Numeri (VUL) 8

Capitulum 8

8 1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 2 loquere Aaroni et dices ad eum cum posueris septem lucernas contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebunt 3 fecitque Aaron et inposuit lucernas super candelabrum ut praeceperat Dominus Mosi 4 haec autem erat factura candelabri ex auro ductili tam medius stipes quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur iuxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi ita operatus est candelabrum
5
et locutus est Dominus ad Mosen dicens 6 tolle Levitas de medio filiorum Israhel et purificabis eos 7 iuxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suae cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint 8 tollant bovem de armentis et libamentum eius similam oleo conspersam bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato 9 et adplicabis Levitas coram tabernaculo foederis convocata omni multitudine filiorum Israhel 10 cumque Levitae fuerint coram Domino ponent filii Israhel manus suas super eos 11 et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israhel ut serviant in ministerio eius 12 Levitae quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis 13 statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et consecrabis oblatos Domino 14 ac separabis de medio filiorum Israhel ut sint mei 15 et postea ingrediantur tabernaculum foederis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israhel 16 pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israhel accepi eos 17 mea sunt omnia primogenita filiorum Israhel tam ex hominibus quam ex iumentis ex die quo percussi omnem primogenitum in terra Aegypti sanctificavi eos mihi 18 et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israhel 19 tradidique eos dono Aaroni et filiis eius de medio populi ut serviant mihi pro Israhel in tabernaculo foederis et orent pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuarium 20 feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israhel super Levitas quae praeceperat Dominus Mosi 21 purificatique sunt et laverunt vestimenta sua elevavitque eos Aaron in conspectu Domini et oravit pro eis 22 ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis eius sicut praeceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est 23 locutus est Dominus ad Mosen dicens 24 haec est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis 25 cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint servire cessabunt 26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis ut custodiant quae sibi fuerint commendata opera autem ipsa non faciant sic dispones Levitas in custodiis suis


Capitulum 9

9 1 locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Aegypti mense primo dicens 2 faciant filii Israhel phase in tempore suo 3 quartadecima die mensis huius ad vesperam iuxta omnes caerimonias et iustificationes eius 4 praecepitque Moses filiis Israhel ut facerent phase 5 qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia quae mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israhel 6 ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non poterant facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et Aaron 7 dixerunt eis inmundi sumus super animam hominis quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios Israhel 8 quibus respondit Moses state ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis 9 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 10 loquere filiis Israhel homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino 11 mense secundo quartadecima die mensis ad vesperam cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud 12 non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent omnem ritum phase observabunt 13 si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit 14 peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini iuxta caerimonias et iustificationes eius praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae
15
igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane 16 sic fiebat iugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignis 17 cumque ablata fuisset nubes quae tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israhel et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabantur 18 ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco 19 et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israhel in excubiis Domini et non proficiscebantur 20 quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant 21 si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria 22 si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israhel in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra 23 per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Mosi


Capitulum 10

10 1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 2 fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra 3 cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi 4 si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel 5 sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam 6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione 7 quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt 8 filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris 9 si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum 10 si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester
11
anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis 12 profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan 13 moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi 14 filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab 15 in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar 16 in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon 17 depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari 18 profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur 19 in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai 20 porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel 21 profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum 22 moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud 23 in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur 24 et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis 25 novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai 26 in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran 27 et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan 28 haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur
29
dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli 30 cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum 31 et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster 32 cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi
33
profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum 34 nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent 35 cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua 36 cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel


