|
|
100 | DE GENESI CONTRA MANICHAEOS LIBRI DUO
LIBER PRIMUS
|
101 | Contra Manichaeos scripturus Aug. utetur stilo ad imperitiorum captum demisso. Defendendi libri V. T. a manichaeorum censuris imperitorum fidei insidiantibus.
|
102 | Versus (@Gn 1,1@) vendicatur contra obtrectantes quid faceret Deus ante mundi creationem. Contra manichaeos vindicatur unde subito placuerit Deo mundum creare.
|
103 | Defenditur (@Gn 1,2@): Terra invisibilis, etc. Dei lucem longe aliud esse quam huius solis lumen.
|
104 | In defensionem v. 3 ostenditur tenebras nihil esse. Quomodo intellegendum: Spiritus superferebatur, etc., iuxta (@Gn 1,2.
|
105 | Quid nomine aquae significetur in (@Gn 1,2@).
|
106 | Materies informis ex nihilo atque ex ea cetera.
|
107 | Cur materies informis terra invisibilis, aqua etc. vocata sit.
|
108 | Reprimitur manichaeorum calumnia de (@Gn. 1,4@). Quid admiratione aliisque effectibus docere nos voluerit Christus.
|
109 | Quomodo accipiendum quod est in (@Gn 1,4-5 de luce ac tenebris.
|
110 | Ut recte intellegitur coepisse ac transisse dies unus iuxta (@Gn 1,5.
|
111 | Aquae quomodo a firmamento divisae iuxta (@Gn 1,6-8@).
|
112 | Aquarum congregationem, de qua (@Gn 1,9-10@) ipsam, aquarum formationem esse.
|
113 | Exploditur conquaestio circa (@Gn 1,11@): Infrugifera noxiaquae cur gignit tellus?
|
114 | Solvuntur difficultates ex (@Gn 1,14-19@). Quid sibi velit: et sint in signa et in tempora. Quid sibi velit: in inchoationem diei, etc. Explicantur verba: et dividant inter diem et noctem.
|
115 | Aquae nomine designari in (@Gn 1,20-23@) aerem nebulosum.
|
116 | Perniciosa animantia cur creata (@Gn 1,24@s.@). Omnia in suo genere pulchra esse: animantia autem vel utilia vel perniciosa vel superflua.
|
117 | Quomodo intellegatur ad imaginem Dei factus homo iuxta (@Gn 1,26@). Homo ad imaginem Dei factus propter animam, qua omnia pecora superat.
|
118 | Hominis potestas in bestias etiam post peccatum.
|
119 | Quomodo spiritaliter accipiendum versus (@Gn 1,28@).
|
120 | Quid sit, allegorice, bestiis dominari (@Gn 1,28@).
|
121 | Cur in (@Gn 1,31@) dicitur: bona valde.
|
122 | Requies dici septimi (@Gn 2,2@) per allegoriam. Quid significet quod dicitur Deus requievisse.
|
123 | Sex creationis diebus sex mundi aetatibus similes, quarum prima est infantia: ab Adam ad Noe. Secunda aetas, similis pueritiae: a Noe ad Abraham. Quarta aetas, similis iuventuti: a Davidis regno ad Babylonicam transmigrationem. Quinta aetas, similis aetati mediae: a babylonica captivitate ad Christum. Sexta aetas, similis senectuti: in ea nascitur homo novus, spiritalis. Vespera sextae aetatis reditus est Filii hominis super terram.
|
124 | Mondi aetates quare inaequales.
|
125 | Septem dierum altior allegoria.
|
200 | LIBER SECUNDUS
|
201 | Recitatio secundi Geneseos capitis. Recitatio tertii Geneeos capitis.
|
202 | Genesis ad litteram ubique nequit exponi.
|
203 | Quid viride agri (@Gn 2,5@) designet.
|
204 | Quid sibi velit illud (@Gn 2,5@): nondum pluerat super terram.
|
205 | Fons irrigans terram (@Gn 2,6@) allegorice.
|
206 | Invisibilia quibus vocabulis signentur.
|
207 | Quid mysterii habeat limus terrae. Finxitne limo Deus totum hominem an corpus tantum?
|
208 | Quid sit spiritus insufflatio. Quid in Scripturis vocetur spiritus hominis.
|
209 | Paradisi deliciae quid significent.
|
210 | Flumina paradisi quid notent. Quattuor flumina allegorice quattuor cardinales virtutes esse.
|
211 | Opera hominis in paradiso; mulier in hominis adiutorium facta.
|
212 | Adae sopito Eva iuncta quid sibi velit. Mulier ex Adae costa mystice.
|
213 | Spiritale coniugium in homine. Verba (@Gn 2,24@) prophetiam significant.
|
214 | Diabolus in serpente notatus. Peccatum et culpa.
|
215 | Peccatum ad nuditatem deicit.
|
216 | Absconsio, ambulatio, percontatio quid signent (@Gn 3,8ss.@).
|
217 | Culpae reiectio (@Gn 3,12@). Serpentis poena.
|
218 | Quomodo intellegi possit: manducabis terram (@Gn 3,14@). Serpentis cum Eva inimicitia.
|
219 | De poenis mulieri irrogatis.
|
220 | De viri poena.
|
221 | Cur post transgressionem Adam vocaverit Vitam ipsam Evam. De pelliceis tunicis allegorice.
|
222 | Quid significet (@Gn 3,22@): Adam factus tamquam unus ex nobis. Expulsio Adam de paradiso allegorice.
|
223 | Cherubim et framea versatilis (@Gn 3,24@) quid notent. Ad arborem vitae accedi potest per caritatem.
|
224 | Adam Christus, Eva Ecclesiae.
|
225 | Haeretici ac manichaei maxime per serpentem designati.
