Numeri (VUL) 27
27 1 accesserunt autem filiae Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Ioseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa 2 steteruntque coram Mosen et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis atque dixerunt 3 pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri 4 rettulitque Moses causam earum ad iudicium Domini 5 qui dixit ad eum 6 iustam rem postulant filiae Salphaad da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditate succedant 7 ad filios autem Israhel loqueris haec 8 homo cum mortuus fuerit absque filio ad filiam eius transibit hereditas 9 si filiam non habuerit habebit successores fratres suos 10 quod si et fratres non fuerint dabitis hereditatem fratribus patris eius 11 sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua sicut praecepit Dominus Mosi
12 dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israhel 13 cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron 14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti Sin 15 cui respondit Moses 16 provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc 17 et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore 18 dixitque Dominus ad eum tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum 19 qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine 20 et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae tuae ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israhel 21 pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israhel cum eo et cetera multitudo 22 fecit Moses ut praeceperat Dominus cumque tulisset Iosue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi 23 et inpositis capiti eius manibus cuncta replicavit quae mandaverat Dominus
28 1 dixit quoque Dominus ad Mosen 2 praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua 3 haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum 4 unum offeretis mane et alterum ad vesperam 5 decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin 6 holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini 7 et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini 8 alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino
9 die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et liba 10 quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno 11 in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos 12 et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes 13 et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino 14 libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt 15 hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis
16 mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit 17 et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis 18 quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea 19 offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 20 et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem 21 et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos 22 et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis 23 praeter holocaustum matutinum quod semper offertis 24 ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum 25 dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo
26 dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea 27 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem 28 atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos per arietes duas 29 per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem hircum quoque 30 qui mactatur pro expiatione praeter holocaustum sempiternum et liba eius 31 inmaculata offeretis omnia cum libationibus suis
29 1 mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum 2 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 3 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem 4 unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem 5 et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi 6 praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino
7 decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea 8 offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 9 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem 10 decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni 11 et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum
12 quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus 13 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos 14 et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus 15 et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim 16 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius 17 in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 18 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 19 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 20 die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 21 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 22 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius 23 die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 24 sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 25 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 26 die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 27 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 28 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 29 die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 30 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 31 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 32 die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 33 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 34 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 35 die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis 36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 37 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 38 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 39 haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis
30 1 narravitque Moses filiis Israhel omnia quae ei Dominus imperarat
2 et locutus est ad principes tribuum filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus 3 si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit 4 mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari si cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit 5 quicquid pollicita est et iuravit opere conplebit 6 sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et iuramenta eius irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo quod contradixerit pater 7 si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de ore eius egrediens animam illius obligaverit iuramento 8 quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit reddet quodcumque promiserat 9 sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus 10 vidua et repudiata quicquid voverint reddent 11 uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento 12 si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat 13 sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit 14 si voverit et iuramento se constrinxerit ut per ieiunium vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat 15 quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit 16 sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse iniquitatem eius 17 istae sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum et uxorem inter patrem et filiam quae in puellari adhuc aetate est vel quae manet in parentis domo
