Thomae et alii: ad 1Cor 8

8
(
1Co 2,13-16)

Lectio 3: 1Co 2,13-16

Dixerat supra apostolus sapientiam loquimur inter perfectos. Postquam ergo manifestavit qualis sit haec sapientia, quia mundanis hominibus incognita, cognita autem sanctis, hic manifestat qua ratione hanc sapientiam sancti inter perfectos loquuntur.

Et primo proponit quod intendit; secundo assignat rationem, ibi animalis autem homo, etc.. Circa primum, primo proponit revelatorum manifestationem, dicens: dictum est quod spiritum Dei accepimus, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis, quae scilicet nobis per spiritum revelata sunt, loquimur. sunt enim eis revelata ad utilitatem. Unde et act. Ii, 4: repleti sunt omnes spiritu sancto, et coeperunt loqui.

Secundo tangit modum enarrandi, excludens modum inconvenientem, dicens non in doctis humanae sapientiae verbis, id est, non nitimur ad probandam nostram doctrinam per verba composita ex humana sapientia, sive quantum ad ornatum verborum, sive quantum ad subtilitatem rationum. Is. Xxxiii, v. 19: populum alti sermonis non videbis. astruit enim modum convenientem, cum dicit sed in doctrina spiritus, id est, prout spiritus sanctus nos loquentes interius docet, et auditorum corda ad capiendum illustrat. io. Xvi, 13: cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.

Tertio determinat auditores, dicens spiritualibus spiritualia comparantes, quasi dicat: recta comparatione spiritualia documenta tradimus spiritualibus viris, quibus sunt convenientia. ii tim. Ii, 2: haec commenda fidelibus viris, qui idonei erunt et alios docere. eosdem autem hic nominat spirituales, quos supra perfectos, quia per spiritum sanctum homines perficiuntur in virtute, secundum illud ps. Xxxii, 6: spiritu oris eius omnis virtus eorum. deinde, cum dicit animalis, etc., assignat rationem dictorum,

Et primo ostendit quare spiritualia non sunt tradenda animalibus hominibus; secundo quare sunt tradenda spiritualibus, ibi spiritualis, etc.. Circa primum duo facit.

Primo ponit rationem; secundo manifestat eam, ibi stultitia enim, etc.. ratio ergo talis est: nulli sunt tradenda documenta quae capere non potest, sed homines animales non possunt capere spiritualia documenta; ergo non sunt eis tradenda. hoc est ergo quod dicit animalis homo, etc.. Et ideo recta ratione non possunt tradi eis. ubi primo considerandum est quis homo dicatur animalis. Est ergo considerandum quod anima est forma corporis. unde propriae animae intelliguntur illae vires quae sunt actus corporalium organorum, scilicet vires sensitivae. Dicuntur ergo homines animales qui huiusmodi vires sequuntur, inter quas est vis apprehensiva, et appetitiva, et ideo potest dici homo dupliciter animalis. Uno modo quantum ad vim apprehensivam, et hic dicitur animalis sensu, qui, sicut dicitur in glossa, de Deo iuxta corporum phantasiam vel legis litteram, vel rationem philosophicam iudicat, quae secundum vires sensitivas accipiuntur. alio modo dicitur quis animalis quantum ad vim appetitivam, qui scilicet afficitur solum ad ea quae sunt secundum appetitum sensitivum, et talis dicitur animalis vita, qui, sicut dicitur in glossa, sequitur dissolutam lasciviam animae suae, quam intra naturalis ordinis metas spiritus rector non continet. unde dicitur in canonica iudae v. 19: hi sunt qui segregant semetipsos, animales spiritum non habentes.

Secundo autem videndum quare tales non possunt percipere ea quae sunt spiritus Dei: quod quidem manifestum est, et quantum ad animalem sensum, et quantum ad animalem vitam. Ea enim de quibus spiritus sanctus illustrat mentem, sunt supra sensum et rationem humanam, secundum illud eccli. Iii, 25: plura supra sensum hominis ostensa sunt tibi, et ideo ab eo capi non possunt, qui soli cognitioni sensitivae innititur. Spiritus etiam sanctus accendit affectum ad diligendum spiritualia bona, sensibilibus bonis contemptis, et ideo ille qui est animalis vitae, non potest capere huiusmodi spiritualia bona, quia philosophus dicit in iv ethic. quod qualis unusquisque est, talis finis videtur ei. Prov. Xviii, 2: non recipit stultus verba prudentiae, nisi ei dixeris quae versantur in corde eius. Eccli. Xxii, 9: cum dormiente loquitur, qui narrat sapientiam stulto. deinde, cum dicit stultitia enim, etc., manifestat quod dixerat per signum; cum enim aliquis aliqua sapienter dicta reprobat quasi stulta, signum est quod ea non capiat. Quia igitur animalis homo ea quae sunt spiritus Dei reputat stulta, ex hoc manifestatur quod ea non capit. Et hoc est quod dicit stultitia enim est illi, scilicet animali. iudicat enim esse stulta quae secundum spiritum Dei aguntur. Eccle. X, 3: in via stultus ambulans, cum ipse sit insipiens, omnes stultos aestimat. quod autem homini animali quae secundum spiritum sunt videantur stulta, non procedit ex rectitudine sensus: sicut sapientes aliqua iudicant esse stulta quae stultis videntur sapientia propter defectum intellectus; quia homo sensui deditus non potest intelligere ea quae supra sensum sunt, et homo carnalibus affectus non intelligit esse bonum, nisi quod est delectabile secundum carnem. et hoc est quod sequitur et non potest intelligere, ps. Lxxxi, 5: nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. quare autem non possit intelligere, ostendit subdens quia spiritualiter examinatur, id est, spiritualium examinatio fit spiritualiter. Numquam enim inferior potest examinare et iudicare ea quae sunt superioris, sicut sensus non potest examinare ea quae sunt intellectus. Et similiter, neque sensus, neque ratio humana potest iudicare ea quae sunt spiritus Dei. Et ita relinquitur quod huiusmodi solo spiritu sancto examinantur, secundum illud ps. Xvii, 31: eloquia domini igne examinata, probata scilicet a spiritu sancto. quia ergo animalis homo caret spiritu sancto, non potest spiritualia examinare, et per consequens nec ea intelligere. deinde, cum dicit spiritualis autem iudicat omnia, etc., assignat rationem quare spiritualibus spiritualia tradantur, et