|
226 | Manichaei de Christo mentiuntur ipsumque mentitum esse praedicant. Quibus erroribus Ecclesiam fallat serpens, scl. haereticus quisque.
|
227 | Adae lapsus et poena allegorice.
|
228 | Per epilogum singulae refelluntur manichacorum calumniae.
|
229 | Ecclesiae dogmata de natura Dei hominisque cum manichaeortun erroribus conferuntur.
|
300 | DE GENESI AD LITTERAM IMPERFECTUS LIBER
LIBER PRIMUS
|
301 | Praemittitur regula fidei in Scripturis tractandis. Fidei catholicae breviarium. Quid sit malum, quid peccatum. Incarnatio nativitas, passio Christi: Ecclesiae constitutio.
|
302 | Rationes legis exponendae: historia, allegoria, analogia, aetiologia.
|
303 | Explicatur Gn 1,1. Quid note: In principio. Tempus creaturam esse ideoque initium habuisse. Quid caelum et terra significent in Gn 1,1. De materia informi.
|
304 | Terra invisibilis. Tenebrae super abyssum. Spiritus super aquam. Cur nomine aqua significaverit Scriptura materiam informem. Eadem materies informis diversimode appellatur. Quomodo Spiritus superferretur super aquas: prima opinio. Quomodo Spiritus superferretur super aquas: prima opinio.
|
305 | Ineffabile esse Verbum Dei. De creata atque increata luce. Luce a Deo facta fortasse Angelos significari. Explicantur verba (@Gn 1,4@): vidit lucem quia bona est. Lucem faciendo divisit Deus inter lucem et tenebras. Lucis tria genera: aethera, sensualis, rationalis ut infra vocantur. Deus rerum species creavit non privationes, quas ordinavit.
|
306 | Lux dies, tenebrae nox appellatae. De qua die ac nocte hic agatur.
|
307 | Gn 1,5 diem a mane ad mane sequens notat.
|
308 | De firmamento deque aquis supra infraque illud. Firmamenti species ac forma.
|
309 | Prius et postea in operibus, a Deo sine morarum intervallo factis.
|
310 | Aquarum terraeque formatio et species. Exponitur Gn 1,10: Vocavit Deus aridam, etc.
|
311 | Cur dicatur: ferentem semen secundum genus suum. Arborum stirpimque creatio.
|
312 | Expenditur prior pars versiculi Gn 1,14. Quae sint luminaria in firmamento facta.
|
313 | Tempora, dies, anni, menses de quibus Gn 1,14. Explicatur Gn 1,15. Luna eiusque luminum varietas Gn 1,16. Apud Deum facere et ponere idem esse. Sol in die lunaque in nocte principatum habent. Explanantur verba Gn 1,19.
|
314 | Quae sint reptilia aquae, scl. huius aeris terrae vicinioris Gn 1,20. Quid aquarum et firmamenti nomine teneatur. Quid sibi velit: Congregetur aqua et appareat arida. Cur liber Genesi taceat quomodo fontes et flumina facta sint.
|
315 | De iisdem verbis versiculi 20. Cur verbo volatile pennatum additum sit. De benedictione Dei ad fecunditatem secundum (@Gn 1,22. Verbis mane et vespera significari materiam formatam atque informem. Explanatur versiculus 23. Bestiae, quadrupedia serpentesque quo differant.
|
316 | Tractatus versiculus 25. Cur (@Gn 1,26@) de homine loquatur seorsum a ceteris animalibus. Cur homo ad imaginem Dei factus esse dicatur. Cur verbis ad imaginem adiectum sit ad similitudinem. Quomodo Verbum, Dei similitudo, speciem imponat rebus. In quo homo similis Deo dici possit. Homo imago Dei, non absolute sed analogice. Refellitur opinio Origenis quoad verba: ad imaginem et similitudinem Dei.
|
400 | DE GENESI AD LITTERAM LIBRI DUODECIM LIBER I
|
401 | Quid sibi velit "caelum et terra".
|
402 | Lucis creatio. Dei vox lucem creantis. Dei vox lucem creantis et Verbum.
|
403 | Quid est ipsa lux a Deo facta? Utrum Deus creaverit "dicendo" in suo Verbo.
|
404 | Materies informis quomodo formetur.
|
405 | Creatura informis formatur convertens se ad lumen sapientiae.
|
406 | Quomodo Trinitas insinuetur in ipso exordio creaturae.
|
407 | Quid sibi velit Spiritus Dei superferebatur super aquam.
|
408 | Deus amat creaturam suam ut sit et maneat.
|
409 | Quando Deus dixit: Fiat lux. Cuius generis fuit Dei "vox" cum lucem fecit. Utrum Dei Verbum prolatum est in tempore vel extra tempus?
|
410 | Ex (@Gn 1,5@) videtur lux facta esse per spatium diei. Lux eiusque discretio a tenebris nonne simul facta est? Vocavit Deus lucem diem etc. in suae Sapientiae rationibus aeternis. Quomodo sol alibi peragat diem, alibi noctem. Fuitne prima lux spiritalis an corporalis?
|
411 | Lux primum facta dierumque vicissitudo.
|
412 | Lux et umbra: dies ac nox ante solis creationem. Qua luce dies et noctes sibi succedebant? Congregatio aquarum quomodo facta.
|
413 | Aquae et terra quando factae.
|
414 | Mundum creatum esse ex materia informi a Deo facta.
|
415 | Rerum materia ac forma concreatae sunt. Quomodo Scriptura materiae informitatem insinuet.
|
416 | Alia ratio quomodo dies et nox facta fuerit, lucis forsitan emissione et contractione?
|
417 | Lux spiritalis, lux increata, quae spiritales et rationales creaturas illuminat. Allegorice explicatur lucis a tenebris divisio. Quid insinuare possit lucis a tenebris divisio. De spirituali luce difficultas, quomodo in ea sit vespera et mane.