31 1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2 ulciscere prius filios Israhel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum 3 statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis 4 mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel qui mittantur ad bellum 5 dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam 6 quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei 7 cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt 8 et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio 9 ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt 10 tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit 11 et tulerunt praedam et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis 12 et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho 13 egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra 14 iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello 15 ait cur feminas reservastis 16 nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus 17 ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate 18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis 19 et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo 20 et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur 21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus Mosi 22 aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum 23 et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur 24 et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis 25 dixitque Dominus ad Mosen 26 tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi 27 dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem 28 et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus 29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt 30 ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini 31 feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus 32 fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia 33 boum septuaginta duo milia 34 asinorum sexaginta milia et mille 35 animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros triginta duo milia 36 dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta 37 e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque 38 et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo 39 de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus 40 de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animae 41 tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum 42 ex media parte filiorum Israhel quam separaverat his qui in proelio fuerant 43 de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis 44 et de bubus triginta sex milibus 45 et de asinis triginta milibus quingentis 46 et de hominibus sedecim milibus 47 tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus 48 cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt 49 nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit 50 ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum 51 susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus 52 pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus 53 unusquisque enim quod in praeda rapuerat suum erat 54 et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israhel coram Domino
32 1 filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa et erat illis in iumentis infinita substantia cumque vidissent Iazer et Galaad aptas alendis animalibus 2 venerunt ad Mosen et ad Eleazarum sacerdotem et principes multitudinis atque dixerunt 3 Atharoth et Dibon et Iazer et Nemra Esbon et Eleale et Sabam et Nebo et Beon 4 terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israhel regionis uberrimae est ad pastum animalium et nos servi tui habemus iumenta plurima 5 precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire Iordanem 6 quibus respondit Moses numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis 7 cur subvertitis mentes filiorum Israhel ne transire audeant in locum quem eis daturus est Dominus 8 nonne ita egerunt patres vestri quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram 9 cumque venissent usque ad vallem Botri lustrata omni regione subverterunt cor filiorum Israhel ut non intrarent fines quos eis Dominus dedit 10 qui iratus iuravit dicens 11 si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Aegypto a viginti annis et supra terram quam sub iuramento pollicitus sum Abraham Isaac et Iacob et noluerunt sequi me 12 praeter Chaleb filium Iepphonne Cenezeum et Iosue filium Nun isti impleverunt voluntatem meam 13 iratusque Dominus adversum Israhel circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio quae fecerat malum in conspectu eius 14 et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israhel 15 qui si nolueritis sequi eum in solitudine populum derelinquet et vos causa eritis necis omnium 16 at illi prope accedentes dixerunt caulas ovium fabricabimus et stabula iumentorum parvulis quoque nostris urbes munitas 17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israhel donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias 18 non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israhel hereditatem suam 19 nec quicquam quaeremus trans Iordanem quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plaga 20 quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam 21 et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat donec subvertat Dominus inimicos suos 22 et subiciatur ei omnis terra tunc eritis inculpabiles et apud Dominum et apud Israhel et obtinebitis regiones quas vultis coram Domino 23 sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos 24 aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ac stabula ovibus ac iumentis et quod polliciti estis implete 25 dixeruntque filii Gad et Ruben ad Mosen servi tui sumus faciemus quod iubet dominus noster 26 parvulos nostros et mulieres et pecora ac iumenta relinquemus in urbibus Galaad 27 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris 28 praecepit ergo Moses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus Israhel et dixit ad eos 29 si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem 30 sin autem noluerint transire vobiscum in terram Chanaan inter vos habitandi accipiant loca 31 responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus 32 ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem 33 dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum 34 igitur extruxerunt filii Gad Dibon et Atharoth et Aroer 35 Etrothsophan et Iazer Iecbaa 36 et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus suis 37 filii vero Ruben aedificaverunt Esbon et Eleale et Cariathaim 38 et Nabo et Baalmeon versis nominibus Sabama quoque inponentes vocabula urbibus quas extruxerant 39 porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eius 40 dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea 41 Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair 42 Nobe quoque perrexit et adprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe
33 1 hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron 2 quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant 3 profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis 4 et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem 5 castrametati sunt in Soccoth 6 et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis 7 inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum 8 profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara 9 profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt 10 sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro 11 castrametati sunt in deserto Sin 12 unde egressi venerunt in Dephca 13 profectique de Dephca castrametati sunt in Alus 14 egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum 15 profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai 16 sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae 17 profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth 18 et de Aseroth venerunt in Rethma 19 profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares 20 unde egressi venerunt in Lebna 21 et de Lebna castrametati sunt in Ressa 22 egressi de Ressa venerunt in Ceelatha 23 unde profecti castrametati sunt in monte Sepher 24 egressi de monte Sepher venerunt in Arada 25 inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth 26 profectique de Maceloth venerunt in Thaath 27 de Thaath castrametati sunt in Thare 28 unde egressi fixerunt tentoria in Methca 29 et de Methca castrametati sunt in Esmona 30 profectique de Esmona venerunt in Moseroth 31 et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan 32 egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad 33 unde profecti castrametati sunt in Hietebatha 34 et de Hietebatha venerunt in Ebrona 35 egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber 36 inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades 37 egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom 38 ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis 39 cum esset annorum centum viginti trium 40 audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel 41 et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona 42 unde egressi venerunt in Phinon 43 profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth 44 et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum 45 profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad 46 unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim 47 egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo 48 profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho 49 ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum
50 ubi locutus est Dominus ad Mosen 51 praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan 52 disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate 53 mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem 54 quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur 55 sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae 56 et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam
34 1 locutus est Dominus ad Mosen 2 praecipe filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram Chanaan et in possessionem vobis sorte ceciderit his finibus terminabitur 3 pars meridiana incipiet a solitudine Sin quae est iuxta Edom et habebit terminos contra orientem mare Salsissimum 4 qui circumibunt australem plagam per ascensum Scorpionis ita ut transeant Senna et perveniant in meridiem usque ad Cadesbarne unde egredientur confinia ad villam nomine Addar et tendent usque Asemona 5 ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti et maris Magni litore finietur 6 plaga autem occidentalis a mari Magno incipiet et ipso fine cludetur 7 porro ad septentrionalem plagam a mari Magno termini incipient pervenientes usque ad montem Altissimum 8 a quo venies in Emath usque ad terminos Sedada 9 ibuntque confinia usque Zephrona et villam Henan hii erunt termini in parte aquilonis 10 inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Henan usque Sephama 11 et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem inde pervenient contra orientem ad mare Chenereth 12 et tendent usque Iordanem et ad ultimum Salsissimo cludentur mari hanc habebitis terram per fines suos in circuitu 13 praecepitque Moses filiis Israhel dicens haec erit terra quam possidebitis sorte et quam iussit dari Dominus novem tribubus et dimidiae tribui 14 tribus enim filiorum Ruben per familias suas et tribus filiorum Gad iuxta cognationum numerum media quoque tribus Manasse 15 id est duae semis tribus acceperunt partem suam trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam
16 et ait Dominus ad Mosen 17 haec sunt nomina virorum qui terram vobis divident Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun 18 et singuli principes de tribubus singulis 19 quorum ista sunt vocabula de tribu Iuda Chaleb filius Iepphonne 20 de tribu Symeon Samuhel filius Ammiud 21 de tribu Beniamin Helidad filius Chaselon 22 de tribu filiorum Dan Bocci filius Iogli 23 filiorum Ioseph de tribu Manasse Hannihel filius Ephod 24 de tribu Ephraim Camuhel filius Sephtan 25 de tribu Zabulon Elisaphan filius Pharnach 26 de tribu Isachar dux Faltihel filius Ozan 27 de tribu Aser Ahiud filius Salomi 28 de tribu Nepthali Phedahel filius Ameiud 29 hii sunt quibus praecepit Dominus ut dividerent filiis Israhel terram Chanaan
35 1 haec quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho 2 praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus suis 3 urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis 4 quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur 5 contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana 6 de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida 7 id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis 8 ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis
9 ait Dominus ad Mosen 10 loquere filiis Israhel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan 11 decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint 12 in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur 13 de ipsis autem urbibus quae ad fugitivorum subsidia separantur 14 tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan 15 tam filiis Israhel quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit 16 si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur 17 si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur 18 si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur 19 propinquus occisi homicidam interficiet statim ut adprehenderit eum percutiet 20 si per odium quis hominem inpulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias 21 aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit 22 quod si fortuito et absque odio 23 et inimicitiis quicquam horum fecerit 24 et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata 25 liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur 26 si interfector extra fines urbium quae exulibus deputatae sunt 27 fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit 28 debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam 29 haec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris 30 homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur 31 non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur 32 exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt 33 ne polluatis terram habitationis vestrae quae insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit 34 atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israhel
36 1 accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph locutique sunt Mosi coram principibus Israhel atque dixerunt
2 tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israhel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri
3 quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur
4 atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat
5 respondit Moses filiis Israhel et Domino praecipiente ait recte tribus filiorum Ioseph locuta est
6 et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suae tribus hominibus
7 ne commisceatur possessio filiorum Israhel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua
8 et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis
9 nec sibi misceantur tribus sed ita maneant
10 ut a Domino separatae sunt feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum
11 et nupserunt Maala et Thersa et Egla et Melcha et Noa filiis patrui sui
12 de familia Manasse qui fuit filius Ioseph et possessio quae illis fuerat adtributa mansit in tribu et familia patris earum
13 haec sunt mandata atque iudicia quae praecepit Dominus per manum Mosi ad filios Israhel in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho
Numeri (VUL) 27