Primo ponit rationem; secundo manifestat causam, ibi quis enim novit. assignat autem talem rationem: illi tradenda sunt spiritualia qui potest iudicare, secundum illud iob xii, 11: auris verba diiudicat; sed spiritualis est huiusmodi, ergo ei spiritualia sunt tradenda. Et hoc est quod dicit spiritualis autem diiudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur. ubi primo videndum est quis homo dicatur spiritualis. Est autem notandum quod spiritus nominare consuevimus substantias incorporeas; quia igitur aliqua pars animae est quae non est alicuius organi corporei actus, scilicet pars intellectiva comprehendens intellectum et voluntatem, huiusmodi pars animae spiritus hominis dicitur, quae tamen a spiritu Dei et illuminatur secundum intellectum, et inflammatur secundum affectum et voluntatem. dupliciter ergo dicitur homo spiritualis. uno modo ex parte intellectus, spiritu Dei illustrante. Et secundum hoc in glossa dicitur quod homo spiritualis est, qui, spiritui Dei subiectus, certissime ac fideliter spiritualia cognoscit. Alio modo ex parte voluntatis, spiritu Dei inflammante: et hoc modo dicitur in glossa quod spiritualis vita est, qua spiritum Dei habens rectorem animam regit, id est animales vires. Gal. Ult.: vos qui spirituales estis, instruite huiusmodi, etc..

Secundo considerandum est quare spiritualis diiudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur. ubi notandum est quod in omnibus ille qui recte se habet, rectum iudicium habet circa singula. Ille autem qui in se rectitudinis defectum patitur, deficit etiam in iudicando: vigilans enim recte iudicat et se vigilare et alium dormire; sed dormiens non habet rectum iudicium de se, nec de vigilante. unde non sunt res tales quales videntur dormienti, sed quales videntur vigilanti. et eadem ratio est de sano et infirmo circa iudicium saporum, et de debili et forti circa iudicium ponderum, et virtuoso et vitioso circa agibilia. Unde et philosophus dicit in v ethicorum quod virtuosus est regula et mensura omnium humanorum, quia scilicet in rebus humanis talia sunt singularia, qualia virtuosus iudicat ea esse. Et secundum hunc modum apostolus hic dicit quod spiritualis iudicat omnia, quia scilicet homo habens intellectum illustratum et affectum ordinatum per spiritum sanctum, de singulis quae pertinent ad salutem, rectum iudicium habet. ille autem qui non est spiritualis habet etiam intellectum obscuratum et affectum inordinatum circa spiritualia bona, et ideo ab homine non spirituali, spiritualis homo iudicari non potest, sicut nec vigilans a dormiente. quantum ergo ad primum horum dicitur sap. Iii, 8 quod iudicabunt iusti nationes. quantum ad secundum dicitur infra iv, 3: mihi pro minimo est, ut a vobis iudicer, aut ab humano die. deinde cum dicit quis enim novit, etc., manifestat rationem inductam.

Et primo inducit auctoritatem; secundo adaptat ad propositum, ibi nos autem, etc.. est autem considerandum quod ad hoc quod aliquis possit de aliquo homine iudicare, duo requiruntur. Primo ut iudicans cognoscat ea quae sunt iudicati, quia, ut dicitur i ethic.: unusquisque bene iudicat quae cognoscit, et horum est optimus iudex. Ex quo patet quod sensum, id est sapientiam Dei omnia iudicantem, nullus possit diiudicare. ideo dicit quis enim novit sensum domini? quasi dicat: nullus: quia sapientia Dei excedit omnem cupiditatem hominis. Eccli. i, 3: sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit? sap. Ix, 17: sensum autem tuum quis scire poterit, nisi tu dederis sapientiam? secundo requiritur quod iudicans sit superior iudicato. Unde dominus habet iudicium de servo, magister de discipulo. Ex quo etiam patet quod nullus potest sensum Dei iudicare. propter quod sequitur aut quis instruxit eum? quasi dicat: nullus. Non enim habet scientiam ab aliquo acceptam, sed potius fontem omnis scientiae. Iob xxvi, 3: cui dedisti consilium? forsitan ei qui non habet sapientiam? videntur autem verba haec assumpta ex eo quod dicitur is. Xl, 13: quis adiuvit spiritum domini, aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi? cum quo iniit consilium et instruxit eum? deinde adaptat quod dixerat ad propositum, dicens nos autem, scilicet spirituales viri, sensum christi habemus, idest, recipimus in nobis sapientiam christi ad iudicandum. eccli. Xvii, 6: creavit illis scientiam spiritus, sensu adimplevit corda illorum. lc. Ult. Dicitur quod aperuit illis sensum, ut intelligerent scripturas, et ita, quia sensus christi diiudicari non potest, conveniens est quod spiritualis, qui sensum christi habet, a nemine iudicetur.


CAPUT 3

9
(
1Co 3,1-8)

Lectio 1: 1Co 3,1-8

Supra apostolus ostenderat contentionem et divisionem corinthiorum, qui propter ministros christi, a quibus baptizati et docti erant, ad invicem disceptabant; hic incipit eorum iudicium quod habebant de ministris improbare, ex quo iudicio contentiones in eis procedebant. et circa hoc duo facit. primo improbat eorum iudicium quantum ad hoc quod quibusdam ministrorum, de quibus gloriabantur, plus attribuebant quam deberent; secundo, quantum ad hoc quod alios christi ministros contemnebant, iv cap., ibi sic nos existimet homo. Circa primum duo facit. primo ostendit detrimentum quod patiebantur propter contentiones ex perverso iudicio provenientes; secundo improbat eorum perversum iudicium, ibi quid igitur est apollo? circa primum duo facit.

Primo ponit detrimentum quod hactenus passi erant propter eorum defectum; secundo ostendit quod adhuc idem patiuntur, ibi sed nec nunc quidem. Circa primum tria facit.

Primo ponit detrimentum quod hactenus passi erant propter eorum defectum. dixerat enim supra quod apostoli quidem spiritualia documenta spiritualibus tradebant, quae animales homines percipere non poterant: quod eis adaptat, dicens et ego, fratres, qui scilicet inter alios apostolos spiritualibus spiritualia loquor, non potui, scilicet convenienter, vobis loqui quasi spiritualibus, ut scilicet traderem vobis spiritualia documenta, sed quasi carnalibus, scilicet locutus sum vobis. Eosdem enim carnales dicit quos supra animales, quibus oportet tradi ea quae sunt infirmitati eorum accommoda. is. Xxviii, 9: quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus, id est, carnali conversatione et sensu.