|
418 | Deum operari sui Verbi rationibus aeternis suique Spiritus amore. Prudentia utendum est in Scripturis Sacris interpretandis.
|
419 | In obscuris Scripturae locis nihil temere asserendum.
|
420 | In Gen. interpretanda sententias varias profert Aug., nullam confidenter confirmat.
|
421 | Qui intellectus eligendus in sententiis apertis vel oscuris.
|
500 | LIBER SECUNDUS
|
501 | Firmamentum in medio aquarum quid sibi velit. Aquas supra sidereum caelum esse quidam negant. Argumenta ab illis allata. Scriptura Sacra et doctrina de rerum natura.
|
502 | Aer terra superior.
|
503 | Ignis aere superior.
|
504 | Cur, secundum quemdam, aer quodam modo possit caelum et firmamentum dici. Aquae caelo aereo superiores.
|
505 | Aquae caelo sidereo superiores.
|
506 | Quid sibi velint voces: fiat, et sic est factum, fecit. Vocibus fiat et sic factum est persona solius Patris an etiam Filii insinuatur? Alia coniectura: est ne creatio opus totius Trinitatis? Omnis creatura suam rationem habet in Verbo. Res in Verbo creatas permanere bonitate Spiritus Dei.
|
507 | Quid sibi velit: Fecit.
|
508 | De luce, cur non additum: et fecit Deus, sicut de aliis creaturis. Angeli cognoscunt rerum rationes antequam res ipsae condantur. A Deo angelis revelatas esse creaturas quas condere voluerit. Conclusio de formulis in narratione Geneseos adhibitis.
|
509 | Figuram caeli aliaque nulli saluti profutura Scriptura Sacra noluit homines docere. Scriptura Sacra nequit sibi ipsi contradicere nec disciplinis quae in veri investigatione versantur. Quomodo intellegi possit imago camerae et pellis qua caelum insinuatur.
|
510 | Caeli motus et "firmamenti" nomen.
|
511 | De divisione aquarum a terra huiusque informitate.
|
512 | Rerum viventium creatio.
|
513 | Cur luminaria die quarto condita. Quo consilio et ordine mundus iste creatus sit.
|
514 | Quomodo luminaria se habeant ad tempora, dies et noctes. Quomodo intellegendum sidera esse "signa".
|
515 | Cuius quantitatis luna sit facta. Explicantur luminum varietates in luna. @Ps 85,8-9@ explicantur.
|
516 | Stella a stella differt.
|
517 | De fatis, quare notationibus siderum mentiuntur. Astrologi de geminis convincuntur, qui natis sub iisdem costellationibus diverse vivunt. Cur divinatio aliquando contingat.
|
518 | Quaeri solet utrum sidera animata sint corpora.
|
600 | LIBER TERTIUS
|
601 | Animalium ex aqua terraque eductio; quae sit ratio aquae ad aerem, aeris ad caelum.
|
602 | Quomodo intellegendum caelos diluvio periisse. Aquae aerisque naturam proximam esse. Nubes excedit Olympus, et: Pacem magna tenent 7;
|
603 | Opinio quorumdam elementa alternis vicibus posse mutari inter se. De quattuor elementis.
|
604 | Quinque sensus hominum per quattuor elementa mundi secundum quosdam distingui.
|
605 | Ut ad quattuor elementa varie se habet sentiendi vis in quinque sensibus.
|
606 | Aer quomodo se habeat ad caelum et aquas.
|
607 | Cur liber Geneseos dicat aves ex aqua natos. Cur Scriptura Sancta aves appellet caeli volatilia.
|
608 | Reptilia animarum vivarum cur pisces appellati. Sententia prior. Sententia altera.
|
609 | A quibusdam philosophis sua cuique elemento animalia tributa esse.
|
610 | Quis sit daemonum "locus". De aereo daemoniorum corpore.
|
611 | De variis animantium generibus creatis de terra. De quadrupedibus.
|
612 | Repetita verba secundum genus et rationes aeternae. Quae aliae explicationes dari possint. Cur Scriptura Sancta illis verbis minime utatur in creatione hominis.
|
613 | Benedictio cur solis aquatilibus sicut homini impertita.
|
614 | Quaestio de insectorum creatione. Quando insecta creata sint et quid dicendum de ceteris quae de animalium gignuntur corporibus.
|
615 | Animalia venenosa et perniciosa cur creata.
|
616 | Bestiae quae sibi invicem nocent cur creatae?
|
617 | Scrupulus de corporibus mortuorum devoratis.
|
618 | Quaestio de spinis et tribulis. Diligentior responsio ad superiorem quaestionem.
|
619 | Cur in solius hominis creatione dictum: Faciamus.
|
620 | Qua in parte sit homo factus ad imaginem Dei. In hominis creatione cur non dictum: Et sic est factum. Quid sibi velit: Et sic est factum.
|
621 | De hominis immortalitate difficultas ex cibo ipsi praestito.
|
622 | Quorumdam opinio: animae creationem signari verbis Et fecit, corporis vero his Et finxit.
|
623 | Quo spectet illud vers. 30: Et sic est factum.
|
624 | Cur de homine non singulatim, ut de ceteris, dictum est: Vidit Deus quia bonum est. Etsi quae naturae fiant delinquendo deformes, universitas tamen pulchra manet cum eis.
|
700 | LIBER QUARTUS
|
701 | Dies sex quomodo accipiendi.
|
702 | De senarii numeri perfectione. Senarius numerus primus est perfectorum numerorum. Alios numeros perscrutatur Aug. Diversa ratio numerorum perfectorum, imperfectorum, plus quam perfectorum. Creationis ordo ad numerorum rationem.