Capitulum 11

11 1 interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem 2 cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignis 3 vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini
4
vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens iunctis sibi pariter filiis Israhel et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes 5 recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et alia 6 anima nostra arida est nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man 7 erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii 8 circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati 9 cumque descenderet nocte super castra ros descendebat pariter et man 10 audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Mosi intoleranda res visa est 11 et ait ad Dominum cur adflixisti servum tuum quare non invenio gratiam coram te et cur inposuisti pondus universi populi huius super me 12 numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua iurasti patribus eorum 13 unde mihi carnes ut dem tantae multitudini flent contra me dicentes da nobis carnes ut comedamus 14 non possum solus sustinere omnem hunc populum quia gravis mihi est 15 sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis adficiar malis
16
et dixit Dominus ad Mosen congrega mihi septuaginta viros de senibus Israhel quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri et duces eos ad ostium tabernaculi foederis faciesque ibi stare tecum 17 ut descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris 18 populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Aegypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis 19 non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidem 20 sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod reppuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Aegypto 21 et ait Moses sescenta milia peditum huius populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro 22 numquid ovium et boum multitudo caedetur ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient 23 cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est iam nunc videbis utrum meus sermo opere conpleatur
24
venit igitur Moses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israhel quos stare fecit circa tabernaculum 25 descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessarunt 26 remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum 27 cumque prophetarent in castris cucurrit puer et nuntiavit Mosi dicens Heldad et Medad prophetant in castris 28 statim Iosue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait domine mi Moses prohibe eos 29 at ille quid inquit aemularis pro me quis tribuat ut omnis populus prophetet et det eis Dominus spiritum suum 30 reversusque est Moses et maiores natu Israhel in castra
31
ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram 32 surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum qui parum decem choros et siccaverunt eas per gyrum castrorum 33 adhuc carnes erant in dentibus eorum nec defecerat huiuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis 34 vocatusque est ille locus sepulchra Concupiscentiae ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat egressi autem de sepulchris Concupiscentiae venerunt in Aseroth et manserunt ibi


Capitulum 12

12 1 locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem eius aethiopissam 2 et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus 3 erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra
4
statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent egressi 5 descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent 6 dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum 7 at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est 8 ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi 9 iratusque contra eos abiit
10
nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra 11 ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus 12 ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra 13 clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam 14 cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur 15 exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria


Capitulum 13

13 1 profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan 2 ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens 3 mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus 4 fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina 5 de tribu Ruben Semmua filium Zecchur 6 de tribu Symeon Saphat filium Huri 7 de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne 8 de tribu Isachar Igal filium Ioseph 9 de tribu Ephraim Osee filium Nun 10 de tribu Beniamin Phalti filium Raphu 11 de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi 12 de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi 13 de tribu Dan Ammihel filium Gemalli 14 de tribu Aser Sthur filium Michahel 15 de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi 16 de tribu Gad Guhel filium Machi 17 haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue 18 misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes 19 considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures 20 ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris
21
humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt 22 cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath 23 ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est 24 pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt 25 qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel
26
reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita 27 venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae 28 et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest 29 sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi 30 Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis 31 inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam 32 alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est 33 detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est 34 ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur


Capitulum 14

14 1 igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa 2 et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israhel dicentes 3 utinam mortui essemus in Aegypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Aegyptum 4 dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum
5
quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israhel 6 at vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua 7 et ad omnem multitudinem filiorum Israhel locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est 8 si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem 9 nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuere 10 cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus eos vellet opprimere apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israhel
11
et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quae feci coram eis 12 feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam haec est 13 et ait Moses ad Dominum ut audiant Aegyptii de quorum medio eduxisti populum istum 14 et habitatores terrae huius qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem 15 quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem et dicant 16 non poterat introducere populum in terram pro qua iuraverat idcirco occidit eos in solitudine 17 magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti dicens 18 Dominus patiens et multae misericordiae auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem 19 dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum
20
dixitque Dominus dimisi iuxta verbum tuum 21 vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra 22 attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam et signa quae feci in Aegypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae 23 non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam 24 servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eam 25 quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri 26 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 27 usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me querellas filiorum Israhel audivi 28 dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis 29 in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me 30 non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem praeter Chaleb filium Iepphonne et Iosue filium Nun 31 parvulos autem vestros de quibus dixistis quod praedae hostibus forent introducam ut videant terram quae vobis displicuit 32 vestra cadavera iacebunt in solitudine 33 filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram donec consumantur cadavera patrum in deserto 34 iuxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam 35 quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimae quae consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur
36
igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terrae quod esset mala 37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini 38 Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iepphonne vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram
39
locutusque est Moses universa verba haec ad omnes filios Israhel et luxit populus nimis 40 et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus 41 quibus Moses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum 42 nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris 43 Amalechites et Chananeus ante vos sunt quorum gladio corruetis eo quod nolueritis adquiescere Domino nec erit Dominus vobiscum 44 at illi contenebrati ascenderunt in verticem montis arca autem testamenti Domini et Moses non recesserunt de castris 45 descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in monte et percutiens eos atque concidens persecutus est usque Horma


