ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles: similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. En dilectus meus loquitur mihi: Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. Iam enim hiems transiit, imber abiit, et recessit. Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra: ficus protulit grossos suos: vineae florentes dederunt odorem suum. Surge, arnica mea, speciosa mea, et veni.

Tempore paschali:

Allelúia, allelúia. V. Eccli. 24,18 Qua- 5422 si palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosae in Iericho. Allelúia. T. Ibid., 20 Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi: quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris. Allelúia.

Extra tempus paschale: Graduale Ps. 117, 6

Dóminus mihi adiutor: non timebo 5423 quid faciat mihi homo. Y. Ps. 115,16-17 Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Dómini invocabo.

Allelúia, alleluia. T. Ibid., 18-19 5424 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius: in atriis domus Dómini, in medio tui, Ierusalem. Allelúia.

*] In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus

Veni, Sponsa Christi, accipe coró- 5425 nam, quam tibi Dóminus praeparávit in aetérnum. T. Ps. 44, 8 et 5 Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. T. Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna.

[166]

Missae pro aliquibus locis (S. Ioannis Baptistae de Rossi Conf.)

i^T j Sequentia sancti Evangelii secundi? dum Matthaeum.   Mt. 13, 44-52

5426 Tn illo témpore: Dixit Iesus discipulis JL suis parabolam hanc: Simile est regnum caelórum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Iterum simile est regnum caelórum homini negotiatori, quaerénti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit ómnia quae habuit, et emit eam. Iterum simile est regnum caelórum sagénae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus litus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. Intellexistis haec ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelórum similis est homini pa-trifamílias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

Ant. ad Offertorium       Gen. 40, 9-10

5427 Videbam coram me vitem, in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere. (T. P. Allelúia.)

Secreta

5428 /^lorda nostra, quaesumus, Domine,

sanctae Ritae meritis, superni doloris spina confíge: ut, a peccatis omnibus tua gratia liberati, sacrificare tibi hostiam laudis pura mente valeamus. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem        Ps. 20, 4

Praevenísti eam, Domine, in bene- 5429 dictiónibus dulcedinis: posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Caeléstibus, Domine, pasti deliciis, 5430 supplices te rogamus: ut, intercedente sancta Rita, caritatis et passionis tuae in mentibus nostris signa feramus, et perpétuae pacis fructu iugiter perfruamur: Qui vivis et regnas.

Die 23 maii

S. Ioannis Baptistae de Rossi Confessoris

Ant. ad Introitum Deut. 15, n

Praecípio tibi ut aperias manum 5431 fratri tuo egéno et pauperi, qui tecum versatur in terra. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 40, 2 Beatus, qui intellegit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dóminus. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui sanctum Ioannem Bapti- 5432 stam Confessórem tuum in evangelizandis pauperibus caritate et patientia decorásti: concede, quaesumus; ut, cuius pia merita veneramur, virtutum quoque imitemur exempla. Per Dóminum nostrum.

Léctio libri Iob. Iob 29, 1 et 8-18

In diebus illis: Addidit Iob, assumens 5433 parabolam suam, et dixit: Videbant me iuvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant. Principes cessabant loqui, et digitum superponé-

Missae pro aliquibus locis (S. Ioannis Baptistae de Rossi Conf.)

[167]

bant ori suo. Vocem suam cohibebant duces, et lingua eórum gutturi suo adhaerébat. Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi: eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum, cui non esset adiutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Iustitia indutus sum: et vestivi me, sicut vestimento et diademate, iudicio meo. Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum: et causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam. Conterebam mo-las iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.

Tempore paschali:

5434 Allelúia, allelúia. V. Ps. 73, 21 Ne avertatur humilis factus confusus: pauper et inops laudabunt nomen tuum. Allelúia. V. Prov. 31, 20 Manum suam aperuit ínopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Allelúia.

Extra tempus paschale: Graduale Eccli. 4, 1

l>4)5 Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere. V. Ibid., 7, 39 Non te pigeat visitare infirmum: ex his enim in dilectione firmaberis.

5436 Allelúia, allelúia. V. Isai. 58, 7 Frange esurienti panem tuum, et egenos vagósque induc in domum tuam: cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Allelúia.