|
703 | De @Sg 11,21@: Omnia in mensura et numero et pondere disposuisti.
|
704 | Mensura, numerus et pondus non in rebus visibilibus tantum sed in affectionibus animi et negotiis mentis; numerus sine numero. Quomodo verba mensura etc. accipienda sint. Explicatur @Sg 11,21@.
|
705 | In Deo ipso esse rationem mensurae, numeri ponderisque ad quam disposita sint omnia. Opinabilis explicatio vers. @Sg 11,21@.
|
707 | Senarii numeri perfectionem quomodo cernamus. Deum sex diebus perfecisse opera sua quia senarius numerus perfectus sit.
|
708 | Quies Dei die septimo quomodo intellegenda. Figurata interpretatio.
|
709 | Aliae Scripturae Sanctae sententiae eiusdem generis locutionis verbis expressae. Explicatur idem genus locutionis Apostoli.
|
710 | Quaeritur utrum ipse Deus proprie requiescere potuerit.
|
711 | Quaeritur quomodo utrumque constet et Deum die septimo requievisse et adhuc operari.
|
712 | Alia ratio conciliandi Scripturam de requie et de continua Dei operatione. Sequitur eadem res.
|
713 | De sabbati observatione et de sabbato christiano.
|
714 | Cur Deus solum diem quietis sanctificaverit.
|
715 | Solvitur quaestio superius posita.
|
716 | Deum non egere operibus a se factis. Ideo Deum requievisse post VI diem.
|
717 | Requies nostra in Deo. Conclusio: Deum requiescere semper in se ipso quia in se uno beatus.
|
718 | Cur Dei requies mane et vespere careat. Quo differant dies creationis ab illis nostrae hebdomadae. Quomodo Dei et creaturae requies intellegenda. Cur mane diei septimi vespera non consequatur.
|
719 | Cur dies septimus sine vespere fuerit: explicatio altera.
|
720 | Quaeritur utrum dies septimus creatus sit.
|
721 | De luce quae ante luminaria fuit ad vicissitudinem diei ac noctis.
|
722 | Mane et vespera insinuant variam cognitionem creaturae spiritalis.
|
723 | Multum interesse inter cognitionem rerum in Verbo Dei et cognitionem earum in seipsis.
|
724 | De angelorum agnitione.
|
725 | Cur sex diebus nox non addatur.
|
726 | Numerus dierum creationis quomodo accipiendus.
|
727 | Usitati dies hebdomadae longe dispares septem diebus Geneseos.
|
728 | Superior interpretatio de luce dieque spiritali minime impropria ac figurata existimanda.
|
729 | In angelica cognitione simul esse diem, vesperam et mane.
|
730 | Quomodo in caelesti patria semper sit dies, vespera et mane in cognitione Dei et creaturae.
|
731 | Quomodo creationis initio non simul fuerint dies, vespera et mane in angelica cognitione.
|
732 | Si illa omnia in angelorum scientia, non fuerunt saltem sine ordine quodam. De luce creatrice et creata.
|
733 | Quaeritur utrum simul omnia, an per intervalla dierum condita fuerint. Quae absurda sequantur, nisi teneatur omnia simul condita esse.
|
734 | Omnia simul, sed per sex dies facta. In rebus creatis et "prius" et "posterius" esse et propter usitatum temporum cursum non posse integre dici. Omnia simul facta esse per ordinem praestitutum.
|
735 | Conclusio de sex diebus: prius et posterius in connexione creaturarum esse, non in efficacia Creatoris.
|
800 | LIBER QUINTUS
|
801 | Geneseos dies numerari potuisse unius diei repetitione. Caelum et terra "ante" et "post" diem creatum. Amplius contextio (@Gn 2,4@) explicatur.
|
802 | Viride agri cur additum.
|
803 | Ex narratione ordine intellegitur omnia simul creata esse. Ex fruticum creatione septenaria repetitio unius diei probatur.
|
804 | Cur viride foenum antequam exoreretur factum fuisse dicitur. Nequaquam creata, quae in Verbo sunt ante omnem creaturam. Viridia, ut in suis seminibus, creata sunt in causis rationalibus. Quomodo ab angelo et homine creaturae cognoscantur. Quo differat creatio causaliter et creatio visibiliter.
|
805 | Tempus a creatura coepisse. Ordinem temporalem alium esse ab ordine causali. Quo ordine quoque consilio condita sint universa. De die primo ceterisque septem diebus. Superiorum interpretationum conclusio.
|
806 | Cur foenum agri creatum antequam plueret. Pluvia hominisque opera quod ad e terra gignentia. Fons irrigans terram, pluvia et creatio virentium.
|
807 | Omnia primordia seminum umida esse et ex umore concrescere. Qui fons erat fons ille de quo (@Gn 2,6@)? Coniectura altera de fonte illo uno.
|
808 | Quae Scriptura Sancta reticeat quatenus coniectando proferre iuvet.
|
809 | Difficultas de fonte terram irrigante.
|
810 | Quomodo fons ille intellegendus. Conclusio coniecturarum ad fontem illum intellegendum.
|
811 | Rerum creationem primam sine temporis mora factam esse, administrationem non ita.
|
812 | Opera Dei sub triplici consideratione.
|
813 | Omnia per Verbum, animarum lucem, creata esse.
|
814 | Quomodo illud Io 1,4 distinguendum. Vita rationabilium animarum lucem esse Verbi Dei.
|
815 | Quomodo omnia priusquam fierent fuerint in natura facientis.
|
816 | Deum facilius mente percipimus quam creaturas.
|
817 | Alia ratio universae creaturae consideranda.
|
818 | b) In creatione qua omnia simul facta sunt.
|
819 | Angelorum duplex cognitio. Angelos Dei esse nuntios, praeceptorum eius ministros. Angelis a saeculis innotuisse regni caelorum mysterium.