Secundo adhibet similitudinem, dicens tamquam parvulis in christo, id est, parum adhuc introductis in perfectam doctrinam fidei, quae spiritualibus debetur. Hebr. C. V, 13: omnis qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitiae; parvulus enim est: perfectorum autem est solidus cibus.

Tertio rationem assignat, ne credatur ex invidia eis spiritualem doctrinam subtraxisse, contra quod dicitur sap. Vii, 13: quam sine fictione didici, et sine invidia communico. unde subditur nondum enim poteratis, quasi dicat: non subtraxi vobis escam propter meam invidiam, sed propter vestram impotentiam, quia verba spiritualia nondum bene poteratis capere, secundum illud io. Xvi, v. 12: adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. deinde, cum dicit sed nec nunc quidem potestis, ostendit quod adhuc idem detrimentum patiuntur.

Et primo quidem ponit impotentiam cui adhuc subiacebant, dicens sed nec nunc quidem potestis, quasi dicat: quod a principio perfectam doctrinam capere non poteratis, non mirum fuit, quia hoc nescire vestrae novitati competebat, secundum illud i petr. C. Ii, 2: sicut modo geniti infantes lac concupiscite. sed hoc videtur esse culpabile, quod post tantum tempus in quo proficere debuistis, eamdem impotentiam retinetis, secundum illud hebr. V, 12: cum deberetis magistri esse propter tempus, rursus indigetis doceri, quae sunt elementa sermonum Dei.

Secundo assignat praedictae impotentiae rationem, dicens adhuc enim carnales estis, scilicet vita et sensu. Et ideo ea quae sunt spiritus capere non potestis, sed sapitis ea quae sunt carnis, secundum illud rom. Viii, 5: qui secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt.

Tertio ponit rationem probationis inductae, dicens cum enim inter vos sit zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? ubi considerandum est quod recte coniungit zelum et contentionem, quia zelus, id est invidia, est contentionis materia. Invidus enim tristatur de bono alterius, quod ille nititur promovere, et ex hoc sequitur contentio. Unde iac. Iii, 16: ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. et similiter e converso charitas, per quam quis diligit bonum alterius, est materia pacis.

Secundo considerandum est quod zelus et contentio non habent locum nisi in carnalibus hominibus, quia ipsi circa bona corporalia afficiuntur, quae simul a pluribus integre possideri non possunt. Et ideo, propter hoc quod aliquis aliquod bonum corporale possidet, alius impeditur a plena possessione illius, et ex hoc sequitur invidia, et per consequens contentio. Sed spiritualia bona, quibus spirituales afficiuntur, simul a pluribus possideri possunt, et ideo bonum unius non est alterius impedimentum, et propter hoc in talibus nec invidia, nec contentio locum habet. Unde sap. Vii, 13: sine invidia communico.

Tertio considerandum est quare homines carnales dicit secundum hominem ambulare, cum tamen homo ex spiritu et carne componatur, quia naturae humanae consonum est, ut spiritus cognitionem a sensibus carnis accipiat. Unde consequenter affectus rationis humanae secundum ea quae sunt carnis movetur, nisi spiritus hominis per spiritum Dei supra hominem elevetur. Unde dicitur eccli. Xxxiv, 6: sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur, nisi ab altissimo fuerit emissa visitatio. est ergo sensus secundum hominem, id est, secundum naturam humanam sibi a Dei spiritu derelictam, sicut et in ps. Iv, 3 dicitur: filii hominum, usquequo gravi corde, ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? quarto manifestat probationem inductam, dicens cum enim quis, id est, aliquis vestrum, dicat: ego quidem sum pauli, quia a paulo baptizatus et doctus, alius autem: ego apollo (genitivi casus), per quod denotatur in vobis esse zelus et contentio, nonne homines estis, scilicet carnales et non spirituales, utpote zelum et contentionem habentes pro rebus humanis? qualis enim homo est, talibus rebus afficitur et per affectum inhaeret, secundum illud osee ix, 10: facti sunt abominabiles, sicut ea quae dilexerunt. deinde, cum dicit quid igitur est apollo? improbat eorum iudicium, quantum ad hoc quod plus ministris attribuebant quam deberent.

Et primo ostendit veritatem; secundo excludit errorem, ibi nemo vos seducat; tertio infert conclusionem intentam, ibi itaque nemo glorietur in hominibus. Circa primum duo facit. primo ostendit conditionem ministrorum; secundo agit de eorum mercede, ibi unusquisque propriam mercedem. Circa primum tria facit.