Capitulum 15

15 1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 2 loquere ad filios Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobis 3 et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus 4 offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin 5 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos 6 et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin 7 et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino 8 quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas 9 dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin 10 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino 11 sic facietis 12 per singulos boves et arietes et agnos et hedos 13 tam indigenae quam peregrini 14 eodem ritu offerent sacrificia 15 unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terrae 16 locutus est Dominus ad Mosen dicens
17
loquere filiis Israhel et dices ad eos 18 cum veneritis in terram quam dabo vobis 19 et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino 20 de cibis vestris sicut de areis primitias separatis 21 ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino
22
quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen 23 et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultra 24 oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato 25 et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo 26 et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam 27 quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo 28 et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi 29 tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes
30
anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo 31 verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam
32
factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati 33 obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini 34 qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent 35 dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra 36 cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus
37
dixit quoque Dominus ad Mosen 38 loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas 39 quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes 40 sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo 41 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vester Deus


Capitulum 16

16 1 ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Heliab Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben 2 surrexerunt contra Mosen aliique filiorum Israhel ducenti quinquaginta viri proceres synagogae et qui tempore concilii per nomina vocabantur 3 cumque stetissent adversum Mosen et Aaron dixerunt sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus cur elevamini super populum Domini 4 quod cum audisset Moses cecidit pronus in faciem 5 locutusque ad Core et ad omnem multitudinem mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos adplicabit sibi et quos elegerit adpropinquabunt ei 6 hoc igitur facite tollat unusquisque turibula sua tu Core et omne concilium tuum 7 et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino et quemcumque elegerit ipse erit sanctus multum erigimini filii Levi 8 dixitque rursum ad Core audite filii Levi 9 num parum vobis est quod separavit vos Deus Israhel ab omni populo et iunxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei 10 idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis 11 et omnis globus tuus stet contra Dominum quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum
12
misit ergo Moses ut vocaret Dathan et Abiram filios Heliab qui responderunt non venimus 13 numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quae lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri 14 re vera induxisti nos in terram quae fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus 15 iratusque Moses valde ait ad Dominum ne respicias sacrificia eorum tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec adflixerim quempiam eorum 16 dixitque ad Core tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino et Aaron die crastino separatim 17 tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula Aaron quoque teneat turibulum suum 18 quod cum fecissent stantibus Mosen et Aaron 19 et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi apparuit cunctis gloria Domini 20 locutusque Dominus ad Mosen et Aaron ait 21 separamini de medio congregationis huius ut eos repente disperdam 22 qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universae carnis num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet
23
et ait Dominus ad Mosen 24 praecipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiram 25 surrexitque Moses et abiit ad Dathan et Abiram et sequentibus eum senioribus Israhel 26 dixit ad turbam recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quae ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum 27 cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia 28 et ait Moses in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quae cernitis et non ex proprio ea corde protulerim 29 si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus 30 sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum degluttiat eos et omnia quae ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum scietis quod blasphemaverint Dominum 31 confestim igitur ut cessavit loqui disrupta est terra sub pedibus eorum 32 et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia 33 descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio multitudinis 34 at vero omnis Israhel qui stabat per gyrum fugit ad clamorem pereuntium dicens ne forte et nos terra degluttiat
35
sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum 36 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 37 praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdotis ut tollat turibula quae iacent in incendio et ignem huc illucque dispergat quoniam sanctificata sunt 38 in mortibus peccatorum producatque ea in lamminas et adfigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et monumento filii Israhel 39 tulit ergo Eleazar sacerdos turibula aenea in quibus obtulerant hii quos incendium devoravit et produxit ea in lamminas adfigens altari 40 ut haberent postea filii Israhel quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius loquente Domino ad Mosen 41 murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israhel sequenti die contra Mosen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini 42 cumque oreretur seditio et tumultus incresceret 43 Moses et Aaron fugerunt ad tabernaculum foederis quod postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria Domini 44 dixitque Dominus ad Mosen 45 recedite de medio huius multitudinis etiam nunc delebo eos cumque iacerent in terra 46 dixit Moses ad Aaron tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis iam enim egressa est ira a Domino et plaga desaevit 47 quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam multitudinem quam iam vastabat incendium obtulit thymiama 48 et stans inter mortuos ac viventes pro populo deprecatus est et plaga cessavit 49 fuerunt autem qui percussi sunt quattuordecim milia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione Core 50 reversusque est Aaron ad Mosen ad ostium tabernaculi foederis postquam quievit interitus



Numeri (VUL) 8