|
820 | c) In iis quae Deus adhuc operatur. A Deo nova genera rerum institui minime credendum.
|
821 | Omnia Dei providentia gubernari.
|
822 | Argumenta ad probandam Dei providentiam.
|
823 | Quomodo Deus omnia simul creaverit etsi usque nunc operetur. Quae caelum terraque potentialiter et causaliter produxerint. Conclusio.
|
900 | LIBER SEXTUS
|
901 | Illud @Gn 2,7@ utrum intellegendum de prima hominis formatione an de altera per tempus facta. Prima coniectura: homo factus sexto die sicut ipse dies primitus factus est.
|
902 | Ex contextu Scripturae res explorantur.
|
903 | Eadem quaestio ex aliis Scripturae locis discutitur. Deus omnia simul creavit sed usque nunc operatur.
|
904 | Idem expenditur ad @Gn 2,8@. Quaestio de lignis paradisi.
|
905 | Inter omnia quae potentialiter vel causaliter Deus fecit, etiam homo generaliter factus est. Coniectura altera: hominis duplex creatio.
|
906 | Creatio prima vel causalis recte intellegenda. Hominem in prima rerum conditione causaliter creatum esse. Ante omnia visibilia semina esse illas causas hominis.
|
907 | Dici nequit animas prius creatas quam corpora.
|
908 | Difficultas ex Dei voce ad hominem sexto die.
|
909 | Creaturas a Deo cognosci antequam illae sint. Difficultas ex hereditate peccati.
|
910 | Res variis modis existentes.
|
911 | Quomodo opera diei sexti et iam consummata et adhuc inchoata.
|
912 | Hominis corpus an humano modo Deus formaverit. Quomodo sit homo praecipuum Dei opus. Per Verbum a Deo creatum esse hominem ut cetera animalia.
|
913 | Qua aetate vel statura conditus sit Adam. Deum non egere tempore ad opera sua complenda.
|
914 | Rationes causales mundi primum cuius generis fuerint.
|
915 | Primum hominem secundum causales rationes conditum esse.
|
916 | In rerum natura esse ut quid esse possit; ut futurum sit, tantum in Dei voluntate.
|
917 | Quae Deus velit et praesciat necessario futura esse.
|
918 | Adam formatum esse secundum quod in primordialibus causis constitutum fuerit.
|
919 | Quaeri solet, utrum animale corpus hoc nostrum formatum sit e limo an spiritale.
|
920 | Difficultas: quomodo renovemur in corpore.
|
921 | Superior difficultas solvitur.
|
922 | Adamum peccato mortem meruisse.
|
923 | Adami corpus simul animale et sub conditione immortale.
|
924 | Quomodo renovabimur in hac vita et in corporum resurrectione.
|
925 | Mortalem fuisse Adam conditione corporis animalis, immortalem autem beneficio Conditoris.
|
926 | Adae corpus aliud ac nostrum.
|
927 | Quomodo mente et corpore ad id renovemur quod perdidit Adam.
|
928 | Adam, spiritalis mente, corpore fuit animalis etiam in paradiso.
|
929 | Quaestio de anima in sequenti libro tractanda.
|
1000 | LIBER SEPTIMUS
|
1001 | De anima tractatio suscipitur. Quid sibi velit illud (@Gn 2,7@): Deus flavit, vel sufflavit, etc.
|
1002 | Animam non esse eiusdem naturae cum Deo.
|
1003 | Animam nec Dei substantiae partem nec nostrum esse flatum. Qua condicione dici possit animam flatum Dei esse.
|
1004 | Anima non de substantia Dei, nec de corpore mundi.
|
1005 | Anima quaeritur utrum ex nihilo an ex aliqua re. Quaeritur num Dei flatus, ex nihilo factus, sit hominis anima.
|
1006 | Quaeritur num ut corporis ita et animae praecesserit materies quaedam.
|
1007 | Dici non posse qualis fuisset illa materies.
|
1008 | Vitam beatam illam materiem esse non potuisse. Illam materiem esse non posse irrationalem quamdam animam.
|
1009 | Animarum translatio exploditur.
|
1010 | Ex morum similitudine non effici ut hominis anima in pecus transeat. Exploditur philosophorum ratiocinatio pro animarum translatione.
|
1011 | Ficticiae quarumdam animarum transmigrationes. Manichaeorum deterior quam philosophorum opinio.
|
1012 | Animam non esse ex corporeo elemento. Nec ex aere esse animam.
|
1013 | Medicorum sententiae quaedam de hominis corpore.
|
1014 | Animam nequaquam ex corporeis elementis esse.
|
1015 | Animam haudquaquam corpus esse.
|
1016 | Cur dictum sit: Factus est homo in animam vivam.
|
1017 | Cur Deus dicitur in faciem hominis insufflasse.
|
1018 | De tribus cerebri ventriculis.
|
1019 | Animae praestantia supra omnia corporea.
|
1020 | Aliud esse animam aliud organa corporis.
|
1021 | Non esse putandum quintum mundi elementum, ex quo facta sit anima. Anima tota se totam novit. De animae vi, qua similitudines corporum memoriter detinet. Cur anima dicatur "spiritus vitae". Conclusio de animae natura.
|
1022 | Quaeritur num ratio causalis animae condita fuerit diebus Geneseos. An in spiritali natura ratio causalis animae.
|
1023 | Animae rationem causalem minime in angelica natura insertam esse.
|
1024 | Prior coniectura: anima est priusquam in corpus veniat.
|
1025 | Anima, si extra corpus erat, an suopte nutu in corpus venit?
|
1026 | Anima, si suo nutu corpori inserta, non fuit praescia futuri.