*] In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. iii, 1-3 5437

Beatus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Sequentia sancti Evangelii secún- 5438 dum Matthaeum.   Mt. 25, 31-40

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Cum venerit Filius hominis in maiestáte sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae: et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis: et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: nudus, et cooperuístis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei iusti, dicentes: Domine, quando te vídimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? quando autem te vídimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te? aut quando te vídimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? Et respondens Rex, dicet illis: Amen dico vobis: quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.

Ant. ad Offertorium Iac. 1, 27 5439

Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: Visitare [168]     Missae pro aliquibus locis (B. M.

V. titulo Auxilium OEristianorum)

pupillos et viduas in tribulatione eórum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo. (T. P. Allelúia.)

Secreta

5449 /^Vblátum tibi munus, quaesumus, Domine, in odorem suavitatis ascendat: et, sancto Ioanne Baptista Confessóre tuo intercedente, nos corpore et mente purificet. Per Dóminum.

Antiphona ad Communionem

5441 2 Tim. 2, 24-25 Servum autem Dómini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, dodbilem, patientem, cum modestia corripientem eos, qui resistunt veritati. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

5442 /^belestis, Domine, participatio sa-^mmS craménti, sancti Ioannis Baptistae Confessoris tui sunragántibus meritis, fideles tuos mundet et múniat: ac bonis operibus iugiter praestet esse intentas. Per Dóminum.

Die 24 maii

Beatae Maríae Virginis

titulo

Auxilium Christianorum

Missa Salve, de Communi festorum B. Maríae Virg. [41], praeter orationes sequentes:

Oratio P

5443 /^Vmnípotens et misericors Deus, qui

ad defensionem populi christiani in beatissima Virgine Maria perpetuum auxilium mirabiliter constituisti: concede propitius; ut, tali praesidio muniti certántes in vita, victoriam de hoste maligno consequi valeamus in morte. Per Dóminum.

Secreta P T^ro religionis christianae triumpho 5444 XT hostias placatiónis tibi, Domine, immolámus: quae ut nobis proficiant, opem auxfliátrix Virgo praestet; per quam talis perfecta est victoria. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio de B. Maria Virg. Et te in festivitate.

Postcommunio P Adesto, Domine, populis, qui par- 5445 XjL ticipatióne Corporis et Sanguinis tui reiciuntur: ut, sanctissima tua Genetrice auxiliante, ab omni malo et periculo tiberéntur, et in omni opere bono custodiantur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Die 30 maii

S. Ferdinandi Regis, Conf.

Missa Iustus, de Communi Confessoris non Pontificis IT loco [25], praeter orationem

Oratio P

Deus, qui beáto Confessóri tuo 5446 Ferdinándo proeliari proelia tua et fidei inimicos superare dedisti: concede; ut, eius nos intercessione muniti, ab hostibus mentis et corporis liberemur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta C TJraesta nobis, quaesumus, omnípo- 5447 JL tens Deus: ut nostrae humilitatis oblatio, et pro tuorum tibi grata sit honore Sanctorum, et nos corpore pariter et mente purificet. Per Dóminum nostrum.

Missae pro aliquibus locis

(S. Ioanne de Are Virg.) [169]

Postcommunio C

5448 /^Nuaesumus, omnípotens Deus: ut, \*m qui caelestia alimenta percepimus, intercedente beáto Ferdinándo Confessóre tuo, per haec contra ómnia adversa muniámur. Per Dóminum.

Eodem die 30 maii

S. Ioannae de Are Virg.

Ant. ad Introitum      Exodi 15,1 et 2

5449 s ^antémus Domino: gloriose enim i        magnificatus est. Fortitudo mea

et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salutem. (T. P. Alleluia, allelúia.) Ps. 97, 1 Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. V. Glória Patri.

Oratio

5450 TPVeus, qui beatam Ioánnam Vírgi-JL/ nem ad fidem ac patriam tuendam mirabiliter suscitasti: da, quaesumus, eius intercessione; ut Ecclesia tua, hostium superatis insidiis, perpetua pace fruatur. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Sap. 8, 9-15

5451 T^ropósui sapientiam adducere mihi 1 ad convivendum: sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et taedii mei. Habebo, propter hanc, claritatem ad turbas, et honorem apud seniores iuvenis: et acutus inveniar in iudicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me: tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent. Praeterea habebo, per hanc, immortalitatem: et memoriam aeternam his, qui post me futuri sunt, relinquam. Disponam populos: et nationes mihi erunt subditae. Timebunt me audientes reges horrendi: in multitudine videbor bonus, et in bello fortis. Tempore paschali:

Allelúia, allelúia. T. Iudith 15, 11 5452 Fecisti viriliter, et confortátum est cor tuum: manus Dómini confortavit te, et ídeo eris benedicta in aeternum. Allelúia. Y. Ibid., 8, 29 Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum. Allelúia.