Primo ponit ministrorum conditionem; secundo ponit similitudinem, ibi ego plantavi, apollo rigavit; tertio ostendit intentum, ibi itaque neque qui plantat. Circa conditionem autem ministrorum duo tangit. Primo quod non sunt domini, sed ministri, dicens: vos de paulo et apollo gloriamini, igitur quaero a vobis: quid est apollo, et quid paulus? id est, cuius dignitatis vel potestatis, ut digne de eis gloriari possitis? et respondet: ministri eius, scilicet Dei sunt. Quasi dicat: quod agunt in baptismo et in doctrina, non principaliter agunt sicut domini, sed sicut ministri eius, secundum illud is. Lxi, 6: ministri Dei, dicetur vobis. posset autem alicui videri magnum esse, ministrum Dei esse, et gloriandum esse in hominibus de ministeriis Dei. Et vere esset, si sine hominibus non pateret accessus ad deum, sicut illi qui solent gloriari de ministris regis, sine quibus non patet aditus ad regem. Sed hoc hic locum non habet, quia fideles christi per fidem habent accessum ad deum, secundum illud rom. V, 2: per quem accessum habemus ad deum per fidem et gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Ideo signanter addit cui credidistis, quasi dicat: per fidem iam estis coniuncti Deo, non hominibus. Unde supra ii, 5 dictum est: ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. Et ideo primo de Deo est vobis gaudendum, quam de hominibus. Contingit autem quod ministri hominum, vel dominorum, vel artificum primo habeant a seipsis aliquam dignitatem, vel virtutem, ex qua idonei ad ministerium fiunt, sed hoc non est de ministris Dei. Et ideo, secundo, ostendit quod tota dignitas et virtus ministrorum est a Deo, dicens et unicuique sicut deus divisit, quasi dicat: in tantum aliquis, et unusquisque nostrum habet de virtute ministrandi, inquantum ei deus dedit, unde nec sic nobis est gloriandum. Ii cor. C. 3,5 s.: sufficientia nostra a Deo, qui idoneos nos fecit ministros novi testamenti. deinde, cum dicit ego plantavi, ponit similitudinem ministrorum ex similitudine agricolarum, ubi duplex differentia operationum intelligitur. Una, operationis unius ministri ad operationem alterius. Et quantum ad hoc dicit ego plantavi, id est, in praedicatione ad modum plantantis me habui, quia scilicet primo vobis praedicavi fidem, is. Li, v. 16: posui verba mea in ore tuo, ut plantes caelos; apollo rigavit, id est, ad modum rigantis se habuit, qui aquam plantis exhibet ad hoc ut nutriantur et crescant. Et similiter legitur act. Xviii, 1 s. Quod, cum paulus multos corinthiorum convertisset, supervenit apollo, qui multum contulit his qui crediderunt, publice ostendens per scripturam esse iesum christum. Eccli. C. Xxiv, 42 dicitur: rigabo hortum meum plantationum. secunda differentia est operationis ministrorum, qui exterius operantur plantando et rigando, ad operationem Dei, qui interius operatur. Unde subdit sed deus incrementum dedit, interius scilicet operando. ii cor. Ix, 10: augebit incrementa frugum iustitiae vestrae. Sic etiam in rebus corporalibus plantantes et rigantes exterius operantur, sed deus operatur interius per operationem naturae ad incrementa plantarum. deinde cum dicit itaque neque qui plantat, neque qui rigat, etc., infert ex praemissis duas conclusiones, quarum prima infertur secundum comparationem ministrorum ad deum, dicens: ex quo paulus plantavit, et apollo rigavit, non sunt nisi ministri Dei, et non habent aliquid nisi a Deo, et non operantur nisi exterius, Deo interius operante. Itaque neque qui plantat est aliquid, scilicet principaliter et magnum de quo sit gloriandum, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, deus. ipse enim per se est aliquid principale et magnum, de quo est gloriandum. Actio enim non attribuitur instrumento, cui comparatur minister, sed principali agenti. Unde is. Xl, v. 17 dicitur: omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo. secundam conclusionem infert pertinentem ad comparationem ministrorum ad invicem, dicens qui plantat autem, et qui rigat, cum sint ministri Dei, et nihil nisi a Deo habentes, et solum exterius operantes, unum sunt, ex conditione naturae et ministerii ratione: quare scilicet non potest unus alteri praeferri, nisi secundum donum Dei, et ita quantum in seipsis est, unum sunt. et quia, consequenter, in intentione ministrandi Deo unum sunt per concordiam voluntatis, ideo stultum est de his qui unum sunt, dissentire. Ps. Cxxxii, 1: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Rom. Xii, 5: multi unum corpus sumus in christo.

10
(
1Co 3,9-15)

Lectio 2: 1Co 3,9-15

Supra apostolus ostendit qualis sit conditio ministrorum, hic agit de remuneratione eorum. Et

Primo ponit de mercede bonorum ministrorum; secundo agit de punitione malorum, ibi nescitis quia templum Dei estis, etc.. Circa primum tria facit. primo promittit ministris mercedem propriam; secundo assignat rationem, ibi Dei enim sumus; tertio agit de diversitate mercedis, ibi secundum gratiam Dei. dicit ergo primo: dictum est, quod neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, non tamen inutiliter plantat vel rigat, sed unusquisque suam propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. Quamvis enim qui incrementum dat, sit deus, et ipse solus interius operetur, exterius tamen laborantibus mercedem tribuit, secundum illud ier. Xxxi, 16: quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis; quia merces est operi tuo.

Quae quidem merces est ipse deus, secundum illud Gn 15,1: ego protector tuus sum, et merces tua multa nimis. pro qua mercede laborantes mercenarii laudantur, secundum illud lc. Xv, 17: quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus? alioquin si pro alia mercede in opere Dei aliquis laboret, laudandus non est, secundum illud io. X, 12: mercenarius autem, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et fugit. haec autem merces et communis est omnibus, et propria singulorum: communis quidem, quia idem est quod omnes videbunt, et quo omnes fruentur, scilicet deus, secundum illud iob xxii, 26: super omnipotentem deliciis afflues, et levabis ad deum faciem tuam; is. Xxviii, 5: in illa die erit dominus exercituum corona gloriae et sertum exultationis populo suo. Et ideo matth. C. Xx, 9 s. Omnibus laborantibus in vinea datur unus denarius. propria vero merces erit singulorum: quia unus alio clarius videbit, et plenius fruetur secundum determinatam sibi mensuram.

Unde et dan. Xii, 3 illi qui docti sunt, comparantur splendori firmamenti, qui ad iustitiam erudiunt plurimos quasi stellae. Hinc est quod io. Xiv, 2 dicitur: in domo patris mei mansiones multae sunt, propter quod etiam hic dicitur unusquisque propriam mercedem accipiet. ostendit autem secundum quid attendatur mensura propriae mercedis, cum subdit secundum suum laborem. Unde et in ps. Cxxvii, 2 dicitur: labores manuum tuarum, quia manducabis, beatus es et bene tibi erit. non tamen propter hoc designatur aequalitas secundum quantitatem laboris ad mercedem, quia, ut dicitur ii cor. Iv, 17: quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operabitur in nobis. sed aequalitatem designat proportionis, ut scilicet ubi est potior labor, ibi sit potior merces. potest autem intelligi labor esse potior tripliciter. Primo quidem secundum formam charitatis, cui respondet merces essentialis praemii, scilicet fruitionis et visionis divinae. Unde dicitur io. Xiv, 21: qui diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Unde qui ex maiori charitate laborat, licet minorem laborem patiatur, plus de praemio essentiali accipiet.

Secundo ex specie operis; sicut enim in rebus humanis ille magis praemiatur qui in digniori opere laborat, sicut architector quam artifex manualis, licet minus laboret corporaliter: ita etiam in rebus divinis ille qui in nobiliori opere occupatur, maius praemium accipiet quantum ad aliquam praerogativam praemii accidentalis, licet forte minus corporaliter laboret. Unde aureola datur doctoribus, virginibus et martyribus.