|
1027 | Naturali appetitu ferri animam in corpus. Animam de materia spiritali factam congruentius creditur.
|
1028 | Coniectura altera: animam creatam esse simul cum corpore. Difficultates ex Scriptura de animae origine et creatione. Quomodo praesentia futuraque Deus fecerit. Conclusio: quae firmiter tenenda quaeque opinabilia melius exquirenda de anima.
|
1100 | LIBER OCTAVUS
|
1101 | Paradisus in Eden, et proprie et figurate accipiendus. Historia et figura in libris Scripturae. Difficultas ex narratione rerum mirabilium et rerum creatarum. Quae corporaliter nominata sunt, corporaliter etiam accipienda in primis.
|
1102 | Cur Aug. alias contra Manichaeos allegorice Genesim exposuerit.
|
1103 | De arborum plantatione in paradiso. Quomodo Deus locutus sit cum crearet rerum rationes causales.
|
1104 | De ligno vitae.
|
1105 | Lignum vitae et rem veram et figuram fuisse. Lignum vitae vere lignum fuisse sed et sapientiam figurasse. Cuius modi fuerit cibus quem arbor illa praestaret.
|
1106 | Lignum scientiae boni et mali arbor vera et innoxia.
|
1107 | Paradisi flumina vera fuisse. De fonte et decursu fluminum illorum.
|
1108 | Credi posse hominem, in paradiso positum, primo agriculturam sine labore exercuisse. Terram ab homine excultam fructus ferre ope Dei, qui omnia creata regit.
|
1109 | De duplici providentiae actione erga creaturas. De agriculturae opera allegorice: arboris et hominis comparatio.
|
1110 | Quid sit ut operaretur et custodiret. Coniectura prior qua figurate accipi possit. Coniectura altera figurati intellectus. Intellectus ante oculos positus. Melius intellegi potest ipsum hominem a Deo coli ac servari.
|
1111 | Cur hic addita vox Dominus.
|
1112 | Hominem nihil boni posse sine Deo. Quomodo hominem operetur Deus. Hominem bonum fieri per Deum, immutabiliter bonum.
|
1113 | Cur homo prohibitus a ligno scientiae boni et mali. Quantum bonum oboedientia, quantum malum inoboedientia. Peccatum esse Dei voluntati hominis voluntatem praeponere.
|
1114 | Hominem Dei praeceptum spernendo expertum esse malum inoboedientiae. Per prudentiam boni malum sciri itemque bonum sciri per experientiam mali.
|
1115 | Lignum scientiae boni et mali cur sic appellatum.
|
1116 | Hominem ante mali experimentum potuisse quid esset malum intellegere. Difficultas: quomodo progenitores loquentem Deum intellegere potuerint.
|
1117 | Quaeritur num etiam Evae datum sit praeceptum de ligno illo.
|
1118 | Quomodo homini locutus sit Deus.
|
1119 | De duplici Dei operatione in creaturis.
|
1120 | Corporalis creatura loco et tempore, spiritalis tempore tantum, Deus nullo modo mutabilis.
|
1121 | Quomodo Deus immotus moveat creaturas, exemplo animae deprehendi. In movendis corporis membris animam minime moveri per spatia. Idem melius explicatur.
|
1122 | Quomodo Deus moveat creaturas, quomodo animas.
|
1123 | Qua sapientia Deus omnia administret.
|
1124 | Quaenam angelis sanctis subditae creaturae.
|
1125 | Quomodo a Deo corporeae creaturae administrentur. Quomodo a Deo spiritales creaturae administrentur.
|
1126 | Omnia a Deo immutabili gubernari.
|
1127 | Quomodo Deus loquatur. Quomodo Deus locutus sit Adae.
|
1200 | LIBER NONUS
|
1201 | Textus (@Gn 2,18-24@) qui hoc libro tractatur. Cur dictum sit: Et finxit Deus, etc.
|
1202 | Rursus quaeritur quibus modis locutus sit Deus, utrum temporalibus vocibus ac syllabis. Quomodo Deus visiones praebeat homini.
|
1203 | Mulier in adiutorium propter sobolem facta. Quid coniugium in paradiso fuisset, si progenitores non peccassent. Status naturae ante peccatum.
|
1204 | Quare primi parentes in paradiso non coierint.
|
1205 | Ad quid sit facta mulier.
|
1206 | Filiorum successio qualis futura, si Adam non peccasset. Progenitores potuissent extra terram transferri ut Elias.
|
1207 | Unde laudabiles virginitas nuptiaeque: matrimonii triplex bonum.
|
1208 | Difficile esse ut quis vitia perverse declinans non in eorum contraria perniciter currat.
|
1209 | Progenitores potuisse procreare ante peccatum. Mulier ad gignendos filios creata, etsi homini moriendum non fuisset.
|
1210 | Libidinis morbus ex peccato. Protoparentum corpora, nisi peccavissent, angelicam formam acceptura. Ante peccatum sine ardore seminaretur, sine dolore pareretur.
|
1211 | Res de femineo sexu, de coniugali commercio concluditur.
|
1212 | Quid praefigurarit Adam nomina imponens animalibus. Cur animalium appellatio profeticam significationem habuerit. Eadem res tractatur.
|
1213 | Quid praefiguraverit modus quo mulier facta esse narratur.
|
1214 | Quomodo animalia adducta sint ad Adam. Ratio imaginum quibus ad appetitum cum bestiis passione communi urguemur, ab illis autem iudicio discernimur.
|
1215 | Quemadmodum mulier creata vel aedificata sit et angeli agant in creandis vel reformandis rebus. Quid sit causa prima, quid causae secundae. De bipertito opere Dei quo creaturas et in naturalibus et in voluntariis motis administrat.
|
1216 | Tarditas humani ingenii opera Dei non assequitur. Difficile esse discernere naturae factum a miraculo.