Extra tempus paschale: Graduale Iudic 5, 8-11

Nova bella elegit Dóminus, et por- 5453 fas hostium ipse subvertit. T. Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, ibi narréntur iustítiae Dómini, et clementia eius in fortes Israel.

Allelúia, allelúia. Y. Iudith 13, 17-18 5454 Laudate Dóminum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se, et in me ancilla sua adimplevit misericordiam suam, quam promísit domui Israel. Allelúia.

*] in Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Iudith 6, 15

Benedictus es, Domine, qui non 5455 derelínquis praesuméntes de te: et praesuméntes de se, et de sua virtute gloriantes, hnmiltas. T. 2 Machab. 1, 5 Exaudivit Dóminus orationem puéllae suae, qua oravit pro nobis, ut reoencihétur nobiscum Deus. T. Iudith 15, 11; 8, 29 Fecisti viriliter, et confortátum est cor tuum: manus Dómini confortavit te, et ídeo

[170]       Missae pro aliquibus locis (B. Mariae Virg. Reginae Apostolorum)

eris benedicta in aetérnum. V. Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum.

5456 l"T" j Sequentia sancti Evangelii secún-r X 1 dum Matthaeum.   Mt. 16, 24-27

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Filius enim hominis venturus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuique secúndum opera eius.

5457 Ant. ad Offertorium       Iudith 15, 10

Benedixerunt eam omnes una voce, dicentes: Tu glória Ierusalem, tu laetítia Israel, tu honorificéntia populi nostri. (T. P. Allelúia.)

Secreta

5458 T Taec hostia salutaris, Domine, illam -L JL nobis in rebus arduis conferat fortitudinem, cuius beata Ioanna, sub tanta discríminum varietate, tam insignia praebuit exempla: ut, ad inimicos repelléndos, etiam belli pericula subire non dubitáverit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

5459 Ant. ad Communionem Ps. 22, 4

Si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es, Domine Iesu. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Caelesti pane reféctos, qui toties beá- 5460 tam Ioánnam áluit ad victoriam: praesta, quaesumus, omnípotens Deus; ut hoc salutis alimentum de inimicis nostris victores nos efficiat. Per Dóminum nostrum.

Sabbato post Ascensionem

Beatae Mariae Virginis Reginae Apostolorum

Ant. ad Introitum Ps. 86, 1-3

Fundamenta eius in montibus sane- 5461 tis: diligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernacula Iacob. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 133,1 Ecce nunc benedícite Dóminum, omnes servi Dómini: qui statis in domo Dómini, in atriis domus Dei nostri. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui Apostolis tuis, cum Ma- 5462 ría Matre Iesu unanimiter orantibus, Sanctum dedisti Spiritum: da nobis ; ut, eadem Matre nostra et Apostolorum Regina protegente, maiestati tuae fideliter servire et nominis tui gloriam verbo et exemplo diffundere valeamus. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Léctio Actuum Apostolorum. Act. 1, 1-14

Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere usque in diem, qua, praecípiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus

5463

Missae pro aliquibus locis (B. Mariae Virg. Reginae Apostolorum)

[171]

est: quibus et praebuit seípsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. Et convescens, praecepit eis ab Ierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum: quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies. Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in témpore hoc restitues regnum Israel? Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate: sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae. Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eórum. Cumque intuerentur in caelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in caelum. Tunc reversi sunt Ierosólymam a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem, sabbati habens iter. Et cum introissent in cenaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus et Ioannes, Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Iacobus Alphaei et Simon Zelotes, et Iudas Iacobi. Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et María matre Iesu, et fratribus eius.

Tempore paschali:

Allelúia, allelúia. V. Virga Iesse flo- 5464 ruit: Virgo Deum et hominem genuit: pacem Deus reddidit, in se reconcilians ima summis. Allelúia. V. Iudith 13, 17-18 Laudate Dóminum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se: et in me ancilla sua adimplevit misericordiam suam, quam promísit domui Israel: et interfecit in manu mea hostem populi sui. Allelúia.