Tertio ex quantitate laboris, quod quidem contingit dupliciter. Nam quandoque maior labor maiorem mercedem meretur, praecipue quantum ad remissionem poenae, puta quod diutius ieiunat vel longius peregrinatur, et etiam quantum ad gaudium quod percipiet de maiori labore. Unde sap. X, 17 dicitur: reddidit, deus scilicet, iustis mercedem laborum suorum. Quandoque vero est maior labor ex defectu voluntatis. In his enim quae propria voluntate facimus, minorem laborem sentimus. Et talis magnitudo laboris non augebit, sed minuet mercedem. Unde dicitur is. Xl, 31: assument pennas ut aquilae, current et non laborabunt, volabunt et non deficient; et ibi praemittitur: deficient pueri et laborabunt. deinde, cum dicit Dei enim sumus, assignat rationem eius quod dixerat. et

Primo ponit rationem; secundo adhibet similitudinem, ibi Dei agricultura estis. dicit ergo primo: recte quilibet nostrum mercedem accipiet, Dei enim sumus adiutores, scilicet secundum nostros labores. Contra quod videtur esse quod dicitur iob c. Xxvi, 2: cuius adiutor es, numquid imbecillis? et is. Xl, 13: quis adiuvit spiritum domini? dicendum est autem, quod dupliciter aliquis alium adiuvat. Uno modo augendo eius virtutem, et sic nullus potest esse Dei adiutor. unde et post praemissa verba iob subditur: et sustentas brachium eius qui non est fortis. Alio modo obsequendo operationi alterius, sicut si minister dicatur domini adiutor, in quantum exequitur opus eius aut ministerium artificis, et hoc modo ministri Dei sunt eius adiutores, secundum illud ii cor. Vi, 1: adiuvantes autem exhortamur. sicut ergo ministri hominum exequentes eorum opera, mercedem ab eis accipiunt secundum suum laborem, ita et minister Dei.

Secundo adhibet similitudinem simplicis operis, scilicet agriculturae et aedificationis. populus quidem fidelis ager est a Deo cultus, in quantum per operationem divinam fructum boni operis Deo acceptum producit, secundum illud rom. Vii, 4: sitis alterius qui ex mortuis resurrexit, ut fructificetis Deo, et io. Xv, 1 dicitur: pater meus agricola est. et hoc est quod primo dicitur Dei agricultura estis, id est, quasi ager a Deo cultus, et fructum ferens eius opere, et populus fidelis est quasi domus a Deo aedificata, inquantum scilicet deus in eis habitat, secundum illud eph. Ii, 22: et vos coaedificamini in habitaculum Dei. et ideo secundo dicitur Dei aedificatio estis, id est aedificium a Deo constructum, secundum illud ps. Cxxvi, 1: nisi dominus aedificaverit domum, etc.. Sic igitur ministri Dei sunt adiutores, inquantum laborant in agricultura et aedificatione fidelis populi. deinde, cum dicit secundum gratiam Dei, etc., agit de diversitate mercedis, et quia merces distinguitur secundum distinctionem laboris, ut dictum est, ideo primo agit de diversitate laboris; secundo de diversitate mercedis, ibi si quis superaedificat. Circa primum duo facit.

Primo ponit distinctionem laborum; secundo subiungit admonitionem, ibi unusquisque autem videat, etc.. Circa primum duo facit. Primo, relicta similitudine agriculturae quam supra prosecutus fuerat, sub similitudine aedificationis suum proprium laborem describit, dicens secundum gratiam Dei quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui. ubi considerandum est quod architectus dicitur principalis artifex, et maxime aedificii, ad quem pertinet comprehendere summam dispositionem totius operis, quae perficitur per operationem manualium artificum. et ideo dicitur sapiens in aedificio, quia simpliciter sapiens est qui summam causam cognoscit, scilicet deum, et alios secundum deum ordinat. Ita sapiens in aedificio dicitur qui principalem causam aedificii, scilicet finem, considerat, et ordinat inferioribus artificibus quid sit propter finem agendum. manifestum est autem quod tota structura aedificii ex fundamento dependet, et ideo ad sapientem architectum pertinet idoneum fundamentum collocare. Ipse autem paulus fundamentum spiritualis aedificii collocavit corinthiis, unde supra dixit: ego plantavi. sicut enim se habet fundamentum in aedificio, sic plantatio in plantis. per utrumque enim significatur spiritualiter prima praedicatio fidei. Unde et ipse dicit rom. Xv, 20: sic autem praedicavi evangelium, non ubi nominatus est christus, ne super alienum fundamentum aedificarem, et ideo se comparat sapienti architecto. hoc autem non suae virtuti attribuit, sed gratiae Dei. Et hoc est quod dicit secundum gratiam Dei quae data est mihi, qui scilicet me aptum et idoneum ad hoc ministerium fecit. infra xv, 10: abundantius omnibus laboravi, non autem ego, sed gratia Dei mecum.

Secundo describit laborem aliorum, dicens alius autem, id est, quicumque inter vos laborat, superaedificat, fundamento a me posito. quod quidem potest ad duo referri. Uno quidem modo inquantum aliquis superaedificat fidei in seipso fundatae profectum charitatis et bonorum operum. I petr. Ii, 5: et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini. alio modo ad doctrinam, per quam quis fundatam fidem in aliis perfectius manifestat. unde ier. I, 10 dicitur: ut aedifices et plantes. et secundum hoc idem significat haec superaedificatio, quod supra rigatio. deinde, cum dicit unusquisque autem, etc., subiungit monitionem, dicens: dictum est quod ad alios pertinet superaedificare, unusquisque autem videat, id est, diligenter attendat, quomodo superaedificet, id est, qualem doctrinam fidei fundatam in aliis superaddat, vel qualia opera fidei in se fundatae habeat. Prov. Iv, 25: oculi tui videant recta, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos.