|
1217 | Mulieris formandae ratio causalis. De naturarum definitiva vi deque Dei omnipotentia.
|
1218 | Deus causa rerum trascendens. Mysterium quo mulier facta est. Angelorum ministerium quoad adventum Christi.
|
1219 | De Adami extasi.
|
1300 | LIBER DECIMUS
|
1301 | Fuitne mulieris anima facta ex viri anima? Superiori suspicioni occurritur.
|
1302 | De mulieris animae origine iuxta superiores inquisitiones.
|
1303 | Tres opiniones de animarum origine. Quomodo tertia opinio convenire possit cum creatione omnium rerum simul facta. Diligentius quaestionem pertractandam esse.
|
1305 | Negatur animas ex angelis aut elementis aut Dei substantia fieri.
|
1306 | Locus alius e Scriptura sancta: Ps 32,15. Explicatur locus Zach 12,1.
|
1307 | Perpenditur locus @Sg 8,9-10@.
|
1308 | Quid sibi velit @Ps 103,29-30@. @Ps 103,29-30@ allegorice explanatur.
|
1309 | Testimonium de libro Ecclesiaste (12,7@) in disceptatione vocatur.
|
1310 | Quaestionem de animae origine difficile solvi ex Scripturis.
|
1311 | An utrique sententiae accomodari possit illud @Rm 5,12.18-19@. Argumentum ex infantium baptismo.
|
1312 | Concupiscentiae causam et in corpore et in anima esse. Anima concupiscit quamdiu peccatum inest in corpore mortis.
|
1313 | Haec opinio quam sit expedita ad duos errores vitandos. Iterum de infantium baptismo disputatur.
|
1314 | Paedobaptismum favere traducianismo. Hic respondetur ex persona eorum, qui singulas singulis dari opinantur. Baptisma opus est infantibus ad solvendam poenam peccati originalis et concupiscentiam domandam. Idem argumentum penitius perpenditur.
|
1315 | Quid respondeant fautores "creationismi".
|
1316 | De baptismo et de infantium interitu immaturo. Omnes homines peccato originali obnoxios esse.
|
1317 | Testimonium ex Sapientiae libro in utramque partem tractatur. Explicatio @Sg 8,19-20@ continuatur.
|
1318 | Potestne in Christum illud testimonium convenire? Unde Christi anima.
|
1319 | Animam Christi non fuisse in Abrahae lumbis ideoque non ex traduce.
|
1320 | Ad argumentum nunc allatum quid respondendum defendentibus animarum traducem? Argumentum pro prima opinione.
|
1321 | Aug. inter utramque opinionem ambigens.
|
1322 | Explanatur testimonium @Jn 3,6@.
|
1323 | Concluditur: testimonia allata neutri opinioni suffragari.
|
1324 | Quid cavendum his qui animas defendunt esse ex traduce.
|
1325 | Tertulliani error de anima. Quam inepta ac pugnantia dicat Tertullianus de anima. Deum non esse similem imaginibus quibus apparuerit suis sanctis.
|
1326 | Quid de animae incrementis Tertulliano visum. Multa absurda a Tertulliano dicta de anima.
|
1400 | LIBER UNDECIMUS
|
1401 | Hominis tentatio ac lapsus secundum (@Gn 2,25 ; 3,1-24@). Ad proprietatem litterae defendendum est quod gestum narrat Scriptura. Cur protoplastos nuditatis suae non puduerit.
|
1402 | Serpentis calliditas qualis et unde fuerit.
|
1403 | Diabolus solum per serpentem tentare permissus.
|
1404 | Tentatio hominis quare permissa.
|
1405 | Homo a tentatore deiectus quia superbus.
|
1406 | Quid boni afferat tentatio.
|
1407 | Cur homo non talis creatus sit qui nollet umquam peccare.
|
1408 | Quare creati qui praesciebantur futuri mali. De eadem re.
|
1409 | Dei praescientia et hominis libertas.
|
1410 | Malorum voluntatem in bonum convertere potest Deus.
|
1411 | Malorum poenis Deum bonorum saluti consulere. Dei praescientia ac providentia.
|
1412 | Cur tentatio per serpentem fieri permissa.
|
1413 | Diaboli naturam bonam esse quam a Deo creata sit.
|
1414 | Superbiam causam angelicae ruinae fuisse.
|
1415 | Superbiam amoremque sui perversum fontes esse omnium malorum. Amores duo, civitates duae.
|
1416 | Diabolus quandonam lapsus sit.
|
1417 | Quaeritur fueritne beatus diabolus antequam peccaret.
|
1418 | Fuitne vere beatus Adam in paradiso? Quomodo beatus esse potuerit homo in paradiso.
|
1419 | Angelorum condicio antequam peccarent. Putari posse diabolum caecidisse ab initio creationis.
|
1420 | Fuitne diabolus creatus in malitia?
|
1421 | Superior opinio refutatur.
|
1422 | Cur Deus diabolum creaverit et malos.
|
1423 | Diabolum ab eo, quod accepturus esset, sua voluntate cecidisse.
|
1424 | Impios desertoresque Christi corpus esse diaboli.
|
1425 | Haereticos quoque diaboli corpori pertinere.
|
1426 | Disputatio concluditur complexione quattuor opiniones praebente.
|
1427 | Quomodo diabolus per serpentem et mulierem tentaverit hominem.
|
1428 | Quomodo serpens mulierem alloqui potuerit.
|
1429 | Quomodo serpens dictum sit "prudens", id est "astutus". Serpentem locutum esse cum muliere diaboli opera.
|
1430 | Serpentis cum muliere colloquium. Serpens mendacio in appetitum propriae potestatis male credulis suadet.