In Missis votivis extra tempus paschale dicitur

Graduale

Porta caeli et stella maris es, Virgo 5465 María, Regis aeterni Mater ac Regina nostra. V. Gratos nos redde Filio tuo: quia omnis virtus et decor et glória ex te resplendet.

Allelúia, allelúia. V. Virga Iesse 5466 floruit: Virgo Deum et hominem genuit: pacem Deus reddidit, in se reconcilians ima summis. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus

Sub tuum praesídium confugimus 5467 sancta Dei Genetrix. V. Suscipe nos, Mater nostra, Regina nostra: roga Fílium tuum, Dóminum messis, ut mittat operarios in messem suam. V. Ut confiteantur illi populi omnes, ac beatam te dicant omnes generationes. V. Tu véniae vena, tu grátiae mater, tu spes mundi, exaudi nos clamantes ad te.

í^Tj Sequentia sancti Evangelii secún- 5468 dum Ioannem.       Io. 19, 25-27

In illo témpore: Stabant iuxta Crucem Iesu mater eius, et soror matris eius María Cléophae, et María Magdalene.

[172]      Missae pro aliquibus locis (S. Antonii de Padua Conf. et Eccl. Doct.)

Cum vidisset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce filius tuus. Deínde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.

Ant. ad Offertorium   Iudic. 5, 3 et 7-8

5469 Ego sum, ego sum quae Domino canam, psallam Domino Deo Israel. Cessaverunt fortes in Israel, et quieverunt: donec surgeret mater in Israel. Nova bella elegit Dóminus, et portas hostium ipse subvertit. (T. P. Allelúia.)

Secreta

5470 rT^uaj Domine, propitiatióne, et beá-

JL tae Maríae semper Virginis intercessione, haec nostra obtineat oblatio: ut Ecclesia tua fidelium numero crescat, et iugiter fulgeat varietate virtutum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio de B. Maria Virg. Et te in festivitate.

5471 Antiphona ad Communionem Beata Mater et intacta Virgo, gloriosa Regina mundi, intercede pro nobis ad Dóminum: tu enim glória Ierusalem, tu laetítia Israel, tu honorificéntia populi nostri. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

5472 Oumptis, Domine, salutis nostrae sub-O sídiis: da nobis, quaesumus, beatae Maríae semper Virginis ac Reginae Apostolorum patrocinio, perseverántem in tua voluntate famulátum; ut Ecclesia tua novis semper proficiat incrementis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

FESTA IUNII Die 9 iunii

B. Maríae Virg. Matris Grátiae

Missa Vultum tuum, ut in festo Ssmi Nominis Mariae, die 12 septembris 653, praeter orationem sequentem:

Oratio

Deus, qui humano generi beatae 5473 Maríae virginitate fecunda repara-tiónis gratiam contulísti: concede; ut, quam grátiae Matrem appellamus in terris, eius felici consortio perenniter perfruamur in caelis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 13 iunii S. Antonii de Padua Conf. et Eccl. Doct.

Ant. ad Introitum Eccli. 15, 5

In medio Ecclésiae aperuit os eius: 5474 et implevit eum Dóminus spiritu . sapientiae et intellectus: stolam glóriae induit eum. Ps. 91, 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Glória Patri.

Oratio

Ecclesiam tuam, Deus, beáti Antó- 5475 nii Confessoris tui atque Doctoris solemnitas votiva laetíficet: ut spiritualibus semper muniatur auxiliis, et gaudiis perfrui mereatur aetérnis. Per Dóminum nostrum.

Léctio libri Sapientiae. Sap. 7, 7-15

Optavi, et datus est mihi sensus ; et 5476 invocavi, et venit in me spiritus sapientiae; et praepósui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in

Missae pro aliquibus locis (S. Antonii de Padua Conf. et Eccl. Doct.) [173]

comparatione illius. Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam Iutum aestimábitur argentum in conspectu illius. Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inexstinguibile est lumen illius. Venerunt autem mihi ómnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius; et laetátus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est. Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. Infinitus enim thesaurus est hominibus; quo qui usi sunt, partícipes facti sunt amicítiae Dei, propter disciplinae dona commendati. Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et praesúmere digna horum quae mihi dantur, quoniam ipse sapientiae dux est, et sapientium emendator.