Secundo respondet tacite quaestioni, quare scilicet admoneat alios de superaedificatione et non de fundatione, vel potius assignat rationem quare dixerit quod ad alios pertinet superaedificare, dicens fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, scilicet a me, quod est iesus christus, qui habitat in cordibus vestris per fidem, ut dicitur eph. Iii, 17. Et de fundamento dicitur is. Xxviii, 16: ecce ego mittam in fundamentis sion lapidem angularem, probatum, pretiosum, id est, in fundamento fundatum. sed contra videtur esse quod dicitur apoc. Xxi, 14: murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina apostolorum. Non ergo solus christus est fundamentum. dicendum est autem, quod duplex est fundamentum. unum quidem quod per se habet soliditatem, sicut rupes aliqua supra quam aedificium construitur, et huic fundamento christus comparatur. Ipse enim est petra de qua dicitur matth. Vii, 25: fundata enim erat supra firmam petram. Aliud est fundamentum, quod habet soliditatem non ex se, sed ex alio solido subiecto, sicut lapides qui primo supponuntur petrae solidae. Et hoc modo dicuntur apostoli esse fundamentum ecclesiae, quia ipsi primo superaedificati sunt christo per fidem et charitatem. Unde dicitur eph. Ii, 20: superaedificati supra fundamentum apostolorum. deinde cum dicit si quis superaedificat, etc., agit de mercedis differentia quantum ad hoc, quod quidam eam accipiunt sine detrimento, quidam cum detrimento. et circa hoc tria facit. primo docet quod diversitas operationum manifestatur ex retributione; secundo ostendit quando manifestatur, ibi dies enim domini; tertio ostendit quomodo manifestatur, ibi si cuius opus, etc..

Circa primum considerandum est quod apostolus intendens ostendere diversitatem superaedificationis, sex ponit, videlicet tria contra tria. Ex una quidem parte aurum, argentum, et lapides pretiosos; et ex alia parte lignum, foenum et stipulam, quorum tria, scilicet aurum, argentum, et lapides pretiosi habent quamdam inclytam claritatem simul et inconsumptibilitatem et pretiositatem. alia vero tria obscura sunt, et facile ab igne consumuntur, et vilia sunt. Unde per aurum, argentum et lapides pretiosos intelligitur aliquid praeclarum et stabile; per lignum vero, foenum et stipulam aliquid materiale et transitorium. dictum est autem supra quod superaedificatio potest intelligi, et quantum ad opera quae unusquisque superaedificat fidei fundamento, et quantum ad doctrinam quam aliquis doctor vel praedicator superaedificat in fundamento fidei ab apostolis fundatae. unde ista diversitas quam hic apostolus tangit, ad utramque superaedificationem referri potest. quidam ergo referentes haec ad superaedificationem operum, dixerunt quod per aurum, et argentum, et lapides pretiosos intelliguntur bona, quae quis fidei superaddit. sed per lignum, foenum, et stipulam debent intelligi peccata mortalia quae quis facit post fidem susceptam. Sed ista expositio penitus stare non potest. primo quidem quia peccata mortalia sunt opera mortua, secundum illud hebr. Ix, 14: mundabit conscientias nostras ab operibus mortuis. In hoc autem aedificio nihil aedificatur nisi vivum, secundum illud i petr. Ii, v. 5: et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini. unde qui cum fide habet peccata mortalia, non superaedificat, sed magis destruit vel violat, contra quem dicitur infra: si quis templum Dei violaverit, disperdet illum deus.

Secundo, quia peccata mortalia magis comparantur ferro, vel plumbo, vel lapidi, tum propter gravitatem, tum quia etiam non renovantur per ignem, sed semper in eo manent in quo sunt: peccata vero venialia comparantur ligno, foeno et stipulae, tum propter levitatem, tum etiam quia ab eis aliquis de facili expurgatur per ignem.

Tertio, quia secundum hanc expositionem videtur sequi, quod ille qui moritur in peccato mortali, dummodo fidem retineat, finaliter salutem consequatur, licet primo aliquas poenas sustineat. Sic enim sequitur: si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. quod quidem contrariatur manifeste sententiae apostoli qua dicitur infra vi, 9 s.: neque fornicarii, neque idolis servientes, etc. regnum Dei possidebunt; et gal. V, 21: qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. non est autem alicui salus nisi in regno Dei. nam qui ab eo excluduntur, mittuntur in ignem aeternum, ut dicitur matth. Xxv, 41. quarto quia fides non potest dici fundamentum, nisi quia per eam christus habitat in nobis, cum supra dictum sit quod fundamentum est ipse christus iesus. Non enim habitat christus in nobis per fidem informem, alioquin habitaret in daemonibus, de quibus scriptum est iac. Ii, 19: et daemones credunt et contremiscunt. Unde quod dicitur eph. Iii, 17, habitare christum per fidem in cordibus nostris, oportet intelligi de fide per charitatem formata, cum scriptum sit i io. Iv, 16: qui manet in charitate in Deo manet, et deus in eo. Haec est fides quae per dilectionem operatur, ut dicitur infra xiii, 4: charitas non agit perperam. Unde manifestum est quod illi qui operantur peccata mortalia, non habent fidem formatam, et ita non habent fundamentum. oportet ergo intelligere quod tam ille qui superaedificat fundamento aurum, argentum, lapides pretiosos, quam etiam ille qui superaedificat lignum, foenum, stipulam, vitet peccata mortalia. ad horum ergo distinctionem intelligendum est, quod actus humani ex obiectis speciem habent. duplex est autem obiectum humani actus, scilicet res spiritualis et res corporalis, quae quidem obiecta differunt tripliciter. Primo quidem quantum ad hoc quod res spirituales sunt perpetuae, res autem corporales sunt transitoriae. Unde ii cor. Iv, 18: quae videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna.

Secundo, quantum ad hoc quod res spirituales in seipsis claritatem habent, secundum illud sap. Vi, 13: clara est et quae numquam marcescit sapientia. Res corporales obscuritatem habent ex materia. unde dicitur sap. Ii, 5: umbrae transitus est tempus nostrum.

Tertio, quantum ad hoc quod res spirituales sunt pretiosiores et nobiliores rebus corporalibus; unde prov. Iii, 15 dicitur de sapientia: pretiosior est cunctis opibus; et sap. Vii, 9: omne aurum in comparationem illius, arena est exigua, et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. et ideo opera quibus homo innititur rebus spiritualibus et divinis comparantur auro, argento et lapidi pretioso, quae sunt solida, clara et pretiosa. Ita tamen quod per aurum designentur ea quibus homo tendit in ipsum deum per contemplationem et amorem; unde dicitur cant. V, 11: CAPUT eius aurum optimum. Caput enim christi est deus, ut dicitur i cor. Xi, 3. De quo auro dicitur apoc. Iii, 18: suadeo tibi emere a me aurum ignitum, id est sapientiam cum charitate. Per argentum significantur actus, quibus homo adhaeret spiritualibus credendis, et amandis, et contemplandis; unde in glossa refertur argentum ad dilectionem proximi, propter quod et in psalmo lxvii, 14 pennae columbae describuntur deargentatae, cuius superior pars, id est, posteriora describuntur esse in pallore auri. Sed per lapides pretiosos designantur opera diversarum virtutum, quibus anima humana ornatur; unde dicitur eccli. L, 10: quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso.