|
1431 | Quid sibi velint oculi protoparentum aperti. "Aperire oculos" hic "cognoscere" sonat.
|
1432 | Mortem concupiscentiamque exortas esse post peccatum.
|
1433 | Quomodo Deus protoplastis locutus sit. Quid protoparentes verecundia motos fecerint.
|
1434 | Vocavit Deus Adam increpantis, non ignorantis voce. Adami responsio perpenditur.
|
1435 | Adami excusatio quam insolens fuerit. Mulier increpatur a Deo sed nec ipsa confitetur peccatum.
|
1436 | Serpens non interrogatur nec increpatur sed ei maledicitur.
|
1437 | Mulieris culpam, non naturam, meruisse dominum habere maritum.
|
1438 | Qua poena plexus sit Adam et cur uxorem appellaverit "Vitam".
|
1439 | Quid tunicae pelliceae significent. Verba (@Gn. 3,22@) dicta in damnatione superbiae.
|
1440 | Adam e paradiso eiectus. Paradisus terrestris figura paradisi spiritalis.
|
1441 | Sententiae de natura primi peccati: a@) Immatura festinatio percipiendae scientiae.
|
1442 | Eva mediatrix Adami peccati. Salomon quoque in peccata lapsus mulierum amore. Adam deceptus alio modo quo uxor seducta.
|
1500 | LIBER DUODECIMUS
|
1501 | Libri huius propositum: paradisus de quo ait Paulus. Tertium caelum estne idem ac paradisus?
|
1502 | De visis in somniis. De visionibus in extasi. De visionibus quas Scriptura sancta refert.
|
1503 | Cuius generis Apostoli visio fuerit. Cur Paulus non dicat quomodo videre potuerit quae viderit? Minime dubitandum quin reapse in tertium caelum Paulus raptus sit.
|
1504 | Tertium caelum non esse signum aliquod corporale. Tertium caelum non esse imaginem spiritalem. Nec corpus nec tertium caelum visa a Paulo tamquam imagines. Cuius generis erat caelum quo raptus est Paulus?
|
1505 | Disputatur utrum caelum illud fuerit corpus an spiritus. Multiplices rationes alienationum a corpore.
|
1506 | De tribus visionum generibus quae in uno praecepto demonstrantur.
|
1507 | Trium visionum nomina: corporale, spiritale, intellectuale. "Corporale" aliquid proprie vel traslate dici posse. "Spiritale" insinuat multis modis dici posse.
|
1508 | Visionis genus quod spiritale appellatur.
|
1509 | Quid intersit inter "spiritum" et "mentem".
|
1510 | Intellectuale genus visionis.
|
1511 | Ordo gradusque trium visorum generum. Balthasaris regis visio. Petri visio.
|
1512 | Corporalis et spiritualis visio.
|
1513 | Refellitur in anima inesse vim quamdam divinationis. Vis et actio quae sit bonorum malorumque spirituum.
|
1514 | Intellectualem visionem non falli. Non semper errorem in spiritalibus visis noxium esse.
|
1515 | Quomodo iudicandae somniantium consensiones.
|
1516 | Quomodo corporis sensus ad visa se habeant. Quomodo efficiatur in spiritu imago.
|
1517 | Quemadmodum spiritales similitudines etiam daemonibus innotescant. Obsessi cuiusdam, forsitan tantum phrenetici, visiones ac praeditiones... Cuiusdam pueri gravi morbo affecti visiones. Visiones beatorum impiorumque quas habuit idem puer sensibus orbatus.
|
1518 | Quare quaque ratione fiant spiritales visiones. Quaecumque est natura visionum, scire sufficiat non esse corpus.
|
1519 | Unde spiritales visiones oriantur.
|
1520 | Quomodo corpus se habeat ad spiritalia visa. Arcte coherere coniungique animam corpusque.
|
1521 | Visiones in quibus vis quaedam aliena operatur.
|
1522 | Spiritum hominis non adsumi a bono spiritu nisi ut aliquid significet. Quosdam iuvenes iocabundos inventos esse divinasse. Alterum iuvenem ludium nescientem divinasse. Per difficile scire quomodo in spiritum veniant vel formentur visiones.
|
1523 | Recapitulatio: Esse in nobis spiritalem naturam ubi corporale similitudines formentur.
|
1524 | Quid intersit inter spiritales et intellectuales visiones. De ordine quo trium visionum genera alio aliud est praestantius.
|
1525 | Quibus in visionibus anima includi possit.
|
1526 | Spirituales visiones a Deo effici. Intellectualis visio quam perfecta sit et beata.
|
1527 | Quo visionis genere Moyses Deum viderit.
|
1528 | Intellectualem fuisse Apostoli visionem.
|
1529 | Augustinus ignorat sintne alii coeli praeter tertium aliaque visionum genera.
|
1530 | De spiritualibus visis in quibus angeli demostrant imagines et de aliis visis usitatis et humanis.
|
1531 | Varia visorum intellectualium genera.
|
1532 | Quonam se conferat anima corpore exuta et quomodo gaudere vel pati possit. Veram esse laetitiam veramque molestiam quas patitur anima corpore exuta.
|
1533 | Minime dubitandum de re atque veritate inferorum, qui excipiunt animas mortuorum. Sedes iustorum: sinus Abrahae. Non parvum animae malum esse tristitiam.
|
1534 | Quaeritur ubi sit paradisus et utrum possit esse sinus Abrahae. Inferos "locum" spiritale esse. Tres coeli explicantur secundum illa tria genera visorum.
|
1535 | Cur opus sit spiritibus mortuorum sua corpora in resurrectione recipere.
|
1536 | Tria visionum genera quomodo futura sint in beatis.
|
37 | Quosdam tertium coelum sic exposuisse ut corporalis et animalis et spiritalis hominis differentias accipi vellent.
|