Graduale Eccli. 24, 3-4

5477 In medio populi sui exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur. V. In multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur.

5478 Allelúia, allelúia. V. Eccli. 48, 15 In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est. Allelúia.

^ In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Eccli. 39, 12-13

5479 Collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in saeculum non delebitur. V. Non recedet memória eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem. V. Ibid., 48, 15 In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est.

Tempore   autem  paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Eccli. 24, 4 In 5480 multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur. Allelúia. V. Ibid., 48, 15 In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est. Allelúia.

lTj Sequentia sancti Evangelii secún- 5481 r JL1 dum Matthaeum.     Mt. 5, 13-19

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub módio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelórum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelórum.

Ant. ad Offertorium       Eccli. 49, 1-2 5482

Memória eius in compositione odoris, in omni ore quasi mel indulcabitur memória eius.

[174]

Missae pro aliquibus locis (S. Ioannis Francisci Regis Conf.)

Secreta

5483 T Tóstias tibi, Domine, in beáti Antó--L X. nii Confessoris tui atque Doctoris solemnitate offerentes: te supplices deprecámur, ut, sicut ipsum caeléstibus donis cumulasti; ita nos facias tuo amore ferventes. Per Dóminum.

5484 Ant. ad Communionem   Eccli. 51, 30

Dedit mihi Dóminus linguam mercedem meam, et in ipsa laudabo eum.

Postcommunio

5485 T^\ivínis, Domine, muneribus satiati: JlJ quaesumus ; ut, beáti Antonii Confessoris tui atque Doctoris meritis et intercessione, salutaris sacrificii sentiamus effectum. Per Dóminum.

Die 16 iunii

S. Ioannis Francisci Regis Confessoris

Ant. ad Introitum       Luc. 4, 18 et 19

5486 ^^píritus Dómini super me: propter

quod unxit me: evangelizare pau-péribus misit me, sanare contritos corde, praedicáre annum Dómini acceptum, et diem retributionis. Ps. 9, 33 Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua: ne obliviscaris pauperum. V. Glória Patri.

Oratio

5487 TTXeus, qui, ad plurimos pro salute JLJ animarum perferéndos labores, beatum Ioannem Francíscum Confessórem tuum mirabili caritate et invícta patientia decorásti: concede propitius; ut, eius exemplis instructi et interces-siónibus adiuti, aetérnae vitae praemia consequamur. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Thessalonicenses.

1 Thess. 2, 2-9

Fratres: Fiduciam habuimus in Deo 5488 nostro loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine. Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo, sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis Evangelium: ita loquimur, non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avarítiae: Deus testis est: nec quaeréntes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis. Cum possemus vobis óneri esse ut Christi apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos. Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras: quoniam carissimi nobis facti estis. Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis: nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis Evangelium Dei.

Graduale Ps. 91, 13 et 14

Iustus ut palma florebit: sicut cedrus 5489 Libani multiplicabitur in domo Dómini. V. Ibid., 3 Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 67, 12 Dó- 5490 minus dabit verbum evangelizántibus, virtute multa. Allelúia.

*] In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Missae pro aliquibus locis (B. Maríae Virg. a Perpetuo Succursu)

[175]

Tractus Ps. iii, 1-3

5491 Beatus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

5492 Allelúia, allelúia. V. Ps. 67, 12 Dóminus dabit verbum evangelizánti-bus, virtute multa. Allelúia. V. Osee 14, 6 Iustus germinabit sicut lilium: et florebit in aetérnum ante Dóminum. Allelúia.

5493 1 "T" j Sequentia sancti Evangelii secún-

mt

dum Matthaeum.     Mt. 9, 35-38

In illo témpore: Circuibat Iesus omnes civitates et castella, docens in synagogis eórum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et iacentes sicut oves non habentes pastorem. Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dóminum messis, ut mittat operarios in messem suam.

5494 Antiphona ad Offertorium

Iob 29, 13 et 15-16 Benedictio perituri super me veniebat, et cor víduae consolatus sum: oculus fui caeco, et pes claudo: pater eram pauperum.