Vel etiam mandata legis Dei, secundum illud ps. Cxviii, 127: dilexi mandata tua super aurum et topazion. opera vero humana quibus homo intendit rebus corporalibus procurandis, comparantur stipulae, quae vilia sunt, namque fulgent et facile comburuntur; habent tamen quosdam gradus, prout quaedam sunt aliis stabiliora, quaedam vero facilius consumptibilia; nam ipsi homines inter creaturas carnales et digniores sunt, et per successionem conservantur. unde comparantur lignis, secundum illud iudic. Ix, 8: ierunt ligna sylvarum ut eligerent super se regem. Caro autem hominis facilius corrumpitur per infirmitatem et mortem; unde comparatur foeno, secundum illud is. Xl, 6: omnis caro foenum. Ea vero quae pertinent ad gloriam huius mundi facillime transeunt, unde stipulae comparantur; unde in ps. Lxxxii, 14 sequitur: pone illos ut rotam et ut stipulam ante faciem venti. sic ergo superaedificare aurum, et argentum et lapides pretiosos, est superaedificare fidei fundamento ea quae pertinent ad contemplationem sapientiae divinorum, et amorem Dei, et devotionem sanctorum, et obsequium proximorum, et ad exercitium virtutum. superaedificare vero lignum, foenum et stipulam, est superaddere fidei fundamento ea quae pertinent ad dispositionem humanarum rerum, et ad curam carnis, et ad exteriorem gloriam. sciendum tamen quod contingit aliquem hominem id intendere tripliciter. uno modo ita quod in his finem constituat; et cum hoc sit peccatum mortale, per hoc homo non superaedificat sed, everso fundamento, aliud fundamentum collocat. Nam finis est fundamentum in rebus appetibilibus quae quaeruntur propter finem. alio modo aliquis intendit uti praedictis rebus totaliter ordinans eas in Dei gloriam; et quia opera specificantur ex fine intento, hoc iam non erit aedificare lignum, foenum et stipulam, sed aurum, argentum et lapides pretiosos.

Tertio modo aliquis licet in his finem non constituat, nec vellet propter ista contra deum facere, afficitur tamen istis magis quam deberet, ita quod per haec retardatur ab his quae Dei sunt, quod est peccare venialiter: et hoc proprie est superaedificare lignum, foenum, stipulam, non quia ipsa superaedificentur proprie loquendo, sed quia opera ad temporalium curam pertinentia habent venialia adiuncta propter vehementiorem affectum ad ipsa, quae quidem affectio, secundum quod magis et minus inhaeret, ligno, foeno et stipulae comparatur. Et dupliciter potest distingui. uno modo secundum permanentiam rerum spiritualium, ut prius dictum est, alio modo secundum vehementiam adhaesionis. sciendum tamen quod et illi qui spiritualibus rebus intendunt, non omnino possunt absolvi a cura rerum temporalium, nec etiam qui in charitate rebus temporalibus intendunt, sunt omnino a rebus spiritualibus vacui, sed studio diversificantur. Nam quidam studium vitae suae ordinant ad spiritualia, temporalibus vero non intendunt, nisi inquantum requirit necessitas corporalis vitae. Quidam vero studium vitae suae applicant ad temporalia procuranda, utuntur tamen spiritualibus rebus ad directionem vitae suae. Primi igitur superaedificant aurum, argentum et lapides pretiosos; secundi vero superaedificant foenum, lignum et stipulam. ex quo patet, quod illi qui superaedificant aurum, argentum et lapides pretiosos, habent aliquid de peccatis venialibus, sed non in quantitate notabili, propter hoc quod modicum attingunt de cura temporalium rerum. Illi etiam qui superaedificant lignum, foenum, stipulam, habent aliquid stabile, pretiosum et praeclarum, sed in minori quantitate, scilicet inquantum diriguntur per bona spiritualia. potest autem et haec diversitas referri ad superaedificationem doctrinae.

Nam illi qui fidei ab apostolis fundatae per suam doctrinam superaedificant solidam veritatem et claram, sive manifestam, et ad ornamentum ecclesiae pertinentem, superaedificant aurum, argentum, lapides pretiosos. Unde prov. X, 20: argentum electum labia iusti. illi vero qui fidei ab apostolis fundatae superaddunt in doctrina sua aliqua inutilia, et quae non sunt manifesta, nec veritatis ratione firmantur, sed sunt vana et inania, superaedificant lignum, foenum, stipulam. Unde dicitur ier. Xxiii, 28: qui habet somnium, narret somnium, et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum? qui vero falsitatem doceret, non superaedificaret, sed magis subverteret fundamentum. dicit ergo si quis superaedificat, vel operando, vel docendo, super fundamentum hoc, id est, super fidem formatam in corde, vel super fidem fundatam ab apostolis et praedicatam, aurum, argentum aut lapides pretiosos, id est spiritualia opera vel praeclaram doctrinam, vel lignum, foenum, stipulam, id est corporalia opera, vel frivolam doctrinam, uniuscuiusque opus manifestum erit, scilicet in divino iudicio, quale sit. non enim latet per humanam ignorantiam. nam quidam videntur superaedificare aurum, argentum, lapidem pretiosum, qui tamen superaedificant lignum, foenum, stipulam, in rebus spiritualibus corporalia meditantes, puta lucrum vel favorem humanum; quidam vero videntur superaedificare lignum, foenum, stipulam, qui tamen aedificant aurum, argentum et lapidem pretiosum, quia in administratione temporalium nihil nisi spiritualia cogitant. Unde et sophon. I, 12 dicitur: scrutabor ierusalem in lucernis, et lc. Xii, v. 2: nihil opertum quod non reveletur. deinde, cum dicit dies enim domini, ostendit quando haec manifestatur. et

Primo ponit tempus manifestationis, cum dicit dies enim domini declarabit. Circa quod sciendum est quod tunc dicitur esse tempus et dies alicuius rei, quando est in optimo statu et maximo sui posse. Unde eccle. iii, 1 dicitur: omnia tempus habent. quando ergo homo suam voluntatem implet, etiam contra deum, tunc est dies hominis. unde dicitur ier. Xvii, 16: diem hominis non desideravi, tu scis. Dies vero domini dicitur quando voluntas domini completur de hominibus, qui per eius iustitiam vel praemiabuntur vel damnabuntur, secundum illud ps. Lxxiv, 3: cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. unde secundum triplex Dei iudicium tripliciter potest intelligi dies domini. erit nempe quoddam iudicium generale omnium, secundum illud matth. Xii, v. 41: viri ninivitae surgent in iudicio. Et secundum hoc dies domini dicitur novissimus dies iudicii, de quo ii thess. Ii, 2: non terreamini quasi instet dies domini. Et secundum hoc intelligitur dies domini declarabit, quia in die iudicii manifestabitur differentia humanorum meritorum. Rom. Ii, 16: in die quando iudicabit dominus occulta hominum. aliud autem est particulare iudicium quod fit de unoquoque in morte ipsius, de quo habetur lc. Xvi, 23: mortuus est dives, et sepultus est in inferno, mortuus est autem mendicus, et portatus est ab angelis in sinum abrahae. Et secundum hoc dies domini potest intelligi dies mortis, secundum illud i thess. V, 2: dies domini sicut fur in nocte veniet. Sic ergo dies domini declarabit, quia in morte uniuscuiusque eius merita patent. unde dicitur prov. Xi, 7: mortuo homine impio, nulla erit ultra spes; et eiusdem xiv, v. 32: sperat autem iustus in morte sua. tertium autem est iudicium in hac vita, inquantum deus per tribulationes huius vitae interdum homines probat. Unde dicitur infra xi, 32: cum iudicamur, a domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. et secundum hoc dicitur dies domini, dies temporalis tribulationis, de quo dicitur sophon. i, 14: vox diei domini amara, tribulabitur ibi fortis. Dies ergo domini declarabit, quia in tempore tribulationis affectus hominis probatur. Eccli. Xxvii, 6: vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis.

Secundo ostendit per quod fiet ista declaratio, quia per ignem, unde sequitur quia in igne revelabitur, scilicet dies domini. nam dies iudicii revelabitur in igne, qui praecedet faciem iudicis, exurens faciem mundi, et involvens reprobos, et iustos purgans: de quo dicitur in ps. Xcvi, 3: ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos eius. Dies autem domini, qui est dies mortis, revelabitur in igne purgatorii, per quem purgabitur si quid in elementis invenietur purgandum, de quo potest intelligi quod dicitur iob xxiii, 10: probabit me quasi aurum quod per ignem transit. Dies vero qui est dies tribulationis divino iudicio permissae, revelabitur in igne tribulationis, de quo dicitur eccli. Ii, 5: in igne probatur aurum et argentum, homines vero acceptabiles in camino tribulationis.

Tertio ponit effectum manifestationis, cum subdit et uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit, quia scilicet per quemlibet ignium praedictorum probantur merita hominis vel demerita: unde in ps. xvi, 3 dicitur: igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. in his tribus quae hic apostolus ponit, primum est conclusio duorum sequentium. si enim dies domini revelatur in igne, et ignis probat quale sit uniuscuiusque opus, consequens est quod dies domini declaret differentiam operum humanorum. deinde cum dicit si cuius opus, ostendit modum praedictae manifestationis.

Et primo quantum ad bona opera, cum dicit si cuius, id est, alicuius opus, quod ipse superaedificavit, manserit, scilicet in igne, ille, scilicet qui superaedificavit, mercedem accipiet. Ier. Xxxi, 16: est merces operi tuo. et is. Xl, 10: ecce merces eius cum eo. dicitur autem aliquod opus in igne permanere illaesum dupliciter. Uno modo ex parte ipsius operantis, quia scilicet ille qui hoc facit opus, scilicet bonae doctrinae, vel quodcumque bonorum operum, propter huiusmodi opus non punitur, inquantum scilicet nec torquebitur igne purgatorii, nec igne qui praecedit faciem iudicis, nec etiam aestuat igne tribulationis. Qui enim non immoderate temporalia dilexit, consequens est quod non nimis doleat de eorum amissione. dolor enim causatur ex amore rei quae amittitur. unde superfluus amor superfluum generat dolorem. alio modo potest intelligi ex parte ipsius operis: quolibet enim praedictorum iudiciorum superveniente homini, permanet et opus bonae doctrinae, vel quodcumque aliud bonum opus. Nam igne tribulationis superveniente, non cessat homo neque a vera doctrina, neque a bono opere virtutis; utrumque autem horum permanet homini quantum ad meritum et in igne purgatorii et in igne qui praecedit faciem iudicis.

Secundo ostendit diem quantum ad mala opera, dicens si cuius, id est, alicuius, opus arserit, scilicet per aliquem ignium praedictorum, detrimentum patietur, scilicet qui hoc operatus est, non tamen usque ad damnationem. Unde subdit: ipse autem salvus erit, scilicet salute aeterna, secundum illud is. Xlv, 17: salvatus est israel in domino salute aeterna. Sic tamen quasi per ignem, quem scilicet prius sustinuit, vel in hac vita, vel in fine huius vitae, vel in fine mundi. Unde dicitur in ps. Lxv, 12: transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. Et is. Xliii, 2 s.: cum transieris per ignem, non combureris, et flamma non comburet te, quia ego dominus deus salvator tuus. dicitur autem opus alicuius ardere dupliciter. Uno modo ex parte operantis, inquantum scilicet aliquis affligitur igne tribulationis propter immoderatum affectum quo superflue terrena diligit, et punitur igne purgatorii, vel igne qui praecedet faciem iudicis propter peccata venialia, quae circa curam temporalium commisit, sive etiam per frivola et vana quae docuit. alio modo ardet opus in igne ex parte ipsius operis, quia scilicet tribulatione superveniente, homo non potest vacare nec doctrinae vanae, nec terrenis operibus, secundum illud ps. Cxlv, 4: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Nec etiam igne purgatorii vel praecedente faciem iudicis remanebit ei aliquid praedictorum vel ad remedium vel ad meritum. Et similiter dupliciter patitur detrimentum, vel inquantum ipse punitur, vel inquantum perdit id quod fecit, et quantum ad hoc dicitur eccli. Xiv, 20 s.: omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui operatur illud ibit cum illo, et omne opus electum in fine iustificabitur, et qui operatur illud honorificabitur in illo. quorum primum pertinet ad eum qui superaedificat lignum, foenum et stipulam, quod est opus in igne ardens; secundum autem pertinet ad eum qui superaedificat aurum, argentum et lapides pretiosos, quod est opus manens in igne absque detrimento.


Thomae et alii: ad 1Cor 8