Secreta

5495 /Caritatis victima, quam immolantes V-*' offerimus, sit nobis, Domine, te miserante, propitiábilis: et, beáti Ioannis Francisci precibus et meritis, ad obtinendum patiéntiae et caritatis augmentum, efficax et salutaris. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

Ant. ad Communionem       Isai. 52, 7 5496

Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem: annuntiantis bonum, praedicántis salutem.

Postcommunio

Crescat in nobis, Domine, pietatis 5497 tuae effectus salutaris: ut, caelesti pabulo refecti et Sanctorum exemplis accensi, ad aetérnae salutis portum, te misericorditer protegente et beáto Ioanne Francísco intercedente, felíciter pervenire valeamus. Per Dóminum.

Die 27 iunii Beatae Mariae Virginis a Perpetuo Succursu

Antiphona ad Introitum

Gaudeamus omnes in Domino, 5498 diem festum celebrantes sub honore beatae Maríae Virginis: de cuius solemnitate gaudent Angeli, et collaudant Fílium Dei. Ps. 44, 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri.

Oratio

Domine Iesu Christe, qui Genetrí- 5499 cem tuam Mariam, cuius insignem veneramur imaginem, Matrem nobis dedisti perpetuo succurrere paratam: concede, quaesumus; ut nos, maternam eius opem assidue implorantes, redemptionis tuae fructum perpetuo experiri mereamur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 24, 23-31

5500 ¦ Tgp quasi vitis fructificávi suavitá-JL> tem odoris: et flores mei, fructus honoris et honestatis. Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei. In me gratia omnis viae et veritatis: in me omnis spes vitae et virtutis. Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Spiritus enim meus super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum. Memória mea in generationes saeculorum. Qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient. Qui audit me, non confundetur: et qui operantur in me, non peccabunt. Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt.

Graduale Cant. 6, 3 et 9

5501 Tota formosa et suavis es, fília Sion, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata. V. Iudith 13, 22 Benedíxit te Dóminus in virtute sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros.

5502 Allelúia, allelúia. V. Luc. 1, 28 Ave, María, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Allelúia.

*] In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Prov. 8, 17-19

5503 Ego diligentes me diligo: et qui mane vigilant ad me, invenient me. V. Mecum sunt divítiae et glória, opes supérbae et iustitia. V. Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina mea argento electo.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Luc. 1, 28 5504 Ave, María, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Allelúia. V. Prov. 8, 34 Beatus homo, qui audit me, et qui vigilat ad fores meas cotidie, et observat ad postes óstii mei. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.       Io. 19, 25-27

In illo témpore : Stabant iuxta Crucem 5505 Iesu mater eius, et soror matris eius María Cléophae, et María Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae : Mulier, ecce filius tuus. Deínde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.

Ant. ad Offertorium       lerem. 18, 20 5506

Recordare, Virgo Mater, in conspectu Dei, ut loquaris pro nobis bona, et ut avertat indignationem suam a nobis.

Secreta

Tua, Domine, propitiatióne, et beá- 5507 tae Virginis et Matris Maríae intercessione, ad perpetuam atque praesentem haec oblatio nobis proficiat prosperitatem et pacem. Per Dóminum nostrum.

Praefatio de B. Maria Virg. Et te in festivitate.

Antiphona ad Communionem Regina  mundi  digníssima,  María 5508 Virgo perpetua, intercede pro nostra pace et salute, quae genuisti Christum Dóminum Salvatorem omnium.

Missae pro aliquibus locis

(S. Iosephi Cafasso Conf.)

[177]

Postcommunio

5509 Adiuvet nos, quaesumus, Domine, Xi immaculátae Genetricis tuae semperque Virginis Maríae intercéssio veneranda: ut, quos perpetuis cumulavit beneficiis, a cunctis periculis absolutos, sua faciat pietate concordes: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Eodem die 27 iunii

S. Iosephi Cafasso Conf. Ant. ad Introitum Dan. 12, 3

5510 i A ui docti fuerint, fulgebunt quasi V J splendor firmamenti: et qui r^i,y ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitátes. Ps. 118, 1 Beáti immaculati in via: qui ambulant in lege Dómini.

V. Glória Patri.

Oratio

5511 I Aeus, qui, ad plurimos pro salute \>J animarum perferéndos labores, sanctum Iosephum Confessórem tuum mirabili caritate et invícta patientia decorásti: concede propitius; ut, eius exemplis instructi et intercessiónibus adiuti, aetérnae vitae praemia consequamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 7, 31-40

5512 Tn tota anima tua time Dóminum, et JL sacerdotes illius sanctifica. In omni virtute tua dilige eum qui te fecit, et ministros eius ne derelinquas. Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes, et propúrga te cum brác-chiis. Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis, et de neglegentia tua purga te cum paucis. Datum bracchiórum tuorum, et sacrificium sanctificationis offeres Domino, et initia sanctorum. Et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua. Gratia dati in conspectu omnis viventis, et mortuo non prohibeas gratiam. Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ámbula. Non te pigeat visitare infirmum: ex his enim in dilectione firmaberis. In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aetérnum non peccabis.

Graduale Ps. 23, 3-4

Quis ascendet in montem Dómini, 5513 aut quis stabit in loco sancto eius? V. Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec iuravit in dolo proximo suo.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 109, 4 Iura- 5514 vit Dóminus, et non paenitébit eum: Tu es sacerdos in aetérnum secúndum ordinem Melchisedech. Allelúia.

*] In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 91, 13-14

Iustus ut palma florebit, sicut ce- 5515 drus Libani multiplicabitur. V. Plantatus in domo Dómini, in atriis domus Dei nostri. V. Ps. iii, 2 et 3 Potens in terra erit semen eius, generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Eccli. 45, 9 5516 Amavit eum Dóminus, et ornavit

[178]     Missae pro aliquibus locis (In Comm. omnium Ss. Summ. Pontificum)

eum: stolam glóriae induit eum. Allelúia. V. Osee 14, 6 Iustus germinabit sicut lilium: et florebit in aetérnum ante Dóminum. Allelúia.

5517 CTj Sequentia sancti Evangelii secún-rJL^ dum Matthaeum.   Mt. 25, 31-40

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Cum venerit Filius hominis in maiestáte sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae: et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis: et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: nudus, et cooperuístis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei iusti, dicentes: Domine, quando te vídimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? quando autem te vídimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te? aut quando te vídimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? Et respondens Rex, dicet illis: Amen dico vobis: quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.

5518 Ant. ad Offertorium       Ps. 20, 3 et 4 Desiderium animae eius tribuisti ei, Dóm^e, et voluntate labiorum eius non laudasti eum: posuisti in capite eiu  coronam de lapide pretioso.

Secreta

Oblatum tibi munus, quaesumus, 5519 Domine, in odorem suavitatis ascendat: et, intercedente beáto Iosepho Confessóre tuo, nos corpore et mente puríficet. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem       Io. 12, 26

Qui mihi ministrat me sequatur, et 5520 ubi sum ego, illic et minister meus erit.

Postcommunio

Divinitatis tuae, Domine, sempitér- 5521 na fruitione satiémur: quam beatus Iosephus Conféssor tuus in sacro altaris mysterio praegustábat. Per Dóminum nostrum.

FESTA IULII Die 4 iulii

In Commemoratione omnium Ss. Summorum Pontificum

Ant. ad Introitum        Ps. 49, 5-6 et 7

Congregate illi Sanctos eius, qui 5522 ordinaverunt testamentum eius super sacrificia. Et annuntiabunt caeli iustitiam eius: quia Deus tuus ego sum. Ps. ibid., 1 Deus deorum Dóminus locútus est: et vocavit terram. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui populis tuis indulgentia 5523 cónsulis et amore dominaris: da spiritum sapientiae, suffragántibus meritis Antistitum Ecclésiae tuae, quibus dedisti regimen disciplinae; ut de profectu sanctarum ovium fiant gaudia aeterna pastorum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum.

Missae pro aliquibus locis (In Comm. omnium Ss. Summ. Pontificum) [179]

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Hebraeos. Hebr. 13, 7-17

5524 TJratres: Mementote praepositórum 17 vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. Iesus Christus heri et hodie: ipse et in saecula. Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilíre cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis. Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus ígitur ad eum extra castra, improperium eius portantes. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini eius. Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. Oboedite praepositis vestris, et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri.

Graduale Ps. 131, 16-17

5525 Sacerdotes eius induam salutari: et sancti eius exsultatione exsultabunt. V. Illuc producam cornu David: paravi lucernam Christo meo.

Allelúia, allelúia, V. Ps. 109, 4 Iuravit Dóminus, et non paenitébit eum:

5526 Tu es sacerdos in aetérnum, secúndum ordinem Melchisedech. Allelúia.

*\ In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. iii, 1-3

Beatus vir, qui timet Dóminum: 5527 in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur :

Allelúia, allelúia. V. Ps. 109, 4 Iu- 5528 rávit Dóminus, et non paenitébit eum: Tu es sacerdos in aetérnum, secúndum ordinem Melchisedech. Allelúia. V. Eccli. 45, 9 Amavit eum Dóminus, et ornavit eum: stolam glóriae induit eum. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.   Mt. 16, 13-19

In illo témpore: Venit Iesus in par- 5529 tes Caesaréae Philippi, et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Fílium hominis ? At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, álii autem Elíam, álii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis. Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. Respondens autem Iesus, dixit ei: Beatus es, Simon Bar Iona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalébunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni caelórum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis; et quodcumque

6f - MiitaU Romanum

solveris super terram, erit solutum et in caelis.

5530 Ant. ad Offertorium       Ps. 88, 21-22

Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliabitur ei, et brácchium meum confortabit eum.

Secreta

5531 T Tnigéniti Filii tui, quam tibi, Deus V> Pater omnipotens, in honorem sanctorum Pontificum offerimus, immaculata hostia prosit nobis ad medelam percipiéndam. Per eundem Dnum.

5532 Ant. ad Communionem       Ps. 88, 25

Veritas mea et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.

Postcommunio

5533 TP\a, quaesumus, Domine, fidelibus JLy populis: sanctorum Pontificum tuorum semper veneratione laetári; et eórum perpetua supplicatione muníri. Per Dóminum.

Die 6 iulii

S. Mariae Goretti Virg. et Mart.

5534 Ant. ad Introitum        Ps. 118, 95-96

Me exspectant peccatores ut perdant me: ad praescrípta tua attendo: omnis perfectionis vidi esse terminum: latissime patet mandatum tuum. Ps. ibid., 1 Beáti quorum immaculata est via: qui ambulant in lege Dómini. V. Glória Patri.

Oratio

5535 T^Veus, qui fámulae tuae Maríae in JlJ tenera aetáte victoriam martyrii contulísti: da nobis, quaesumus, eius patrocinio in mandatis tuis constantiam, qui dedisti certánti virgini coronam. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli 5536 ad Corinthios.   1 Cor. 1, 26-29 ; 2,14

Patres: Vidéte vocationem vestram, quia non multi sapientes secúndum carnem, non multi potentes, non multi nobiles. Sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes ; et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret: ut non glorietur omnis caro in conspectu eius. Animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei; stultitia enim est illi et non potest intellegere, quia spiritualiter examinatur. Graduale Ps. 70, 4, 6

Deus meus, éripe me de manu ini- 5537 qui, de pugno ímprobi et oppressóris. V. A ventre matris meae eras protector meus.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 70, 6-7 In 5538 te speravi semper. Tamquam prodigium apparui multis; tu enim fuisti adiutor meus fortis. Allelúia.

•f In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 70, 9-12

Cum defecerint vires meae, ne 5539 dereliqueris me. V. Nam loquuntur de me inimici mei, et observantes me consiliántur una, dicentes: Deus dereliquit eum: persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat. V. Deus, noli stare procul a me; Deus meus, ad iuvándum me festina.

Missae pro aliquibus locis (S.

Veronicae de Iulianis Virg.)

[181]

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

5540 Allelúia, allelúia. V. Ps. 70, 6-7 In te speravi semper. Tamquam prodigium apparui multis; tu enim fuisti adiutor meus fortis. Allelúia. V. Veni, Sponsa Christi, accipe coronam, quam tibi Dóminus praeparávit in aetérnum: pro cuius amore sanguinem tuum fudísti. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.       Io. 12, 23-25

5541 Tn illo témpore: Dixit Iesus discipulis JL suis: Venit hora ut clarificetur Filius hominis. Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti, cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.

Ant. ad Offertorium Ps. 73, 19

5542 Ne tradideris vúlturi vitam turturis tui, vitam pauperum tuorum noli oblivisci in perpetuum.

Secreta
5543
Missale 1962 5193